CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus MOLZA_F.eleg-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MOLZA_F.eleg-04.xml.

Documentum MOLZA_F.eleg-04.xml in db pdill0


1. ad Carolum Caesarem consolatio Ergo etiam nostros, Caesar, te volvere casus Ipsa adigunt saevis fata inimica modis? Crebraque nos miserum vexant quae funera vulgus Foedare augustam non timuere domum? Quae deformatos ostentans moesta penates Nunc sacro lachrymas excutit ore tibi. Ecquis erit superum posthac qui numina adoret Aut summum speret flectere posse Iovem, Caesaris effusas nullo cum pondere voces Audierit celeres diripuisse Notos? Quaeque tulit sacris ingentia munera templis Tam male coelestes consuluisse Deos? I nunc, et pacem pingues exposce per aras Aut aliquid sanctos perge putare focos. Irrita si Caesar, quo nil moderatius aetas Nostra videt, fato vota iubente tulit, Coniugis et raptae funus spectavit acerbum, Spemque uteri enectam disperiisse simul: Scilicet hoc cunctis meruit pax reddita terris, Et ductu totiens ocia parta tuo? Hoc mare pacatum validis quod viribus ante Clauserat obsessis Arriadenus aquis, Hoc Nomadum fractae vires, partique triumphi, Quos modo Sidonio victor ab hoste refers? Hoc Latio exclusus totiens Solymanus ab orbe Et Nili occultum pulsus ad usque caput? Hoc probitas, moresque tui, et notissimus ille, Ille tuus tandem religionis amor? Singula debuerant quorum fata aspera quaeque Rumpere, et aversos conciliare Deos. Cuncta tamen rapidi discerpunt irrita venti, Ipsaque nec pietas nec benefacta valent: En Isabella tibi media intercepta iuventa Ante diem indigno funere mersa iacet, Quae potuit nuper te coniuge digna videri Quaeque capax tanti Numinis una foret, Et dextram everso tecum quae tenderet orbi Quaeque mari, et terris iura verenda daret; Quae nisi nupta foret, pulsa formidine tellus, Quae nunc sub gemino Caesare tuta nitet, Te te nixa uno merito foret anxia, partu Quo posset tantum continuare genus. Ipse mihi videor, morbo cum fessa cubaret, Cernere te decoris vix meminisse tui, Atque illis manibus, queis concidit Aphrica tellus, Nunc varias operum disposuisse vices, Languentique sitim tenui nunc pellere lympha, Collapsam tenero nuncque fovere sinu; Nec non fallaci risum componere vultu, Cum cuperes lachrymis cuncta madere tuis; Et merito: quis enim post arma gravesque labores Orbe locus toto non odiosus erit, Cum tibi se reduci non offeret optima coniux, Illa olim collo sarcina grata tuo? Adde quod hostiles seu bello disiicis urbes, Seu iuvet in capto ponere castra solo, Curarum saepe insolito iactaberis aestu, Cuncta domi repetens quam tibi tuta forent, Cum populos Isabella truces, gentesque superbas, Imperii ad studium cogeret una tui. Es memor ipse, olim dum te Germania regem Detinet, et Rheni frigora, Caesar, obis, Arserit ut tristi pugnax Hispania bello, Tollere damnandas altius ausa minas. Armorum accepit sonitum sub gurgite flavo, Moxque Tagus similes edidit ore sonos: "Quos nunc iactari populos servilibus armis Et dira spectas seditione premi, Hos, Isabella, olim longa sub pace quietos Imperio cernes subdere colla tuo; Nam tibi quod primis ausa es connubia ab annis Caesaris, et sanctos una rogare toros, His animis quibus ista rogas pia Numina tandem Digna dabunt, votis moxque fruere tuis. Ipse deus properans eadem sub stragula Caesar Deveniet, laetus quem comitetur Hymen. Frustra illum optabunt generum magni undique reges: Non alia dignus coniuge, Caesar, eris. O ego tunc diti contorquens gurgite harenas Quam tibi selectis fluctibus alta petam! Assurget placido lenis mihi flumine Iberus Et quicquid circum vorticis unda vehit, Laetus Anas pronis serpens per devia lymphis Concedet ripis tunc decus omne meis, Et vagus arentem Sicoris qui humectat Ilerdam Lataque conspicuis aequora findit aquis. At tu felices taedas cui fata reservant, Flavaque coniugii vincula nectit Hymen, Non mihi tum molli telas discreveris auro, Lucentis lanae neu capiare globo, Deceptam memorent haec ipsa ad munera quamvis Nocturnis Phoeben praeproperasse rotis. Affixae pensis aliae instrumenta Minervae Tractent, et nivea stamina ducta colo, Ipsa manu impellas belli pulcherrima postes, Occupet ut Iani limina clausa situs. Ille igitur seu bella ferus meditetur ad Indos Arvaque gemmiferis subdere pulsa vadis, Prognatam Eumenidum diro seu sanguine gentem Contundat, Latias seu tueatur opes, Tu populos late ingentes moderator, et urbes, Votaque sint cunctis ultima pace frui. Atque utinam; sed plura vetant quae pensa sorores Ante Iovis solium, certaque fata neunt". Dixit, et auratum dispergens corpore rorem Occuluit flavo se Tagus amne pater. O, te tum quali prudens de vulnere, Caesar, Celavit, lachrymas quotque sub amne tulit! Emersere omnes quae nunc properantibus horis Ut fletu madeant tempora quaeque tuo, Et matutinus flentem deprehendat Eous, Ebibat et lachrymas Hesperus ipse tuas. Talis dilecta viduatus compare turtur Ingemit, et crebris questibus astra ferit: Illum non liquidi fontes, non pabula nota, Nec picturato littora flore iuvant, Turbatas meminit si quas sed forte lacunas, Has sequitur, puros transvolitatque lacus. Ramorum pernox densa nec delitet umbra, Arida sed tantum robora moestus adit: Illic exceptus noctes exercet amaras Et negat abrupto vivere coniugio; At neget, et rauca testetur voce dolorem, Quoque libet tristes augeat ore sonos. Te vero, ingentes alio traducere curas Quem fata, atque hominum publica vota monent, Ulterius te flere nefas, sat tristia, Caesar, Funera sunt lachrymis concelebrata tuis. Quin etiam Pauli pietas gratissima coelo, Humanum amplecti qua solet ille genus, Sic nuper commota atro est hoc funere, ut omnis Urbs tanto lachrymas viderit ire Deo; Quarum ut nulla fidem possit tenuare vetustas Ingenti cumulo mox pater ipse facit. Mittit Alexandrum tanti solatia luctus Qui ferat, et lachrymis indicet esse modum: "I puer, i, dixit, rerum spes una mearum, Quo duce lapsa iterum saecla renata mihi, Et prima quamvis signes vix ora iuventa Aude animos regum flectere velle tamen; Ut firmata virum cum te iam fecerit aetas, Vestiet et teneras lucida barba genas, Iactatura tua haec quo sit se robore virtus Praevideant certa tempora nostra fide, Quaeque tibi imposita est terris persona regendis Inferior meritis quam sit et illa tuis. Sollicitos dudum fletus nos Caesaris urget Et cogit lachrymis ora madere piis, Illi tu nostram defer, puer inclyte, mentem Et quo nos sensu torqueat iste dolor: Lumina misissem tantos testantia luctus, Carior ambobus ni mihi sis oculis". Sic terris mortale genus miseratus ab alto Laetitiam summus mandat adesse pater: Illam aurae, Zephyrique leves comitantur euntem, Diffugiunt toto nubila pulsa polo, Quaque pedem Dea blanda movet, risusque iocusque Inducunt molles laeta per arva choros; Haud aliter Pauli quo quo iustissima cura Vertit iter, moestus deserit arva dolor. Illum auro insignem, et fulgenti murice pictum Illustri arrident sydera cuncta loco: Quae graviora petis luctus solatia, Caesar, Exemplo pietas haec caret una pari. Pallida mors regum nullo discrimine turres Pulsat, et exiguas concutit atra domos, Cuius tela tamen si qua praevideris arte Quo minus officiant fellis habere solent. Hinc diri nuper totiens arsere cometae Visaque non notis cursibus astra vehi, Sol pater obscura nitidum ferrugine crinem Texit, in obtusos procubuitque dies, Lunaque purpureo frontem circumdata giro Infecit diris aethera imaginibus, Aeraque templorum nullis cogentibus alta, Quis putet? insolito concrepuere sono, Vox etiam vallesque inter lucosque silentes Exaudita graves nocte ciere modos. Pluraque, quae terras tunc pervasisse putandum est, Omina tam dirum praemonuere diem, Ut contundendo iam mens assueta dolori In rem praesentem succubuisse neget. Praeterea, externis dum non turbatur in oris Cunctaque Caesareo sub pede bella iacent, Obiectus menti timor hic, amissaque sensim Iampridem fracto spes fugit ipsa metu: Scilicet est aliquid fati cum venerit hora, Ipsaque supremi funeris atra dies, Cognatas interque manus, carosque propinquos Deficere, inque viri procubuisse sinu. Illa sibi dulces commendat pignora natos, Perque faces thalami, per geniumque rogat, Interea fugientem animam dulci excipit ore Coniux, et lachrymis irrigat ora piis. Dein tumulum Assyrio moerens perducit odore Et tristes mittit munera in exequias Marmoreo donec componat membra sepulchro, Grandibus incidens marmora sculpta notis; Omnia quae praesens implesti munera, Caesar, Defueris tantis nullus ut officiis: Ornandi tumulum tibi nunc cura ultima restat, Invictum ut tollas hac pietate caput. Iam iuvat eductas spectare ad sydera turres Et subvectatis molibus astra peti, Pyramidas iactet posthac queis barbara Memphis Parcius, atque tuum, Caria, cedat opus. Unde iterum artificum caelo generata resurgat, Eoo coniux sydere clara magis, Qualis erat populis olim cum iura vocatis Laeta daret, sacris donaque rara focis, Seu qualis Libycis nuper te solibus ustum Excepit, cultis enituitque genis. Forsitan et vatem tibi nunc Germania, Caesar, Itala seu tellus, seu mage Ibera ferat, Qui tumulo aspiciens immania surgere saxa, Artibus et priscum iam rediisse decus, Te canat, atque animo sortem indignatus acerbam, Obduci tenebris coniugis ora vetet, Vestraque victuris compellet nomina cartis Providus, et morti non sinat esse locum. Tu modo Musarum dulces ne despice cantus, Queis etiam flecti Numina saepe solent: Omnia nam tristi cum sint obnoxia fato, Despiciunt Stygios carmina sola lacus. Sic luctus olim ut consolaretur acerbos, Marcello magnus templa dicavit Avus. Sic Gai, Lucique simul molem inclyta Roma Stare in tam longa posteritate stupet. H......... haec monimenta doloris, Augustus domina liquit in urbe pater; Dumque aliis noctem prudens, et nubila differt, Inde sibi aeternum comparat ipse decus. Ergo bonae florere artes, et surgere passim Ingenia, et tanto principe cuncta niti; Musarumque chori dulces expromere cantus, Solvereque Aoniis ora rigata vadis; Scilicet hinc patriam linquens, et litora Minci Tityrus aeterna fixit in urbe pedem; Ascreumque canens Romana per oppida carmen, Frondis Idumeae praemia fronte tulit. Egressus donec silvis, horrentia Martis, Et Phrigii cecinit bella cruenta Ducis; Atque pedem magno tandem congressus Homero, Intactas Graium diripit unus opes. Idem etiam caelo demitti primus ab alto Progeniem sensit ........... Qua Duce mox toto ........... Et posita prisca .......... Dumque canit sublime vehens ad sidera laudes, Octavi, sacro detulit ore tuas. Illo nimirum felici tempore, Roma, Praesentes vatem quum coluere Deae. Carmina quas magno dictantes culta Maroni, Cinxisse aeterno te te adamante ferunt. Moenibus aeternis et sic fundasse superbam, Nulla queat posthac ut soluisse dies; Et merito, nam terra vehet dum robora, caelum Sidera, dum Tuscas in mare Tybris aquas. Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt, Tantum perpetui carmina iuris habent. 2. in anum importunam Hesperidum qualis dites circumplicat hortos Anguis, et intortis flexibus arva tenet, Talis anus, nostrae custodia dira puellae, Observat teneros, subsequiturque pedes, Ut non illa queat comites, carosque propinquos Hac sine, nec magni visere templa Iovis: Non patrem incomitata petat, non filia matrem, Usque adeo haec turbat gaudia tanta lues. Quod si forte illam cupidis spectaris ocellis, Spectantis subito devovet atra caput, Nec quisquam occurrit, cuius non turpiter ora Appetat, et tristes murmuret ore sonos. Aurato frustra latitet sub Iuppiter imbre, Iverit ad Danaes haec modo saeva latus. Perfida, et immitis mores imitata colubri, Cuius ad exemplum te quoque fata manent, Digna quidem es sudibus vitam posuisse sub ustis, Sed non Herculeo robore digna peti: Crede mihi, cecinisti in me quae tristia nuper, In caput evenient uberiora tuum. An socrum te odisse nurum non perfida narrant Quae tecum aequaevae stamina longa trahunt? Cuius te mores nequeunt mutare, nec illa, Illa mihi geminum lumina cara iubar, Lumina queis rapidos submittat fulminis ignes Iuppiter, et coeli regna minora putet. Sume animos, formosa, mares, et colla tumentem Deiice, et audaci robora stringe manu, Forte modum vertat, frenum si coeperis ore Mordere, et tristi te explicuisse iugo: Castaque nullius cum sis tibi conscia culpae, Fustibus invisam, verberibusque doma, Sic ultum venies manibus generosa pudicis Mille animas, leto quas dedit ista truci. Nam quotiens libuit, noctem ducentibus astris, Exuere humanam dicitur effigiem, Et fieri obscoenam volucrem, mox unguibus uncis Errant cum molli somnia nigra pede, Infantum circum cunas volitare, nec ulli Parcere, cui matrem senserit esse procul, Nec teneros nisi pastam artusque et sanguine poto Assuetam ad vestros inde redire lares. Tun pestem hanc patiere, meae spes unica vitae, Ardescet tristi nec tibi felle dolor? O pereat potius quisquis sua commoda nescit Servari melius qua ratione queant: Blanditiis facilem, coniux incaute, puellam In quamcunque velis duxeris ipse fidem; Nam tenerae obsequio perstant in amore puellae, Sicque illaesa tori vincla pudorque manent. 3. ad invictissimum Herculem Ferrariae Ducem Otia Musarum sacris, et Apolline digna Quaerebam curis liber, et urbe procul, Et nunc, qua gelidis immurmurat aura viretis, Errabam tacito per loca sola pede, Nunc dorso exceptus nemorum, et viridantibus umbris Pergebam Aonios laetus inire choros. Hinc magnum Alcidem victuris condere cartis Mens erat, et summi facta referre Ducis. Scilicet ut puero Phoebi chorus astitit omnis Ad cunas, primos dum ciet ore modos: Fulserunt nitidis circum plectra aurea gemmis, Et dulces cantus Calliopea dedit, Divinum ambrosiae Charites sparsere liquorem, Quo languor teneris artubus omnis abit. Ecce tibi, superos inter lis orta repente est, Munera quis puero nobiliora ferat. Ipsa oculis Cytherea novum molita decorem Afflat, et insolitum spargit in ora decus. Mars pater immensum robur, venientibus annis, Spondet, et invictas ad fera bella manus. Regna Deum genitor, rapido quae intersecat amne Hinc Padus, et tumidis alluit auctus aquis, Hinc sale Tyrrheno clauduntur plurima, at illinc Hadriacis late fluctibus icta sonant: In medio Eridani surgit Ferraria ad undas Aureaque invictum tollit ad astra caput. Qualis septa ardet bacca Gangetide gemma Atque puellares nectit honore comas, Talis culta inter vicinas enitet urbes, Clara hominum ingeniis, Semideumque domus, Quam vis nulla queat, non ipse excindere ferro Iuppiter, adversum si ferat arma Deus. Quin et avis atavisque potens, et sanguine Ibero Mista Deum soboles iam mihi carmen erat, Externique iterum thalami, queis regia coniux Gaudet, et Herculeum suscitat alma genus, At mihi livor edax, Musarum sacra ferenti, Obstitit, et coeptum linquere iussit opus. Ignotas subito Nymphae petiere latebras Et flentem Phoebus deserit ipse pater; Nil nemora, aut saltus miserum iuvere, latentem Invenit, effuso cuncta labore cadunt. Quid referam obscoenos vultus? quid sanguine foedo Suffectos visus, quos meminisse piget? Canities inculta genas, color occupat ora Buxeus, aurata pallidior statua. Hoc ego nocte satas monstrum exhorrere sorores Crediderim, et si quid tristius Orcus alit: Tu mihi, seu fessis Italum succurrere rebus, Seu perstas regnis consuluisse tuis, Ausoniae columen, quo nunc Ferraria gaudet Principe, et irati vix timet arma Iovis, Huic monstro occurras pernix, et vindice dextra Fac Stygios repetat, te feriente, lacus. Herculea laetere diu sic, optime, fronde, Aeternum terror hostibus unde cadat, Sicque tibi placido delapsus in aequora cursu Eridanus famulis littora pulset aquis. Abstineat nostros olim si invadere fines Pestis, et haec telis concidat icta tuis, Non mihi te potior fuerit Iove natus ab ipso Alcides, coeli fulserit astra licet, Straverit aut dirum Nemees sub rupe Leonem, Traxerit et Stygium caeca per antra Canem. Saevius his quando monstrum est quo iactor, opemque Numinis imploro terque quaterque tui. 4. ad eundem Monstra quot Herculeis olim tremefacta sagittis Strataque victrici disperiere manu, Horrida tot livor se se in miracula vertit, Cuius felle mihi tempora quaeque madent. Aptior hic Hydra miseris aspergere virus Sibilat, et tortis flexibus arma parat; Nunc fremit ore leo, tetris nunc rictibus atrox Latrat, tergeminum dixeris esse canem. Huic rabies stimulos diro sub pectore versat, Immanes pressit quae Diomedis equos. Quid Caci referam vultus turpesque rapinas? Sanguineoque voret quas ferus ore dapes? Hunc semel aspicias, Strophadas vidisse putabis Harpyias novit haec quoque terra suas. Quis deus hanc pestem nostro procul orbe releget Aut Stygiis damnet, maximus ultor, aquis? Tu mihi, tu coelo nomen qui ducis ab alto, Et genus, hac etiam laude superbus eas: Dis genite Alcida, virtus quo praeside surgit Itala, et amissum non sinit esse decus, Non levis haec fuerit, strato ni corpore in uno Herculeis pigeat laudibus ire parem. Tunc mihi Musarum liceat secreta petenti Perpetuo Aoniis invigilare choris, Teque super, meminisse olim quae funera victor Ediderit, stricto dum furit ense pater, Spreverit utque minas, et magni fulmina Iuli, Romano qui tum praeerat Imperio. Mox Venetum aggrederer classes, infectaque tabo Flumina, et evinctos bracchia capta duces, Cum caput Eridanus viridi pater extulit antro, Captivas cernens tendere vela rates, Et patriae Alfonsum memorem virtutis, in arma Irruere, et canis spargere tela vadis: Aerea depressis volvuntur rostra carinis Et per victrices fracta vehuntur aquas. Aurea sydereo plaudit Ferraria vultu Et spoliis onerat templa superba novis, Effossi pendent clypaei, telisque petita Exornant postes principis arma Dei. Herculis hinc addunt laudes, pugnataque bella, Et magni pariter facta canuntur avi: Ut quondam patriae steterit pro moenibus urbis Ille idem ingrueret cum ferus ore Leo, Fuderit utque acies densas, atque arva cruore Sparserit, et Venetas fregerit altus opes. Ipse gerens galea cinctam serpentibus Hydram, Hadriaca edocuit spernere tela Padum. Has ego ne ad metas possim contendere, livor Obstat, et admissos aequore terret equos. Eia age, Pieridum quo nam tibi cura recessit? Quove abiit longae posteritatis amor? Huc huc flecte aciem, et sortem indignatus acerbam Seminecem vitae restituisse velis: Sic tuus ante annos implens iam vota parentum Pulcher avi superet te duce facta puer, Teque unum ante omnes primis miretur ab annis, Et se patre satum qui tulit astra sciat. 5. ad Iuliam puellam formosissimam Iulia nata meis non ultima cura Camoenis, Qua sine mi regum despiciuntur opes, Dum me fata iubent longuinquis vivere terris, Si modo sit sine te vivere vita mihi, Quod discedenti crinem turbata decorum Pollicita es teneras imbre rigante genas, Id praestes, moneo, quando haec in foedera sponte Venisti, obstringens teque fidemque tuam: "An mihi non omni semper sis carior auro, Me Danaes quamvis notus adulter amet? Externis non sum capiar quae victa lapillis, Nec laxa soleam quae stupuisse toga, Incoctos inhiem nec quae male sana rubores, Hos mihi sive feras, Aphrica, sive Tyros. Splendeat illa ostroque et Coa veste puella Cui nulla in fletum nox vigilanda venit, Interpellatos nunquam quae luxit amores, Authorem cultus quae tenet ipsa suum". Haec, et plura tibi cum me discedere fleres Excidere, animo quae mihi fixa manent; Nam me destituat spes haec si, Iulia, nostri Te merito noris funeris esse ream. Non tu adeo vinctum triplici praecordia ferro Me rere, aut silicem pectore habere meo, Hoc ego dissidium ut valeam perferre, tuoque Amplexu credam posse carere diu. Non me dura tulit summis in montibus ilex, Expuit aut mediis Syrtibus unda maris, Ut tibi me potior turbato foedere quisquam Esse queat, vitam nec posuisse velim. Si petis unde mihi novus hic in pectora se se Non nulla insinuet nunc ratione timor, Novi ego peccandi causas quas Roma ministret Et quam non facili res mea sita loco est; Adde quod apta tibi nimis est, quae, Iulia, tardet Forma viros, miris alliciatque modis. Sensi ego quam rapido nuper me absumpseris igni, Cum semel es misero pervia facta mihi: Ipsa tuo iaculata omni de corpore flammas Risisti, assuetae conscia nequitiae, Et nisi quod subitam intulerant quae lumina cladem Illa eadem medicas non renuere vices, Ultimus ille dies misero illuxisset amanti, Usque adeo incautum me furor abstulerat. Cur ego non aliis credam te, vita, placere? Heu nimium multis haec tua forma nitet. Tu tamen ipsa tuis constans stes, Iulia, dictis, Dissimilem nec te iuverit esse tui. Si quaeris patriis quid agam, pulcherrima, terris, Omnia mi sordent quae placuere prius: Uror, dispereo, nec me labor improbus ullus Vincit, et aeternum pectora vulnus alunt. Ah quotiens ego dum laqueos, dum retia cervis Tendo, ipsa es laqueos visa subire meos! Ah quotiens unco piscem dum fallimus hamo Occurris mediis insidiosa vadis! Saepe etiam visco Philomela excepta tenaci Te dominam quaerulis visa ciere modis. Denique quicquid agam, tibi mens haec dedita servit, Inque meo regnas imperiosa sinu. Quin etiam accipiunt atram cum lumina noctem Haud aliter falsis ludor imaginibus: Nam modo nunc auro, nunc multis splendida gemmis, Nunc ancillarum ducere visa gregem. Atqui utinam ludar, nec sint insomnia vera Quae mihi fert longo parta labore quies. Reiecto potius sed te, mea Iulia, circum Crine caput, passis inveniamque comis, Quaeque tibi assideat custos sola, obsita pannis Et mihi te absenti sedula servet, anum. Ignaram his quaestus par est traducere vitam Moribus, ut nulli sit cupienda viro: Iure procax, vivatque potens et divite cultu Quae pretio excepto nil sibi dulce putet. Di faciant nostro res sint in amore secundae, Oppressum tantis nec velis ipsa malis. 6. de Christo crucifixo Iam nova lux coelo terras demissa per omnes Irradiat, nullis nubibus apta tegi, Duxque viam signat flammis, et praevia caecas Explorat latebras, restituitque diem: Humanum Pater ecce genus miseratus ab alto Se retegit, qualem saecula prisca sonant, Et quos nullius commendat gratia facti, Ex nobis quando nil nisi triste fluit, Inserit ipse sui, dictu mirabile, nati Artubus; insertos mox colit inde sibi, Et fructus quos nostra illi non seminat arbor, Coelesti prudens datque legitque manu. Atque animo repetens crudelia funera, quondam Queis mundo parta est, se tribuente, salus, Antiquam delet labem, legesque refigit, Et coelo immeritos, syderibusque locat: Scilicet haec Nato, duri solatia casus, Esse dedit, tanta pro pietate, Pater. Nil meritis tribuit nostris, nostra omnia sordent Hic opera, humana quicquid et arte queas, Laurea debetur tota haec tibi, maxime ductor, Quo sine nostra omnis spesque fidesque iacent, Sanguine tu Patris solus decreta, minasque Inducis, Stygias frangis et unus opes. Nil sibi de tanta quicquam decerpserit audax Laude aliquis, quando hoc muneris omne tui est: Sanguine tu nobis reditum, tu sceptra, Patremque Concilias, coeli per te adaperta via est. Incassum huc divos in vota vocaveris omnes, Unius hoc Nati nam iubet esse Pater. Tu, iubare exorto, clara se in luce videndum Cui Deus, atque Dei non negat ipse parens, Quem tibi nunc precibus alium, votisque fatiges Ferre aditum, nullo si prohibente licet? Fidere te cuiquam renuit Deus, ipse vocat tes Omni defessum pondere quo relevet, At nos segnities quae nam iam tanta moratur, Quis Patrem fessus tardat adire pium? Ipse Sathan, Sathan ipse, odiis incensus amaris Hos nectit laqueos, vinclaque dira parat, Quo summi eripiat nobis promissa parentis, Et coeli miseros templa subire vetet: Humani observans nempe is vestigia gressus Ardet, et erranteis implicat usque pedes, Cuius si mediis olim te. exsolveris, acer, Nexibus, urget adhuc non tamen ille minus; Urget, et extremae contorquens agmina caudae Mille dolos veteri callidus arte novat, Usque adeo iam tum praelato invidit honori, Cum premeret nitido sydera clara pede. Ergo Deos meliora petens Natumque Patremque Huius in invisum mox caput arma para: Tela manu capias, fraudes frangentur inanes, Et repetet Stygias hostis amarus aquas, Obscuramque trahens maculis inglorius alvum Squammea, demisso pectore, terga dabit; Fumanti demum stridens se condet in ulva, Sauciaque effractis cornibus ora gemet. Tu tamen, oro, animos parto ne tolle triumpho, Viribus acceptum nec refer ipse tuis, Nec tibi tamen prudens quisquam hoc suaserit author, Divino id nutu quin cecidisse putes. Ni facias, properata leget vestigia retro Lubricus, et multo promptior arma feret, Teque iterum involvet spiris ingentibus, audax, Nulla queat posthac quas soluisse dies. Haec modo scribebam, Arctois cum fulmen ab oris Emicuit, longas subsecuitque vias: Cuius ego excitus monitu, sequar omina tanta Qua licet, et Superum numina sancta vocant. Iam iuvat exuvias veteres posuisse repente Indutumque hominem protinus ire novum, Altius et tenebris caput exertasse malignis, Cum miser id possem constituisse minus. Proinde tona eloquio, coelo gratissima tellus, Iam dabit victas quaelibet ora manus, Nec frustra effusum Nati spectare cruorem Ulterius poterit sustinuisse Pater. Erumpet mediis sic Pax Aquilonibus acta, Quae secum terris optima quaeque vehat, Postremo intrepidos coelestem sistat ad urnam Iudicis, et firma nos tueatur ope, Illustresque fide, ac consanguinitate propinquos Cognato capiti restituisse velit. Ipse Pater solio demum miseratus ab alto Dona recognoscet Spiritus ampla sui, Et signo aspiciens ac Nati sanguine fultos Transcribet urbi, pignora cara, suae.