CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus MOLZA_F.eleg-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MOLZA_F.eleg-03.xml.

Documentum MOLZA_F.eleg-03.xml in db pdill0


1. ad Alexandrum Farnesium | Cardinalem amplissimum Curarum ingenti Paulus dum mole repulsa Se solis fessum colligit usque locis, Et modo in Herculei delatus Tyburis arces Damnata aestivo deserit arva Cane, Aut intempestae surgunt qua monte Graviscae Communi nescit conditione premi, Tu gressum comitatus avi, pulcherrime, tecum Vota virum defers publica, vota nurum, Suspensamque diu variis terroribus urbem, Absentem dum te cogitat, unus habes. Ipsa etiam latos Pallas demigrat in agros Et tecum posita Gorgone rura colit, Quemque graves iuvenem mox est ductura per artes Musarum sanctos gaudet inire choros. Atque sub Aonia recubantem detinet umbra Qua tibi trita olim, culte Tibulle, via est. Interdum magni laetum in secreta Maronis Deducit, lateri subsequiturque comes, Suggerit aut Thusci solers tibi carmina vatis, Qualia Phoebeo dixeris ore cani. Scilicet his magno sensim praeludit alumno, Quem properat castris praeposuisse suis. Illinc principiis disces quibus omnia constent, Ortaque queis coeant, dissiliantque modis. Dum licet, absentem doctae celebrate sorores, Urbe illi est Pallas sola futura comes. Has avus ad metas primis se exercuit annis Et tibi, quos superes, leniit ante gradus; Qui pendentem a se merito nunc aspicit orbem, Et divisa alto cum Iove sceptra tenet. Quam bene Tarpeum fulsistis numina saxum Illa qua terris praefuit ille die! Nutabat patrum sententia, nec satis ullus Imperio dignus qui frueretur erat: Acri summatum studio sibi quisque petebat, Et regni cunctos sollicitabat amor. Obnixique animo inter se non cedere, septis Vix bene se admorant, intulerantque pedem, Cum Pauli species cunctis augustior haesit Quam possent oculi, cordaque ferre patrum. Quaeque illi custos oculis afflarat honores, Composuit motus Dia Minerva truces: Aurea sic illi medio stetit agmine sella Atque dedit victas sacra caterva manus. Sic saeva immites miscent dum praelia venti, Seu Zephyrum Boreas, seu premis Eure Notum, Undarum si forte parens caput extulit antro, Irae subsidunt, et freta dira silent; Ipse levi circum volitans vasta aequora curru Concita subiectis marmora mulcet aquis. Nil unquam studiis aeque est concordibus actum, Ut cunctos una mente fuisse putes; Et merito: quis enim tantos componere fluctus Bellorum victor Marte furente queat? At tu magne puer terris suscepte regendis, Olim cum coeli templa tenebit avus, Ex illo virtutem hauri, verumque laborem, Teque illi similem, qua potes arte, velis, Ut tenero agnoscens se in vultu, tempora cernat Ipsa iterum per te lapsa redisse sibi. 2. ad Octavium Farnesium iuventutis principem Extinctum flebat quondam Venus aurea Adonim, Purpureo vellens vertice moesta comam, Et gemitu colles complebat, questibus auras, Votaque erant miserae maxima posse mori. Undabant nitidae strophio labente papillae, Et niveo solitus fugerat ore color, Quoque magis largo rorabant sanguine vepres, Humebant Veneris lumina fessa magis. Surgebant picti pueri de vulnere flores, E Divae lachrymis rubra anemona micat. Moerebat fractis natorum turba pharetris Voxque erat una illis: pulcher Adonis obit. Pulcher Adonis obit, responsant undique sylvae, Omne sonat littus: pulcher Adonis obit. Arsuro struxere pyram tela ipsa facesque Inque rogum absumptis arcubus errat Amor. At fratrum numerosa cohors simul astat inermis Obsequio cupiens demeruisse Deam: Praeparat hic cineri dignos quos solvat honores, Cogitat hic pulchro quo legat ossa cado; Pars puros haurit latices fluvialibus undis, Pars auras penna versicolore ciet. Ipse mali tanti post myrtum delitet autor, Et tantum dentes flet potuisse suos. Hac specie impulsus summi regnator Olympi Mox iuvenem statuit fronde virere nova. Nec mora consurgit densis hastilibus arbor Et Veneris magnae commoda truncus habet: In lentos abeunt candentia brachia ramos, In frondem molles obriguere comae. Dum mira novitate Venus stupet inclyta, moeror Elapsus sensim est, deseruitque Deam. Illa tamen complexa sui monimenta doloris Purpureo tales edidit ore sonos: "Frons nova vive, precor, lachrymis quae consita nostris Effulges sacro stipite cara mihi, Nec nivibus violere ullis, nec sydere Cancri Arescas, tristes neu timeas pluvias. Foetu aurum, flore argentum, ver fronde ministres, Nec tibi deciduus decutiatur honor. Tempus erit regum exornes cum tempora victrix, Et cedat foliis laurus odora tuis. Quin et Medorum sylvas egressa comanteis Sole sub externo cognita citrus eas, Atque excepta novis pubescas finibus arbor, Et vatum exurgas, me duce culta, labor. At tu, care puer, venantum gaudia adires Parcius, et sylvis mi caperere minus: Te pereunte omnis cultus mihi cura recessit, Atque unguentorum millia multa cadunt, Omnia quae versa tibi pyxide fundimus, ut sit Qui mea testetur dona perennis odor". Dixerat: hanc dominae luctum sensisse putares, Usque adeo excusso stipite tota tremit. Effusus florum nimbus, quo pectora Divae Plus solito redolent, luxuriatque sinus: Riserunt nivei flores, risere papillae Et miris fragrans aura vagata modis. Hac te, promissis ut stet Dea, nectere crinem, Octavi, magnis regibus orte, iubet: Tu Veneris cape dona libens, et collige flores, Dum iuvat, et vitae candida fila sinunt. Et licet ipsa caput nitidum tibi lilia cingant, Lilia coerulea conspicienda coma, Queis passim assurgunt per prata nitentia flores, Nec sola sunt alio germine laeta magis, Queisque pater coelo rorantia cornua Tybris Attollens Arabum despicit altus opes, Hanc tamen antiquos Divum dignatus honores Obrepsisse tuis iam sine temporibus. 3. de reditu Pauli III Pontifcis Maximi Aspice dum rapidis saevit fervoribus aestas Ut medio fregit se calor ipse die, Ut molles spirent Zephyris felicibus aurae, Dulcius et solito murmurat omne nemus, Utque sui oblitus, flammis quae exusserat ante, Instaurat pulsa Sirius arva siti: Ipse pater dempto tandem luctamine Tybris Labitur, et placida se trahit amnis aqua, Et qua vix ulli poterant procedere remi Transvolitat nullo remige nixa ratis. Quin mihi, quae toto Musas Helicone cienti Vix poterant iustis verba coire modis, In versum coniecta fluunt, subitoque calore Non accersito cuncta nitore cadunt. Scilicet ipsa parens rerumque et provida fati Venturae Pacis omina certa dedit. Di Latias tutantur opes, et praeside Paulo Despicit hostiles Itala terra minas. Non ille aestivumque Canem, non torrida Cancri Sydera, non longas extimuitque vias, Dura nec infirmae, properat dum, fata senectae Invitum longa detinuere mora, Sed tandem ut diris confectum caedibus orbem Sublevet, et certa foedera iungat ope, Non pudet ignotis vitam traducere terris, Aut trabe piscosum sollicitare fretum. Dant caedes, dant bella locum, positoque flagello Bellona invisae commoda pacis amat, Et quocunque caput canis venerabile praefert, Candida pone subit, subsequiturque quies. Nempe erat hoc, tota nuper quod Iuppiter urbe Intonuit laevum, certaque signa dedit, Et Capitolinas iaculatus fulmine sedes Devovit telis bella cruenta suis. Divinam agnovit vocem, monitusque Deorum, Mente hominem Paulus qua super unus abit, Moxque Deo plenus, cunctis retinentibus, urbis Sustinuit lachrymas posse videre suae. Visendi studio concurrunt undique gentes, Exoptat reditus et sibi quisque bonos. Utque alios servet, nullis non fluctibus illum Obiectare sacrum flentque timentque caput, Quodque senex obeat tantum telluris, honorum Decernunt omnes huic merito titulos. Laetus Alexander, magnae spes altera Romae, Ad latus it tanto conspiciendus avo, Et cunctos inter sydus iuvenile refulget, Qualis ab aequoreis Lucifer ardet aquis. Contudit ista truces animos clementia regum, Et promptas tardat ad fera bella manus: Hinc tantum venerata Deum gens effera quaeque Admitti ad sacros orat, avetque pedes, Hinc prono exposcit pacem diademate Gallus, Hinc ferrum in saevos vertis, Ibere, Scythas. Vos quibus est odio vallum gestare sudemque Et galea nitidam sumere fontis aquam, Longuinquis voti compos dum Paulus ab oris Optatos vultus, oraque sacra refert, Dicere iam reduci meritas accingite laudes, Nomen et absentis concelebrasse iuvet. Perque vias passim thuris incendantur honores Et velent sanctos florida serta focos, Exhilarentque dapes, et vina liquentia mensas, Nec renuat festa quisque madere die: Inque orbem cyathos referens, non lente minister, Fac pariter Paulum densa corona sonet. Huc ades, afflictis spes o fidissima rebus, Uno quo fulta est publica causa duce, Vindice quo firmis tandem radicibus haerens Libertas magno parta labore viget: Quam bene, te invita nuper cum mitteret urbe, Arces respexit Iuppiter ipse suas! Iungite iam tauros pueri, atque incumbite aratris, Laetaque mollito condite farra solo, Iucundamque simul palis adiungite vitem, Unde etiam natis serior umbra cadat. Occupet hostiles vicino milite campos Squalor, et abducto vomere cesset humus, Et quem Turca ferox nobis iniecerat, illi Nunc regerant tristem classica pulsa metum; Illi ferratos duris incudibus enses Procudat tristi sedulus arte faber, At nobis placeatque bidens, vomisque probetur, Et pastorali fistula facta modo. Tum circum innumera florescant oppida pube, Insanus ferri quae viduarat amor. Di modo felices annos, et candida Paulo Dispensent larga stamina ducta colo, Ut toto demum felix Oriente subacto, Quae facit ipse aliis, ocia lunga terat. 4. ad Lycorim Cum primum croceo exurgens Aurora cubili Purpureo nitidum sparserit ore iubar, Huc ades, o nostris iucundior unica ocellis, Perfugium o nostris sola reperta malis: Ipse aram properans viridi de cespite tollam Ilice qua nigra densior umbra cadit. Tu modo candidulis vivo te flumine palmis Ablue, sic etenim mos vetus ipse iubet, Aram deinde tenens Lucinae numen adora, Lacte Deam nivea sparge, puella, manu: Curam illi partusque tui, vitaeque relega, Namque aderit grato Diva ministerio. En tibi lacteolae turgent, mea vita, papillae, Et renuunt strophio vix capiente tegi: Sic quondam nitidis tumuit Venus aurea mammis, Acer adhuc fuerat cum rude semen Amor. Infirmi et languent artus, sextum hunc tibi mensem, Et sua iam plenus pondera venter habet. Ergo rite sacris mecum te accinge, Lycori, Et reddas sanctis mascula thura focis, Et quae te male habent fastidia longa, putato Pignore mox parto grata futura tibi, Candida cum dulcis pendebit ad ubera natus, Qui balbo matrem blandulus ore vocet, Quique tuo irreptans gremio puerilia tendat Brachia, dein collo se implicuisse velit. Interea qui saepe ingens incessit, edendi Insolitus si te sollicitarit amor, Ne pugnes, moneo, nulla est victoria pugnae: In re non poteris cautior esse tua. Informes quando maculas nondum editus infans Duxit, et hinc foedis protulit ora modis, Et turpi moestam rictu stetit ante parentem Indignis sparsus corpora parva notis: Sic nato ad luctum causas dedit inscia mater Dum negat optatos sumere inepta cibos. Tu mihi, seu flava quamvis capiaris harena, Seu placeat gelido crusta coacta gelu, Et gusta glaciem, medioque ex flumine harenam, I, pete, nullus erit nam petiisse rubor. Otia tum placeant, mollesque sub arbore somni, Et iuvet in tota te nihil esse domo: Vidi ego quae exitium tenero portarit alumno, Dum varias operum curat, obitque vices. Leucippe exemplo tibi sit, quae forte marito Sedula dum fesso comparat uxor aquam, Et tantum arsurae ligna ingerit arida flammae, Cum partu enecta est pene puella suo. Sunt tamen ipsa quibus studiis te pulchra, Lycori, Oblectes, utero non inimica tuo. Aspice, formosos recipit iam terra colores Laetaque purpureo flore renidet humus: Tu quos in varios statuas duxisse liquores Selige, parvus erit disposuisse labor; Horum stringe comas, summa et fastigia carpe, Atque puellares carmine falle manus, Inclusos phiala molles mox claude maniplos, Rideat unde omnis sparsa liquore domus. Quin etiam sacras aris innecte corollas, Canaque purpureis lilia iunge rosis. Albenti interdum liceat subtexere peplo Praelia, cumque suis horrida saxa feris, Unde pares capitique decus, niveisque papillis, Et culto incedas conspicienda sinu. Sed neque te pigeat certis cognoscere signis, An tibi sit foetus foemina, sit ve puer. Tu lateri blandire manu, si forte quod alvo Inclusum est, dextra parte recumbit onus, Ne dubita, aetherias properat tibi pulcher in auras Natus materni cura decusque tori. Sunt etiam vitreum puro quae ex fonte liquorem Exceptum cyathis omina certa putent. Ipsa sinu niveam prome, et sine labe papillam, Mulsa cadat molli candida gutta manu: Nam superinfusus lactis si dimovet undam Humor, et hanc findens uniter ima petit, Certa maris foetus dixerunt signa puellae, Multaque praeterea quae numerare labor. Hos te per lusus vitam traducere inertem, Neu pigeat multa procubuisse rosa: Coetera vernarum expediat tibi turba, Lycori, Dum properant partus gaudia mille tui. 5. de Sancto Michaele Lux redit Accoltae renovans solennia gentis Laeta solet proprios qua coluisse Deos, Teque unum imprimis, vasti cui laeta iuventus Aetheris assurgit, subsequiturque Ducem, Tartareae terror pubis, quem saeva tremiscunt Agmina, et Eumenidum turba severa fugit: Seu diras acies penetrare licentius oras Luminis, intorta cuspide, sancte, vetas, Immersasque chao involvis, tenebrisque malignis, Inviso cogens subdere colla iugo; Seu trutina insontes animas suspendis in alta, Digna sibi ut meritis praemia quisque ferat, Et coelo ascribis cives, solioque receptas Das superum sanctis accubuisse toris. Ergo ades, et positis, ales pulcherrime, telis Ad tua transmisso labere sacra polo, Quae tibi purpureo crinem redimitus amictu Accoltus prisca simplicitate novat. Ille quidem templis olim te rite dicatis Excipiet, sacras instituetque dapes; Et melior fortuna viro si arriserit olim, Inflictas clades qua reparasse queat, Gemmeus, et flavo pennas interlitus auro Aurata fulgens stabis in aede Deus, Raraque pendebunt adytis donaria sacris, Phidiacas possint quae decuisse manus: Hic caelata tuae cernes decora inclyta dextrae, Exulat ad Stygios queis fera turba lacus. Ardebat coelo bellum nam forte coortum, Diraque servilis sumpserat arma furor; Coelicolae trepidare omnes gliscente tumultu, Et diversa alto castra locare polo: Primus in obstantes ausus perrumpere turmas Irruis, et iusto bella dolore moves. Aeratam agnosces galeam, flammasque vomentem, Presserat auricomum quae tibi fida caput, Fervidus utque ageres victas te te ante catervas, Et turpi cernes cedere monstra fuga: Stratus humi, validoque tremens sub cuspidis ictu, Fessa tuo Pluton sub pede colla dabit. Interea, sacras nexis dum floribus aras Cingimus, et flammis annua thura damus, Consule Dive boni, atque inopes ne despice cultus, Munera mox rediens uberiora feres. Tu modo bellator praepes, coelique minister Accolto longas des superare dies, Et morbos omneis, vitaeque incommoda pellens Serus inoffenso fac petat astra pede. 6. ad Hieronymum Borgium Borgi, mellifluae possunt quo praeside Musae Dura licet Stygii flectere iura Iovis, Umbri cui licuit totiens ad carmina vatis Inter Sirenum delituisse choros, Seu Stellam Eridanum mulcentem lumine paeto, Seu Veneris caneret regna superba Deae, Seu Lybicos penetrans saltus, radiantia mala Hesperidum sacro conderet ore senex, Sydera seu potius plectro potiore sonaret, Describens radio lucida signa brevi; Tecum ego tunc passim properasse ad carmina, Borgi, Illis crediderim Numina temporibus, Panaque Sylvanumque et spretis Naiadas undis, Sylvarumque omnes obstupuisse Deos. Ipse novo gaudens florum Sebethus honore In mare purgatis purior ibat aquis, Et dominam agnoscens vocem, Antiniana rosetis Splendebat variis versicolore solo. Forsitan et magni tumulo obversata Maronis Umbra ingens vestris cantibus intererat. Unus nunc tanti superas tu nominis haeres Iactatis, vates, anchora fida deis, Intumuit docto cuius iam carmine Tybris, Antiquum reparans hac quoque parte decus. Scilicet hoc sceptris deerat tibi, maxime Terti, Quo stellis pergas inseruisse caput. Macte animo: tibi saecla, pater, iure omnia cedunt, Qui facis Aonidum ne monumenta cadant. Tu vero hospitio dignate, et principis aura, Fac numeris resonet Martia Roma tuis; Nec te Parthenopes visendi regna cupido Incessat: Musis haec quoque terra patet. Et te, si nostri forsan non poenitet, auctum Praeclari tantis dotibus ingenii, Me quoque, quem totam nuper flevisse per urbem Diceris, et tantis ingemuisse malis, Eripe, namque potes, Lethaei gurgitis unda, Utque tuo vivam carmine, docte, refer: Hoc tibi sic moriens vivam, pos funera, pacto, Ditis despiciam pallida regna Dei; Sic tibi Mopsopii stillent de pectore rores, Et tua perpetuo carmina Paulus amet. 7. ad Benedictum Accoltum Cardinalem Ecquid, sepositis dum te iuvat, optime, curis Hadriacis vitam ducere littoribus, Et Venetos spectas avos, ausamque superbis Stare urbem aeternum fluctibus arte notas, Impositas septem suspiras collibus arces, Et quae te amissum moenia celsa gemunt? Illi vel potius doctas componis Athenas, Quae quondam toto iura dedere mari? Romanae aut relegens prisca exemplaria linguae, Iam magno confers cum Cicerone pedem? Quicquid agas, Accolte, tecum mens nostra vagatur, Observatque tuos subsequiturque pedes, Et quo tu veheris, vehitur fidissima lembo, Nec tecum liquidas pernegat ire vias: Ipse mihi videor nunc te tua fata loquentem Audire, et casus nunc quoque flere tuos, Et meminisse olim quam forti pectore diros Fulminis afflatus, contuderisque minas: Territus utque Mari divino est Cimber ab ore, Sic te quaesitorem extimuisse suum. Nunc pendere iterum videor scribentis ab ore, Et bibula dulces imbibere aure modos, Queis circum exciti ludant delphines in orbem Et Phorci assultet curva per antra chorus. An ne ego subductis vitae rationibus amens Accolti potero non meminisse mei, Cuius opem expertus totiens melioribus annis Fortunae potui temnere tela meae? Ah potius peream, tali quam crimine turpis Arguar, et firma non puter esse fide. Te nostrae referent vivaci carmine Musae, Ni me saeva nimis fata fuisse velint. Tertia nam misero iampridem ducitur aestas Ex quo me morbi vis fera corripuit, Quam lectae nequeunt succisve potentibus herbae Pellere, nec magico saga ministerio; Vecta nec ipsa Indis nuper felicibus arbor Una tot humanis usibus apta iuvat. Decolor ille meus toto iam corpore sanguis Aruit, et solitus deserit ora nitor: Quae si forte modis spectes pallentia miris, Esse alium quam tu me, Benedicte, putes. Quid referam ductas somni sine munere noctes, Fugerit utque omnis lumina fessa sopor? Et totiens haustum frustra Cereale papaver, Misceri et medica quicquid ab arte solet? Saevit atrox morbi rabies, tenerisque medullis Haeret, et exhaustis ossibus ossa vorat. Haud alia Alcidem confectum clade superbum Oeteo memorant procubuisse iugo, Illi Nessaeo vestis cum sparsa veneno Haesit dira humeris, intepuitque sinu Forte Iovi patrias votum sacrarat ad aras, Extaque iam flammis impositurus erat, Didita cum tabes miseros depascitur artus, Et premit indomitus fortia membra dolor. Qualis ad Apidanum choreis exercita Maenas Errat, et in molli gramine fessa cadit, Oechaliae talis domitor, Iovis inclyta proles, Concidit, et tristes dat sine mente sonos. Nunc ferus exoritur, saevo nunc frena dolori Laxat, et ipsa iecur vis generosa petit. Ah quotiens, nullo cernens se robore fultum Atque lacertorum disperiisse toros, Ingemit, eque imo vellens suspiria corde Saepius haec secum tristia dicta refert: "Hae ne manus raptatum alte, vinclisque petitum, Tartareum quondam perdomuere Canem? Et totiens leto sternendam viribus anguem Frangere Lernaeam non timuere suis? Bracchia Centauros nostra haec pressere furentes, Pocula cum fervens vertit in arma Pholus, Quae si forte humeris, heu, nunc spectentur ab istis Fulta olim nixu quis putet astra meo? Scilicet una Oenei vecors me me edita partu Perdit, et intexta perfida peste necat. Quique steti Nemees monstrum contra, atque Erimanthi Pacavi trucibus vix loca tuta feris, Foeminea absumptus fraude, atque immanibus ausis Uror, et ipsa atro viscera felle madent". Talia commemorans, tantisque doloribus impar, Pallenti tristes ore ciet gemitus. Consilium donec magno capit Hercule dignum, Stirpe satum quo se mox probet aetheria: Ipse pyram properans Oetei in vertice montis Excitat, et moesta fronde coronat humum, Impositusque rogis rapido se destinat igni, Et tandem coeli quae tulit astra petit. Subdidit aversus flammam Poeantius heros, Praemia cui fortis tela fuere Dei. Non tamen est Ioles moriens oblitus amorum: Tantum infixa animo cura Deusque valent. 8. de illustrissimo Alexandro Farnesio absente Absentem fleret nuper cum Delia Alexim, Hos fertur moestos saepe iterasse sonos: Redde meum quocunque procul sub sydere Alexim Ora tenes nostris facta superba malis. An gelida prudens frustra nos abscidit Alpe Iuppiter, et ductis aequore sepsit aquis? Ille olim certis discrevit finibus orbem, Omnibus est eadem nec patefacta via, At mens caeca hominum fatis prohibentibus ultro Exilio patrias mutat avara domos. Atque alius rapidis audet se credere ventis, Immensum spatiis sollicitatque fretum, Longinquas alius variis erroribus urbes Explet, et immissis devia lustrat equis. Hinc viduata suis squallent cultoribus arva, Et quae non sevit iugera miles habet. O pereat quisquis parvi contemptor agelli Ignotam primus navita pressit humum, Seu fera sanguineae sequitur dum munera praedae Substinuit puras commaculare manus: Quem nec moesta parens, carae nec coniugis ora, Crinibus effusis nec remorata soror, Nec gravibus genitor rastris affixus, inempto Fessus alat quo se, progeniemque cibo. Quam melius potuit sylvis inglorius aevum Degere et in parva consenuisse casa! Et nunc, perspicuis trepidat qua rivulus undis, Explicat aut virides laurus odora comas, Versibus incomptis lusisse Amaryllidos ignes, Queis ponat fastus nympha superba graves, Observata diu nunc vellere ab arbore poma Atque domum tumido grandia ferre sinu. Pignoribus comitata suis fidissima coniux Depromit multa stragula picta rosa Abstergitque virum lymphis, et veste recenti Indutum socio mox fovet apta toro. Interea dulces summo de colle querellas Integrat absumpti moesta parens Ityli, Dumque canit firmis haerent complexibus ambo, Optato donec membra sopore levant. Luce nova exurgunt somno, curisque soluti, Et solitum quisquis sedulus urget opus: Inserit ille pyrum, rigidas seu vitibus ulmos Praegravat, et gemino frondis honore colit; Haec animo repetens exactae gaudia noctis, Commodior lanam, dum sinit hora, facit, Dumque iuvat parvo socrum advigilare nepoti, Comparat innocuas fida ministra dapes. Scilicet imperio Saturni subdita tellus Hac olim cunctis lege colenda fuit. Tunc mihi vita foret, nec curas perdita nossem Queis mea nunc vexat pectora suevus Amor! Nam bene vix dulci demisi lumina somno, Cum vanis moerens ludor imaginibus: Et modo qua Rhodanus ripis insultat, et alveo Non bene spumosis temperat auctus aquis, Ipsa mihi videor solos errare per agros, Gallicaque audaci quaerere tecta pede, Quique bibunt Ararim populos, magnumque Garumnam, Noscere, et Oceani littora Santonici; Regibus aut mixtum magnis modo cernere Alexim Pro Latio longas ire redire vias: Illum omnes tenero mirantur pectore dudum Versantem curas nocte dieque graves, Duraque flexanimis mulcentem corda labellis Immites possit queis tenuisse feras. At vos, o faciles quae Celtica regna puellae Incolitis flavis per rosea ora comis, Moribus imbutas patriis impune vagari, Cum libuit, nullo quas prohibente ferunt, Et vestris hospes quisquis se se applicet oris Exceptum molli saepe fovere sinu, Admissumque ori niveo, atque ignota ferentem Oscula non parva detinuisse mora, Parcite blanditiis, nostros neu spernite fletus, Et vestri cupidis basia ferte viris. Nulla sibi tantos audax nec speret amores, Eludet vestras, credite, blanditias. Sit satis Hispanas pariter timuisse puellas: Illa etiam iustos praebuit ora metus, Moerentem extincta nuper dum coniuge, Caesar, Te petit, et tristi corda dolore levat. Dum loquor, unde novo produnt se lilia cultu? Lilia lachrymulis vivida facta meis? Aspice iam calathos scindunt, aurasque capessunt, Omnis hiat prato gemmeus ecce nitor. Certa mihi optatum spondent haec omina Alexim, Augurat et niveos florida sylva dies. 9. ad sodales Ultima iam properant, video, mihi fata, sodales, Meque aevi metas iam tetigisse monent: Si foret hic lectis morbus sanabilis herbis, Sensissem medicae iam miser artis opem, Si lachrymis, vestrum quis me non luxit? et ultro Languentem totiens non miseratus abit? Obstruxere aures nostris contraria votis Numina, et haec ventos irrita ferre iubent; Vos mihi, quos olim colui, dum fata sinebant, Ultima iam cineri dona parate meo: Vobiscum labor hic fuerit, quando his procul oris Ignara heu nostri funeris uxor abest. Uxor abest, nostrique diu studiosa videndi Pro reditu patriis dona vovet Laribus: Haec potuit praesens, nato comitata, pheretrum Floribus, et multa composuisse rosa, Et nivei lactis fontes libasse, merique, Coniugis ut manes spargere moesta queat. At qui me extremum compellet voce sodalem Et claudat tenera lumina nostra manu, Et fugientem animam suprema exceperit hora, Hoc vos communi pro pietate rogo. Non operosa, peto, titulos mihi marmora ponant, Nostra sed accipiat fictilis ossa cadus, Exceptet gremio quae mox placidissima tellus, Immites possint ne nocuisse ferae: Rivulus haec circum dissectus obambulet, unda Clivoso qualis tramite ducta sonat. Exiguis stet caesa notis super ossa sepulta, Nomen et his servet parva tabella meum: "Hic iacet, ante annos crudeli tabe peremptus, Molsa: ter iniecto pulvere pastor abi". Forsitan in putrem longo post tempore glebam Vertar, et haec flores induet urna novos, Populus aut potius disiectis artubus alba Formosa exurgam conspicienda coma. Quicquid ero, vestra haec pariter descendet in imam Tellurem pietas, Elysiumque nemus. Quod mihi si tumulo, vobis curantibus, arbor Ingruat, et virides explicet alta comas, Quae circum nitidis, aestus dum saevit, obumbret Frondibus, et scissam tegmine opacet humum, Iam mihi pyramides, regum monumenta, valete, Et miri quicquid barbara Memphis habet. Scilicet huc diti pecoris comitata magistro Conveniet festa pulchra puella die, Quae molles ductet choreas, et veste recincta Ad certos norit membra movere modos. Quin erit illa dies frigus cum captet opacum Hac aliquis flavo cum Corydone Mycon, Et cantare pares, et respondere parati Alternis certent vincere carminibus. Quorum aliquis forsan crudeli funere raptum Me gemat, et lachrymis pelluat ora piis, Ac misero instauret funus, sternatque sepulchrum Floribus, et nomen tollat in astra meum: Et dulci referat Musarum ut captus amore Sustinui patriae linquere tecta puer, Mollibus utque olim dum vitam degimus hortis, Regales potui deseruisse domos; Utque sub umbrosae quercus, platanique virentis Maluerim densa delituisse coma, Quam Tyria pictum chlamyde, auroque intertextum Captatis vulgi plausibus urbe vehi. Tum faciles memoret mores, et puriter actae Percurrat vitae tempora quaeque meae: Non ego, Lutheri volvens monumenta, nefandis Germanum populos ritibus implicui; Nec mea mortiferos porsit tibi dextera succos, Hippolyte, Ausonii flenda ruina soli, Auspicio externas cuius tandem Itala tellus Abiectas Medica cuspide sensit opes. Te rigidi stupuere Getae, Rhenusque bicornis, Et tremuit famulis frigidus Ister aquis, Miles ab Eoo veniens cum littore Nili Ingemuit latebras tam procul esse sibi. Ultorem nobis talem te te affore, pensa Ferrea quae trahunt, praemonuere Deae, Sed tantum terris quis te ostensura putasset Numina, tamque brevi tot peritura bona? Itala res tecum periit, tecum Itala virtus, O nimis immiti stamina rupta manu! Cuncta ego quae Latii dulces vulgare per oras Dum propero, et laudes dicere, magne, tuas, Ante diem Elysios cogor cognoscere campos, Implet odoratum qua pia turba nemus. Illic ne incerta ludar regione viarum, Occurras vati nobilis umbra tuo, Et myrto cinctum caput, aut Daphneide fronde, In tibi vicino me velis esse sinu. Interea dulces coetus valeatis amici, Iam vocat in nigros mors tenebrosa lacus, Increpitatque moras Lethaeae portitor undae, Et remi auditus per loca senta fragor. Di tamen in melius vertant haec omina, si quem Humanis precibus non pudet esse locum. 10. de Carolo Caesare Tela Scythas Caesar debellatura fugaces Praeparat, et validas cogit ad arma manus. Tu Dea, cui centum demissa monilia pendent Aegide, et innumero palpitat angue sinus, Unde pavor, caedisque ruunt vaesana cupido, Et metus, et fuso sanguine Martis amor, Sis comes, altus equo tentet seu praelia prima, Seu pedes, et carum protege, Diva, caput. Caesaris ardentes aurata casside cristae Incutiant hosti, te comitante, metum, Absistantque humeris flammae scutoque perennes, Queis turpem arripiant castra inimica fugam. Classe olim excitus spumantibus aequoris undis Haec fore Carpathius viderat ante senex, Illam cum veteres tremerent Carthaginis arces, Serperet et trepidis Bagrada lentus aquis: "Ite trabes, dixit, queis aethere ridet ab alto Iuppiter, et ventos temperat, ite trabes; Vobis Sidonias assignant Numina sedes, Et per subiectas velificatis aquas His maiora tamen, Caesar, tibi fata reservant, Nec capiet laudes Aphrica tota tuas. Explicanda tibi auspiciis maioribus arma, Quo Latio referas vota trophaea Iovi: Illa illa ingeniorum altrix terra inclyta quondam, Sive petas belli munera, sive togae, Extulit unde altos primum sapientia vultus, Atque hominem erudiit, commonuitque sui, Unde foro intonuit solers, ac fulmina torsit Prima Rhetor, populos edomuitque truces, Unde artes fluxere bonae, numerisque repertis Humano vates desiit ore loqui, Illa inquam lustranda tuo est tibi milite, Caesar, Subtrahat ut turpi subdita colla iugo. Dum licet, et magno moerens te corpore Nilus Non renuit latebris occuluisse suis, Arripe saeve fugam, turbataque desere castra, Signorum aspectum vix, Solimane, feres. Nonne vides quantis Avalus tibi viribus ingens Instet, et admissos urgeat acer equos? Parte alia aeratas ducens in praelia turmas Ferrantes stricto fulminat ense potens, Vertice olorinae, Minci cui munera, cristae Alpina exurgunt candidiora nive. In medio Caesar spolia illa Feretria tentans Insultat portis impiger ipse tuis, Iamque quatit postes, et multa fervidus ira Diffringit valida ferrea claustra manu. Grata recognoscens populorum munera Paulus Imponet sacris thurea dona focis Et quocunque Pater oculos circumferet acres, Auspiciis cernet cuncta recepta suis". Vix haec finierat, cano cum gurgite Protheus Se tegit, et notis per mare fertur aquis. At tu quo Pauli pietas, quo fata, Deusque Ipse vocat, gressus dirige, magne, tuos, Inflatamque animis classem iam littore solve, Qua mox Eoae diripiantur opes.