CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus MOLZA_F.eleg-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/MOLZA_F.eleg-02.xml.
1. ad Michaelem Maium Omnia venturo laetantur Caesare, Mai, Grataque compositus ocia mundus agit, Laeta Pales agros, atque ipse revisit Apollo, Et squalor campis omnibus ater abit. Coeroleus placido Tybris iam defluit amne, In mare sanguineis qui modo fluxit aquis, Fortia quaeque virum volvebat corpora nuper, Fronde coronatas sustinet unda rates. Pendenteisque inter dumosa rupe capellas Herboso pastor gramine membra levat, Quem modo sylvarum vasto latuisse recessu Compulerant tristi classica pulsa sono. Sic iam Caesareae praecurrens candida puppi Adventum Pax est testificata Dei: Aspice quam molles substernunt aequora venti, Littoris extremi vix ferit unda latus. Arbiter ipse maris rabiem Saturnius arcet, Vastaque sublata temperat arva manu. Solve ratem, et pelago, Caesar, te crede patenti: Increpitant celeres carbasa lenta Noti. Nec salis infidi subitas horresce procellas; Coerula sunt fato regna minora tuo. Ipsa Venus curvo convellens littore funem Trudet coelesti robora sacra manu, Aeternamque petens Romanis inclyta pacem Velorum plenos diriget alta sinus. Subsident tumidi ventosa per aequora fluctus, Verbaque lascivus nautica discet Amor. Parte alia classem Nereides admiratae Lustrabunt densis pinea texta choris, Et levibus circum verrentes aequora palmis Divinos fundent ore sonante modos. Fessa tibi Ausoniae, pugnax Hispania, tellus Iam dudum absentis invidet ora Dei, Desertum et queritur Tybrim, praelataque Iberi Flumina, et auriferi littora fulva Tagi: Sis licet atque orbi, Caesar, spes una regendo, Ausonis ante omnes attamen ora tua est. Quare age te tandem meritis accinge triumphis, Imperio sedes haec magis apta tuo est. Attigeris primi vix dum bene littoris oram Occurret sparsis cum tibi Roma comis, Occurret tibi Roma olim pulcherrima rerum, At nunc regales dilaniata genas, Vulneraque illa gerens, ob quae vel barbarus hostis Optet tam saevas non habuisse manus. Tu flentem solare oro, et miserere precantis, Italiam salvo Caesare flere nefas. Aeternum lapsis sic te succurrere rebus Permittant vitae candida fila tuae. Sic tibi victus Arar totiens, magnusque Garumna Languidior famulis in mare currat aquis. Interea et mea dum frustratur gaudia Caesar Advenit et votis serior ipse meis, Nos iuvet in gelida prostratos ilicis umbra Ad liquidi somnos ducere fontis aquam, Quaeque tibi in ramos procumbunt, inclyte Mai, Grandia nunc pleno carpere poma sinu, Nunc et felices Musarum expromere cantus, Qua fugit irrigua garrula lympha via. Olim Caesareis dabitur cum regna triumphis Posse loqui, et captos ore referre Duces, Unus eris, nostri celebrent quem saepe libelli, Proxima post illum tu mihi cura venis.
2. in mortem Elvirae Cum primum aethereis moriens gressum intulit astris Elvira, et summa constitit arce poli, Hanc animae primum densa cinxere corona, Quique pii coetus arva beata colunt, Et secum: Has nostras quaenam pulcherrima sedes Lux habet, atque novus enitet unde decor? Nam neque piscosi linquens fera murmura ponti Ad superos tali se tulit ore Venus, Abductam patriis nec quae se fleverat oris Pampineas flectens culta Ariadna rotas. Ast ubi vis patris spetiem quae pulchra referret Consalvi, et cunctis agnitus ille vigor, Ille decor, Sebethe, tuas qui terruit urbes, Gallicaque invicta contudit arma manu, Illam adeo mulcere omnes, et tollere cantu, Atque iterum in blandos quaelibet ire sonos: "Huc ades, o Regum soboles, decus addita coelo, Teque inter nitidum sydera sydus age, Coniugis unde tui longum miserata dolorem Pelle age de tristi pectore amaritiem, Insatiabiliter qui te nunc deflet ademptam, Nescius abrupto vivere coniugio. Quaeque premis teneris fulgentia sydera plantis Concilies forti sic Dea blanda viro, Nixus ope ut patriaque et sanguine clarus Ibero Per proavum laudes, perque parentis eat, Et simul ingenteis superet spes Caesaris almi, Queis magni pondus sustinet imperii, Seu male foedifragos vocet in certamina Gallos, Seu properet Turcas cominus ire truces. Hoc tua nunc poscit pietas, sanctique pudoris Illa tibi constans tempus in omne fides, Hoc tecum aetheria ludit qui parvulus aula Ante diem ereptum quem brevis hora tulit, Scilicet ut magni felix tibi coniugis ora Exprimat et curas leniat usque tuas". His dictis rarum ambrosiae sparsere liquorem, Oscula mox roseis casta dedere genis, Ignotoque comam cinxerunt numina flore, Et dederunt flavae gemmea serta comae. Illa Patrem complexa alto sublimis Olympo Accubat, et curas despicit inde leves. At tu quem regem certatim pinguibus arvis Expetit hinc votis Tybris, et inde Tagus, Pone modum lachrymis; sat tristia lumina moesti Vidimus, Elvira est iam tibi fleta satis: Magnaque vos facilis quondam concordia iunxit, Post en alterius funera vivit adhuc.
3. ad Carolum Caesarem Dum te Sirenum retinet terra hospita, Caesar, Sebethus riguo qua fluit amne pater, Postque graves pelago exhaustos terraque labores, Quis auxit titulos Africa tonsa tuos, Hospitio indulges, clipeique oblitus et hastae, Iure tua sequeris commoda parta manu. Roma tibi auratos componit sedula currus, Queis vectus sacra conspiciare via. Captivos addit famulis cum fluctibus amnes, Multaque diversis oppida capta locis. Tum super his tumidi late maris extat imago, Coerula victrici marmora classe latent. Ipse fugam male fisus aquis, levibusque sagittis Admisso celerat Arriadenus equo, Mox Numidum gentes, Maurusiaque agmina cernas Tendere captivas ad tua frena manus. His te muneribus supplex veneratur, et ora Absentis sperat cernere posse Dei; Quin de septenis vox est modo collibus ingens Exaudita moras increpitare tuas. Parthenope sat culta tibi est, linque ocia, Caesar, Ista solet summis ora nocere viris: Quos tu nunc victos iustis ulcisceris armis, Delitiis eadem fregerat ante suis. Carpe viam, tibi prisca situm iam marmora ponunt, Et Latii facies iam nova facta fori est, Aequaque dispositis consurgunt tecta columnis, Qualia felices vix coluistis avi, Ut pede inoffenso miles simul urbe vagetur Sternitur assidua glarea dura manu, Et disiecta silex apta coniungitur arte, Cunctaque in aequales compita secta vias. His mihi Caesareum viguit dum nomen in oris, Nil nisi Romanum subdita terra tulit, Hinc progressa olim divi tela horrida Iuli Terrarum late perdomuere sola. Vix bene Romuleis, Caesar, consederis arvis, In coelum cum te gloria summa feret, Ex tuto hinc regum poteris contundere vires, Victori insultet gens modo si qua suo. Communi pater auspicio Romanus inibit Foedera, queis geminum scandet ad astra iubar. Huc ades, en celebres iterant Capitolia plausus: Sume triumphali lora regenda manu, His tua iamdudum debetur laurea templis Et iunctus niveis currus eburnus equis. Ecce tibi intacta nivei cervice iuvenci Ad pingues properant procubuisse focos, Ecce tuos cogit Victoria laeta iugales Ad frena, aeternum est quae tibi facta comes. Aspice ut hibernis vernet tibi mensibus annus, Utque hyeme in media floreat omnis ager; Obductum nulli praecingunt aethera nimbi, Ducta nec obtusi est luminis ulla dies: Scilicet eventus sunt omina laeta futuri, Annuit et votis Iuppiter ipse meis.
4. ad Aloisium Priullum Venetum Ille ego perpetuus Tarpei culminis hospes Oblitus patriae tempus in omne meae, Quem neque bellorum strepitus, nec barbarus ensis, Saeva nec in medio castra locata foro, Dira nec illuvies morbi commota malignis Flatibus, aut saevi terruit ira Iovis, Romuleis tandem procul hinc a collibus aevum Degere, quis credat? docte Priulle, paro. Scilicet effoetae vires, et serior aetas Me miris hebetem reddidit usque modis. Nam neque formosas habeat quod Roma puellas, Ipsos quae possint sollicitare Deos, Nec crebris hominum moveor quod coetibus unus Excipiar, comitum concelebrerque choris; Ipsa etiam signis sordent nunc mollibus aera, Altaque semotis marmora vecta iugis, Templaque diversis operum variata figuris, Quaeque suum retinent nunc quoque saxa decus. Aeternum auspicibus quondam Dis condita in aevum Moenia, septenis facta superba iugis, Parcite, sat vobis, vitae dum nostra sinebant Tempora, et haec studiis mollibus apta, datum. Sat, Fortuna, tuos olim spectavimus aestus, Arbitrio versas dum fera cuncta tuo, Hoc quodcunque aevi posthac mihi fata reservant, Vivendum omnino est commodiore solo: Illic nulla animi sanos ubi gloria sensus Avertat, falsis exagitetque bonis, Neu curam exhibeant fasces, aut purpura Regum, Sceptraque ab indignis saepe ferenda viris, Aera ubi nec quisquam aut populi tabularia norit, Aut inhiet saeva commoda rapta manu. Musarum at vigeant passim commercia sancta, Quarum perculsus numine sacra fero, Priscaque simplicitas, et nescia fallere vita, Saturno qualis regna tenente fuit, Sollicitos animos habuit cum nulla cupido, Nec dederunt agris iugera certa modum, Molliaque indomiti gesserunt colla iuvenci, Praeda nec immiti tunc fuit agna lupo, Et iuvenum sine fraude cohors, sine fraude puellae Iungebant molles laeta per arva choros. Nulla coercebat moechos censura, metusque, Ignotumque illis nomen adulter erat, Ergo nec infectos spectarunt sanguine rivos, Arva nec innumeris sparsa rubere notis, Nec galeas curvo pulsarunt vomere inanes, Externis vites nec posuere viris, Illorum extimuit dominatus nemo superbos, Barbarus Ausoniam queis male victor habet. Euganeis talem te vitam ducere terris Non obscura mihi fama, Priulle, refert, Et nunc Medoaci properantes carmine lymphas Sistere, qua viridi procubat umbra solo, Nunc et Socraticis puros e fontibus haustus Sumentem, humano grandius ore loqui, Quin Latio ignotas dudum sic detegis artes, Praebeat ut victas Graecia et ipsa manus. Felix, cui superum genitor mortalia quaeque Esse dedit studiis inferiora tuis, Cui pedibus subiectus amor sceleratus habendi, Et Veneris quicquid numina magna queunt. His tecum decuit potius me vivere in oris, Quam spectasse urbis funera Romuleae, Quam saevas acies, truculenti et Theutonis iras, Ustaque ab Hispano milite templa Deum! Vidi ego Vestales foedis contactibus actas Nequicquam sparsis exululare comis, Collaque demissum ferro gravibusque cathenis Romanum sacra procubuisse via, Quaque Iugurta ferox ornaverat ante triumphos Saucia bracchato vertere terga Duci. Probrosis, Tyberine pater, te conde ruinis, Et moestum in terris altius abde caput. Non tamen admissum hoc facinus pia Numina inultum Permisere diu, quod meminisse piget: Dira lues coeli vitio namque orta repente Admissum in nostros expiat omne scelus, Et quos nullus adhuc ferro consumpserat hostis Abstulit adversi saevior ira Dei; Nimirum antiquae revocans ad praemia laudis, Aeneadum his gentem perculit illa malis. Tot tibi servatus rapidis iam saepe procellis, Euganeis tecum sedibus esse volo, Quas nec saeva olim violarunt Caesaris arma, Attritae Venetum cum premerentur opes, Nec subiere unquam dirae contagia pestis, Innocui tantum profuit ora situs. Exceptus laribus parvis, et paupere cultu, Illic compositis ocia rebus agam: Mi tantum longo diducens stamina tractu Observet custos limina semper anus, Atque eadem ad lunam quaesitis montibus herbis Componat cantus, ominaque atra fuget; Quod si sub notis iterum Venus aurea signis Errones posthac nos habuisse velit, Sedula fabellis teneros soletur amores, Et dessueta novis ignibus ossa levet.
5. ad Carolum Caesarem Roma tibi aeternos quamvis meditetur honores, Seque tuis meritis perneget esse parem, Laetaque saxorum moles nunc excitet altas, Nunc iubeat laudes aera referre tuas: Cuncta olim collapsa cadent labentibus annis, Ignibus assiduis aut liquefacta ruent. Parva loquor, tectis structas immanibus urbes Tandem post multas obruet una dies, Procumbent regum sublimi vertice turres, Saxa etiam fato stantque caduntque suo. Pyramidum sic alta stupet miracula Memphis Nil nisi nunc viridi busta iacere solo; Sic quondam celsae steterant Carthaginis arces, Classe capi melius quae potuere tua. Ac ne longinquo res haec mihi teste probetur, Roma tibi exemplo nunc tua, Caesar, erit: Nam quae tu saxo spectas monimenta vetusto Obducta incultis delituisse rubis, Haec eadem magnis Divum celebrata triumphis Aeternum fuerant tum Iove digna coli. Admotam coelo primum hanc age suspice molem, Amphitheatrales hanc iniere ioci: His accepta olim cuneis Romana iuventus Laudibus Augustos vexit ad astra suos. O ubi totque hominum plausus, tot gaudia, Caesar? Me miserum, Stygiis cuncta premuntur aquis. En geminas huc flecte acies, cerne inclyta Thermas Munera, Caesaribus congrua dona tuis: Victori haec illi populo posuere, tepenti Quo fessus valida membra foveret aqua. Tum Circi ingentes poteris spectare ruinas, Edita sunt isto munera prima loco. Consessu hic caveae, magnis Circensibus actis, Ignotum subiit rapta Sabina torum. Quid tibi nunc lautas studeam monstrare Carinas, Quidve Palatinae tecta superba domus? Quid cumulata novis Capitolia celsa trophaeis, Te duce queis iterum Sidonis ora patet? Quid quae templa Iovi divis Agrippa secundis Struxerit, aeratas commemoremque trabes? Quid fora, quid pontes, quid ductas aere columnas, Plenaque longuinquis flumina vecta iugis? Ipse vides tantis quid nunc e molibus extet, Vix cineres servat diruta Roma suos. At non haec nato dederas promissa gementi, Errantes veheret cum, Citherea, lares; Saepe illum profuga iactatum classe per aequor, His ultro hortata es, nocte silente, sonis: "Sume animos, tibi fata tuae fumantia Troiae Moenia restituent nobiliore solo, Teque polo indigetem sacri dabit unda Numici, Aeternum patrios quo tueare Deos. Incensas frustra, Danai, subvertitis arces: Vestra olim hic gelidus obruet arma cinis. Debetur Latio nostro de sanguine Iulus, Ipsum vix timeat quo duce Roma Iovem". Parce, Venus, tua dicta ferunt temeraria venti, Vixque sui reliquum Roma cadaver habet: Scilicet has fati leges, haec foedera quondam Inscripsit rerum duro adamante parens. Cuncta situ, et densis pereunt obducta tenebris, Mors subit, et populis improba bella ciet, Sola aevi transgressa vias, transgressa sepulchri Verberat astriferum Fama superba polum. Aonias igitur, Caesar, venerare sorores, Aeternum ut celebri carmine vectus eas, Nam quem Melpomene placido spectaverit ore Vivet, et hic omni funere maior erit. Magna quidem, extremo, fateor, dum fulminat orbe, Ense potens nuper haec tua dextra dedit: Mansuris ni forte tamen celebrabere cartis, Martis et Aonio cinxeris arma choro, Nil tibi quod populos late modereris et urbes Proderit, aut Lybico sole perusta coma.
6. ad Benedictum Accoltum Cardinalem Me tenet invitum, fieri quod posse negabam, Romani genius, mi Benedicte, soli; Nam quotiens animo spatia interiecta recursant, Disiuncti queis nunc cogimur esse procul, Non mihi Phaeacum dentur si mollia rura, Quicquid et Alcinoi parturit almus ager, Ulla queant aegrotum animum deducere Tempe, Nec sine te regum munera magna iuvent. Scilicet illa in me reciderunt fulmina, dextra Sunt Vaticani quae modo torta Iovis, Cum tibi mille neces, intentaque pectore tela Una animi virtus reppulit alta tui; Mox contemptor opum, nullo non vulnere pressus Fortunae, Eridani pinguia culta petis, Aemula qua magnae surgit Ferraria Romae, Exilio tellus facta beata tuo. Herculis hic primum hospitio, dextraque potitus Naufragii tabulas colligis ipse tui, Atque opibus tanti subnixus principis, idem Quod fueras rebus incipis esse bonis. Ambustum Phaetonta olim sic gurgite molli, Os sacrum attollens, excipit Eridanus, Vulneraque exiccat lymphis, muscoque virenti, Membra prius crebris ictibus usta levat. Dein vasto iuvenem ductum sub pumicis antro Sistit, et in molli collocat ipse toro. Conveniunt virides passim antra ad cognita Nymphae, Fidentemque nimis suspiciunt puerum. Ille animam revomens et sacros fulminis ignes Undosam complet sulfure et igne domum. Tum pater Eridanus fatorum arcana resolvens Innixus cubito talia dicta dedit: "Tempus erit magnus nostra haec cum littora adibit Hospes fulminea tactus et ipse face, Qui secum Phoebumque vehat, Phoebique sorores, Et doctae quicquid Pallados ora sonant. O ego tunc quantis assurgam fluctibus ingens, Arduus ut coelo cornua summa feram! Creta Iovem iactet, Latonae pignora Delos, Accoltus longum littora nostra colat. At tu, magne Pater, terris quem fata regendis Per populos sanctum iura dedisse velint, Ne saevi, fortique viro, cum pectore culpam Praestarit nitido, caetera tuta putes". Hactenus Eridanus; faciles quae dicta puellae Certatim densis plausibus excipiunt. Ipse pater leni compescens murmure fluctus Coerula pacatis marmora findit aquis. Fortunate, tuos iam tum praesensit honores, Flammatum ablueret cum Phaetonta Padus. At mihi iucundae perstent si tempora vitae, Abstineantque avidas impia fata manus: Qualis apis, verni species cum temporis egit Trans pontum celeri frigora pulsa fuga, Crura thymo redolens florum per summa vagatur, Compleat ut dulces, cerea texta, favos, Talis ego, annuerint mites si forte Camoenae, Intexam cartis te, Benedicte, meis. Quod si me tenebris suprema obduxerit hora, Et mutos cineres flebilis urna tegat, Laudibus ipse tuis felix, aevoque fruare, Et Pylii superes stamina lenta senis; Nostraque praeteriens magnus dic busta sacerdos: "Huic misero fatum sors mea dira fuit".
7. equum Hippolyti Cardinalis Medices alloquitur Immensi tergo dum tu spes excipis orbis, Cyllare, et audaci proteris arva pede, Dumque illesa levi transmittis gramina cursu, Et varios orbes implicuisse iuvat, Hippolytum serva incolumem, seu cursibus auras Provocet, immites seu petat ille feras. Non hunc saevities sylvis collecta sub altis Indignum cura quem tueare facit. Non praelata olli cunctis venabula rebus, Nescia non lachrymis cedere corda piis, Sed mite ingenium, et faciles sine crimine mores, Et quae vel minimum pectora fellis habent. Hoc mecum exposcunt rerum pulcherrima Roma, Quaeque sedent humeris publica vota tuis, Quae modo Pannonios vexisti tuta per agros, Itala cum saevo res tremefacta metu est. Finibus ingruerat nostris manus horrida Phoebi. Extremos linquens exorientis equos, Id conata Italas ut frangeret aspra secures, Et Latio eriperet parta trophaea Iovi: Hoc onus, hoc ipsum quo nunc residente per urbem Incedis fusus colla decente iuba, Obstitit, et tristes subito puer arcuit iras, Et nostris iussit finibus esse procul. Ipsa suos doluit populos Aurora fugari, Et fusa erubuit lactea colla coma. At glacie implexos crines, ulvaque palustri Danubius medio sustulit amne pater; Mox ait: "O saecli lapsis spes unica rebus, Egregium late cui decus arma dabunt, Nec minus ipsa inter gladios assueta vocari Virginei princeps Calliopea chori, Ecce tuum resonant nostra haec iam littora nomen, Et tua iam didicit facta referre Getes. Vince alios, Eoa tibi se spicula dedunt, Et praebet pharetras Media victa suas". Dixit, et hybernis horrentia flumina ventis Impulit, et strictum pectore rupit iter. Quas nobis clades, nobis quae funera victor Tunc valida timidis depulit ille manu, Es memor ardentem totiens qui laudis amore Sensisti, gelido qua riget axe Tomus. Non tamen ista tui fuerit pars sola laboris, Linquenda est iterum Martia Roma tibi, Imperii domus alta iugis circumdata septem, Qua nullum in terris pulchrius extat opus. Quod tua Romanus totiens pater ocia rumpat, Desine de fato tot tua damna queri: Nam pretium mox grande feres, cum tempora spicis Laeta tuos repetet Pax redimita lares, Atque obducta malis squalebunt arma tenebris, Nec saevos acuent horrida bella metus. Interea visendus Arar, magnusque Garumna, Et Rhodanus, celeri qui secat arva pede, Quique Liger placidis humectat gramina lymphis, Vastaque coeruleis aequora findit aquis. Tu modo commissum redde, oro, Cyllare, pignus, Et differ parva gaudia nostra mora: Effoeto sic cum torpebunt corpore vires, Vinxerit et celeres tarda senecta pedes, Vectorem aetheria tanti te ponderis aula Iuppiter augusta collocet ipse manu; Sicque novum stellis niteas decus addite, vester Quae dudum assuevit praemia ferre labor.
8. Catherina Henrico Scilicet hoc titulis deerat, Rex maxime, nostris, Coniugio pactam non tenuisse fidem? Et quae nos sancti vinxerunt foedera lecti Pellicis indigno posthabuisse toro? Di bene, longuinquis tantum quod saevus in oris Aggrederis dira conditione nefas, Haec semota orbi vasto tibi regna recessu Cinctaque dant animos fluctibus arva truces. Est aliquid, fateor, ventos audire furentes Et quae perpetuo murmura pontus habet. Non sic Penelopen Ithaca digressus Ulysses Oblito potuit linquere coniugio: Illum non saevae mutarunt pocula Circes, Tristia nec longae tempora militiae. Sed Divum acceptus mensis, et divite lecto, Praetulit his vultus, Penelopaea, tuos, Cumque olim posset coelestia templa tenere, Maluit optato coniugis ore frui. Affixam saxis patriam sic maximus heros, Parva lapis quamvis nil nisi nudus erat, Praetulerat coelo, longis erroribus actus Ut posset casto membra levare toro. At mihi nescio quae titulis non aequa maritis Subducit lecti dulcia vincla mei, Possidet et stupro dotalia regna nefando, Et gerit in gremio commoda nostra suo. Attamen hanc falso praetexens nomine culpam Iam famae narras consuluisse tuae, Et fratris mihi saepe torum, taedasque priores Obiicis, et vani nomina coniugii, Cui quondam primis fueram desponsa hymenaeis, Concordi heu nimium nupta futura domo. Invidere meis contraria numina votis, Numina ad humanas semper avara preces: Nam ruit ad taedas properans dum laeta iuventus, Araque Corycio fulget odora croco, Illibata tibi linquens sua gaudia, manes Ante diem indigno funere mersus adit. Crede mihi, vanas frustra te vortis ad artes, Si speras tantum posse latere scelus. Arbiter ipse orbis Clemens, quo sospite terris Pax viget, et sancto reddita iura foro, Criminis admonitus tanti, "crudelia, dixit, Vota foves nostro terra aliena solo", Priscorum et volvens veneranda volumina patrum Subscripsit causae maximus Ille meae. Perge pater, sanctique pius defende pudoris Vincula, non ulli dissoluenda viro. Ipse deum genitorque et rerum summa potestas, Cuius finitimum crederis esse caput, Hoc ipsum ut strueret, taedas celebrasse iugales Dicitur, et pictis accubuisse toris, Pocula cum pingui mutans Acheloia musto Cessit ab humana conditione procul. Scilicet has leges, aeternaque foedera sanxit Antiquata meo ut coniuge nulla forent? Et quae compositis laudaverit ipse libellis Improbet inconstans, dissimilisque sui? At non ipsa fori discrimina saeva recuso, Iudicis innocuus non timet ora pudor: Non ego sortitus vereor, non ferrea iura, Te quaesitorem mi licet urna ferat. Sed tibi nullus adest aequus, te iudice, iudex, Et praeiuditio concidis ipse tuo; Posterior causa sic me iam saepe priorem Arguis, atque artes deficiuntque doli. Ipsae etiam quae te circumstant, perfide, gentes Et populi lata quos didone premis, Libera si detur tantum nunc copia fandi, Te memorent sacram conscelerasse fidem, Atque odiis forsan consurgant undique iustis, Hisque tuis animis praemia digna ferant, Diraque devotum poscant ad praelia regem, Aut celeres properent in tua fata manus. At mihi quam praefers saevo male saucius arcu, Dum censes animo cuncta licere tuo, Nempe illam, nostros quae ponere sueta capillos Saepius abrepta vulnera sensit acu, Quae nobis totiens liquidis vestigia plantis Permulsit, dura nec satis apta manu, Credita cui fuerat lecti custodia nostri, Cum te non puduit dicier esse meum. Forsitan hic referas veteres Briseidos ignes Et Telamoniadae corda subacta ducis: Thessalus at formam Briseidos arsit Achilles Et Tecmessa toro principe digna fuit, Sed te quae moveat facies, quae gloria morum, Dispeream si tu dicere, saeve, potes. Saepe tamen cur sim tibi idonea visa requiro, Quam diris perstes ludificasse modis. Dumque memor repeto priscorum nomina avorum Vix capiunt magnos atria longa duces: Caesare nil dederunt maius pia numina terris, Huic tamen e nostro est sanguine ductus honos. Quid tibi nunc magnis referam me regibus ortam, Aut iactem antiquae nomina clara domus? Una mihi mater titulos Isabella, genusque Una parit, ceras implet et una graves, Quae quondam calathos telasque exosa Minervae Martia foeminea sustulit arma manu, Moxque sua fractos sensit sub cuspide Reges, Caesaque captivos terga dedisse duces. Evectae donec coeli super aethera virtus Condidit in victo parta sepulchra solo, Testis Anas, Sicorisque vago qua praenatat alveo Terra potens, fulvi testis et unda Tagi. I nunc, atque tuos nostris componere reges Aude, compositis foemina maior erit Imparibus ne forte ferox te in foedera vinclis Deceptum quondam nostra venire putes Ire per aeternos licuit mihi matris honores, Sim licet ipsa uno Caesare fulta satis. Qui tamen es nostri tu quem sic poenitet oris, Congressu ut perstes abstinuisse meo? Reginam thalamo qui sic excludis, et ipsa Connubii exagitas iura fidemque premis? Tecum ego florentes potero sic turpiter annos Exegisse, doli nec meminisse tui? Aut ego te in castum polluto corpore florem Invasisse viri nomine sustineam? Pellicis ut vano tandem correptus amore Exultes spoliis, impie, virgineis? Ipsaque coeruleis sim fabula nota Britanis Et salvo vivens his ferar orba viro? O mihi terra satis quaenam tunc ima dehiscat? Quodque petat summa hoc fulmen ab arce caput? Debueram natae iugulo demissa cruoris Flumina luminibus supposuisse meis, Et patriis artus sparsos apponere mensis, Obiicere et saevis viscera nostra feris. Sed tibi quae nulla est pietas crudelibus ausis Obstitit, et saevum dextra refugit opus: Vestra decent tales animorum pectora motus, Conveniens nostro est mitior ira solo. Haec potius vivat, plenis et nubilis annis Matris ad exemplum nubere cauta neget. Nata vides: patriis genitor te pellere regnis Nititur, unde gravis sit tibi inusta nota, Et matrem fraudare toro iustisque hymenaeis, Heu nimium turpi victus amore, parat. Si tamen hic positis mitescat litibus olim, Saevaque det rapidis vota ferenda Notis, Sola tibi et tantis servatis sedibus haeres Suscipias tenera sceptra regenda manu, Tu faciles sine lite toros, sine lite hymenaeos Perpetuo summum carmine posce Iovem, Maternumque animo repetens persaepe dolorem In nostro discas cuncta timere malo. Tisiphone crinem brevibus redimita colubris Intulit ardentes in mea damna faces, Obscoenum et carmen diro ingeminans ululatu Tristia connubiis omina fudit avis; Ipsa sacros ignes devovit pronuba Iuno Atque infelici est zona soluta manu. Vestra tamen, superi, si numina laesa reposcunt Errorum poenas, supplicibusque favent, Haec loca vi quondam Caesar populatus et igni Saeva iugum doceat aequora vestra pati. Quodque olim potuere Dei tela horrida Iuli, Dum furit, et medio fulminat ille mari, Coeruleo doceat frustra vos fidere ponto, Lataque nequicquam fluctibus arva tegi. Caesaris ista horrent etiam nunc littora nomen, Quo duce, ni fallor, bis potuere capi: Ille sibi obiectas ausus transcendere moles Intentata prius per vada fecit iter, Et male defensas in praedam fervidus arces Vertit, et obstantes milite fregit opes; Sic ventos sprevit virtus Romana furentes, Et gressum ignotis intulit aequoribus. At precibus si quis superest locus, et tua possunt Inflecti blanda pectora dura prece, Deiectas hinc natam oculos, hinc aspice matrem, Nec pigeat tantis ingemuisse malis; Aeternum sic laeta viris, sic laeta puellis Tellus subiecto floreat ista mari, Et mala cuncta ferant per terras irrita venti, Deprompsit laeso quae mihi corde dolor. Quod si sola tuo videor non digna cubili Et tristi perstas vivere dissidio, Nec te iura movent, precibus nec flecteris ullis, Nec furiis obstat filia parva tuis, Me duce laeta tuae mittantur nuntia genti, Henricum titulum mortis habere meae. Sedibus utque tuus genitor gestire sub imis Possit, deque tuis surgere nominibus: Audiat uxoris spoliis et caede superbum Pellicis indigno colla dedisse iugo. Vos vero ultrices mecum properate sorores, Et miserum diris pellite imaginibus, Ut neque iam dulci declinet lumina somno, Nec sanae valeat mentis habere modum, Sed flammis cinctae, quoquo vestigia vertat, Illuc Tartarea lumina ferte face.
9. ad Lycorim Quid fles abscissi totiens dispendia crinis, Qui tibi mox circum largius ora fluet? Ista iterum fusos argentea colla capillos Accipient, reduces nec mora longa dabit; Interea nitidos fletu corrumpere ocellos Desine, et aureolis, lux mea, parce genis: Non deerunt laquei miseros queis perdere amantes Possis, et evinctos in tua iura trahas. Tam male nota tibi sic es fortasse, Lycori, Crinibus ut tantum posse placere putes? Semper erit nostris cur sis praelata puellis, Mille adsunt causae, mille decenter erunt. Ipse aderam, exuvias capitis cum stringeret aegrae Dira manus, ferro demeteretque comam: Aurea caesaries terram spargebat, et ille Qui poterat Phoebi colla decere nitor. Dicebam mecum: "Tali se Iuppiter imbre Optatum Danaes contulit in gremium". Tum cordis subiit fulvo quod vertice captum Saevus Amor densis crinibus implicuit. Accessi quaesitum amens, si forte rediret, Arctius at miserum vincierant oculi. Cum tibi non desint tot retia, culta Lycori, Invidiam superis parce movere Deis, Et mecum abreptos potius tu collige crines, Vernabant capiti qui modo, pulchra, tuo. Et venerare deum medicae qui praesidet arti, Castaque cum multa carmina funde prece, Primitiasque offer capitis, dabit ille fluenteis Illudant quae humeris, involitentque comas. Ergo iterum Zephyro sparges radiantia fila, Apta novum solis vincere fila iubar, Atque iterum accensis flavescet crinibus aequor Et capiti raptae restituentur opes. Tunc laevi molles quaerens in fronte capillos Vix cupies tantis non caruisse malis: Sic tenuata stupet frondator vimina sylvis Tam cito florentes explicuisse comas, Sufficiunt sic prata novos in serta colores, Vidimus hyberna quae violata nive. O tibi tum quales vario de flore corollae Ornabunt postes, Phoebe superbe, tuos! Ipse ego votivam feriam de more iuvencam, Et spargam viola multicolore solum, Atque addam incisam tali mox carmine laurum, Obtendat templi quae tibi sacra fores: "Formosae optatos crines quod, Phoebe, puellae Restituis, laurum hanc dedicat illa tibi". Nos viridem interea iuvet exercere iuventam, Non intellecto dum fugit hora pede.
10. ova gallinacea Ova tibi alpinis nivibus certantia Thyrsis Agresti mittit munera lecta manu: Nec tantum haec nitidus commendat candor, at ipse Oblongus formae perpetuusque decor. Et ni tam tenuem refugis cognoscere foetum, Huius ad exemplum structa theatra vides, Utque aliis praestent spectes si candide Alexi, Admittas mensis protinus illa tuis; Et merito: in vanos ficta est vel fabula lusus, Vel nasci his Laedae pignora debuerant. Si requieta petis, seu forte recentia prosint, Iudice me, potior sit tibi cura recens. Conficienda tamen primo tu sumpseris haustu, Impare quae numero lex iubet ipsa capi: Haud alium in morem vasto Polyphemus in antro Dulichios fertur ventre vorasse viros, Appulsus Siculis olim cum naufragus oris Rex Ithacae undosum per mare currit iter. Non ingrata tamen fuerint tibi mollia, quaeque Exiguo motu subtremuisse solent; At quae dura vocant, duris messoribus illa Apponat prudens qui mihi structor erit. Vidi ego qui prehensumque manu, multumque rotatum Auribus admorit terque quaterque suis, Scilicet explorans quae fida silentia servent, Quaeque satis firma sint sibi nota fide; Nec desunt sole adverso qui saepe lacunas Scrutentur parvas liberiore polo. Ipsa etiam haec, quando tenuant dispendia lunae, Cum latet, et versis fessa recurrit equis, Vera cano, et secto comperta putamine pridem, Aligeri fuerat cum mihi cura gregis. Caetera rura olim repetens, notosque recessus