CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus MOLZA_F.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MOLZA_F.carm-01.xml.

Documentum MOLZA_F.carm-01.xml in db pdill0


1. Quale solet vitrei modulari ad fluminis undas Carmen olor quando fata severa vocant, Tale chely Seraphin plectroque insignis eburno Ardua Parnasi dum iuga forte colit. Carmine quo Dryades sicco pede, Naides udo Perplaudunt choreas, capripedesque Dei, Quoque immota diu tenuere cacumina quercus, Flumina vel cursus continuere suos; Quin etiam niveae compulsus amore iuvencae A pugna taurus saepe retentus abit, Et Nysum fugiens per devia Scylla furentem Oblita est vitae consuluisse fuga, Et Phoebus tandem secretis excitus antris Suspensasque aures oraque aperta tenet. Ecce modo ut digitis, modo pectine tangit eburno Auratae Seraphin consona fila lyrae: Obstupuit Phoebus numeris pellectus et arte, Seque Iovis subito contulit ante pedes Atque ait: "O genitor, cur coelo dignus et astris Ut careat pateris nectare et ambrosia? Audii ego et nostras tenuit concentibus aures: O pater, o quale stillat ab ore melos! Ille est ille, inquam, quem totus hon capit orbis: Si non Phoebus eram, me esse velim Seraphin. Quin etiam superum liceat mihi pace fateri, Dignus cui cedat contio multa poli". Tunc pater omnipotens precibus persuasus ab istis Annuit, et nati sint rata dicta iubet. Divino ecce igitur sunt fila resecta poetae Et tanto tellus expoliata bono est. Sicque choros inter Seraphin sedesque beatas Accitus, nostras ridet et odit opes: Auditi gemitus supra Garamantas et Indos Ardentesque plagas, usque et ad antipodas; Illum quin etiam Poeni ingemuere leones, Hyrcanae tigres, Sarmaticaeque ferae; Et nemora et sylvas posuisse cacumina fertur, Et potu ac herbis abstinuisse greges; Obtusaque acie conspecta errare sereno Astra polo, ac aer, intremuitque mare. At non ista queunt fatorum avertere legem, Suprema heu quoniam stat sua cuique dies. Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma Dicentur numeri, culte poeta, tui. Et quamvis rigidae sint cuncta obnoxia morti Sola tamen virtus libera colla gerit. 2. in torrentem, qui Celsum Archelaum | Melinum undis obruerat Ignote o vortex, undis pluvialibus aucte Atque idem fallax cum fera saevit hiems, Tuque, o si qua tenes obscuri gurgitis undas Nais, et exiguus numina rivus habet, Quo voscunque loco, Tybur sed propter amaenum, Seu Labicani qua via trita soli, Seu qua vorticibis rapidis ferit aequora Thybris, Stringitis irriguis littora flexa vadis, Postquam Romanae per vos facundia linguae Concidit, et sacri languit oris honos, Et qui vix firmos artus, viridemque iuventam Induerat vestro hoc raptus ab amne puer, Omne decus saevae tollatur funditus undae, Et retro versas lympha recurrat aquas, Parvaque muscoso tabescant flumina in antro, Arentem ut nequeant pellere fonte sitim, Sed glebam inde avidus convellat vomere arator, Diducatque udo iugera longa solo. Siqua tamen, canis stillat cum montibus humor, Auxerit infidos mobilis unda lacus, Non illis, acres aestus cum accenderit agris Delius, et pluvium flagitat herba Iovem, Defendant rapidos implexa umbracula soles Nullaque det tenerum graminis herba torum. Non ripas circum ramis viridantibus alni Subiiciant sese, fronde nec uda salix, Non violae molles immortalesque amaranthi, Canaque non vernis lilia mixta rosis, Sed vepres tantum inculti atque horrens paliurus, Proveniantque atro dira aconita solo. Quos in serta iuvet texisse nitentia flores Hinc alio dulces quaerite Hamadryades, Nec vos candenteis artus posuisse sub unda, Nec iuvet infamem sumere fontis aquam. At tu Celse, animi quondam pars maxima nostri, Cuius in aeternam lumina noctem abeunt, Postquam dura quies et inexorabile fatum Oppressere animi tot bona rara tui; Nec licet has iterum sine te, quas odimus, auras Carpere, nec fletus ferrea pensa movent, Aspice qui coeant moesti ad tua funera vates, Utque iuvet lachrymis invigilare piis: Maximus en tumulo vates Phoebique sacerdos Vida Aganippeum pollice tangit ebur; Ille tuum involvi nomen caligine opaca Non sinit, et magno digna Marone sonat, Cui mitis Gybertus adest, tenebrasque sepulchro Differt, et doctas convocat Aonidas. Me quoque perpetuo versatum turbine rerum Isthaec pauca iubet dicta referre dolor. I puer, aetherias sedes, numerumque Deorum Aucture, atque hauri quas damus ore preces, Quique olim nostris fulgebas Lucifer oris, Ipse idem condens lumina vesper, abi. 3. epitaphium Celsi Melini Hunc venerare, hospes, tumulum, lachrymisque profusis Dona feras moesta moestus et ipse manu: Immitis Lachesis primo sub flore iuventae Mellini huic Celsi contegere ossa dedit. Mors iuvenem (o vanas nimium spes!) improba adegit Ignotis vitam ponere vorticibus, Ne foret aut Sophiae coleret qui puriter hortos, Aut patrio nosset qui intonuisse foro. Sunt tamen haec duri, puer o, solatia casus, Quod tecum elata est funere Roma pari, Quod Vaticanus deflerit Iuppiter et te Exposcat lachrymis numina avara piis. 4. Excitet oceanus quicquid pater alluit undis, Et totum pubes te tua Rhene bibat, Non minus Italiae stabit decus, ignea dum vis E Cursi docto fulminis ore cadet: Sic Iovis immoto consurgens robore quercus Contemnit Boreas, debilitatque Notos. 5. in discessu Turcarum ex Italia Excessere truces Italo de littore Turcae, Versaque praecipiti terga dedere fugae, Qui modo traiecto numerosa classe profundo, Vastabant fines, Appula terra, tuos. Quo terrore omnis trepidavit ab Alpibus usque Ad superum infernumque Ausonis ora mare: Tuque elate iugis pater Apennine nivosis Nutasti, et trepido territus amne Padus. Sed vani cecidere metus: audacia cessit Hostibus, et saevas deposuere minas. Nam simul Austriades invicto milite Caesar Explicuit, vires opposuitque suas, Selectasque acies Italorum, et robur Iberum, Et trepidis numen rebus, opemque tulit, Excessere truces Italo de littore Turcae, Versaque praecipiti terga dedere fugae. Qui modo Romanamque urbem delere parabant, Barbaraque in Latio ponere castra solo, Non expectata petierunt aequora pugna, Versaque praecipiti terga dedere fugae. Utque olim vasti calcator Persa profundi Amissa trepidum classe relegit iter, Haud secus ex Italo cedentes littore Turcae, Perculsi foedo vilia corda metu, Vela Noto, remos undis, coepta irrita ventis, Versaque praecipiti terga dedere fugae. 6. de arce Capitolina de caelo tacta | ad Paullum III Pontificem Maximum Nuper Tarpeias repetitis ictibus arces Impulit ardenti quod pater ipse manu, Quodque idem media nimborum in nocte refulsit Stellarum cinctus, conspicuusque choro, Et tibi quod flagrans pinus mole excidit alta, Haec quoque nocturnis ignibus usta Iovis, Paulle, tibi optatam portendunt numina Pacem, Adventum magnae testificata Deae. Sume animos, pacata secas pater aequora: malo Nil opus est, tuta nat tibi puppis aqua. 7. ad Dianam Delia, quam sicco properans canit ore viator Et minuit longae taedia mille viae, Dum patrias repetit sedes formosus Alexis, Aspires placido numine Diva precor, Neve illi molles urantur sole capilli, Detrahat aut solitum pulvis et ipse decus, Ambrosiae exudes tenui pro rore liquorem, Quo matutinum te duce carpat iter. 8. ad Solem Sol pater, aetherea cuius sub lampade foetus Concipit, et varias terra ministrat opes, In virides cernis quae iam procumbere ramos Poma diu, et curvo stipite nixa geri, Pulcher Alexis abest patriis dum longius oris, Illi pendebunt sepibus ista suis: Tu face ne nimio tandem violentur ab aestu, Neu rapido ad terram frigore lapsa cadant. 9. ad Cererem Haec tibi, magna Ceres, Daphnis iam messe peracta Affixit foribus spicea dona tuis. Tu, Dea, fac illi iacto de semine rursus Falcem hebetent valida gramina secta manu. 10. de Virgilio Hos Musis in serta Maro fragrantia flores Dedicat, et dulcis pocula bina meri, Quas olim faciles primis expertus ab annis, Hybla, tuum vatem vicit, et Ascra tuum. Nunc magni redit exuvias indutus Homeri, Vos triplici heroi cingite fronde comam: Este Deae memores, vestris ut maximus olim Consiliis Graias fregerit unus opes. 11. de Farnesio Caesaris excitus lacrymis Farnesius heros Cum modo mutatis inveheretur equis Atque illam afferret speciem, qua maximus orbi Praesidet, et terras numine replet avus, Obstupuit gemino perculsus nomine Iberus Et secum hos rauco mox dedit ore sonos: "Parce, minus Caesar tua nos si incommoda tangunt, Queis tam praesentis cernimus ora Dei". 12. de Hippolyto Cardinali Medice Hippolytum Medica cernis qui gente viator, Et iuvenem ignota veste nitere vides, Cur ostro tectus non sit si forte requiris, Accipe et haec placida perlege mente precor. Danubii ad ripas his quondam cultibus acrem Summovit Turcam finibus Ausoniis, Ultima Bactra olim viresque Orientis, et Indum In nostrum veheres cum, Solimane, caput. Iure igitur sumtis colitur dux maximus armis, Quorum praesidio libera turba sumus. Ipsum alias decuere sacrae redimicula mitrae, Et pressit flavas infula pura comas. Hinc diversa novos dispensant tempora cultus: Tu modo victorem ter veneratus abi. 13. de Cruce Domini Hoc quondam eversum ligno Pater optimus orbem Sustulit, humanum restituitque genus, Ut conspersa Dei sacro Crux alma cruore Vel magnis possit regibus esse decus. Sidera fulsit apex, radice in Tartara fertur, Hoc latus Eoos, hoc fovet Hesperios. Quisquis es, hanc tecum mortales tolle per undas: Inscia naufragii ligna trabemque vides. 14. de Clemente VII Pontifice Maximo Sidera dum repetit Clemens, terrisque relictis In sibi iam parta collocat arce pedem, Subducunt caelum nubes, et nocte coorta Proluvies foedis imbribus arva premit. Caeruleus tumido Tiberis caput abdidit alveo, Et formidatis flumina laxat aquis. Scilicet et fluvios dolor attigit, ipsaque funus Certatim ducunt moesta elementa novum. 15. ad Phoebum Hunc tibi, Phoebe pater, lunata fronte iuvencum, Tibris qua undoso largius amne fluit, Alcimedon iactata alte post terga securi Mactat, et in sacros porricit exta focos. Tu si saevitum est satis, et si caedis abunde, Poenarum exsolvit si tibi Roma satis, Illuviem hanc expelle, inimicaque tela retunde, Et melius Turcas mitte perire feros, Qui cinxisse Rhodon perstant nunc fortibus armis Dilectam, et cives perdere classe tuos. 16. de Lycoride Alcidae magni spoliis dum laetus opimis Substrata in molli pelle quiescit Amor, Languenti puero fessos sopor occupat artus, Et molles differt aura benigna comas. Quem temere inventum spoliis dum forte Lycoris Exuit, et rapta lampade culta nitet: "Saeva dolos frustra indomito componis Amori", Dixit, et inspecta saxeus obriguit. 17. de Avalo Eridani in ripis Avalus tibi, Iuppiter, alta In quercu hostiles dum sacrat exuvias, Quaque ferox vicit, regum ter magne Feretri, Suspendit valida dona revulsa manu, Tu pater ipse tuas spoliis nunc suspice silvas: Nil tibi non victrix iam dabit ista manus. 18. ad Deliam Argutum inclusi iunco tibi, Delia, gryllum, Cuius saepe mihi munere parta quies. Nam mihi nec somnum veniens cum duceret Auster, Argento vel quae purior unda gemit, Hic veterem instaurans propius de more querelam Plus venti, et lymphae murmure plus potuit. Mox etiam maiora feres, cum messe peracta Capreolus nostri pignus amoris erit. 19. de Cardinali Farnesio Farnesi rapidae domino venante lacaenae Commorant celeres per iuga summa feras. Forte superveniens iuveni cum Delia dextra Impubi obstupuit, obstupuitque gena. "Et me quam Latmi, dixit, nunc poenitet alti! Hoc poteram melius Endimione capi". 20. de Colotii fonte Quam bene confugit virgo in tua tecta, Coloti! Non alio poterat tutior esse loco. Iam tua numen habet Nympha, et te praeside Virgo Incipit Aoniis vatibus esse liquor. 21. ad Carolum V Imperatorem de Vulpii Cosmographia Victor Alexander sumptis dum fulminat armis, Angusto gemuit se nimis orbe premi. Hoc tu quam melius! cuius iam sceptra veretur Hic radii quicquid Vulpius ambit ope. 22. de Hippolyto Medice Cardinali ad Phoebum Hippolyto Dictynna feras, Erycina lepores, Vertice nata artes, dat Iovis uxor opes. Dat superum pater ipse togam, dat belliger ensem, Quo petat in nostros qui feret arma Deos, Moenia quo Turcam cingentem Norica flammis Aversum turpi cogat abire fuga. Certatim iuveni Dii dant sua dona: salutem Nemo sed affecto, tu nisi Phoebe, dabit. Quin melius vivo vitam des, Phoebe, perennem, Quam tuus extincto filius ante dedit: Ille suae placuit soli solo ore novercae, Hic virtute placet regibus ac populis. Hoc facias, Rodani atque Tagi rogat accola et Istri, Cuius hic hostili sanguine tinxit aquas, Hoc Roma, hoc Clemens, cui seu petis ardua, seu tuis Prona premis, toto par nihil orbe vides. 23. de Urbe Roma vastata Flagrati cineres si nunc, Catilina, videres Imperii, et Latium consenuisse decus, Tarpeiasque arces oculis, Capitoliaque alta Perlegeres, et quae longa ruina tegit, Protinus exclames: "Odiis exercita Divum, Roma, manus tantum quae potuere nefas? Quam melius nostris cecidisses icta procellis! Haud alia fueras digna perire manu". 24. postulatio Iunonis zelotypae Candentem indutus cygnum dum Iuppiter ardens Dilecto Ledae serperet in gremio, Iuno ait: "Humanos potius mihi sumpseris artus, Quisquis in hac falsa ludis adulter ave; Vel mea purpurea canescant pectora pluma, Hac mihi sit cupiam lege colendus amor". 25. de Venere marmorea Romae Candenti expressam saxo, somnoque iacentem, Qua fluitat querulo garrula lympha pede, Ut primum agnovit se se Venus aurea, tales Subridens roseo protulit ore sonos: "Ipsa ego sum fateor duris his cautibus orta: Nil mihi iam tecum est aequoris unda, vale". 26. de eodem Spiranti ductam spectans se marmore Cypris, Dispergit rorem qua levis unda sacrum: "Cui nudos, dixit, detexi corporis artus, Aut cui tantum de me artifici licuit? Haud alio accubitu visens Amathunta, Paphonque Crediderim herboso ponere membra solo. Lumina quae veritus prudens effingere caelo est, Aeterni occuluit clausa soporis ope". 27. de rostris navalibus in apum alvearia versis Ferrea rostra olim pressis erepta carinis, Quae Nili fractas testificantur opes, Ecce apibus parcis pandas praepandimus aulas: Congesto redolent, quis putet?, aera thymo. Caesaris haec ingens laus est, quo vindice pacis Iucundos fructus arma inimica ferunt. 28. ad Iohannem Nerettum | et Tryphonem Bentium Annus septimus appetit, sodales, Ex quo munere Tertius Deorum Terrarum sola Maximus gubernat, Quo rege ingenuas videtis artes Antiquam reparasse dignitatem, Et cunctas solito decore niti. Multam nos igitur decet salutem Curis dicere, sensibus receptae Si quae nos stimulant proterviores. Tum luce omnibus hac bonis cupita, Par est perpetuam madere noctem Vinoque, illecebrisque diffluentes. Neretti, propera, novemque Musis Indicas subito solutiores Lusus, quos numeris Tibullianis, Peligno aut mage condiant lepore. Tu rorantia largius ministres, Benti, pocula, providusque sicces, Quo mox fervidior tumente vena Scindas lacteolis superbientem Mammis iam nimium diu puellam, Subnixam male viribus genuque. Forsan me Semeles puer iuvabit, Et fractos miseri fovebit artus: Quod tandem ut struerem libens relevi Omnes (quod potui) meri lagenas. 29. ad Cosmum Ducem Florentiae Quod miles modo marte tuus pugnavit iniquo, Turpi terga fugae nec tamen ille dedit, Sors illud, virtus dedit hoc, quae invicta tuorum, Maxime, per te animis usque et ubique nitet. Sic Lacedaemonii, sic pugnavere Quirites, Scilicet alta tui sic patris arma monent. 30. ad Pasquinum in Martem conversum Tunc cum sola tibi, Mavors, Cytherea placebat, Solus eras tanto dignus amore Deae: Non erat in caelo formosior ulla Dione, Nec tibi par superum viribus ullus erat. At nunc Roma tui manibus fundata Quirini Mille parit Martes, mille parit Veneres. 31. in venustam quandam puellam Quae miseros olim saevis torquebat amantes Ignibus, et patriis Graia puella dolis, Hic molles choreas, tenerosque reponit amores, Legibus intactae vivere certa Deae. Sic quondam Phrygiae victrix in vallibus Idae Nunc Romae vero iudice victa Venus. 32. ad lacus ut placidos se Principi suo praebeant Egelidi salvete lacus muscoque virete, Vestraque sit puris dulcior unda favis. Ac veluti insignit multo vos nomine princeps Vester, ab Eois notus ad Hesperios, Vos illi tumidos fluctus lenite vicissim, Et blanda errantes pervolet aura rates, Et facite in vestris si fors piscabitur undis, In iacta ut multus retia piscis eat. 33. in Paullum III Pontificem Maxirnum Annua redierant Terti solennia, et ignes Urbs septem extulerat collibus alta suis, Intonat ecce tibi laeva cum Iuppiter arce, Et caelum flammis occupat aethereis. Cedite mortales divinis ignibus ignes, Et cessent gemitus aera ciere graves: Ipse Deus Paulli summos testatur honores, Emicat, et festos curat obitque dies. 34. in eundem Accipe decoctas niveis tibi solibus uvas, Farcta puellari bina canistra manu, Servatasque tuos paulatim confice in usus, Ora ferens dum nos tristia visit hyems. Maffaeique memor, venientem dicito in annum, Impleat haec pingues vitis amoena lacus. Sic tibi languenti decedat corpore pallor Buxeus, et salvum iam mea dona petant. 35. epitaphium Lascaris Lascaris hic situs est Ianus, quo sospite Graium Res olim fractae non potuere capi. Hic etenim in Latium dilectas Palladi Athenas Detulit, et gemino mox dedit ore loqui. Saepe etiam regumque animos, populosque feroces Cecropio flexit tum sale, tum numeris. Annosi donec confectum viribus aevi Exitio obrepens curva senecta dedit. Felicem ante omnes solio qui pulsus avito Tam procul hic patria contegeretur humo! 36. Iovis cum Neptuno expostulatio | pro periclitante Caesaris classe Caesaris infausto depressam sidere classem Viderat e summa providus arce pater, Cum fratrem increpitans moestis sic vocibus inquit, Subdita quem ponti caerula regna tremunt: Quid superum magnis solus conatibus obstas Et perstas sanctum tollere velle caput? I tandem, et tellus quas non detrectat habenas, Indomitus quamvis, tu quoque disce pati". 37. ad Caesarem in mari periclitantem Iactatas nuper Lybicis quod videris undis Ipse has vento disperiisse rates, Ne demitte animos, his, Caesar, naufragus oris Erravit fato Troius ante Pater, Imperiumque orbis Lavina ad littora vexit, Romano ut caderes, Aphrica, pressa iugo. Sic tecum haec ista quae nunc luctatur arena Fessa dabit victas, sors licet atra, manus. 38. de Venere, relicta Cypro, | sedem Venetiis deligente Eductam caelo mediis e fluctibus urbem Dum spectat concha Cypria vecta sua, Condita in aeternum flectens ad moenia cursum, Illo quo flammas ore ministrat, ait: "Sum patriam mentita satis: vos littora Cypri Culta olim et nostris apta valete iocis". Dixit, et infrenes medio in sermone iugales Abiungens, Venetis se Dea mersit aquis. 39. in Pompeii sepulcrum Dux Pharia quamvis iaceas inhumatus arena, Non ideo fati est saevior ira tui: Indignum fuerat tellus tibi victa sepulcrum, Non decuit caelo te nisi, Magne, tegi. 40. anonymi ad Apollinem | in Tarquiniae Molsae aegritudinem Impiger aurato Phoebus processerat Oeta, Somniferumque Soror iam caput extulerat. Tempus erat quo iam serpit mortalibus aegris, Et lenit curas dulcis et alta quies. Dum languet demissa genas, effusa capillos, Aegro dans gemitus pectore TARQUINIA: Coeliacus ventrem cui concutit ilia subter Heu nimium infensus ima dolor latitans: Nausea tam crebro infestissima concutit illam, Faucibus ut choleras evomat ac varias: Et saevi tantum gliscit vis effera morbi; Corporis ut vires, deficiantque animi. Adsunt frater clemens, et moestissima mater, Languenti spondent acriter auxilia. Circumstant Servae dextra, laevaque frequentes, Ac trepidae praebent triste ministerium. Tota domus iam moeret, squallent omnia luctu; Quin imo urbs tota nil nisi triste sonat. Mox fies cunctis omnino invisus Apollo, Hanc distorqueri si patiare diu. Quandoquidem ipsa tui divini numinis haustu Cunctorum surda negligit aure preces. Felix quae insanos vitae mortalis honores, Ac mundi blandas despicit illecebras. Aspernata Procos omnes, omnesque hymenaeos, Tantum addicta tibi, Castalidumque choro. In qua splendet avi doctrina, et forma parentis, Et castae matris iura pudicitiae. Tempore (quod mirum) diversa exercet eodem, Et plectro et voce munera bina simul. Huius summa viget maiestas regia vultu Laeto, quo fulgent et decor, et charites. Quidquid Graia valent, quidquid Romana Camoena, Quidquid Hetrusca simul, huic Deus ipse dedit. Aspice doctorum numerum, iuvenesque, senesque, Qui invisunt sanctae limina casta domus. Hancque frequentant certatim, Parnassia tanquam Responsa inde petant ambitione procul. Eia age, rumpe moras, huc adsis dexter Apollo, Illi succurras munere Poeonio, Ut decet, et manuum poscunt opera alta tuarum, Corpore confecto iam dolor exiliat; Festos ipse dies tibi sacros rite quotannis Ob Dominam incolumem..... [Nonnulla desiderantur]. 41. ad Laurentium Medicen Invisum ferro Laurens dum percutit hostem, Quod premeret Patriae libera colla suae; Te ne hic nunc, inquit, patiar, qui ferre Tyrannos Vix olim Romae marmoreos potui? 42. Paulli Pansae de Molsae obitu elegia Esse deos credam? credam pietate moveri Numina? credam igitur curam hominum esse Iovi? Cur credam, si fata preces, iustasque querelas Despiciunt, sacris et data tura focis? MOLSA tuus vates, Musarum gloria, Phoebe, Occidit ah pietas, ah pudor, ah facinus! Dic ubi eras, cum tabificus consumeret artus Morbus, et inficeret pectus et ora lues? Nunquid in Aonia ludebas valle, madentem Aut crinem aptabas dente Cythoriaco? An lotus niveos humeros et candida colla, Tangebas blandae fila canora lyrae? An fessus nimio cantu per florea Tempe Captabas somnos ad leve murmur aquae? Scilicet innumeris donis ornabimus aras, Concidet et templis hostia sacra tuis, Ut tu ignavus, iners, nulla exorandus acerra, Vota leves iubeas irrita ferre notos. I nunc, et medicae inventorem dicier artis Te iacta, et soli gramina nota tibi. Te ne putem stravisse manu Pythona superbum, Aesculea unde virent Pythia sacra coma? Te ne Iovi Phlegrae in pugna favisse Deisque Narretur seclo fabula ficta rudi? Ah pudeat gestare arcum, imbellesque sagittas, Pone arcum et pharetram, tela reconde tua: Abde tuos vultus latebris, te claude barathro, Laurea non victrix convenit ulla tibi. Et vos ite procul, iam non moror, ite Camaenae, Quas licet heu sero, me coluisse piget. Vestrum erat exorare necem, exorare sororum Iura trium, et multa flectere fata prece. Roboris heu tantum mors est tibi, tanta potestas? Debuit hoc saltem non licuisse nefas. Illi non elegi, poterant qui saxa movere, Et ferri, et chalibis vincere duritiem, Illi elegi languens fudit quos funere in ipso Flexere! o ventis durior et scopulis! Heu res anticipites, heu vota incerta! quid eheu Sperandum, heu fragilem vitam hominumque brevem! Certatim huic omnes docti properate poetae, Publicus ostendat publica damna dolor: Et taxo impliciti crines, algaque fluenti Plangite funestis pectora vestra modis. Omnibus idem animus, color unus, vultus et unus, Affectis qualis moestitia esse solet: Fundite et Assyrios succos, date lilia passim, Atque Arabum verno rore madescat humus. Huc caltha, et casia, et thymbra plenos calathiscos Afferte, et capuli cingite fronde latus. Solvite lugentes gelido solemnia busto, Cereus et longo luceat igne focus. Spumantes Bacco pateras, et cymbria lactis Vergite, et Actaei mella liquata favi. Ter lustrate rogum, tumultum ter spargite lympha, Dicite ter, Molsae molliter ossa cubent. Natus ubi est? duram ah fortem! qui lumina patris Comprimat, et largis fletibus ora riget. Per Mutinae plateas nunc forsitan ille vagatur, Proque patris reditu victima multa cadit. Uxor abest misera, infelix, quae iusta parentet Ingrata, et peragat funeris exequias: Uxor abest miseranda, licet nec figere labris Oscula, nec fugientem excipere ore animam. Haec posset flammis se se immiscere mariti, Clarior Evadnae, Dulichiaque nuru. Quod tibi obest facinus? quodnam scelus obfuit? aut quis Error te damnat? quae tibi culpa nocet? Ecquid Latonam, veluti Sipyleia mater, Laesisti, an lucos, templaque sancta Deum? Quaenam haec invidia est, aut quod fatum obstitit, ut tu Ultima non possis dicere verba viro? Postquam igitur coniux fidissima adesse favillis Non valet, et Pario ponere verba cado: Uxoris tu dia vices Victoria sume, Aonides crebro quam decimam esse putant. Nec dedigneris Romano sanguine creta, Illustri quamvis stemmate fulta nites. Claude oculos, misce violas, contexere amaranthos, Frigentique genae laurea serta para. Purpureas albis mixtim compone corollas, Cernent Paestanis cana ligustra rosis. Praecipue decus Italidum Gonzagia proles Iulia, quae viduum casta cubile colit, Quae forma, et virtute omnes Heroidas anteit, Phosphoros exoriens cetera ut astra premit, Defleat, atque Indos mittat lugubris odores, Et myrrham et nardum Coryciumque crocum. Convenit officium tibi, Iulia, convenit istud, Infelix nec habet quod notet invidia. Namque tuam divam effigiem, quam vellet Apelles Pinxisse, et Zeusis Parrhasiique manus, Atque animi dotes divino carmine vates Extulit, ut stupeat sedula posteritas. Lugeat humenti nympha et Tiberina recessu, Quae meruit rauco saepius ore cani: Unguibus et laniata genas, laniata capillos, Pectora percutiat candidiora nive: Acclivis feretro incumbat, complexaque cippum Haereat, avelli nequeat unde gemens. Concita dein qualis Thyas per roscida prata Cursitet, hinc colles, hinc nemora alta petat. Clamet, Io, mi Molsa iaces: cur Antropos ausa es Pendula adhuc tereti rumpere pensa colo? Lugeat hunc spatiosus ager, saltusque relicti, Compitaque et valles rusque et ovile fleat. Ingeminet questus, repetant suspiria Nymphae, Et luctu et lacrimis personet omne solum. Margine in herboso responset flumina Mossam, Amissum Molsam fonte queratur olor. Extinctum referant Molsam resonantia saxa, Molsam iterent montes, Molsam iterent silvae. Caerulus ereptum Nereus gemat, Amphitrite Augeat Halcyonum, qua patet unda, fonos. Pastores quo se referent, quo armenta gregesve? Ad mulctram quis aget nocte dieque pecus? Squalebunt postahac sitienti in palmite gemmae, Et tenerum in culmis perdet arista satum. Arebunt per prata herbae, dare poma negabit Hortulus, irriguae deficient et aquae. Palladias aestus baccas, vel frigus aduret, Arboribus cunctis excutietur honos. Non foetus dabit armentum, nec vellera, nec lac, Nec fluet Hyblaeus Cecropiusque latex. Quis posthac iuvenum teneros cantabit amores? Quis Veneris posthac dulcia furta canet? Quis Romam et Romae claros describet honores? Quisve Sophocleo bella sonanda pede? Iacturae heu quantum fecit liquidissimus Arnus, Seu numeros, seu tu verba soluta velis. Sed iam longa venit feralis pompa sepulcri, Occupat en omnes sexus uterque vias. Conde, pater Tiberine, caput, cava stagna subito, Nec videas flammis ora verenda capi. Heu fugite, heu properate citae, petite antra frequentes Naiades, et querula voce replete lacus. Siccine dii voluere; aut sunt haec praemia laudi? Hoc ne meret probitas, hoc ne meret pietas? Nunquid caede nocens foedavit sanguine dextram? Miscuit an puro toxica dira mero? Ecquid eum Antiphaten Laestrigona credidit esse Iuppiter, an Tityon, centimanumque Gygen? Quid prodest vixisse pium, aut odisse profanum Vulgus, et a saevis abstinuisse malis? Huc adsis Cytheraea, tuum venerare poetam, Te videat flentem femina virque palam: Ne myrto redimita caput, sed cincta cupresso, Accende in pullo funere pulla faces. Frangat Amor pharetram, rumpat sua tela Cupido, Polluat immundo pulvere et ora Iocus. Intersit flammae lacrimans Elegia rogali, Et tanto incedat funere rauca Chelys. Et testae affigat titulos: Hic Molsa quiescit, Quo moriente necem numina et ipsa timent. Portitor excipiat cymba, ducatque per alveum, Leniter alludat Styxque secunda rati. Eumenides procul, atque Erebi procul omnia monstra, Nec Phlegetonteae flamma minetur aquae. Non rota, non saxum, non vultur terreat: absint Belides infames, Tantaleusque labor. At vos illustres animae, Heroesque beati, Qui colitis campos, Elysiasque domos, Ite catervatim, venienti occurrite vati, Assonet Orpheo pectine pulsa chelys. Tu tamen ante alios multum laetare Petrarcha, Et qui Certaldi tollis ad astra lares. Callimachus circumstabit, Cousque Philetas, Et Sulmonensis gloria prima chori. Curret in amplexus Sappho, cultusque Tibullus Gaudebit fronti composuisse rosam: Cyntia quem sequitur formosa, Propertius ultro Assurgens ederae tempora fronde teget. Excipient hilari vultu, et plaudentibus ulnis, Andinusque pater, Maeoniusque senex. Felix forte tua vives post funera Molsa, Trans Istrum et Gangem carmine notus eris. Te flent Ausonii populi, te Bethis et Indus, Te Getulae urbes, te Daca, teque Getae. Albula praesertim tumidis immurmurat undis, Et queritur septem Martia Roma iugis. Nos etiam ex animo flemus, nos respice flentes, Sume tibi has lacrimas, sume tibi hoc gemitus, Hos luctus, quando nequeo tibi ponere metas, Pyramides, statuas, signa et ahena dare. Hos questus cape, et haec suspiria, qualia mater Primaevi nati mittit in inferias: Cultorisque tui vocem cognosce supremam, Sic o sit cineri luxque quiesque tuo. Ter salve, o longumque vale carissime Molsa, O salve aeterenum, Molsa, diuque vale. Annua pastores solvant tibi sacra quotannis, Et pingui spargant muta sepulcra sero. Ante tuos veniant manes, agitentque choreas Et Fauni et Satyri, Panque et Hamadryades. Purpureum tibi ver affert levis aura Favoni, Te foveat tepido Chloris amica sinu. Populus et platanus, laurusque acceptior omni Arbore, te circum fundat opaca comas. Frondescatque thymum, nascatur amaracus urna, Somnifero et iuxta perstrepat amne liquor. Stillet Acidalios flores tibi daedala tellus, Continuo divum spiret et Ambrosiam.