CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus MEZZABAT.epis-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/MEZZABAT.epis-01.xml.
1. Hugo ad Lovatum Si vestri genium nostra ditione tenerem, Atque suum possem iugulum pandere falce, Sic anime quoniam generose struxerit arcem, Que timet incursus hostiles impetus, omnis Quamque ferit ventusque quatit, modicamque quietem Morbus habere sinit; iuro quod Iuppiter, astra Qui regit altitonans cum coniuge, colla tueri Vix queat illius, viridi quin terque ligati Prepetis ad caudam truncari rupta iuberem. Spiritus, hercle, tuus robusto corpore claudi Dignus erat, proprias quo posses promere vires, Anxietate carens, morbique resistere marti. O procul a nobis scirem pulsare dolores Ac servare tuum luibus sanum corpus, amice! Ilia quippe tui semper sine cladibus essent Floreretque viri virtus sanissima tanti. Id queo dumtaxat sublimes voce sodalem Solicitare deos, ut sanum corpore servent Dilectumque mihi fraterno more Lovatum; Ut paciens sufferre velit quodcumque deorum Numina prestiterint; solita pietate misertus, Quo deus ignoscat tabem quoque tollat ab illo. Ac recolat natura sagax virtutibus addit Quod super vitium tribuit cum commoda cuique, Dapsilis illa mali confert incommoda plura. Te deus ornavit multis virtutibus, altum Ingeniumque dedit, posuitque sub ordine miro Plurimaque vobis impendit dona Minerva; Corporea specie vulgo quoque dives haberis; Sed fragilis quivis tua scindit carbasa flatus. Parce dolere nimis, aversis prospera pensans; Nec peregrinus agas languens tellure forensi Atque tuum prefer lucris et corpus honori. Mollius, ut fertur, nostri sub tecta iacemus, Gratior ac reliquis uxoria dextera servit. Suscipe metra tuus que destinat Ugo, Lovate, Ipse cupit quantum seque valere: vale.
2. Lovatus ad Hugonem Si tua cum nostris potuissent vota secundos Invenisse deos, miseris si prona faverent Numina, iampridem cessasset epistola tristem Pingere materiem, nec duri carmen hiatus Posceret in superos genii iactura sinistri; Non mea febriles pavissent viscera flammas, Clausa nec intenso suspenderet ylia morsu Morbus arenarum, nec stiria lapsa cerebro Pectoris opprimeret fibras, nec sterneret artus Ad summum capitis fumans vapor, ordine certo Luderet ad proprios vitalis regula motus. Tuque tuis votis, ego me letarer, amice, Sospite, sed quum nobis non equa salubrem Fata negant cursum, placeat quodcumque necesse est. Pugnet in adversis ratio, mentemque labantem Erigat et magnos vincat virtute dolores. Sic tua metra iubent, nec fas michi tendere contra; Cur ego non faustis ascribere moliar astris Quod graver aut precibus surdum querar esse Tonantem? Grandia consimiles minuunt suspiria luctus. Maxima peoniis hominum pars indiget herbis, Aut cadit ante diem, nec habet plerumque levantem Eger et erumnis affamina mollia desunt. Ast ego iam senui; meam iam maturuit etas, Altera iam decimi teritur vindemia lustri; Aggemit infirmo comitum chorus; assidet egro Saltem firma fides et spes manifesta duorum: Unus, ymago patris nostrique laboris asilum, Spirituum solers medica ciet arte calorem Et lapsas reparat vires, mersamque salutem Elicit et fragilis servat compendia vite. Hic me seminecem stigia revocavit ab unda Sepius et vetuit letalia stamina rumpi; Huius ab imposito si nomine demis yambo, Ninus, non Assiria regnator .... in aula (O utinam tali fortune in sede locatum Cerneret Eufrates!), sed quem produxit in auras Vicus in extremis Patavorum finibus, obex Hostibus alpinis, parva qui traxit ab urbe Nomina, turrigeri cinctus munimine muri. Alter, dimidiis ducens ab Abatibus ortum, Sanguinis ignaram quotiens languentia mentem Membra premunt, vasto querit solatia morbo, Lapsuramque animam lingue virtute polite Dirigit, et metrico depellit pectine curas. Hic est alter ego, nec fata benignius unquam Arrisere michi quam [cum] me iungere tanto Sunt dignata viro, quem si civilia spectem Iura revelantem vel iusti figere metas Iuditii vel ab hoc dubios pendere clientes, Papiniane, tace; si forte quid expedit urbi Ambigitur, patrie de libertate senatus Consulitur, gravitas sileat Ciceronis; ad haustus Transit apollineos blandisque dat ocia musis? Statius esuriat fraternis rursus in armis. Cetera pretereo, sed et hec mandasse libello Penitet et vereor ne sit transgressa voluntas Non frenata modum, ne ferveat invidus et me Clamet adulantem; et verum decuisse taceri Quid si non adeo possum precludere rimas, Quin gravidus pariam? Fomes cum cordis abundat, Os loquitur; fateor, de te te dicere coram Non erat; at sic fas animum saciasse calentem, Da veniam, iuvit. Sed nunc ad omissa revertor. Hos mihi, care, duos iuste laudis amicos Iuppiter indulsit, sortem miseratus amaram. Ah, quociens casus varios et leva querentem Offitio mulsere pio! si dulcia pure Non novit prestare deus, si nescit ad unguem Fortunare aliquem, cur hec infesta recusem Hoc pensare bono? modico clementia divum Empta michi est; nostri levis est iniuria dampni Quamvis ergo michi celestia corpora corpus Egrotativum dederint, licet aura carinam Quantulacumque meam quaciat, casumque minetur Debilitata domus nulli satis obvia vento, Equanimus patiar; geminos modo servet Horestas, Qui valet et tremule valeat fultura ruine. Vivite felices longe melioribus ambo Passibus et pilie spacium superate senecte. Que Sileris nitida mittit Lupus eger ab unda, (E vertatur in U) perlege, noster Ego.