CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus MARULLO.vari-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MARULLO.vari-01.xml.

Documentum MARULLO.vari-01.xml in db pdill0


Michaelis Tarchaniotae Marulli Constantinopolitani | epigrammata nunquam alias impressa 1. in Ecnomum Quaeris qua niteat docto coma parte Catullo: Proximus Arcturo fulgor et Erigone est. "Virginis et saevi contingens nanque Leonis Lumina, Calisto iuncta Lycaoniae, Flectit in occasum, tardum dux ante Bootem, Qui vix sero alto mergitur Oceano." Quae tu si relegens, ubi sit coma regia quaeris, Ecnome, aquas medio quaeris in Oceano. Quamvis quid relegas, vitiis miser invidiaque Perditus? Ingeniis candor inesse solet. Ergo, dum omnia conturbas, dum credere doctis Negligis et per te nil sapis ipse tamen, Fecisti Oarionem ex Erigone, ex Arcturo Hydrochoum: iam quod monstrum erit ipsa coma? 2. in Monillum Versus scribere nos putat Monillus Quam nimis faciles, parum disertos, Nec quales lepidi sonent Cetegi, Quos noster probat unicos Monillus. Atqui non lepidis ego Cetegis, Si nescis (quid enim, venuste, mecum Ante tot, rogo, saecla funeratis?), Verum annis studeo meis placere, Notus vel studeo labore nullo, Exemplo monitus tui Cetegi, Quem tecum probo, non loquor, MoniIle: Nam Suadae populis medulla dictus, Nil Remo dedit optimus legendum. 3. ad Isabettam Gonzagam ducem Urbini Quod nomen taceam tuum, Isabetta, Et vix tot bona saeculis priorum Ulli nobilibus parata curis (Nedum istis miseris meis in annis, In quis nec pudor aestimatur assis Nec mos ingeniumve, quod solebat Tunc ire imperia ante et ante honores), Non est cur ideo nihil merenti Irasci gravius velis Marullo, Qui, prius quoque non bonus poeta, Nunc vero et serie diu laborum Infractus, timet, ah, timet, fatemur, In te tot bona saeculi, tot artes Et dignam Paphiae decore formam, Culpa deterere ingeni minoris. 4. in sacerdotum avaritiam Quis male Virginea gladium suspendit in aede Telaque non hominum tincta cruore semel? Ista parens pietatis et impia facta perosa, Amovet a templis ipsa suis Maria; Et tamen haec recipitque libens laudatque sacerdos: Nimirum laudat, quae capit ipse sibi. 5. in Cominium Servatus modo naufragio cum mercibus Anglis, Gratus opum partem das, Comini, superis, Divitiasque tuas templisque arisque deorum Congeris et credis sic satis his facere. Infelix: quid enim sperasti numina mundi Magna tuis donis et stipe posse capi? Fas, Comini, rectumque deis pietasque sacranda est, Si nescis: hominum caetera, non Superum. 6. de filio Auli Quae lux progeniem optatam dedit, abstulit Aulo, Sed gravior luctus luctibus ipse modus. Nam bene vix contacta infans vagiverat aura, Afflatus subito cum Iovis igne perit. At mater "Quanto ante" inquit, "miser, ante crematus, Finisses nostras tecum etiam lacrimas!" 7. de Diogene et Aristippo Nudus Aristippo nudo Canis obvius umbris Sub Stygiis "Ubi nunc aurum" ait "est Siculum? Nunc saltem illecebris disces luxuque carere Teque Hiro cuivis esse putare parem". Ille senis laeva barbam et sordentia vellens Menta "Pares si non viximus, hoc satis est!" 8. ad Hylam Ore prius pleno solitus laudare iugatos, Cur nunc laudator caelibis es thalami, Quodque magis mirum, cum morem et coniugis artes, Cum faciem coelo laudibus ipse feras? Crede mihi, non ista tori, non culpa maritae est: Sed quis, Hyla, natas sex, rogo, pauper amet? 9. in Posthumum Aedificare, canesque et equos et pascere mimas, Promptum iter ad nudam est, Posthume, pauperiem. 10. de miseria vitae Heraclite et Democrite (hic ridere paratus, Tu contra lacrimis cuncta rigare tuis), Dicite: quo vitam mortalem auctore deorum Tam bene iudicio dispari uterque notat? Certe equidem reputans mortalia vos ego scire, Pace dei, solos vos puto ego sapere. 11. divo Georgio Loricam, thoracam, ocreas, coxalia, conum Campanum et, rarum Massagae opus, galeam, Atque lacertale utrunque atque humerale litamque Hastam auro geminae tegminaque ipsa manus, Et gladium et mentale, tibi hic dico fixa, Georgi, Pertaesus saecli militiam sterilem. 12. de Domillo caeco ferente Claudium Claudi iuvatus lumine impositi humeris, Caecus Domillus huc et illuc per vias Urbisque tantae flexuosa compita Graditur inoffensus, et acerba incommoda Alterius alter commodo pensat suo, Defecta membra sublevantes invicem. Sic nec Domillus caecus atque ille ambulans, Nil non docente pervicacis ingeni Necessitate et improba indigentia: Oedipode dignum aenigma, mancus utpote Neuterque uterque, uterque neuterque integer. 13. de Carolo Francorum rege Placatus mitisque suis, ubi multa nefanda Censura Carolus vidit egere sua, "Cur regno aut vita non possum cedere honeste, Dummodo cum regno cedam" ait "et gladiis?" Dixerat, heu, subito carae cum coniugis ulnis Concidit atque animum reddidit, ut petiit. Crudeles superi semperque in dira parati: Optatis neque vis nec deus utilibus. 14. epitaphium eiusdem Post maria et terras domitas restabat Olympus: Hunc quoque, sed nimium, rex, petis ante diem.