CroALa: documentum

CroALa, 2025-05-01+02:00. Nodus MARULLO.hymn-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MARULLO.hymn-04.xml.

Documentum MARULLO.hymn-04.xml in db pdill0


Michaelis Tarchaniotae Marulli Constantinopolitani | hymnorum naturalium liber quartus 1. Aetheri Iam fessa longa, Pieri, nenia Duraeque planctu, Melpomene, fugae, Concede poscenti sorori Barbiton in breve multichordem, Dum, post supremi regna Iovis bona Ipsumque et olim lucida sydera Cantata, nunc rerum benignum Aethera concinimus parentem. Magnum nec ulli auditum opus antehac: Sed me volentem nomina patriae Hortantur attentata nulli Antra sequi vacuosque saltus, Pigetque trita vatibus orbita Versare cretos semine Pegasi Currus, paternarum viarum Immemores volucrisque pennae. Nam quo Pelasgi gloria sanguinis, Si non futuri gens quoque temporis Agnoscit auditos et ipsa Voce probat sibi teste Graios? Verum unde primum exordia carminis Sumenda coepti, quod medium mihi, Quae rebus in tantis canenti Ultima erit quasi meta laudum? Chaos ne caecum prosequar et rude Rerum volumen, cum mare, cum sola Ignesque et aurarum potestas Mixta pigro iacuere acervo, Donec malignis conditionibus Offensus Aether molis inutilis, Levatus in sublima mundi Constituit sua membra rebus? An nunc ut udum versus in aera Transit, figuras sumere quas velit Sciens, modo algentes coactus In fluvios latices perennat, Idemque posto rore friabilis Turres Cybele sustinet arduas, Idem peracto rursus orbe In solitos remeat vapores? An ut fluentis semina machinae Complexus aequis undique nexibus, Diesque et aetates per omnis Versat agens variatque cuncta, Longoque rerum commodus ambitu, Quae pigra quondam attollit et augmine Foecundat inter se iugata Materiae male viva membra, Unde haec, perenni fonte velut scatens, Tot saeculorum daedala copia, Tot rerum ab excelso petita Seminii meliore parte, Et quae benignos frugiferae sinus Telluris et quae stagna liquentia Latumque pendenti volatu Aera quae decorant volucres? Nanque ipse cunctis ut pater et pius Altor peregre, sic penitus domi Nequicquam anhelos inter aestus Crescere quid patiensve oriri, Felix abunde simplicis imperi Nitentis una laude domestica Formaeque de nullis petitae Illecebris aliunde rerum. Verum sequentem, par uti, singula Dies volucris deficit interim, Vocatque iamdudum coruscans Iuppiter in sua sacra vatem; Quare, precati gentibus, o bone Aether, benignum te prius (ut facis) Laetumque, vocalis quod instat Exequar Aonidum sacerdos. 2. Iovi fulgeratori Dicturus Iovis optimi Laudes eximias, sume animos, age, Vates, et Iove maximo Dignum prome chely multiloqua sonum, Si quaeris volucrem fugam Annorum et strepitus morte potentior Amnis spernere luridi, Ascitus meritis Pieridum choris. O Ithomie maxime, Sancti progenies alma Hyperionis: Quem mater genuit Rhea Olim fagiferis rupibus Arcadum, Mox quamvis metuens scelus Servandum Losiis virginibus dedit, Lascivique pedis Nedae Thisoaeque bonae, et quae iaculo leves Misso figere dorcadas Agno docta, chori virginei decus. Nam, coelo solitus quia Natos inserere et concilio deum Clam consorte tori, pater Vesci pignoribus creditus est suis: Nec vicinia garrula Deerant et famuli, vaniloquum genus, (Rara saepe adeo fides!) Firmantes oculis singula testibus. Ergo muneris anxiae Nymphae, quas dubias hinc amor, hinc metus Angit, non sibi virgines Ausae, consiliis credere non suis, In partem socios spei Curetas, iuvenes Gnosiacos, vocant, Curetas neque dextera Segnes nec vigili pectore inutiles. Quorum multa domi licet Maior militiae gloria splendidae, Ii certaminis impares, Quod possunt (quid enim contra Hyperionem Mortales aliud queant?), Infantem violis tectum et amaraco Nymphis dant alere abditum Secretis latebris Creteaci specus. Ipsi, ne rudis artium Vagor consilium ponat in irrito, Patris proditus auribus, Armati in numerum ter choreas leves Plaudunt, ter cava cymbala Pulsant in numerum tentaque tympana. Et iam lampade torrida Fulgebat medio Sol pater aethere Fraudum coniugis inscius, Cum fessos choreis assiduis sopor Tandem languidus occupat: Hic omnis iuvenum effusus abit labor. Nanque audita simul patris Vox aures pepulit, pene simul, puer, In fumos volucer fugis, Sublatus nebularum ex oculis modo. Planxerunt facinus deae, Planxit Creteaque et Sithonia nive Lycaeus pater albicans Plangebantque deae moestaque Cretea: Cuncta nox adeo premit! Ipse flammiferis per liquidum aera Purgatus radiis patris, Qualis deposita vere nitet novo Serpens pelle decentior, Aegris iura viris, iura dabas deis Subnixus solio aureo. Hic, cum saeva manu fulmina traderet Venturi genitor sciens, "His terras" ait, "his, nate, potentia Olim concuties freta Iratus, scelera his impia vindices Titanum et rabidas minas Immanisque Gigae et Purpurei trucis, Cum coelum manus impia Audebit sceleris poscere praemium; Magnorum neque enim deum Quanquam sceptra tenes, quanquam hominum genus Unus et regis et iuvas, Tantum flagitii aut consiliis tuis Flectes aut reverentia: Utendum valido fulmine, nate, erit. Hoste sed tamen impigre op- Presso et flagitii auctoribus, ut decens, Digno supplicio datis, Ne saevi, moneo, progenies mea, Ultra, neve puta magis Quicquam et rege hominum et coelicolum patre Dignum quam cupere omnia Servare atque adeo ignoscere plurimis. Iam quae gloria fulmina Torquenti, invalidum in vulgum animis rapi, Nec saltem Lybicae modo Exemploque leae parcere segnibus, Cum stent alta Ceraunia Inconcussa iugis, cum aeriae undique Tot quercus nemora occupent Vicinisque negent roboribus diem, Tot delubra minantia Ipsis syderibus, tot pateant sacrae Moles turribus arduis, Quis et tela queas et validam manum Exercere decentius Multo vel Phlegyam perdere quam trucem? Illuc horrida fulmina Torquenda et validis viribus ignium Rumpendae aeriae minae Saxorum, scopulis ut scopulos suis Disiectasque procul graves Tot moles subiti turbinis impetu Gens mirata, virum sciant Et regnare Iovem et mittere fulmina, Exemploque simul deum Assuescant miseris parcere civibus. Quin, siquando deum minae, Ut fit, vis gravior siqua duellica Aegris gentibus imminet, Tunc et deciduo sydere rem palam Signare et vacuum aera Nunc ignire facis fulgure splendidae Memento, modo fertilis In morem paleae accendere, quam catus Dulces saepe reconditas Post messes subitis agricola ignibus Olim tradit inutilem, Nunc alta gelidi de Boreae domo Dirum immittere coelitus Omen, sanguineae triste iubar comae. Non tu, nate, graves vices Regnantum (neque enim fas) miserarier, Quos quandoque animus nocens In praeceps ita aget sanguine civico Devotos patriis deis Et nullis hominum de spoliis minor Argenti sitis improba, Nullum non licitum, quod libuit, nefas; Adde pectora inertia Expertesque animos et reverentiae Divum et iustitiae sacrae, Quaeque est sancta bonis usque adeo fides, Ut iam non homines magis Dicendi, gelidae quam Scythiae horrida Quae dumeta colunt ferae: Hoc sed, nate, magis, tam meritam nihil Plebem commiseratus et Damnatos populos servitio gravi, Saltem commonitu Iovis Assuescant lacrimas ebibere ut suas!" Dixit, et subitis pater Avertit lacrimis ora madentia. At tu, seu Capitolii Rupes sive tenes flumina Olympiae Saturnique patris iugum, Mitis, sancte, precor, Iuppiter, huc ades. 3. Iunoni Iunonem canimus, deae, Iunoni meritum dicite, quaesumus, Carmen, vos licet innubae, Consors illa tori magnanimi Iovis: Quamvis ipsa quoque innuba Mansisset, studium sed nimium obstitit Et matris pietas Rheae. Saepe illi genitor "O mihi me magis Cara, iam puerilium Tandem desine" ait. "Quid, genus aetheris Et iam fertilibus tori Tempestiva bonis, languida adhuc tamen Lassas brachia Tameni, Et matris residens in gremio senis Geronteia Punica Tractas, bima velut? Sunt sua singulis Annis tempora, sunt sui Mores, nec, decuit quicquid heri, decet. Quin, iam si sapis, indue Quam gestura deum, nec Pheneum polo Praefer aut monitis meis Matris degeneres blanditias tuae." Illa non ideo magis Assueto potis avellier est sinu, Materna sed enim modo Picta veste manu, saepe cohercitis In nodum aut Zephyro datis Aut flexis tenues ordine in anulos Per vices varias comis Gaudens, coelicolum commoda negligit, Quamvis nec leporem sequi Interdum et celeres per iuga capreas Nec ignava liquentibus Stymphali tenerum mersa latus vadis Sudorem lavere impigrum. Et tunc forte, deum sic voluentibus Fatis, nuda Erasiniis Pellucebat aquis quale ebur Indicum Inclusum tenui vitro, Cum vidit simul hanc et cupiit simul Frater; sed nimium tamen Festinata verens tempore non suo Interrumpere gaudia, Primis spem latitans distulit in rubis, Donec lassula aquis dea Vicina posuit sub platano latus. Tum vero exiliit, lupus Ceu quondam procul aspecta ove Martius Aut Gangetica belua Scymnorum trepidum sicubi nacta prae- Datorem. Illa dolore diu Amens marmoreae persimilis stetit: At mens est ubi reddita Et cum mente nefas ante oculos fuit, Materno ne puella metu Incertum mage confusa pudore ne, Involvitque diem nigrae Obtentu nebulae et septa pigerrimo Circumclauditur aere Mortis certa, nisi Pithyius omnia ex Alto prospiciens pater Avertisset atrox propositum deae, Sublatam aetheriis plagis Solatus: nihil hic aut odio aut dolo Admissum, omnia sanguinis Fraterni atque adeo plena fide bona; Nec vero pelagi arbitro Amphitritem aliter aut aliter datam Tethyn Oceano seni; Tantum ne thalami nomina caelibis Demirata, aliud scelus Quam extremum et populi flagitium levis Detestabile crederet, Naturae placitis non dare brachia. "An tu" inquit, "rogo, munere Materno edita, non quod prior accipis Porges grata sequentibus, Integro veluti fessula lampadem, Fraudabisque sui, impia, Aevi parte, parens, sic tua viscera? Quid, quod haud nisi protinus Defectus sterile est, nec numeris sine Virtus stare potest suis? Nam, siquis Venerem omnem oderit, ut bono Quaerendo hinc melius vacet Nec transversus eat non animis semel Congressus paribus deae, Iam virtutis iners deseruit locum, Nec frustra videt inspici Naturam et varias seminii vices, Frustra stelligeras domos Dimotumque procul visibus aethera, Ni, tanto studio erutum Unde idcunque libet, denique saeculi Sanctis cesserit usibus: Tantum commoditas publica habet boni, Haec quamvis hominum tamen, Quos terrena gravant nubila pectoris. Nam quis, quaeso, ferat deum ae- Ternum aut iustitia quaerere prodita Virtutem aut, medium nisi, Si quicquam modo sit, credere quod decet?" Sic fatus gremio pater Impostae oscula libavit. Et ecce iam Germanus quoque venerat Facturus thalamo criminibus satis, Torve quem licet intuens, Sensit nescio quid plus solito tepens Imis pectoribus dea: Sed non dum tamen aut humor abit genis Aut suspiria pectore, Quae longe radiis pulsa pater suis In ventos animat leves Paulatim et varios distribuit locis. Illi ortus memores sui Circumstant dominam nunc quoque seduli, Siquando varias Iovis Plorantem insidias furtaque viderint, Quamvis plurima dissident, Nec mens omnibus aut consilium est idem. Nanque hic aestifero die Excitus lacrimas nubilus aggravat, Ille durior ingeni Solaturque deam et nubila discutit Frontis aut lacrimas gelat Grata fulgidulis virginibus nive. Pars ipsi pelago gravis, Per quod vecta suo Sidonis est bove: Ipsis multiparae solis Terrae, semina quae et materiam novis Blanda nutrit amoribus Aut flabris ruit aut praecipiti omnia Sternit grandinis agmine Et foedam illuviem nube rotat cava: Moerent prataque roscida Vastata et nemorum strage virentium Passim squallida stant sola; Ipsi, nunc humeros nunc latera ardua Pulsati, aerii undique Montes vix capiti pestiferam luem Defendunt dubii geli, Impexam laceri sic quoque non semel Menti canitiem hispidi Et collo positam multiiugo comam. Salve, maxima coelitum, Iuno sancta, eadem digna Iove optimo Coniunx atque eadem soror, Humanumque genus, quandoquidem omnium Pollens, tum pecus et sata Et stirpes facilis laetaque sospita. 4. Oceano Quo te, profundi rector, Oceane, aequoris, Rerum pater sanctissime, Quo carmine, inquam, nunc mihi, quibus vocem Gratus Camaenarum sonis, Impar, tot olim solvar in linguas licet, Quot ipse in alta flumina? Verum nec ipsi visa coelitum patri Indigna Baucis hospita, Cum supplicarent plurimi passim aureo Cratere et extis pinguibus. O quadriformis machinae altor unice, Seu fonte iugi profluis Ipsisque terris editus terras alis Gemino cohercens ambitu, Stagnante nutris cuncta seu potius vado Tot saeculis tamen manens, Nec te perusti minuit aut fervor soli Divesque arenarum Aethiops Aut ipse sanctis pastus aestuariis Aether tot ignium face. Nam quid Charybdis impias dicam minas Ausisque Rhoeti par scelus, Cum bis resorbens cuncta adhuc tegens fretum, Bis Nereo extrema minitans, Non ante visa tot aetheri ostendit sola, Iam pene votorum rea, Ni tertio haustu faucibus patentibus Instar Laconici specus, Misso tridente guttur horrendum ferae Fixisset aequoris arbiter? Illa et dolore percita et rabie sua, Hostem acrius contra movens, Haustumque pontum evomuit et telum simul In ora bellantis dei; Quod ni canorae buccinae obiectu patrem Triton obumbrasset citus, Insignis ille clade funesta dies Neptunno et undis fulserat. Tunc fama primum cognitum littus salo Visosque Nereo margines: Nam saeva pugnae damna praeter asperae Gravavit et Tethys malum, Quae clade monstri territa inopina novi Sibique iam timens dea, Vastis aquarum septa circum molibus Terrarum in ima fugerat. Nam mox maritae et ipse Neptunnus prece, Quanquam repressa belua (Quid non venena uxoria atque artes queunt?) Huc vim liquentum transtulit Locumque Phoebo cuncta turbandi dedit Amore Terrae saucio, Seu mallet aequor rapere seu corrumpere Flammis perustum torridis, Donec tot aegra patrui Phoebe malis, Postquam monendo haud proficit, Conversa in iras "Ecquid et nos contra" ait "Artes valebunt pellicis? Quod nisi alienis abstinet frater manus, Sciet esse non uni iecur: Non sic profana sacra miscuit dies Errorque longus coelitum, Ut ipsa quoque iam regna Saturni senis Cedant probrosis noctibus." Sic fata, aquarum concitabat agmina Rogantia ultro ut duceret: Tantum impotentis imperi Phoebus sibi Odiique et irae fecerat! Sed vetuit ultra Carpathi procedere Prudens futurorum senex, Virtute multum qui ducis pro tempore Sermone laudata gravi, Iussisque posthac fluctibus meritam optime Quocunque Phoeben subsequi, Olim haec deorum debita docuit omnia Fatis moveri nesciis: Neque enim vel aras aliter aeternis deis Vel thura sperandum pia Meritisque tandem victimas dignas suis, Longis dierum amfractibus. "Quin te quoque" inquit versus ad ducem "manent, Manent honores debiti, Potensque Deli dicta, non tamen potens Deli fereris unius." Haec ille, et altum desilit in aequor senex, Parentibus cunctis deo. At tu, beate Oceane, pars rerum optima, Idem creator omnium, Idem altor, adsis dexter et precantium Benignus exaudi preces. 5. Terrae Extrema est dea Terra mihi quoque iure canenda, Ultima, sed meritis quae primos aequet honores: Turriferens, foecunda, potens, quam nomine Magnae Sacrarunt veteres adyto monstrante Parentis, Sive quod inde hominum gnavum genus, inde ferarum, Quaeque virent campis herbae, quaeque ardua sylvae Taygeta horrentisque tenent pineta Lycaei, Unde animale genus generatim vivit adauctum, Sive quod, omnia cum interdum mortalibus aegris Irasci atque modo soleant furere acta novercae, Una pios tenet affectus sine fine parentis Indulgetque suis, una exagitata quiescit Scrutandosque sinus impune et viscera praebet (Usque adeo scelera interdum leve ferre suorum est!), Quamvis utiliter Stygio tegat illa baratro Plurima materiem tantarum haud inscia cladum. Hinc neque deformes iunxerunt curribus ursos Nec grege de molli capreas cervosque fugaces, Sed fulvis horrenda iubis generosa leonum Colla, quod egregiis quantum quisque eminet ausis, Aequius hoc debet senium grave ferre parentum. Nam biiugis invecta, nihil nisi vincula bina Aurarumque profundarum laticisque liquentis Significat terras atque inter lucida templa, Quis innixa suo medio est neque pondere pressa Desinit a fuso circum pendere ligatu, Undique flammarum spatiis distantibus aeque. Nec vero sine consilio causaque potenti Omniparae steriles matri servire catervas Crediderim: neque enim curam gerat ille parentum, Interea stimulis viroque agitatus amoris Siquis, et ingratos qui ponere nesciat ignes. Adde quod, ut superos, ipsos quoque sola parentes Delectant pura, a superis qui proximus ordo est; Adde quod officium natis praestamus habendis Nostra sponte bona (quis enim hoc dubitaverit unquam?), Nec nisi Naturae memores plerumque novercae, At matri quaecunque accepta rependimus ante: Ingrati prorsus, nec vitae munere digni, Siquos progenies sperataque cura nepotum Ubera quam matrisque piae studiumque fidele Plus movet et decimum in mensem tolerata pericla, Ante repentino coeli quam territus haustu Vagiat aetheriam in lucem novus editus infans, Cum proiectus humi nudus iacet, indigus, exsors Auxilii, infirmusque pedum infirmusque palati, Atque uno non tantum infelix, quod sua damna Non capit et quantum superat perferre laborum: Et dubitem caris debere parentibus omnia? Aut aliud totque aera putem crepitantia velle Aeribus armatasque manus et cymbala circum, Quam partes armis maternaque iura tuenda, Nullius in nostras admissis vocibus aures? Quid, quod Oaxeis contectus Iuppiter antris Ereptumque patri ius et tam prompta iuventus Curetum contra Saturni regia iussa, De plano monet, interdum vel morte parata Tormentisque piae matris commissa tegenda? Tantus honor sancti reverentia nominis haec est, Ipsum quo rectorem etiam appellare deorum Non piget atque hominum magnum usurpare parentem. Verum quid iuvat eximie iam vocibus uti, Si pia tam foedis sceleramus nomina factis Turbamusque malis inter nos quaeque rapinis, Partiri communem ausi per vulnera matrem? Hinc versum fas atque nefas scelerataque bella Invasere, tenet furor exitialis habendi Luxuriesque, nec imperii spe turbidi inanis Cessamus placidam gentis turbare quietem, Immemores eadem in terra mox esse cubandum Omnibus, assueta ducibus confundere egenos Affectuque pari natos quoscunque fovere Materno exceptos gremio per saecula longa. At tu, magna parens, quando omnis adempta quietis Spes aliter, iam tandem adsis et nos quoque humatis Adiice, tot duros genitrix miserata labores.