CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus MARULLO.hymn-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/MARULLO.hymn-01.xml.
Michaelis Tarchaniotae Marulli Constantinopolitani | hymnorum naturalium liber primus
1. Iovi Optimo Maximo Ab Iove principium: Iovis est quodcunque movemus; Prima mihi graviore sono dicenda potestas Est Iovis: hinc magni divum tot numina mundi, Hinc rerum natura parens, hinc lucidus aether, Quaeque sub incurvo variantur plurima coelo. Sed neque Pieridum praesentia vatibus antra Nec tu, care, satis nostris, Pimplee, Camaenis Parnasusque biceps facundaque flumina largae Phocidos: ipse animum vati, mentem ipse ministra, Sancte pater, sive aetherio delapsus Olympo Enthea divino praecordia concutis oestro Ignotasque vias aperis teque ipse recludis Sive iubes cinctum solis caput igne tuentem, Ingenio mentisque oculis ad inane levatis, Eminus informi quaesitum ostendere in umbra Effgiemque tuam primos et ducere vultus. Nam, quamvis solusque reples solusque gubernas Omnia et occasus aeque moderaris et ortus, Quamvis quicquid adest, quodcunque ubicunque videmus, Ipse idem es penitusque nihil nisi Iuppiter usquam, Quis tamen infirmi comprendat pectoris haustu, Quem mare, quem tellus, vacui quem nubila coeli Non capiunt sanctique patens plaga lucida regni? Effugit humanos divina potentia fines Mortalesque hebetat captus et pectora pigra, Ex quo coelicolae, natali sede relicta, Invalidos artus terrenaque membra subimus, Corpoream iussi molem compage tueri. Nam, simulac tenebris et inerti carcere clausi Mortiferum Stygiae somnum potavimus undae, Excidit offecto solidum de pectore verum, Pro rebusque leves nequicquam amplectimur umbras, Antiquae patriae ac verae rationis inanes. Hinc rapit ambitio, rapit hinc furiosa libido, Inde metus bella aspra movent et gaudia et irae Raraque in humanis non mendax gloria rebus. Ipsi, inter facies simulachraque mille ferarum Impia Circaeae depasti pocula mensae, Obscoaenis stabulamur haris, nec tecta paterna Respicimus dulcemque Ithaco de culmine fumum, Iam pridem in foedas dociles transire figuras; Sed te moly tamen nobis tribuente beatum, Securi dominae atque dapis, qua numina monstrant, Nitimur immensum venerari carmine puro, Et rerum auctorem dominumque agnoscimus aethrae, Quem non principium, non ulla extrema fatigant, Expertem ortus atque obitus; qui cuncta gubernas Nescius imperii totusque in te ipse vicesque Despicis aeternus et tempora sufficis aevo, Unigenam sancto prolem complexus amore Aeterno aeternam et perfectam, labe carente, Cui rerum late custodia tradita cessit Et regni tutela tui, consorsque potestas Temperat acceptas sine fine et tempore habenas; Qui varios rebus tribuis nascentibus ortus, Qui sua naturae praescribis iura potenti, Qui terras, coelum, aera, aquas, vertisque regisque Contentusque tua varias quaecunque quiete, Mille per augustum spargens miracula mundum. Nam, cum tota gravi torperet machina acervo Noxque Chaos densis circumdaret atra tenebris Perque superiectas volitaret spiritus undas, Mole recens orta, et vacuum sola inane teneret, Primus opes bonus ipse bonas partiris in orbem Squallentemque novo massam fulgore serenas Et tenebras luce et tenebris lucem eximis atris Appellasque diem et nocti sua nomina ponis, Primus aquis secernis aquas coelumque profundum Erigis aequoreasque iubes discludere moles; Tum mare substernis tumidum, tum lege verenda Imponis finesque suos et littora Nereo Aridaque ostentas mediis sola prodiga in undis: Apparent subitae, dictu mirabile, terrae, Divitiisque suis capitur iustissima Tellus Atque animum facies movet et variantia rerum (Nanque videbat uti modo coelum tangeret ipsum Rupibus aeriis, ima modo valle dehiscens Infernum Chaos et nigrantes proderet umbras, Nunc sola pacato diffunderet aemula ponto Temperie verisque opibus foecunda benigni: Seque repentinis fluviorum spectat in undis); Tum nova suspendis rutilanti sydera mundo Anguesque volucresque et Pleadas Atlanteas, Utque pruinosis lunares noctibus axes, Portantem Aurorae praeponis lumina Solem, Solem sydereae moderantem frena choreae, Obliquumque iubes currus agitare per orbem; Tum liquidum mutis foecundas piscibus aequor Aeriumque leves spargis per inane volucres, Tum latas replere iubes animalia sylvas Deque solo genus humanum producis inerti Et mentem inspiras melioris origine formae, Cui quicquid mare, quicquid habent sola subiicis ipsa, Exutosque olim terrenae pondera molis Rursus in antiquam patriam das posse reverti, Unde hominum curas tot despectemus inanes Incertasque vices rerum metuendaque fata Et quanta mortale genus nox occupet umbra. Salve, sancte parens, vere pater optime rerum, Vere opifex, terraeque mala compage gravatos Dum data vincla nefas dirumpere carceris atri, Eripe tot pelagi iactatos tristibus undis, Tot caecis pressos tenebris, pater; exue vota Impia; nil vanum, nil admiremur inane, Antiquae memores patriae; et quem corporis aegri Non licet, ingenii quaeramus lumine puro.
2. Palladi Te te, suprema maximi proles Iovis, Innupta Pallas, invoco, Hastae potentem nobilis viraginem, Quam Phorcis asperat ferox, Cum multilingue sibilis quassans caput Procul profanos submovet. O sola rerum, o lucidi domina aetheris, O coelitum sanctum decus: Huc huc duelli, pacis huc ades potens, Seu te tyrannicum solum et Vicina templa rupibus Telonicis Seu fertilis Nilus tenet, Sive alta Itoni saxa sive argenteis Vorticibus Inachus pater, Sive in remotis optimi regnis patris, Dignata mortales parum, Aevum beata ducis et nutu omnia Heres paterna temperas: Quo non Metus, non inquies penetrat Dolor Dubiisve Senium gressibus Aut sydus anni noxium aut Auster gravis Morbis domesticis sinum, Sed cuncta vere germinant semper novo Vicis malignae nescia, Et nunc fluentis irrigantur lacteis Nunc melle passim Hymetio. At ipsa curru flammeo septemiugo, Ter auream quassans comam, Longum citatas huc et huc agis rotas Ausis tremenda masculis: Subsidit aether ipse, contremit fretum, Emota respondent sola. At, quae trecentae virginis stipant latus Olea revinctae candida, Pars haeret uno fixa in obtutu deae, Tam forti ab ore pendula, Aliae aut recenti lilio aut spargunt rosis, Quod quaeque potis est conferens. Has pater Homerus inter atque Orpheus pater, Uterque plectro adamantino, Partum Chariclus subsecuti nobilem, Laudes heriles concinunt: Ut sola patris vertice ex ipso edita, Hominumque origo et coelitum, Prima et nefandos aggeres disieceris Audax paternis ignibus, Ipsumque fratrum maxime Enceladum trucem, Non ante equestris cognita, Stagnis profundi Tartari demiseris, Mirante monstrum patruo; Prima inquietis gentibus certas domos Stabilemque dederis patriam, Prima arce, prima moenibus ditaveris, Prima optimis tot artibus. Tu sancta prima iura, tu legem invenis, Commenta vim dignam malis, Tu prima mentes compari nectis iugo, Tu propria tribuis pignora, Tu celsa raptos tollis ad templa aetheris, Tu patriam antiquam doces Coelumque patrem maximum rerum omnium Curis caducis subiicis. Salve, beati lucidum germen patris, Vere Phaneta splendide, Eadem virago, mas eadem, eadem furor, Sapientiaque eadem et quies, Animisque nostris ades et atra nubila Discute tua immensa face.
3. Amori Alme coelestum genitor potensque Aetheris lati volucer Cupido, Splendidum sydus geminaeque duplex Gloria matris, Quem modo insanis agitata ventis Stagna delectant mediisque in undis Improbus Phorci nimia puellas Lampade aduris, Nunc ab extremo peragrans Eoo Ultimas Gades Lybiamque et Arcton Dulcibus rixis et amico amaro Pectora versas, Saepe magnorum medius deorum Aethera immensumque tenes Olympum, Hic ubi missa superos sagitta Flectis et ipsum Arbitrum rerum dominumque patrem, Cuius auditum procul omnis horret Coelitum pubes, procul omnis horret Machina nomen. Quid, quod et novas Chaos in figuras Digeris primus docilemque rerum Mutuis nectis seriem catenis Pace rebelli? Quid, quod, antiqua superata Anance, Suscipis mundum placidum regendum? Quid, quod et leges et habenda iura Figis inermis, Quod peregrinas animas caducae Devocas massae populumque inertem Edoces terris hominum salubres Iungere coetus, Quod pias magnum per inane mentes Aureae sistis gremio parentis, Gratiarum inter comites choreas Servaque fata? O quies magnae reparatioque Grata naturae columenque rerum, O adoratum mihi rite primis Numen ab annis: Huc ades tandem, puer o beate, Dexter, et caecos miseratus aegri Pectoris motus, agedum, profanis Exime curis.
4. Coelitibus Audi, beatum sancta coelitum cohors, Quae templa Olympi possides Stabileque in aevum lucidas ambis Iovis Rota domos novemplici (Rutilis verenda vultibus, rutilis genis, Comaque rutila et vestibus, Tereti diurnae lampados qualis face Nubes coruscat obvia Aut cum, cubile frigidum linquens, diem Aurora sub novum rubet, Quotiens reductis excitat laboribus Mortalium aegra pectora, Quae dulcis olim presserat somno quies Curis soluta edacibus); Audi, beata imago Pallados bonae, Templum beatum Pallados, Cuius secuta qua licet vestigia, Sequentibus ducem exhibes Nostrisque vinclis libera atque onere gravi, Quo premimur infirmum genus, Supra malignae servitutis terminos Coeli pererras ardua, Utcunque constans firmitate mascula, Cedente nunquam pectore: Et nunc labores et caduca protinus Sceptra miserata gentium, Modo labantis sustines Atlantico Gravia ruinae pondera; Nunc mille inertes excitas mysteriis, Ignara livoris mali, Caecoque mentes involutas carcere Nota profani submoves; Iam tum procellis debitam furentibus Benigna sublevans ratem, Mediisque nimbis et freti fragoribus Arcton serenas candidam. Verum huc, beata coelitum, huc ades, virum Sanctissima expiatio, Tuaque fotos optima tandem face In mystica coopta tua.
5. Aeternitati Ipsa mihi vocem atque adamantina suffice plectra, Dum caneris, propiorque ausis ingentibus adsis, Immensi regina aevi, quae lucida templa Aetheris augustosque tenes, augusta, recessus, Pace tua late pollens teque ipsa beata, Quam pariter flavos crines intonsa Iuventa Ambit et indomitum nitens Virtus pede aeneo, Altera divinis epulis assistere mensae Purpureaque manu iuvenile infundere nectar, Haec largas defendere opes et pectore firmo Tutari melior fixos in saecula fines Hostilesque minas regno propellere herili; Pone tamen, quamvis longo, pone, intervallo, Omniferens Natura subit curvaque verendus Falce senex spatiisque breves aequalibus Horae Atque idem totiens Annus remeansque meansque, Lubrica servato relegens vestigia gressu. Ipsa autem, divum circumstipante caterva, Regales illusa sinus auro atque argento, Celsa sedes solioque alte subnixa perenni Das leges et iura polo coelestiaque aegris Dividis et certa firmas aeterna quiete, Aerumnis privata malis, privata periclis. Tum senium totis excludis provida regnis Perpetuoque adamante ligas fugientia saecla, Amfractus aevi varios venturaque lapsis Intermixta legens praesenti inclusa fideli, Diversosque dies obtutu colligis uno: Ipsa eadem pars, totum eadem; sine fine, sine ortu, Tota ortus finisque aeque; discrimine nullo Tota teres, nullaque tui non consona parte. Salve, magna parens late radiantis Olympi, Magna deum, precibusque piis non dura rogari, Aspice nos (hoc tantum!) et, si haud indigna precamur Coelestique olim sancta de stirpe creati, Adsis, o, propior, cognatoque adiice coelo.
6. Baccho Agedum, canite patrem, Thespiades, mihi Bromium, Sobolem igneam Iovis, quem peperit bona Semele Puerum coma praesignem et radiantibus oculis. Euoe! sonant furenti mihi pectora rabie Nimioque deo plenus concutitur gravis animus. Euoe! date cymbalum huc, huc date cornua querula, Cingat virentem mihi taenia viperea comam, Comam diffusam animis Aeoliis hederigeram, Quam hinc mille secutae atque illinc trepidante pede sacro, Ululent citatis Edonides usque tripudiis Valido sub thyrso iacientes vi capita fera, Euoe! sessore pandi geminante quadrupedis. At ipse vagus, anhelans, animo duce nimio, Totus nova plenus mente, per avia nemora Orgia praecedam acutis celebrans ululatibus, Orgia verendis arcana recondita calathis, Penitus quae sanctis frustra captes sine initiis, Novies perpessus sacra Castalidos vada vitreae. Iam iam citatis terrae reboant sola pedibus Oculisque negat medium nubes pulverea diem, Gregibus cinctutis euantum deproperantibus: Fugiunt deserta turbatae per nemora ferae, Regio volucres nec sustinet aetheria suas. Euoe! impotenti thyrso gravis, alme Dionyse, Martie, bicornis, rex, omnipotens, femorigena, Mystice, Thioneu, ultor, solivage, Euie, satyre, Genitor deorum idem atque idem germen amabile, Nyctelie, multiformis, hymeneie, nomie, Gemine, hospitalis, Liber, pater optime maxime: Domitus quem Ganges, quem gemmea marmora pelagi Sensere primi, cui cessit terrigena cohors Rhoetusque Mimasque, qui Penthea, qui male nimium Adigis Lycurgum tandem sua pendere scelera Ausosque deum in tenero nautas fallere puero. Nam, quid corymbis surgentia stamina subitis Dominasque dicam nequicquam denique trepidas Sceleri quaerentes per noctis opaca latibula? Quid, sera licet, non neglecta piacula Acrisii? Tu, sancte, flectis amnes truculentaque maria, Ruptisque rotas decurrentia Chia lapidibus, Tu mella primus nova colligis ilice sterili, Tibi vomer uncus debet, tibi spicifera Ceres, Tibi iura, tibi urbes, tibi mens bona nescia sceleris, Tibi impotentis male perpetiens animus heri, Tu robur consilio addis, tu numina supero Reperis Olympo primus, tibi sancta Mimallonum Cohors insomni lustrant gelidam pede Rhodopen, Nimio divulsos raptantes impete vitulos, Tibi mille vatum praecordia sortilega fremunt, Tibi ager viret almus, tu florea prata tepentibus Zephyris coloras, tu dissona seminia ligas, Tu saecla mundo semper fugientia reparas Longa iuventa, tu libras pondera machinae Medioque terram suspendis in aere stabilem, Per te remota coeli procul ardua colimus, Nimio diffusi praecordia nectare gravia, Tu das deorum sanctis accumbere dapibus. Salve, benigne lychnita, deum et pater hominum, Animoque dexter tua mystica rite colentibus Adsis, tuis non sine amoribus et Themide bona, Themide nympharum stipata Coricidum choris.