CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus MARULLO.epig-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MARULLO.epig-04.xml.

Documentum MARULLO.epig-04.xml in db pdill0


Michaelis Tarchaniotae Marulli | Constantinopolitani epigrammaton | ad Laurentium Medicen Petri Francisci filium | liber quartus 1. Quartus hic est tibi promissus, bone Laure, libellus, Ultima tam brevibus cura futura iocis: Qui tamen, exiguus quamvis miniique librique est, Exiguus forsan non erit ingenii. 2. de Neaera Tota es candida, tota munda, tota Succi plenula, tota mollicella, Tota nequitiaeque amorque, tota Elegantula, tota delicata, Tota mel, mea vita, sacharumque Et tota Assyrii Indicique odores. At sunt qui tamen hanc negent amandam, Martellusque meus Resorbolusque: Quid, si idem aut oculos negent amandos Aut siquid magis est amandum ocellis? O viros lepidos parum ac molestos! 3. de Daphne et Apolline Tuta suis monstris et iam nova laurea Daphne, Sic quoque amatori sed tamen aspra deo, "Nunc" ait "exulta, ramos complexus inanes: Ut tua sim, coniunx non ero nempe tua." 4. ad Alexandram Scalam Felix sorte patris boni, Sed multo magis et corporis egregi Dote et Pieridum sacris, Quas non, Scala, modo plurium inutili, Sed morum pariter duces Et culti sequeris carminis arbitras, Hoc Sappho melior mea, Cuius facta domi dictaque plurima Praestans ingenium inquinant. Nam quo tantus amor Castalii chori, Si nec lingua pudentior Cultu nec melior vita scientia est Exemploque Aganippidum, Olim quas ideo provida virgines Sanxit relligio patrum Non visu faciles, non aditu deas, Nempe nulla quibus fora Aut coetus hominum contribuit levis, Sed curis vacuum nemus Et spelea pigro roscida frigore, Culpae materia procul? Ergo non epulis magnanimi patris Adsunt aut temere aureae Docta fila lyrae sollicitant manu: Ipse dux Patareus chori Iussas saepe deum dicere proelia Et Coeum Aenaria gravem, Coram matre licet, vix iterum audiit. Nam de Pallade mentio Siquando orta, probant caetera, sed neque Currus et galeas neque Tot pugnata probant proelia virgini, Multoque aptius autumant Versari in calathis foeminam inertibus. Quorum iudicio gravi Accedis teneris tu quoque ab unguibus, Non aut divitiarum egens Aut morum, male quos saecula perferunt, Sed felix vacui ingeni Secessu tacito et pectoris artibus, Integris animi bonis, Quae non ulla potest eripere aut dare Fati iniuria saeviens. Ergo tempus erit, cum tua nomina, Cum mores tremulae senes Natabus referent multaque pars nurum Serae ad lumina tedulae Hoc sermone graves decipient manus; Forsan et patrum origine Confusa ac generis legitima nota Saecli ambagibus inviis, Aut Phoebo genitam aut magnanimo Iove, Musarumque ferent chori Unam saecla virum te quoque postera. 5. epitaphium Telesillae Si patriam, patria est Argos, si nomina quaeris Scire, Telesillae nobile nomen erat; At, si artes animosque, vetat pudor hiscere de me, Musa sed has, dicent hos Lacedaemonii: Nam, quamvis pudeat Sparten cessisse puellae, Vera tamen fari mos Lacedaemoniis. 6. ad Ioannem Lascarem Iane, vatis amor tui, Unus qui patria tam procul a domo Secessu frueris tamen Et contentus humo vivis in hospita: Felix, quem neque turbidi Bellorum strepitus nec creperae vices Terrent et gravis alea Fortunae indocilis stare loco diu, Sed sacri medius chori Musarum, facili pectore despicis Prave quae populus nocens Miramur, neque voto neque ponere Aegris gnari animis modum Et res flagitiis solvere non suis. Nam quae tam fera pestilens, Quam non ingenio vincimus improbi? Vel pictas referas licet Tygres vel Lybicae immane iecur leae, Inter se probe obambulant, Nec praedae, nisi dum pulsa abeat fames, Naturale malum, incubant. In diversa furor scilicet omnibus: Soli mutua vulnera Exercemus, atrox soli odium in genus, Indignoque cupidine Caeci, iura pii sanguinis, heu, modis Turbamus miseri omnibus. Ergo Ixioneis conditionibus Versati assidua rota, Pertusa laticem quaerimus amphora Frustra, quatenus improba Mentis cura eadem tempus in ultimum Imis pectoribus manet, Aeque certa foris, certa domi comes, Nec, quae olim veteres pii Commenti lacubus sub Stygis ultimae Cuncta extrema merentibus, Sentimus miseri nos mala perpeti. Nam quid, quaeso, aliud iecurve Obscoenaeque nigri vulturii dapes Aut saxum capiti imminens Impuro et mediis fluminibus sitis, Quam congesta pecunia Forsan deteriori et tituli graves Mentis non satiabilis, Pendentis dubiae de studio levi Plebis usque Quiritium? Haec certissima uti sunt, ita nos quoque Fatemur, bone Lascares (Nam quis lucidum eat inficias diem?), Acres sed catuli velut Latratam semel aut ursam Erymanthino in Iugo aut multiparam suem, Sectamur soliti quae noceant mala, Donec (sed prius Herculis Olim quos memorat fama laboribus Infracti) gladio hostico Solvamus misera haec membra anima gravi. 7. in quendam Cum tibi non tacto statuas ex hoste trophaeum, Miraris saevam cur abit in Nemesim? 8. ad Modestum Quod nomen titulis novi sepulchri Quinteri renovas tui, Modeste, Rem facis, mihi crede, dignam amico, Te dignam: quid enim fidesque amorque, Quid, pars altera pectoris, sodales, Si damus cineri ferenda cuncta, Nec vivi nisi commodique amamur? Hoc est pectoris ingenique amici, Ubi olim quoque vivimus sepulti Et nigris stat honos suus favillis. Quare perge, Modeste, quaeso, perge, Quem vivum modo amasti, amare ademptum, Nec parce studiove sumptibusve, Exemplum memori futurus aevo: Nam qui non amat ossa, non amabat. 9. ad Paulam Dura prius cunctis, uni mihi, Paula, benigna, Unde aliis facta es blanda, inimica mihi? Crede mihi, fingas licet omnia, iam mihi pridem Nota es, nunc vero nota quoque es populo. 10. de Quarto et Anu Quartum rogata cur anus salvum velit, "Peiora" dixit "horreo". 11. ad Baptistam Feram Iam aestas torrida tertium Aestatisque parens flava redit Ceres, Cincta concava tempora Foecundae segetis muneribus sacris, Ex quo perditus occidi Avulsus dominae, Fera, meae sinu, Cuius vel Styge naufragus Obtutu poteram reddier unico, Cum per tot nemora interim, Tot sylvas vagus et sicubi pervia Unis antra patent feris, Nequicquam mihi me subripio miser. Nam quaecunque oculis patent, Illic continuo vultus et aurei Occursat capitis decor, Et quae nec fugere est lumina nec pati. Ipsa robora habent genas Oris purpurei et pectora eburnea, Ipsa sibila frondium Carum nomen, et agnosco sub amnibus Responsantis herae sonum, Tam diversa locis quam regio tenet. Olim fabulam ego impiis Terrendis stimulos rebar et asperas Ultricum Eumenidum faces, Sed prorsus nihil est usque adeo leve, Quod non sensibus intimis Admissum moveat sede animum sua. 12. epitaphium Constantiae Bentivolae Bentivola hoc tumulo est Constantia, si modo inanes Bentivolae cineres Bentivolam esse damus. Sed quota Bentivolae pars hic cinis et pigra moles, Quae, Mors, ex illa sola tegis tumulo? Nam pudor et, quae ipsa est, artes et vivida honesti Cura tenent meritis astra parata suis. 13. ad Faunum Sylvarum nemorumque Faune cultor, Unus Naiadum timor sororum, Seu parant posita lavare veste Lascivum vitreis latus sub undis, Seu molli recreare membra somno, Ilex sicubi amica et alta fagus Excludunt radios potentiores: Unam, Faune, meam cave lacessas, Unam, inquam, mihi cariorem ocellis. Quae sit, forsitan, aut ubi, requiris: Quam cernes mediam novem sororum Nec voce impare nec decore formae, Concentu fluvios morantem Etruscos Ducentemque novo lepore sylvas, Mellita comitante dicta Suada, Hanc unam, precor, o benigne, castus Castam praetereas et integellus, Aversis oculisque vultibusque, Siquando acciderit tibi videnda; Nam timet mea Scala non latere, Neu nos fraude mala deus lacessas. Sic Nais tibi amica, sic Dianae Mitis dextera et irritae sagittae Sectanti comitum choros suarum! 14. in quendam Et vere et belle te nullum decipere inquis: Neminem enim, cunctos fallere, decipere est. 15. in Ecnomum "Dic aliquem sodes, dic, Ecnome, quaeso, colorem." "Haeremus almis occupati legibus." "Quid de legatis falcidia, dic age, sancit?" "Sophiam magistri, iura non exponimus." "Ecquid stare potest sola virtute beatus?" "Virtutem inertem omitte, naturam inspice." "Cur raro Arctois bacchantur fulmina lucis?" "Atqui libellos novimus, non fulmina." "Quos, agedum, si fas, quos, Ecnome, quaeso, libellos?" "Medicos, peritos syderum et id alios genus." "Fas ne paroxysmi febrem curare diebus?" "Ego ne valens de febribus verbum loquar?" "Num licet infaustos signorum avertere cursus?" "Quin, his relictis, ad studia vetera redi!" "Incipe, sic capiti semper pater adsit Iachus!" "Non, Daphni, matutinus redis huc neve alius." "Atqui non pes hic, non, Ecnome, sermo Latinus." "Abi, homo, minuta haec spernimus docti viri." 16. de Biliotto astrologo Dum cavet astrologus perituris sydera amicis, Dum sibi boletos non cavet, ipse perit. 17. de laudibus Rhacusae Rhacusa, multis gens Epidauria, Sicana pubes pluribus, at mihi, Ut nomen incertum genusque, Grande soli decus urbiumque Quascunque longus subluit Adria: Quo te merentem carmine prosequar, Non falsus aut somno petita Materia, sine teste, inani? Amica quondam dulcis, ubi puer Primas querelas et miseri exili Lamenta de tristi profudi Pectore non inimicus hospes: Hinc me locorum vis rapit aspera Evicta cultu saxaque mollibus Servire Phaeacum viretis Iussa virum docili labore Et cuncta Cressa vite nitentia, Qua longa Sercus brachia porrigit, Obiectus hibernis pruinis, Et Boream populis tuetur; Hinc tuta passim sponte deum freta Littusque foetum portubus et bonis Gens laeta convectis utroque Limine flammiferentis astri; Hinc ipsa muro moenia duplici Educta coelo (pars licet altera Natura et abrupti superbit Rupibus aeriis profundi), Complexa portus mole Cyclopea Urbisque quantas divitias neque Mater Syracusae tulere Nec gemino mare dives Isthmos: Etsi ista (quanquam maxima, nec nisi Concessa raris munere coelitum) Virtutis et laudum tuarum Vera loqui quota pars volenti, Cum morem et urbis saepe animo sacra Tot iura mecum cogito, cum decus Pulchramque libertatem avorum Perpetua serie retentam Interque Turcas et Venetum asperum Et inquietae regna Neapolis, Vix qualis Aetneo profundo Unda freti natat aestuosi? Heu, quae suetum nec patitur iugum Nec, si carendum sit, ferat otium, Incerta votorum suisque Exitio totiens futura! Nam quae remotis usque adeo iacet Gens ulla terris, quod mare tam procul Ignotum acerbis Appulorum Exiliis Calabrumque cladi? Non his beati quaeritur artibus Quies honesti, non bona strenuae Virtutis et frugi parata Regna domi populique pace! Sed haec silenti non patiens amor: Tu vero coeptis artibus, optima, Rem auge decusque et nationum, Ut merita es, caput usque vive. 18. ad Alexandram Scalam Quod tam tota decens formosaque, tota venusta, Rara quidem, sed non unica, Scala mea, es. At quod casta decens, at quod formosa pudica, Dispeream si non unica, Scala mea, es. Nam, cum Pieridum reputo commertia sacra, Iam non ulterius unica, Scala: dea es. 19. de Philippo duce Burgundiae Olim cum Maries audisset morte Philippum Matrem vocantem "Patria!", "Nate", ait "et patriae mox idem altorque paterque, Quid nomine erras tam pio? Nec tibi me praeter genitrix et, Caesare salvo, Lugere cuiquam ingens nefas." 20. epitaphium Bracci Perusini Braccius hic situs est: quaeris genus actaque: utrunque Ni teneas dicto nomine, nil teneas. 21. ad Somnum Somne, pax animi quiesque lassi, Curarum fuga, Somne, saevientum, Unus qui recreas fovesque saecla, Idem regibus et popello inerti: Ecquid, Somne pater, meremur uni, Cur nos vel fugias adire prorsus Vel, siquando venis, graves dolorem, Usque saevior aspriorque amanti? An non scilicet est satis, maligne, Quod vivi domina caremus, heheu, Necdum pectus iners ferimus ense, Ni tu nos quoque, Somne, territando Tot horrentibus eneces figuris? Nam nunc dente ferae petita iniquo Frustra poscere opem, modo videtur Nostris exanimis iacere in ulnis; Nunc, aut montibus aviis relicta Aut sylvis, lacrimis replere cuncta; Nunc, vasti maris obrui procellis, Aut ultro mediae insilire flammae Tandem duritiem execrans priorem, Aut ferro dare pectus hauriendum. Quae si, Somne, diu putas ferenda, Nescis, ah, nimias faces Amoris Et quid certa fides queat mariti, Nescis quam miseris molesta vita est, Quae laetis quoque saepe finienda. 22. de Mathia Corvino rege Ungariae Legibus imperioque aucto bellique domique, Vix reliquus laudi iam locus ullus erat; At, postquam Aonidum studia accessere benigna, "Ulterius" dixi "nil dare cura potest". Ulterius das ipse tamen, crescenteque passim Plebe nova, e proprio tecta domosque paras. Sic ope, sancte, tua, patriae pater, undique leges Crescunt, regna, artes, plebs nova, tecta nova. 23. epitaphium Mariae Martellae Bracci filiae Hoc Maria in tumulo Bracci iacet: et putat, heheu, Esse aliquis curae saecla hominesque deis? Nam quo tantus honos formae et mens virgine maior, Si praematuris tot bona danda rogis? Quid, quod praecipiti delapsu extincta puella Invidiam fatis hac quoque parte facit? Ipsa tamen felix quotiens, comprendere non est, Tam cito de vitae rapta puella malis, Quae partam in patriam vita meritisque recepta, Laeta deum fruitur commodiore solo. At nobis non longa dies, non commoda tota Aeternam hanc dement pectore amaritiem. 24. de perfidia puellari Sylvae Morelli, non nisi beluis Mihique, sed iam plus quoque cognitae Mihique lamentisque nostris Quam patriis catulis ferarum; Et tu dolentis non semel auctior Fletu, Remagi, ex quo placitum deis Cnidique reginae potenti Mergere nos Stygio baratro; Vos sol et aurae et conscia (proh dolor!) Ardoris olim sydera mutui: Adeste supremum ultimisque, Si merui, date vim querelis. Nam quo aestuantis deinde novissima Servantur oris verba, semel mori Si iam necesse est? quin suprema Cor tumidum satiamus ira? Non sic capaci vis furit ignea Fornace clusa aut fulmineus vapor, Austroque nimbosoque Cauro Aetherias glomerante nubes. Haec, haec fides est, hoc meruit meus Ardor! Quid ultra spe miseri improbae Torquemur incassumque amantes Quod cupimus, meruisse avemus? An quisquam inanem vanius aera Captet dolosis retibus aut iubar Solare consertis fenestris, Quam meritis animos puellae? Crudele saeclum, quas neque amor movet Precesque, et ipsis de lacrimis virum, Ceu rore vocales cicadae, Exhilarant male fida corda! Ergo, dum inanis pectore spiritus Curvaeque qualiscunque sonus lyrae, Chaosque et ultrices sorores Perfidiae memores precabor. Quanquam quid amens, heu, precor aut cui? Digna est, fatemur, quae pereat male; Sed ipse non iccirco dignus Qui precer haec modo tantum amatae: Quin vivat et nos nunc quoque sentiat Ingrata amicos et facinus suum Virtute de nostra fideque Colligat et fateatur ultro! At ipse longae perfidiae memor, Tandem solutus compede dispari, Votumque persolvam potenti Iustitiae Nemesique sanctae. 25. epitaphium Innocentii Octavi Spurcicies, gula, avaritia atque ignavia deses Hoc, Octave, iacent, quo tegeris, tumulo. 26. ad Carolum regem Francorum Si tibi, rex, longinqua dies ac tempus amicos Praestat et hic unus sensibus haeret amor, Quis negat extremis numerandum infraque receptos, Cuius adhuc notum vix bene nomen habes? At, si certus amor moresque in amante probantur Et placet in duris nobilitata fides, Crede mihi, quamvis addas, rex optime, primis, Ille novus primis non inhonestus ero. 27. ad Paulum Quod tam saepe gravi torqueris, Paule, dolore Et secat indignos saeva podagra pedes, Non ultrix poena haec meriti, sed scilicet unus Neve hominum felix neu sine labe fores. Tu tamen, insanos animo superante dolores, Hoc magis invictum tollis in astra caput. 28. ad puellam Etruscam Puella Etrusca, quae meum Pectus tot annos perdite Torsisti amore mutuo, Nunc nacta inanes discidi Causas, novis amoribus Servire inepta sustines Sacrique vatis in locum Ascisti amantis nobiles, Usura quos pascit gravis Et institura patria, Qualis decebat scilicet Quam di deaeque tam improbi Sceleris, ut aequum est, puniunt. Vale, puella perfida, Olim Marulli ocellule, Indigna nostris ignibus, Indigna tam certa fide! Me, post Neaeram, foemina Vel nulla (quod magis velim) Vel certe habebit firmior; Tu spreta, tunc demum scies Quantum profani et sordidi Distent Marulli amoribus. 29. epitaphium Pauli Tarchaniotae avunculi Quod procul Inachiis tegeris, carissime, ab oris, Desine de fato, Tarchaniota, queri: Una eadem terra est, quam cernis, ubique locorum, Nec magis Elysium hinc aut minus inde viae; Nam nobis mandata satisque superque dedisti, Tot rerum invictus pondere et exilii. 30. ad Camillam Odi te, mihi crede, quantacunque es, Odi, confiteor, Camilla, sed quam Et odi et magis in dies magisque Velim odisse, sequi atque amare cogor: Sic me amor retrahit tuus trahitque, Sic quem saevitia fugas proterva, Tam rarae revocas decore formae. 31. epitaphium Ioannis Pici Occidis aetatis media quod, Pice, iuventa, Ultima Socraticae flenda ruina domus, Nec vel nobilitas vel opes vel gratia formae Profuit aut animi tot bona rara tui, Non hoc, crede mihi, naturae iniuria matris, Larga vel imprimis quae fuit una tibi, Sed vitae documenta hominum et quam fluxa sit ollis Forma, genus, dotes ingenii, imperia. 32. ad Carolum regem Franciae Invicte, Magni, rex, Caroli genus, Quem tot virorum, tot superum piae Sortes iacentis vindicemque Iustitiae fideique poscunt, Quem moesta tellus Ausonis hinc vocat, Illinc solutis Graecia crinibus, Et quicquid immanis profanat Turca Asiae Syriaeque pinguis (Olim virorum patria et artium Sedesque vera ac relligio deum, Nunc Christianae servitutis Dedecus obprobriumque turpe): Quid coelitum ultro fata vocantia Morare segnis? non ideo tibi Victoriarum tot repente Di facilem tribuere palmam, Primisque in annis et puero et patris Favore casso tot populos feros, Adusque pugnaces Britannos Alpibus Allobrogum ab nivosis, Iussere victos tendere brachia; Si te decori gloria splendidi Nil tangit immensumque in aevum Nomina per populos itura, At supplicantum tot miserae exulum Sordesque tangant et lacrimae piae, At Christianorum relicta Ossa tot, heu, canibus lupisque, Foedisque tangat relligio modis Spurcata Christi, sospite Galliae Rectore te nobis potentis, Cuius avum proavumque clara Virtus furentem barbariem unice Et Sarracenos contudit impetus, Cum, saeva tempestas repente Missa quasi illuviesque campis, Non occupatae finibus Africae Contenti, Hiberi non opibus soli, Sperare iam Gallos et ipsum Ausi animis Rhodanum superbis. Sed nec bonorum tunc superum favor Desideratus, nec tibi tam pia In bella eunti defuturus, Carle: moras modo mitte inertis, Occasionem et, quam tribuunt, cape, Aeque nocentis, dissimiles licet, Gnarus, patrantem, quique, possit Cum, scelus haud prohibet patrari. 33. epitaphium Beatricis Estensis Solverat Eridanus tumidarum flumina aquarum: Solverat, et populis non levis horror erat, Quippe gravis Pyrrhae metuentes tempora cladis, Credebant simili crescere flumen aqua. Ille dolor fuerat saevus lacrimaeque futuri Funeris et iustis dona paranda novis: Scilicet et fluvios tangunt tua acerba, Beatrix, Funera, nedum homines moestaque corda viri. 34. ad Ianum Medicen Petri Francisci filium Amorem ocellis insidentem fulgidis Vidi beatae Ruverae Charitesque circum et Dionen auream, Spretis Cytheris dulcibus. Hic me volentem aut arma principis mei Devota fari patriae Tuasve laudes, Iane, et antiquum decus, "Quo raperis, imprudens?" ait. "Tun tot virorum, tot poeta virginum Meusque longum signifer, Unam relinques Ruveram indictam meam? O immemor nostrae facis! An post Neaerae funera et tristes rogos Tu quoque iam Amorem negligis? Habuit, fatemur, illa et ardentes faces Et nostra secum spicula Multosque saepe matre, multos impotens Me quoque vetante torserat: Verum ipsa coelo dignior tandem suo Templis deorum internitet. Nos tot beatis utpote excussi bonis, Quae nulla reddent tempora, Moesti tenebris egimus vitam diu, Acturi in omne saeculum, Ni paeti ocelli Ruverae et flavus decor Collo iacentum crinium Vultusque, quales mater aut matris soror Pallas velit Tritonia, Sceptris honorem reddidissent, imparem Fateor, pigendum non tamen. Nam quid decori pectoris papillulas Latusque dignum coelite, Quid cilia dicam Bistonum aemula arcubus, Cum prima tentant proelia? Iam colla eburnea, iam Indicos elenchulos Oris ferasque turbidas Mulcere nata verba et amnis sistere Altis citatos cursibus, Iunone dignas iam manus, iam caetera Egregia paucis exequi, Formam Cytherae matris et laudes meae Est velle paucis exequi. Sed haec caduci cuncta flos aevi brevis (Aeque rosetis gemmeis, Quae mane ripis Sileris aprici nova, Surgente marcent vespere), Ni tu rogatus dulcibus, vates meus, Tuis Camaenis subvenis, Quae mortis atrae legibus, quae temporis Potentiores invidi, Vivos, sepultos, quos volunt, raptos humo, Per ora mittunt gentium. Quod si petenti nec ego nec mater tibi Unquam Cythere defuit, Si Septimillam, si dedi Glyceren piam, Quamvis petitam tot procis, Si ipsam Neaeram specimen humanae unicum Naturae et exactum decus (Neaeram honestum nomen aeternum mihi, Vires Neaeram Cypridos, Cuius. quotannis moesta nunc tumulo quoque Charis capillum demetit): Per sacra Phoebi quae sacerdos fers tui Novemque Musas numina, Per siquid est, quod tela adhuc possunt mea Sat tibi superque cognita, Oro: malignis eripe hanc tenebris quoque Oblivionis luridae, Famae levatam curribus vivacibus, Musa novante saecula." Haec ille; sed mihi redditae Antoni mei Urgentiores litterae Alpes citatis passibus transcendere Ad Galliae motum iubent: Quare monenti, Iane, tu pare deo, Ego sequar arma principis.