CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus MARULLO.epig-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MARULLO.epig-03.xml.

Documentum MARULLO.epig-03.xml in db pdill0


Michaelis Tarchaniotae Marulli | Constantinopolitani epigrammaton | ad Laurentium Medicen Petri Francisci filium | liber tertius 1. Quod tua longinquum diffundo nomina in aevum Et sine te crescit pagina nulla mihi, Non hoc tu nobis debes, bone Laure, sed aetas Postera et exemplis saecla renata tuis: Macte vir ingenio, quem nil nisi vivida virtus Tangit et ex vero gloria vera bono. 2. de Livore et Neaera Dum nuper nitidos Neaerae ocellos Spectat semianimis dolore Livor (Et nunc purpureas genas puellae Miratur, modo tortulos capillos, Modo colla, manus modo nitentes, Modo brachiolum lacertulosque, Modo compositum latus decenter, Modo artus Scythicis pares pruinis, Modo os nectare dulcius, modo illa, Quae me disperimunt, perita verba), Ad me versus (ut aeger assidebam) "Quem" dixit "laqueum mihi parasset, Si tibi magis haec foret benigna!" 3. ad Maximilianum Caesarem Qualiter in medio tuta rate navita portu, Hesternae adhuc hyemis memor, Nunc intexta cavae vestigat pinea puppis, Modo carinam examinat, Nunc ligat antemnas, nunc collocat ordine remos, Oculisque lustrat singula, Non aliter quam si rapientibus aequora ventis Iam nunc minax hiet fretum; Et quamvis positum placidus mare spondeat aer, Hic se procellae praeparat: Sic, ubi Fortunae vindex gravis aspra per arma Tutatus es patrium decus Totque dolos contra sola virtute renixus Regnare docuisti deos; Post patriam larga donatam ubicunque quiete Hunnosque tandem non graves Atque hinc exutos atque illinc finibus hostes, Dotale qua regnum patet, Ipse tamen duris aptas accomoda bellis Civesque, Caesar, excitas, Et nunc per ludum exploras aptissima quondam Robora duellis fortibus, Nunc pulchrae accendis patriam virtutis amore, Positis merenti praemiis, Civilesque manus longa assuetudine firmas, Qua maius in terris nihil, Providus et sapiens vitare instantia bella Bellis parato robore: Macte, pater, merito, patriae, virtutibus istis, Quo sospite omnibus est bene. 4. de Alexandra Scala Bartholomaei Scalae filia Auxerat Aonias Sappho, dea facta, sorores, Et poteras numero cedere, Roma, novo, Dulcia cum Scalae miratus carmina Apollo, Dixit: "Habes numerum tu quoque, Roma, tuum." 5. de Demetrio Chalcondylo Dum ver Hymetium diu Nequicquam apis quaerit vaga, In os sacrum Chalcondyli Et labra suaviflua incidens, "Heus" inquit, "aequales bonae, Huc, huc adeste sedulae: Matrem videtis Attida." 6. Homerus Vane, quid affectas patriam mihi dicere terram Metirisque hominum conditione deos? Non me Smyrna creat, non me Colophonia tellus, Non Pylos, aequoreis non Chios icta minis, Non Ithace, praenobile equis non Argos alendis, Non quae de dominae nomine dicta deae est, Non Salamis, non clara suo Rhodos aurea Phoebo, Aut Ios aut Pharii fertilis ora soli. Mortalis sunt ista viri: me lucidus aether Parturit, enatum terra fretumque colunt. 7. ad Ioannem Picum Pice, delitiae novem sororum, Qui secreta patrum recludis antra Et novissima comparando primis Cogis tam varios idem sonare: Quid me versiculis tuis lacessis, Nunc vultus nitidae meae puellae, Nunc mirantibus aureos capillos Et quae non tua sunt, sceleste, colla? An quod divitiis tumes paternis Atque ista tetrica tua Minerva, In nostros tibi ius putas amores? Atqui non ita: nam feros per enses Et meum latus haec tibi petenda est. Quod ni desinis esse iam molestus Et tandem sceleris piget cupiti, Non cum nescio quo Platone faxo Et tectis hominum solo favillis, Sed mecum tibi senties agi rem, Qui verbis nequeam tribus moveri. 8. de Laodamia et Protesilao Dum fugit amplexus evanida coniugis umbra Osculaque ab Stygiis usque petita vadis, "Quo sine me" inquit, "amans? non est ratis ima puellis Clausa: satis, satis, o, sola relicta semel!" Dixit, et in mediis subito collapsa querelis, Magnanimo comes it Laodamia viro. 9. ad Gemmam Quod facias nil, Gemma, tuus mihi questus Haletes. En, iubet et coniux: quid, rogo, Gemma, negas? 10. de laudibus Senae Mater nobilium nurum, Antiqui soboles Remi, Sena, delitiae Italae, Seu libet positum loci Convallesque beatas Tot circumriguis aquis, Seu ver conspicere annuum Nativisque rosariis Semper purpureum solum Et colles viridantes. Nam quid dicam operum manus Aut tot ditia marmora? Quid spirantia signa tot Passim? quid fora? quid vias? Quid deum sacra templa? Adde publica civium Iura parque iugum et pares Cunctis imperii vices, Adde tot populorum opes, Tot parentia late Oppida, adde virum ingenia, Adde artes, nec inhospita Corda Pieridum choris. O vere soboles Remi, Digna nomine, digna Urbs tantis titulis patrum: Te concordia, te bona Pax alat, famis et minarum Immunem, tibi defluat Flavis Brandus arenis! 11. in Ecnomum Oarionem pro Erigone citat Ecnomus: unde? Non facit ad mores virgo, sed Oarion. 12. de Maximiliano Caesare Cum modo pacatis devicta per oppida ripis Laetus in aequoreas curreret Ister aquas, Et modo surgentes operoso ex marmore villas Arvaque non una passim habitata domo, Nunc impressa solo tot miraretur aratra, Nuper ubi saevis lustra fuere lupis, Cunctaque laetitia et blanda resonantia pace, Hic illic chorea luxuriante levi: Postquam operis causam didicit te, maxime Caesar, "His" ait "his manibus sceptra regenda mea." 13. de Dante Aligero "Quis sacer hic, Erato, vates, dic, aurea." "Dantes Aliger." "At vocis quod genus et numeri?" "Vox patria illa; viro numeros sine nomine nuper Miserat auctoris Sicilis Aetna sui." "Materiam nunc ede." "Animarum horrenda piacla, Quodque iter ad superos, ad Styga quodque ferat." "Unde domo?" "Veterem agnoscit Florentia alumnum." "Ecquae tot merces dotibus?" "Exilium." Heu sortem indignam et virtutibus invida saecla, Quamvis, cui virtus contigit, et patria est! 14. de Cydone Eliensi Sero deorum iam tenentem altaria, Rebus tyrannum perditis Cydo assecutus, "Quam" inquit "ex voto hoc quoque, Dis patriis iuvantibus: Ut liberatae patriae potissimum Hac vota solvam victima!" Dixit, sacrisque maximum invocans Iovem, Transverberat pectus nocens. 15. ad Bartholomaeum Scalam Cum Musae tibi debeant Latinae Tot iuncto pede scripta, tot soluto, Tot sales Latio lepore tinctos, Tot cultis documenta sub figuris, Tot volumina patriae dicata, Quae nulli taceant diu minores, Tot praetoria iura, tot curules, Tot fasces proprio labore partos, Plus multo tamen, o beate amice, est, Quod Scalam Latio pater dedisti Aucturam numerum novem sororum Casto carmine, castiore vita. 16. epitaphium Laurae Comitae Has lacrimas tibi, Laura, damus tristissima dona, Sed tamen, heu, moestis debita funeribus, Funeribusque tuis et nostro, Laura, dolori, Nulla licet mutae gratia sit cineri. Heu, ubi flos ille oris? ubi decor? abstulit, heheu, Abstulit, in cineres et dedit hora nocens; At non et nostras lacrimas dedit: accipe amantis Quod superest: lacrimas accipe, acerba cinis! Hic animum sensusque meos tibi, Laura, sacramus, Qua licet extinctam nunc quaque parte sequar. 17. de victoria Ferdinandi regis Hispaniarum Quis mihi annosum propere Falernum Ingerit? multa quis humum colorat Splendidus rosa? procul omnis esto Cura dolorque! Hic dies nota meliore dignus Leniet longas patriae querelas, Dum iuvat gravem merita catena Dicere Malcen, Teque sublimem niveis quadrigis Ferre votivis pia thura templis, Sancte rex, claudente latus beata Coniuge sacrum. Macti avis, macti ditione, macti Tot feris late populis subactis, Digne vir sponsa mulierque tanto Digna marito! 18. ad elenchum Felix elenche (sive tu Rubri venis Civis profundi sive qua ditis freti Extrema fessum Circium Tethys videt), Qui tam remotis hospes ex oris vagus Pendes puellae candido e collo meae, Unde et volucris patriae dites rogos Spernis, potentis desidens herae sinu, Et multodoras Indiae messes tuae. Sed, sive fatis hoc tibi stabat deum Sive huc secunda sorte movisti pedem, Dic, o beate, effare, dic, felix, age, Ecquid pudico mane cum levat toro Vultus nitentis, patrium agnoscis iubar Indosque solos iam negas diem dare? 19. in Ecnomum Foedus es aspectu (quid ni?) tam dispare ocello, Verum idem lingua foedior et gravior; Si tamen ingenium spectas, foedissima mens est: O tot inauditis obrute flagitiis! 20. ad Amorem Quo me, saeve, rapis, puer, Intermissa diu bella iterum movens, Et truces renovas minas Nec gnarae precibus nec lacrimis virum Ullis cedere Martiae! Atqui tempus erat servitio gravi Lassum solvere iam latus Et finem miseris ponere questibus, Nec rursum facibus novis Vexare immeritos post Glycerae rogos Donandum rude debita. Quod si nec subitum discidium Cloes Nec durus Glycerae cinis, Quae tandem lacrimis finis erit meis? 21. de se et Cosmo Pactio Pulchre convenit optimis amicis, Marullo profugoque Pactioque. Nec mirum: pariles ruinae utrisque, Urbana altera et illa Fesulana, Confectae resident, nec elevantur: Insontes pariter, miselli utrique Uno in exilio, educatuli ambo, Non hic quam ille minus vorax amari, Concordes comites novem sororum. Pulchre convenit optimis amicis. 22. de Aenea Cum ferret medios proles Cytherea per hostes Impositi collo languida membra patris, "Parcite," ait "Danai! levis est sene gloria rapto, At non erepto gloria patre levis". 23. de statua Bruti hedera circundata Quid servitutis dexteram immunem gravis Hederae coherces vis mala? An esse Bruti quam tenes nescis manum, Nunc quoque tyrannidi asperam, Quamvis iam et ipsae sylvae et invia nemora Partes sequimini Caesarum? 24. de Neaerae absentia Invisus mihi Ianus adest, absente Neaera: Ite procul, lusus blanditiaeque leves: Conveniunt lacrimae tot suspirantibus aegrae Aptaque singultu tristia verba meo. Quod tamen in me unum est, cor tecum animusque, Neaera, est, Absentem quamvis sors procul atra tenet. 25. in Ollum Graecari quod luctor ais, quod carmina pango, Num romanaris, quaeso, quod, Olle, fugis? 26. ad Neaeram Quo, quo, dura (tibi, Neaera, dico), Olim praesidium meum decusque? An me tu quoque iam facis caballi? Nam cui, cui iam hominum est fides habenda? Certe tu mea cura, tu voluptas, Per te non grave erat domo carere, Quae nunc tot miserum in malis relinquis Et nostris frueris superba damnis. Quod si te mea nec fides, Neaera, Nec suspiria nec movent querelae, At spera Nemesim deam potentem, Quae poenas animi istius reposcet. 27. in Ecnomum Lingere carbatinas vult Vection Ecnomus, ipse Ut possit trepidas lingere cercolipas. 28. de urna in usum fontis versa Tu, quicunque meo fontem de marmore sumis, Parce, precor, cineri (sum vetus urna) pio: Vertit in hos usus gelidi rudis accola fontis, Nescius, ah, quantum susciperet sceleris. At tu non meritos manes veneratus in urna, Hinc quoque tot rerum disce hominumque vices. 29. in Ecnomum Quidam Pelasgos iure questus est suo Carere "inepti" nomine, Sed id Pelasgum maxima, hercle, iniuria, Quis nullus Arpinas foret: Ut doctus, ut vir, ut probus, mille ut alia, Si quaeris, id denique genus. Nam Pulcianos ut Latinus quispiam Rudes, scelestos, improbos, Peculiari sic nomine Dixerit et meus. 30. de Andrea Lamponiani Dum forte Aemathiis Virtus Romana parentat Manibus et lacrimis pelluit ossa pia, Lamponianidae miseras nex perculit aures Et subito sensus diriguere gelu. Mox tamen ipsa sui non immemor allevat artus, Utque dedit caris annua iusta rogis, "Brutorum Cassique" inquit "monumenta, valete, Quaeque meis longum fletibus herba vires: Nos alio revocant nova funera sanctaque nati Sparsa per indignas, hei mihi, membra vias. Scilicet haec eventa mihi Fortuna reservat, Sic quoque sed certe iura tuenda meis." 31. ad tabellam Parva, sed nimium tabella felix, Quae vultus dominae refers cupitos Et nunquam mihi dura, acerba nunquam, Fronte nescio quid nuis serena: Ut te conspicio libens et ora Mille Amoribus aucta Gratiisque Agnosco! ut genulas meae puellae, Ut caros libet intueri ocellos, Quos dari cuperet sibi Dione! En cape, en violasque cinnamumque Et mixtas casiae rosas rubentis: Cape olim tibi destinata serta, Quae vides lacrimis madere nostris. Tu suspiria longa, tu dolentis Posthac accipies graves querelas Et praesens poteris videre flentem, Quem nec mensa iuvat petita frustra Nec somnus tegit aut quies ocellos. At vos interea, labella cara, An est cur ego pressa non resuggo Et centum fero basiationes? Sed quis tam subitus refulsit ignis? Quae te fax, bona, corripit, tabella? Nosco incendia dura, nosco flammas, Quas de pectore convomo aestuanti: Mea isthaec, mea culpa; ego scelestus, Qui te dum temere osculis fatigo Et iuncto iuvat ore commorari, Saevo pectoris halitu perussi. 32. de Xysto et herede Exhausit Xystus bellis et caedibus urbem: Tercentena heres restituit sobole. 33. in Posthumum Quid involato nectis ex auro grave, Inepte, collum, Posthume? Hoc est fateri crimen, hoc palam tibi est Laqueum ominari debitum. 34. epitaphium Annibalis "Cuius hic est tumulus? quae tu, rogo, et unde verendas Tunsa genas, crinem sic laniata sedes?" "Annibalis cinerem sacrum aspicis; ast ego Enyo Fata viri et casus hic queror immeritos, Quem, Roma devicta, odio invidiaque suorum Tam procul a Lybia terra Libissa tegit: Non tamen, Annibalis opera nisi et ense superbo, Annibalem potuit perdere Parca nocens." 35. ad Amorem Si coelum patria est, puer, beatum, Si vere peperit Venus benigna, Si nectar tibi Massicum ministrat, Si sancta ambrosia est cibus petitus, Quid noctes habitas diesque mecum? Quid victum face supplicemque aduris? Quid longam lacrimis sitim repellis? Quid nostrae dape pasceris medullae? O vere rabidum genus ferarum! O domo Styge patriaque digne! Iam levis sumus umbra: quid lacessis? 36. ad Amorem Sancte, qui Memphin, puer, Eriosque Temperas colles et amoena Cypri Rura lascivis viola perenni Grata Napaeis: Te cano prolem genitoris Aethrae, Aureae prolem Veneris potentem, Nobilem flammis et habente certa Tela pharetra; Cuius et tellus et aquae verendum Nomen atque aer veneratur ipse, Acre cui paret nigra vulneranti Aula tyranni. Quin et hiberna Lycia suisque Cynthius Delphis genitor relictis, Candidum Admeti pecus et iuvencos Pavit heriles, Cum sub umbroso recubans salicto, Immemor laudum patrii triumphi, Flevit immitis leviore plectro Damna sagittae. Nam quid aut vasti genus acre ponti Prosequar cete tibi perdomata Aut in arentis Lybiae leones Finibus ictos? Te canit ramo residens virenti Daulias mater, tibi tollit atrox Sibilum serpens fera, te iubente Regia coniunx Per iuga et montes vacuosque saltus Errat albenti placitura tauro Et studet duri thalamis iuvenci Digna videri. 37. de exilio suo Quid iuvat hostiles totiens fugisse catenas Atque animam fatis eripuisse suis? Non ut cognati restarem sanguinis unus Crudelis patriae qui superesse velim, Nec quia non animus lucis contemptor abunde est Et velit exilium vertere posse nece, Sed ne progenies servire antiqua Marulli Cogerer indigno tractus ab hoste puer. Si procul a patria Scythico deprensus in orbe, Heu facinus, Bessi iussa superba fero Imperiumque ferox patior dominumque potentem, Nec nisi libertas nomen inane mea est, Utilius fuerat duro servire tyranno Cumque mea patria cuncta dolenda pati. Est aliquid cineres et tot monumenta suorum Cernere et imperiis imperia aucta patrum Natalique frui, superest dum spiritus, aura, Nec procul externis ludibrium esse locis: Scilicet exuitur generis decus omne domusque, Cum semel ignotam presseris exul humum, Nec iam nobilitas nec avum generosa propago Aut iuvat antiquis fulcta domus titulis. At certe, patriae quondam dum regna manebant, Hospitio totus, qua patet orbis, erat. Tunc, ah, tunc animam pueri exhalare senesque Debuimus, tantis nec superesse malis; Tunc patrii meminisse animi et virtutis avitae Inque necem pulchris vulneribus ruere, Nec libertatem patrio nisi Marte tueri: Haec via quaerendae certa salutis erat. O pereat numerum primus qui fecit in armis: Quantulacunque sat est, dum modo certa manus; Quantulacunque sat est, patriis ubi miles in armis Saevit et adversum non timet ire globos, Et modo coniugium, modo pignora cara domusque Excitat, effoeti nunc pia cura patris. Quis furor est patriam vallatam hostilibus armis Tutantem externis credere velle viris Ignotaque manu confundere civica signa Et sua non Graecis tela putare satis? Ille, ille hostis erat, ille expugnabat Achivos Miles et eversas diripiebat opes, Ille deos et fana malis dabat ignibus, ille Romanum in Turcas transtulit imperium: Nec nobis tam fata deum, quam culpa luenda est Mensque parum prudens consiliumque ducis. Hanc igitur miseri luimus longumque luemus, Dum nos Euxinus et lacrimae minuant. 38. in Posthumum Omnia cum facias, miraris cur facias nil: Posthume, rem solam qui facit, ille facit. 39. in Ecnomum Quid separatam, vane, supernas, rogo, Alnum Catulli nobilem, Plebi otiosae scilicet risum parans, Oblitus ut soles pedis? 40. de Autolemo Dixerat Autolemo flammas consultus aruspex Die cavendas postero: Credidit, et rerum dubius de mane sub amnis Delituit Etrusci vadis. Sed neque sic fatum effugit: nam, dum innatat Arno, Ictus crematur fulmine. 41. ad Alexandram Scalam Cum versu referas novem sorores, Vix lustris bene adhuc tribus peractis; Cum dulci sale seriisque blandis Ipsum iam superes, puella, patrem, Quo nihil gravius facetiusque est; Cum nec sit tibi forma nec modestae Frontis gratia nec decor nec ipse Suggestus nimii decens capilli Qui possit nisi coelitus videri: Quid mirum, mea Scala, si decembri Reddis debita messibus futuris, Si mittis mediis rosas pruinis, Natura bene quo voles sequente? 42. de Spe et Nemesi "Quaenam haec, tam semper quae laeta est?" "Optima rerum, Spes bona." "Quae lateri iuncta?" "Potens Nemesis." "Dux magis, an comes est?" "Vindex magis." "Unde duabus Templa eadem?" "Speres ne nisi quod liceat." 43. de Aristomene Viderat armatas uni dare terga cohortes Iuppiter et Martem credidit esse suum. Mox, ut Aristomenes notis procul agnitus armis Et fulsit volucris auxiliaris apex, "Macte," ait "o iuvenis, si te mea bella tulissent, Non alia coelum tunc eguisset ope." 44. ad Amorem Quid tantum lacrimis meis proterve Insultas, puer, et semel iacentis Nequicquam in tenuem furis favillam? Non sum, non ego, quem putas Marullum: Iam pridem occidit ille, nec superstes Carae discidium tulit Neaerae, Quae nunc tot fluviis procul locisque Illum nominat, ut ferunt, et illum Suspirat lacrimis dies et horas, Nequicquam profugum vocans maritum. Ah, ne tu quoque nos, puella, perde: Sat, o sat miseri sumus superque! Quid demens laceras genas? Quid ora? Iam parce aureolis, precor, capillis; Si nescis, meus est, Neaera, sanguis, Istos quae lacrimae rigant ocellos. Quod siqua est tibi cura adhuc Marulli Necdum perditus usquequaque in aevum est, In te, lux mea, parcere huic memento. 45. in Ecnomum Posse negas dici "melos", facunde poeta, Atque adeo picas "nectar" ais "canere", Scilicet huc studio curaque trahente fideli Nequando placitum nectar ab ore cadat. Sed neque divinus male Homerus, Nec, nisi qui laudat, nectar, inepte, canit. 46. de Apolline et Antonio Squarceluppo Olim superbus Pane devicto, Rhodum Qui temperat Phoebus suam, Tmoli canebat iudicis sententiam Iussumque cedere Arcada, Cum Squarceluppi voce perculsus nova Ingemuit ad cannas viri, Vicesque rerum questus, "Heu, vici deos, Nunc cedo" ait "mortalibus". 47. ad Manilium Rhallum Malli, nec tepidi grata Favonii Spirat temperies nec vagus Adria Secura patitur currere navitam Pinu perpetua fide; Non omnis tenui gutture per dies Integrat volucris carmina Daulias, Non semper rosa, non lilia vestiunt Aut flos terram hiacynthinus. Nos, Malli, quoque sat, nos quoque sat diu Insignes patria viximus et domo: Quid mirum, exilio dura per omnia Si rerum patimur vices? Sic Croesum miseris fata potentia Demersere modis, sic Priamus senex Supplex Iliadum questibus ultimis Raptatum petit Hectora, Sic pastor, neque adhuc gnarus originis, Tot reges Latius subruit incola, Quaerendus simili nenia et ipse mox, Annis cuncta trahentibus. Qui scis an melior nos manet exitus? Vivendum est lare quocunque libet deis, Quamvis auspice ego Caesare nec larem Despero patrium mihi. 48. in Eumelonem Indignos vita putat Eumelo, quandoquidem illam Et flammis totiens et gladio obiicimus; Sed magis indignus hac Eumelo, fanda nefanda Qui patitur, vitam ne gladio obiiciat. 49. de hirundine Quid vaga tot terras urbesque emensa volucris, Colchidos in saevo nidificas gremio Pignoribusque tuis credis male sana fidelem, Ipsa suos partus quae laniavit atrox, Ni foetus exosa tuos, Pandione nata, Phasiaca quaeris perdere saevitia? 50. in Ecnomum Huc huc, maligna, verte: quo frustra fugis, Vix hoste viso, vipera, Et iam tenenti frigidam tarde obiicis Seram, hostibus fossam velut, Ceu praestet, inter ipse quos nosti mero Fregisse noctes improbas? Quid, quod Pelasgum nomen et patriae decus Sub voce mordes "Graeculi", Quasi Pulciana tesqua fodientem patrem Laqueosve fratrum noxios? Quin quicquid usquam est pestis innatae evome, Deprensus in Psylli manu, Qua tot Latinos principes linguae viros Ausus lacessere, tot meos. Agedum, evome, inquam: iam ne sentis sacrum, iners, Sonum et parata verbera? Rumpere! quid circumspicis frustra? moras Quid nectis, obscoenum caput? Adeste iambi, rapite, caedite, trahite (Sed supplices tendit manus: Bene habet, vomit: proh, quae lues! verumtamen Non nisi timenda inertibus). 51. de Agesilao "Nuntia magnanimi, volucris, Iovis, ede: quid urnae Invicti rostro cudis Agesilei?" "Ipsa inter volucres quantum caput effero, tantum Mortales omnis cedere Agesileo." 52. de Laurentio Medice Petri Francisci filio Felix ingenii, felix et gratiae opumque, Laurus et antiquis non leve nomen avis, Quaerenti cuidam num plura his optet, "Ut" inquit "Et prodesse queam pluribus et cupiam". 53. de Maximiliano Caesare O felix nimium dies, Vere digne mihi Threicia nota, Tandem sospite Caesare, Qui flexo veluti victima poplite Pene conciderat modo Tincturus gladios sanguine civicos, Ni motus prece publica Fecisset facinus Iuppiter irritum. Heu, nil cautum homini satis: Nam, quid tela virum, quid miseri Adriae Vitamus freta turbida Autumnosque graves febribus annuis, Si peiora manent domi Et non tuta suo regia Caesari est? Quam prope et Pudor et Fides Momento periit nudaque Veritas, Quam prope Ingenii vigor Virtutisque capax dextera splendidae! O saltem his superi malis Contenti, facili dchinc ope sospitent Tandem vindice dextera Purgantem iuvenem tot Nemeis sola, Tot praesepibus efferis Humano saturis sanguine iam diu!