CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus MARULLO.epig-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MARULLO.epig-01.xml.

Documentum MARULLO.epig-01.xml in db pdill0


Michaelis Tarchaniotae Marulli | Constantinopolitani epigrammaton | ad Laurentium Medicen Petri Francisci filium | liber primus 1. Inter mille neces durique incommoda Martis Quis putet Aonias posse iuvare deas? Hic quoque, Laure, iuvant perque arma ensesque sequuntur, Militiae comites nec pudet esse meae, Quaeque manus ferrum, posito fert ense libellos: Et placet et Musis est sine dulce nihil. Sed tamen his studiis debetur lassa senectus: Interea certe sudor uterque decet. Tu modo, diverso gladios dum stringimus orbe, Hoc tibi sinceri pignus amoris habe. 2. ad Neaeram Salve, nequitiae meae, Neaera, Mi passercule, mi albe turturille, Meum mel, mea suavitas, meum cor, Meum suaviolum, mei lepores: Te ne vivere ego queam relicta? Te ne ego sine regna, te sine aurum Aut messes Arabum velim beatas? O prius peream ipse, regna et aurum! 3. de Neaera Inventa nuper, nervum cum tenderet acrem, Obstupuit visa victus Amor domina. Sensit laeta suas vires oculosque retorsit, Dum fugiat: ventis ocior ille fugit. Sed dum forte fugit, plenae cecidere pharetrae, Devicti spolium quas tulit illa dei, Induiturque humerum pariterque hominesque deosque Una ferit: victus errat inermis Amor. 4. ad falconem Ingrate falco et crimen alitum omnium, Quascunque mollis aura sublevat solo, Coelumque pennis nubila et tranant suis Ac regna solae coelitum et vident domos: Quis te repente tantus invasit furor, Tam mite regis perpeti ut nolles iugum, Qui te tam amabat virgo quam puppas solet, Nondum mariti virgo quae sedit sinu, Nec ad iugales deiicit lumen faces? An nesciebas regias longas manus? Insulse, inepte, perfide, ignave, impie, Cuius opera huc rex toto et huc vagus die, Vix nocte multa lassulus redit domum. 5. ad Paulum Tarchanioten Quid me, Paule, tuis vocibus enecas? Non dis, non Veneri placet, Quae curis lacrimas mitibus ingerit, Nec fas est posito iugo Oblitum dominae vivere et ignium, Quem tactum semel improbus Miris versat Amor saevitia modis. Tu, cui maior inest vigor Et mens desidiae non patiens malae, Artes et patrium decus Tutanda et titulos suscipe Achaicos: Nos contra tenues sine Assueto dominae servitio premi, Contentos placito sinu Inter nequitias mutuaque oscula Turpem canitiem pati. 6. mortui pro patria Tu, quicunque virum vacuo tot milia in arvo Cernis ab hirsutis dilaceranda feris, Desine mirari: patrii est hoc moris, honestam Pugnando mortem quaerere, non tumulum. 7. ad Antonium principem Salernitanum Quaerite Maeoniden, Musae, redit alter Achilles; Quaerite Peliden, Maeonides remeat. Hic erit, et magnum referat qui solus Homerum Et renovet Phthii fortia facta ducis: Vos modo felices annos et candida vitae Tempora tam raris dotibus apta date. 8. epitaphium Theodori Gazae Hic Gazes iacet et Gazae Sophia addita mater, Alterutrum quoniam mors rapere haud potuit. 9. ad Franciscum Scalam Scala, delitium tui Marulli Et veri columen decusque amoris: Quis te, quis deus huc venire iussit Solatum ad veterem tuum sodalem, Qui solus Calabris misellus oris Eiectus patria sodalibusque, Uni qui mala patriae levabant, Flendo tempora conterit maligna? O diem nitidum! Quis huc, quis unquam Venturum mihi, Scala; te putaret? Venisti tamen, o amice, nec te Tam longae labor est viae moratus. En, cape oscula tam diu cupita, Amplexus cape tam diu negatos: Fruamur pariter die beato! Qui scis crastina quid minetur hora? 10. ad Maximilianum Caesarem Siquis opum largus, siquis virtutis alumnus, Siquis sincerae cultor amicitiae, Si quisquam dubia fati sublimior aura, Siquis fortunam qui facit ipse sibi, Siquis Marte ferox, siquis post arma benignus, Siquis qui, quod habet, hoc habet ille bonis, Siquis possessor fidei, probitatis, honesti: Ne vivam, si non tu mihi, Caesar, hic es. 11. Dido in anulo Tu, qui me casusque meos in imagine parva Aspicis et digito tristia fata refers: Vera haec effigies, nex vera est, hospes, Elissae, Sed non vera necis causa pudendus amor. Nec mihi Phryx nocuit (nec enim Phryga novimus ullum), Cura sed antiqui casta tenaxque tori, Quam ne coniugio Lybici violare tyranni Cogerer, hac cecidi fortiter usa manu. At vos, o vates, si sunt haec praemia laudi, Quae feret incesti foemina adulterii? 12. ad Antonium principem Salernitanum Das gemmas aurumque, ego do tibi carmina tantum: Sed bona si fuerint carmina, plus ego do. 13. ad Neaeram Sic me, blanda, tui, Neaera, ocelli, Sic candentia colla, sic patens frons, Sic pares minio genae perurunt, Ex quo visa mihi et simul cupita es, Ut, ni me lacrimae rigent perennes, Totus in tenues eam favillas. Sic rursum lacrimae rigant perennes, Ex quo visa mihi et simul cupita es, Ut, ni, blanda, tui, Neaera, ocelli, Ni candentia colla, ni patens frons, Ni pares minio genae perurant, Totus in riguos eam liquores. O vitam miseram et cito caducam! 14. epitaphium Germanici Caesaris Parce, hospes, tumulo: Caesar Germanicus hic sum: Saepe etiam ignotis ipse dedi requiem. Quod siquem tituli nihil huius gratia tangit, At moveat patria fraude quod hic iaceo. Sed iaceo, quamvis non vitae, at plenus honorum, Hoc uno ingratus, quod genui, patriae. Testata est mores lacrimis plebesque patresque: Haec sunt sinceri iudicia ingenii. 15. epitaphium Vituli et Asellae Moerenda Vitulus atque Asella coniuges, Qui morte praeventi mala, nec ille bos Nec illa quivit emori asina. Hoc ex suis Sibi bonis sumpsere, quod vides soli. 16. de poetis latinis Amor Tibullo, Mars tibi, Maro, debet, Terentio soccus levis, Cothurnus olim nemini satis multum, Horatio satyra et chelys, Natura magni versibus Lucretii Lepore Musaeo illitis, Epigramma cultum, teste Rhallo, adhuc nulli, Docto Catullo syllabae: Hos siquis inter caeteros locat vates, Onerat quam honorat verius. 17. in Mancinum Effigiem quaeris, nec vis, Mancine, poetam: Quid, nisi quod comedit nil statua, hic comedit? 18. ad Neaeram Sic istos oculos tuos, Neaera, Avertis, quotiens perire me vis, Tanquam perdere non queas tuendo: Sed tu ne peream times beatus. Ne time: ah miser, ah miser peribo! Sed hoc tam miserum (ut putas) perire, Tuo servitio magis beatum est. 19. de Nape Quod Sappho Aoniis decima est soror addita Musis, Inter Pieridas negligit esse Nape Miraturque pati scelus hoc coelestia corda Et sanctum impuro carmine nectar emi. Usque adeo ne intacta Nape? Nil spurcius immo est! Sed certe vati filiola obiicitur. 20. epitaphium Francisci Sfortiae Si genus audieris, spernes: mirabere gesta. Illud fortunae est, hoc opus ingenii. 21. ad Neaeram Has violas atque haec tibi candida lilia mitto: Legi hodie violas, candida lilia heri: Lilia, ut instantis monearis virgo senectae, Tam cito quae lapsis marcida sunt foliis; Illae, ut vere suo doceant ver carpere vitae, Invida quod miseris tam breve Parca dedit. Quod si tarda venis, non ver breve, non violas, sed (Proh facinus!) sentes cana rubosque metes. 22. de morte Iani fratris Per Scythiam Bessosque feros, per tela, per hostes Rhiphaeo venio tristis ab usque gelu, Scilicet exequias tibi producturus inanes, Fraternis unus ne careas lacrimis, Teque peregrina, frater, tellure iacentem Et tua sparsurus fletibus ossa meis, Quandoquidem post tot casus patriaeque domusque (Tanquam hoc exempto nil nocuisset adhuc) Te quoque sors invisa mihi, dulcissime frater, Abstulit, Elysium misit et ante diem, Ne foret aut fletus qui solaretur acerbos Iungeret aut lacrimis fratris et ipse suas. Heu, miserande puer, quae te mihi fata tulerunt, Cui miseram linquis, frater adempte, domum? Tu mea post patriam turbasti pectora solus, Omnia sunt tecum vota sepulta mea, Omnia tecum una tumulo conduntur in isto: Frater abest, fratrem quaeso venire iube! Cur sine me Elysia felix spatiare sub umbra Inter honoratos nobilis umbra patres? Occurrunt Graiique atavi proavique Latini: Frater abest, fratrem quaeso venire iube! Hic tibi pallentes violas legit, alter amomum, Narcissum hic, vernas porrigit ille rosas, Attolluntque solo carisque amplexibus haerent: Frater abest, fratrem quaeso venire iube! Interea, quoniam sic fata inimica tulerunt, Nec mihi te licuit posse cadente mori, Accipe, quos habeo lugubria munera, fletus, Aeternumque, meae, frater, ave, lacrimae! 23. ad Laurentium Petri Francisci Quod solus, bone Laure, adamas ornasque poetas, Nil mirum est: solus carmine digna facis. 24. epitaphium Deipyles Deipyle iacet hic prima intercepta iuventa, Et saecli et sexus gloria rara sui: Quae, dum vita fuit, superos ipsumque Tonantem Torserat, inferno nunc movet arma Iovi. 25. ad Accium Sincerum Acci, non ego tela, non ego enses, Non incendia pestilentiasve, Non minas vereor ferociorum, Non hymbres, mare, turbines, procellas, Non quaecunque aliis solent nocere, Quae cuncta unius aestimamus assis: Verum tristius his malum puella est, Quae me, cum libuit, potest necare. 26. de Leucothoe Odit Leucothoe, sed quo plus odit, ego illam Plus pereo. Quid? Si non ita acerba foret, Blanda minus poterat: hoc in me callida vidit, Et fugit, invitam quo magis ipse velim. 27. epitaphium Michaelis Tarchaniotae avi materni Parce, hospes, cineresque pios ne laede profanus: Si nescis, castis haec loca sola patent. Nec te privata moveat quod claudor in urna: Haec quoque fortunae, non mea cura fuit. Longe, hospes, longe tamen erras, si mea credis Nomina in exiguo tota reposta solo, Quaeque tot ob patriam pugnando vulnera passus, In cineres mecum versa abiisse leves. Atque utinam ob patriam tantum, nec dicerer, hospes, Cum patria et natis oppetiisse tribus: Quos ego suprema comites hortatus in hora, Vincere dum nequeo, cum patria perii. 28. ad Neaeram Rogas quae mea vita sit, Neaera: Qualem scilicet ipsa das amanti, est: Infelix, misera, inquies, molesta Aut si triste magis potest quid esse. Haec est, quam mihi das, Neaera, vitam. Qui (dicis) comites? Dolor, Querelae, Lamentatio, Lacrimae perennes, Langor, Anxietas, Amaritudo, Aut si triste magis potest quid esse. Hos tu das comites, Neaera, vitae. 29. de Antonio principe Salernitano Olim rogatus quid sibi relinqueret Tam multa qui cuivis daret, "Hoc" inquit "ipsum" Antonius, "siquid dedi: Nam caetera haud puto mea." 30. de Xysto Senserat Ausoniam vix dum bene foedere iungi, Cum "Perii!" Xystus dixit, et interiit. 31. de Thrasybulo Cum fugeret civem civis devictus ut hostem, In patriam sceleris conscius ipse sui, "State viri!" Thrasybulus ait. "Victoria vestra est, Nec mihi sed vobis vicimus et patriae." Dixit, per mediosque ruens ensesque virosque, Parcendum passim civibus ingeminat. 32. ad Antonium Petrutium Qui fit, Petruti, ut siquis est mihi visus, Siquem saluto, si cui manum porxi Caputve movi, protinus mare et montes Aut siquid usquam est impudentius iactent Et se patronos offerant vel invito? Idem rogati, certa postulat cum res, Mirantur unde tam audiant novum nomen, Nec iam Marullum verba nec sua agnoscunt, Homines crepitui quam simillimi ventris, Pontanus illos ut meus bene appellat. Tu solus a me cultus unice quicquam Nec polliceris, vana nec mihi iactas, At, cum videtur postulare res, ultro Imples parentis munus atque agis mecum, Non ut patronum, sed pium ut decet patrem: Nimirum amasque solus et tibi constas. 33. epitaphium Albinae Hic Albina iacet, sed non tamen hic iacet una Albina (hoc Veneris non tulit ipse puer), Sed tela atque arcus pharetraeque, Cupidinis arma, Quique fuit mollis semper in ore decor. Spargite humum foliis, verno nec parcite flori: Haec quoque, quae cinis est, flos modo vernus erat. 34. in superbientem Cum felix regnoque potens videare paterno Inque dies crescat gloria honorque magis, Nec tua maiorum titulis concedat imago Et facile ex animo sit tibi cuncta fore, Fastidire tamen victos miserosque caveto Et tua Fortunae regna minora puta. 35. ad Alexandrum Cortesium Commendo tibi, Cortesi, Soavum, Ipsum non secus ac tuum Marullum: Nanque est nobilis atque litteratus Et, nisi manifesta pernegamus, Urbanus, facilis venustulusque. Si me diligis (ut facis), Soavum Ipsum dilige, ama, fove adiuvaque. Dignus est (mihi credito) Soavus Et sodalitio tuo et favore. 36. epitaphium Simonettae Vesputiae Si lacrimis decoranda novis generosa puella est, Haec una est lacrimis condecoranda novis; Sin deflere nefas tam rarae funera vitae, Haec eadem siccis una adeunda genis. 37. de suo amore Iactor, dispereo, crucior, trahor huc miser atque huc, Ipse ego iam quis sim nescio aut ubi sim: Tot simul insidiis premor undique: proh dolor! in me Saevitiae Cypris dat documenta suae. Saevitiae documenta suae dat, ego hanc tamen unam Depereo, utque nocet, sic libet usque sequi. Qua siquis miserum solam me liberet horam, Hic mihi sit Phoebo doctior et melior. 38. de Amore et Mercurio Forte Iovi dum iactat Amor sua tela, deorum Nuntius ex humero surripuit pharetram. Sensit Amor fraudes, et "Me ne, ignave, lacessis, Cuius" ait "mentem surripui totiens?" 39. epitaphium Philippi Marulli avi paterni Siste, hospes, atque haec verba, si placet, lege (Neque enim rogamus nisi lubentem quempiam): Ego Philippus hic Marullus contegor. Posuit superstes filius Manilius Uxorque Thomae. Hoc satis. Caetera alii: De se Marullo proloqui ulterius nefas. 40. in Posthumum Scribis, agis, recitas semper nova, Posthume: quid ni? Posthume, crede mihi, quicquid agis, novus es. 41. ad Martiam Bocontiam Cum sit Acidaliae facies artesque Minervae Et Latonigenae pectora casta deae, Cur tibi Mars tribuit speciosum, Martia, nomen? An contra quod me tam fera bella facis? Bella facis faciasque licet, tibi dedita servit Mens tamen et duros serviet ad cineres. Quod siquis misero post funera sensus amori est, Tunc quoque amet vultus ossea forma tuos. 42. epitaphium Pholoes Hic choreae cantusque iacent Veneresque iocique: Unius neque enim est hic tumulus Pholoes. Nam, simulac decimum, necdum bene, venit ad annum, Protinus et raris annumerata fuit: Mille illam petiere proci, sed mille repulsis Maluit in viduo casta iacere toro Taedarumque expers sine coniuge degere vitam, Libera perpetuo nec dare colla iugo. Atque ita reste brevi veloque ornata sacerdos Virgineos intrat non diuturna focos. Risit Amor Claralem habitum mentemque puellae, Et leviter "Nostra est haec quoque miles!" ait. Nec longum: ardet inops mentis vittasque perosa Sedit sub Maenni conspicienda cavis. Et tamen antiquusque rigor et nescia amorum Rusticitas animo pristina, ut ante, fuit: Non illam rixae, non lenia murmura amantum Iuverunt, medio non vaga lingua ioco, Non partes egitve suas lassataque saepe Immoto miserum corpore cepit onus: Donec, rugosa vultus mutante senecta, Vilis amatori visa gravisque suo est. Tum demum faciem et formae mala damna caducae Conqueri et auxilium quaerere ab arte novum: Et modo compositum blanda latus arte movere, Saepe iocis tardos sollicitare viros; Nunc pariter digitisque loqui nutuque fideli Verbaque de tacitis mutua ferre notis; Interdum insano Veneris cogente furore, Cum iam flamma tegi non satis apta foret, Dulcia concentu modulari carmina blando Et placida captos ducere ab arte animos; Aut matronalem verbis mollire rigorem Et precibus castas sollicitare nurus Aut iam mutatos animis coniungere amantes Duraque mellita flectere corda prece. Quae dum dulcis anus curat, proh tristia fata! Ante diem nigrum per Styga fecit iter; Flens tamen, ut flentes se circumspexit amicos, Tot defecturo iam dedit ore sonos: "Eripior, sed vos, dum lux brevis ista, cavete Nequis iners vitae tempus abire sinat." Dixit, et in tenues mens aegra evanuit auras: Fleverunt Charites funera, flevit Amor. Vade, anus egregia: tibi ver, tibi cinnama surgant Et crescat tumulo spica Cilissa tuo! 43. de Venere et Vulcano Moesta Venus rapti casum plorabat Adonis Factaque fulminei vulnera dente suis. Sensit, et indignans "Quid fles, dea?" Mulciber inquit. "Non habet in Martem ius violentus aper." 44. ad Accium Sincerum Miraris, Acci, cur tacet Linus patrem: Mater Nape non prodidit. 45. ad Avitam Quid frustra totiens necas rogando Nec firmum tibi, Avita, nec fidelem, Contentum solito perire amore? Non sum cui placeant simul trecentae, Non ego cupio hanc et hanc et illam: Primus ardor et ultimus Neaera est. Tu, siquid tibi, Avita, cordis usquam est, Si me audis, eadem roga volentem Optantemque, libet rogare quando: Nos uri sine mutuis favillis, Nam miserrimum amare non amantem est. 46. ad Antonium principem Salernitanum Quod regni, quod opum, largi quod nominis heres, Fortunae, Antoni, non leve munus habes: At quod perpetui cultor generosus honesti es, Ingenuo debes, quicquid id, ingenio. 47. de Iacobo Quarto Appiano Quartum rogabam leucophaeam mutuam: Donavit ille coccina. "Non" inquam "adeo beatus est vates tuus!" "Nec tam" ipse respondit "miser." At cur rogavi, quam daret, non crederet, "Quod nec dii" ait "credant mihi." O digna, Quarte, vox tuis virtutibus, Notanda cunctis saeculis, Qui vim deorum principes sequi mones, Quorum vicem inter nos gerunt! 48. consolatio ad Andream Matthaeum Aquavivium | de morte Iulii patris Nuntia fama patris ad nos pervenit adempti, Protinus et lacrimas visa novare meas: Nec tua tam, fateor, quam me mala publica tangunt Et subit Hesperii flenda ruina soli. Occidit Ausonidum vir nulli laude secundus, Sive velis belli seu magis arte togae; Ille dies primum metuendos reddidit hostes, Et cecidit Latiae gloria militiae. Vidi ego confusas peditumque equitumque catervas Rorantes oculos vix bene tollere humo, Et modo militiam, modo deplorare Latinum Nomen et erepti iura fidemque ducis, Et voluisse mori, nec te, fortissime Iuli, Amisso vilem continuisse animam. Quid tibi nunc tot pulsi hostes, tot moenia prosunt Diruta, quid titulis fulcta superba domus, Quid Ligurum devictae acies, quid Gallica signa Partaque pugnaci gloria rara manu? Non minus, infestos medius deprensus in hostes, Dum tibi turpe putas cedere mille viris, Occidis, heu, titulis saevi accessurus Achumi: Me miserum, quantum nex dedit una mali! At pia pro patria, pro dis arisque tuendis, Indueras Latium, dux, caput arma tibi Ultoresque deos iurata in bella trahebas, Si modo sunt curae iusque piumque deis: Sed neque fas neque iura deos mortalia tangunt, Et rapit arbitrio sors fera cuncta suo. Nam quid prisca fides iuvit pietasque Pelasgos? Nempe iacent nullo damna levante deo. Aspice Byzanti quondam gratissima divis Moenia, Romanae nobile gentis opus: Haec quoque iam pridem hostili data praeda furori est, Solaque de tanta gloria gente manet. Vivit honos, vivunt benefacta virumque labores, Et fugit hostiles fama decusque rogos. Sic tua longinquum late diffusa per aevum Nomina per gentes fama loquetur anus, Certatimque canent docti tua gesta poetae Factaque erunt populis dictaque nota tua: Hic verus virtutis honos, haec digna laborum Praemia magnanimis iure petenda viris. Parcite praeclarum funus violare querendo: Hostibus eveniant funera lenta meis; Hostibus eveniat molli tabescere lecto, Amplexus inter foemineosque mori! Arma viros caedesque decent; quid tempora vitae Natalesque viri connumerare iuvat? Sat vixit, siquem vitae non poenitet actae: Laudibus et fama longa petenda dies. Nil magis est certum summa mortalibus hora: Serius aut citius una terenda via est. Quid fraudare iuvat momento temporis aevum? Sera licet, nunquam est sera futura dies. Optima pars vitae supremo ex funere pendet: Felix cuicunque est fas bene posse mori. Quod siquis casusque hominum seriemque laborum Cogitet et vitae tot mala damna brevis, Iam primos mecum ille ortus, non ultima flenda Tempora mortali sentiet esse viro. Debita naturae mors est: quid pectora planctu Concutis? invidiam parce movere deis. Parce, precor, Matthaee, modumque impone dolori: Ingenium luctus dedecet iste tuum. At non sic Tynichusque senex Spartanaque natum Flevit: eris molli mollior ipse nuru? Si tibi consultum non is, at consule fratri, Consule amicitiis coniugioque tuo; Aspice qui populi, quis te circumspicit ordo, Imposita est humeris sarcina quanta tuis. Sume animos, nec te vaesano trade dolori, Et populis tandem da sua iura tuis; Da populis sua iura tuis terrisque beatus Vive diu: meruit quae pater astra tenet. 49. ad Neaeram Non tot Attica mella, littus algas, Montes robora, ver habet colores, Non tot tristis hyems riget pruinis, Autumnus gravidis tumet racemis, Non tot spicula Medicis pharetris, Non tot signa micant tacente nocte, Non tot aequora piscibus natantur, Non aer tot aves habet serenus, Non tot Oceano moventur undae, Non tantus numerus Lybissae arenae: Quot suspiria, quot, Neaera, pro te Vaesanos patior die dolores. 50. de Euphrosynea Quicquid agit, Veneres agit Euphrosynea; sed hae me, Dispeream, si non disperimunt Veneres. Nam quotiens video, totiens et pectus et ipsum Cor silet et totus deficio ac pereo. 51. ad Gemmam Qui dedit Aiaci, Thesidae, Protesilao, Ille dedit nomen, lucida Gemma, tibi. Nam neque fulgidior neque te formosior ulla est, Quaeque hominum possit corda movere magis. Iure igitur Gemma es; quod si tibi displicet illud, Dum dea, vel Pallas vel magis esto Venus. 52. epitaphium Euphrosynes Tarchaniotae matris "Quaenam hoc in tumulo tegitur matrona?" "Venustas." Ille Pudicitiam dixerat: haec eadem est. "Quod genus?" "Inachidi". "Generis fortuna?" "Beata, Sed cecidit patria deficiente sua." "Quis torus?" "Unus, et hic felix sine lite Marulli." "An mater?" "Seno pignore fecit avum." "Quae vita?" "In tenebris." "Quae causa indigna doloris?" "Occasus patriae servitiumque grave." "Ecquem cum patria luxit?" "Fratresque patremque, Sed quas felices diceret esse animas." Felices nimirum animae, sed enim haec quoque felix, Foemina tam rari pectoris in patriam. 53. de Neaera Viderat intactam nuper Venus alma Neaeram, Et puero "Cessant quid tua spicula?" ait. Cui deus humentes lacrimis deiectus ocellos, "Spicula" ait, "mater, quae tenet illa, refers". 54. ad sodales Laure, Compater, Altili, Elisi, Aeli, Parde, Phosphore, Rhalle, Zenobi, Acci, Pontane, unanimi mei sodales: Quam bene est mihi cum mea Thalia, Quam mecum bene rursus est Thaliae! Ambo dulciculi, venustuli ambo, Ambo lusibus erudituli isdem, Isdem moribus educatuli ambo, Fortunae pariter malignae uterque, Quam neuter tamen aestimat caballi, Ut qui me videt, hanc putet videre. 55. ad Manilium Rhallum Foenerat, et levis Endymion tibi, Rhalle, videtur: Crede mihi, nimis est hic homo, Rhalle, gravis. 56. de Mnestheo Matrem rogatus faceret an patrem pluris Iphicrate satus nobili, "Matrem" inquit: "haec enim Atticum edidit, Graecus Quem voluerat Thracem pater." 57. epitaphium L. Crassi Neapolitani Lustrabas, dum vita fuit, vagus advena terras, Scilicet antiquae, Crasse, memor patriae: Nunc functus vitaque hominumque laboribus aegris, Protinus in veram rursus abis patriam. 58. ad Neaeram Iuravi fore me tuum perenne, Per me, per caput hoc, per hos ocellos, Qui te disperiere contuendo, Per quod plurima cor tulit dolenda. "Haec" inquis "mea sunt, tua ista sunto!" At certe lacrimae meae, Neaera, Quas iuro fore me tuum perenne. 59. de Amore "Quis puer hic?" "Veneris." "Plenae quae causa pharetrae est?" "Non bene provisus certa quod arma movet." "Cur sine veste deus?" "Simplex puer odit opertum." "Unde puer?" "Pueros quod facit ipse senes." "Quis pennas humeris dedit?" "Inconstantia." "Quare Nulla deo frons est?" "Signa inimica fugit." "Quae sors eripuit lucem?" "Immoderata libido." "Cur macies?" "Vigilis cura dolorque facit." "Quis caecum praeit?" "Ebrietas, Sopor, Otia, Luxus." "Qui comites?" "Rixae, Bella, Odia, Obprobrium." "Qui coelo dignati?" "Homines." "Quae causa coegit?" "Mitior auctore est credita culpa deo." Heu, curvum genus et veri corda inscia: quo ius Fasque, scelus miseri si scelere abluimus? 60. de Neaera Mutatum, visa Phorcinide, credite Phineum: Res antiqua, tamen teste probata suo est. Nec iam vana putet veterum miracula quisquam, Ipse ego cum visa dirigeam domina; Mens tamen et veteris remanent incendia mentis: Sic etiam Niobe flet lapis in Sipylo. 61. ad Neaeram Puella mure delicatior Scytha Foliive serici comis Vel educata rure Pestano rosa Vel anseris pluma levi, Eademque duris dura cautibus magis, Quas tundit hibernum mare, Cum nubilosis Africus pennis gravis, Saevit Ligustico sinu: Remitte cor, siquis pudor, mihi meum, Quod mille cepisti dolis (Dum nunc ocello dulce subrides nigro, Nunc fronte spem certa facis), Quod nunc habes in vinculis quasi Syrum Aut comparatum Sarmatam; Verum remitte, dura, non ultra tuum: Iam enim rogat melior sibi, Quae nos ocellis diligit suis magis, Neque hoc neque illud imputat. An tu putabas scilicet firmum tibi Tot barbare affectum modis? Quanquam beati centies et amplius, Siquos tenaci compede Quae prima vix dum puberes iunxit fides, Eadem extulit pios senes! 62. ad Quintilianum Quod nimium castus liber est nimiumque pudicus, Displicet; ingenium, Quintiliane, probas. Gratulor ingenio quantum sinis, heus age, sed dic: Cur tibi non adeo carmina casta placent? Casta placent Phoebo, castissima turba sororum est, Casta pios vates Pieriosque decent: Nos quoque casta movent, quamvis distamus ab illis, Et vetat ingenuus verba inhonesta pudor. Tu licet huc Marsumque feras doctumque Catullum Et quoscunque alios Martia Roma legit, Non tamen efficies, ut Phrynae scribere malim, Quam tibi vel turbae, Laodamia, tuae (Et tamen haec possunt Phrynae quoque grata videri, Illa nisi Phrynae displicitura palam est). Sit procul a nobis obscoena licentia scripti: Ludimus innocuae carmina mentis opus. Utque nec arma virum nec magni orientia coeli Signa nec immensum mundi aperimus opus (Quid pluat, unde homines, quae vis maria inficit alta, An Deus, an Manes, an Flegethontis aquae), Sic iuvat in tenui legem servare pudori Et quae non facimus dicere facta pudet. Sit satis auratos crines laudare Neaerae, Sit satis in duram multa queri dominam Et facere iratum saevo convitia Amori, Nec nisi de Scythica credere rupe satum: Caetera Thespiadum prohibet chorus. Haec ego: Phoebus Annuit et sanctis ora rigavit aquis. 63. ad Manilium Rhallum Non vides verno variata flore Tecta, non postes viola revinctos? Stat coronatis viridis iuventus Mixta puellis. Concinunt Maias pueri Kalendas, Concinunt senes bene feriati: Omnis exultat locus, omnis aetas Laeta renidet. Ipse, reiectis humero capillis, Candet in palla crocea Cupido, Acer et plena iaculis pharetra, Acer et arcu. Et modo huc circumvolitans et illuc, Nectit optatas iuvenum choreas, Artibus notis alimenta primo Dum parat igni; Nunc puellaris medius catervae Illius flavum caput illiusque Comit et vultus oculisque laetum Addit honorem. Mitte vaesanos, bone Rhalle, questus; Iam sat indultum patriae ruinae est: Nunc vocat lusus positisque curis Blanda voluptas. Quid dies omnis miseri querendo Perdimus dati breve tempus aevi? Sat mala laeti quoque sorte, coelum hoc Hausimus olim. Profer huc cadum, puer Hylle, trimum, Cedat et moeror procul et dolores: Tota nimirum Genio mihique Fulserit haec lux!