CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus MARULLO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MARULLO.carm-01.xml.

Documentum MARULLO.carm-01.xml in db pdill0


1. ad Franciscum Dianam virum eloquentissimum | Mabilius poeta Nescio utrum fuerit mihi gratius an tuus in me, Qui mihi non parvus esse videtur amor, An tua, quae Clarii redolere poemata vatis, Musa, nec Orpheae cedere visa lyrae. Certe utrumque facit meliores inter amicos Ut, Francisce, novum me numerare queas. 2. Cum mecum, Princeps, tua, splendide, gesta revolvo, Obstupet et canere te mea musa timet; Quum rursus video quam miti suscipis ore Qui te saepe adeunt, nostra Thalia capit, Non tamen unde petam primordia nosco, tot armis, Tot tibi divitiae, dicta vel acta toga. 3. Iure tuas aedes quicumque, Federice, cernit Obstupet et dicit "non domus ista, sed urbs"; Tot loca despectant Manes, tot in aethera surgunt, Regia quae ditis possit et esse Iovis. 4. Cum tibi donasset sua munera Pallas, "alumnos Commendo" dixit "dux, tibi, clare, meos". Hi tua dum turmas hostiles ipse domabis Invictoque fremes robore, gesta canent. Pax erit: hi referent quanto regia omnia iure, Deerit et haec nullo tempore turba tibi. O princeps totus dignissime quem colat orbis, Non tu frustrari passus es ora deae Votaque doctorum; nam tempestate quis ista Auxilia ingeniis uberiora tulit? Quis te condigno celebrabit carmine vates? Baptista, anguigerae gloria magna domus, Nulla tui sexus te matronalibus aequat Laudibus et pauci Palladis arte viri. Quod solum deerat, fuerat quo digna marito Iungeris et numquam tam fuit aequa Venus, Felix quae vobis adluxit stella iuvare; Omnibus est nisa viribus illa duae Ut foret una domus, quam gens extolleret omnis Linguaque quam posset nulla probare satis. 5. Quis te dum pugnas, invicte Federice, Martem Non putet aut cui Mars cedere possit atrox? Idem depositis mirum est quam mitis es armis, Nec facile est nosci Marte togane prior. 6. O me felicem, tua si, celeberrime Princeps, Carmine gesta queam perpetuare meo, Nomen et a vili nostrum seponere turba Cumque tua laudem iungere laude meam: Non ego maluerim vigili servata dracone Vellera nec Croesi divitiasve Midae. 7. Omnia cum venti damnosaque grando pararent Vertere, nube polos imbre tegente solum, Pro segete alma Ceres pro vite gemebat Iacchus Proque sua tristis arbore Pallas erat, Te, princeps, populi plusquam tua damna movebant Quaerebasque pia flectere voce Iovem. Quis credat quod non concesserat et tribus et diis, Erubuit meritis ille negare tuis, Proque datis inopum turbae cultuque sacrorum Expulsa rediit candida nocte dies? Nunc aliquis dubitet quam sit, te principe, felix Quum tua, dux, pietas auferat arma Iovi? 8. Ingemit ad Musas sibi Mutius otia deesse Libera, quum lucem te sciat esse ducum. Novit enim quantum, princeps celeberrime, laudis Si tua cantarit gesta, parare quaeat. Externis solitus segnique favere popello Virtutum cupidis, quaeso, tuisque fave. Tu reserare vales Helicona et claudere vati, Fac, precor, extingui possit ut ampla sitis Vel quae amat studium vel quae te extollere quaerit: Ille tua, Princeps inclite, dignus ope. 9. Cum citharae vocisque sono peritura triumphos Indigna est, Princeps, laus celebrare tuos, Vilia sic Codri et Thersite facta canantur: At tua perpetuum promeruere decus. 10. Ut mortale genus post nubila longa corusci Reddita laetatur cum videt ora dei, Sic gaudent, o lux aeterna, Federice, gentis Monteferetrae, populi, te redeunte, tui. 11. Monteferetri spectas dum Principis arma, viator, Ne tibi sit grave si tempora parva teris, Saepius e caelo, solum haec ut digna videntur, Descendit Pallas militiaeque deus: Ferte procul gressus, veterum vexilla Quiritum, Monteferetri volucrem me iuvat esse ducis; Romam saepe furor civilis in arma coegit, Bella meus Princeps non nisi iusta movet. 12. Mille duces stravit tua dextra, Federice; claustra Cur indignetur tam spatiosa ferae? Crede mihi, dominum norunt servireque gaudent, Nullaque, si liceat, linquere vincla velit. 13. Venator, prohibe nimium saevire Molossos Siqua tibi domino cura placere meo; Non minus ille solet quam vincere parcere victis: Non solum hoc homines, sed didicere ferae. 14. Nomina restituit Princeps Montefeltrius ista Et solitos vicit vincere cuncta dies: Cui pariter debent homines superique, carere Officio manes noluit ille suo. 15. Tantum nunc potuit prodesse Federicus, olim Quantum vix potuit Roma nocere mihi; Scandere conantem caelum fregere Quirites, Atria dux ex me condidit aequa polo. 16. Felicem poscunt tua gesta, Federice, musam; At mea laeta parum nec mihi causas levis, Scilicet in prelio non est hic sancta poesis Fratreque cum solo carmina solus amas. Non tonsor tecum mutarit non cocus artem Fortia cantasti qui Phrygis arma pii; At versum lectorque frequens et gloria gignit, Nam petitur vati nil nisi fama sacro. Tantale, sicca minus tolerabilis est tibi certe, In medio quoniam mergeris amne, sitis, Sic ego plus crucior quia quas vicina celebrant Tot loca, musarum hic nullus amore calet Nec tibi causa fuit rigidi tam iusta doloris, Neglegeret versus cum Geta, Naso, tuos; Nam Scythiacos nescit fines habitare Minerva Nosceret ubi doctos disceret atque viros. Ah! quotiens calamus temptanti scribere, Princeps, Decidit atque animus "quis leget ista", refert. Coge, inquit, mentem; nihil est laudabile prorsus Mente quod invita nostra Thalia facit. Des igitur, quaeso, veniam, celeberrime Princeps, Si te non adeunt carmina saepe mea. Atque ubi lectores multi tua gesta tuumque Saepe probent vatem, me, praecor, ire sinas. Illic perlongo numerabimus ordine laudes rerum Quas pax, quas, Princeps, bella dedere tibi. O ego tunc meritis aequare poemata possim, Aonidum cedet docta caterva mihi. Haec quis enim merito, sive haec seu saecula prisca Inspicit, huic palmis aequiperandus erit? Vicit Ariminei turmas ducis atque Sabellos Et Soram et Marsos nec Coleona minus Et Picinine, tuas, Malatesta magne, cohortes Et Phanum et cui non nomen inane fuit. Idem ut pareret rationibus, ira coegit Deque omni vitio clara tropaea tulit. Quo feror? haec alibi longo celebranda labore, Si superis, si, dux, hoc tibi, summe, placet. 17. Quod tua finitimos senserunt pila rebelles, Huc ades, armigeri gloria magna chori, Hoc quia praepetibus semper, dux inclite, pennis Indomiti Martis fervidus arma geris. Excelsas habeat quamquam leo pectore vires, Te sine quod possit non potuisse putat; Hactenus hostiles si quando est passa furores Non aliunde sibi Tuscia sentit opem. Pelle igitur nostri populi, Federice, timorem, Hostis et ad muros pande per arcta vias; Te tua palma manet, qualem Carthagine victa Terque rebellanti rettulit ille suam, Aut qualem forti peperit fera Creta Metello Aut qualem Odrysio Calvus ab orbe tulit. Eia, age, rumpe vias ad moenia: perfida durum Colla genus primo sub iuga Marte dabit, Nec te detineat quod rustica tecta superbe Insidiant tetrico non habitanda iugo Cum Bellona tuas acies furibunda per hostes Explicat alta viris fortibus una facis (?) Ense Fluentinis haec sola repagula solves Invia quae nostri terga leonis habent. Haec tibi ab Albanis, credo, deducta secunda Plebs erit: intrepidas mox, rogo, tolle moras. 18. Mars ades huc, canimus iuvenum praeconia, fulmen Hoc tibi belligerum Monfeltrius educat heros: Videtis: hos hastis concurrere nullus alumnos Abneget, esse tuos, dux invictissime, dices. Sed veniant ausis meliores fortibus anni His illum velit astri sera si sede potiri. Militibus credam depellere posse tonantem Tu licet armipotens deus hostes et tua surgat Quanta in terrigenas fuerat Bellona gigantes, Sed quod formides, divum fortissime, non est; Nam genitum Anchisa pietate Federicus aequat Iamque dies aderat quae certatoribus ampla Praemia ponebat. Stimulat ferus omnia Mavors Pectora: nec pretio decoris, sed amore moventur. Arma ducem poscunt et equos sine viribus anni Homoque tam puer est velit hac qui laude carere. Quis tibi tunc animus quum tot fervere tenella Armorum studio, celeberrime, pectora, princeps, Tantaque expectares probitatis signa futurae Sicut ad Eleum certamen iturus equorum Maiorum petitque iubas atque ornat habenis Has tantas? robur quis nondum praebuit aetas Exultant cupiuntque pari sudare labore. Ille, anni spondent cui praemia multa futuri, Laetatur plausuque animos reprimitque probatque Dux, ita sufficiunt quis nondum robora, mulcet Corda novumque sequens certamen spondet in aevum. Ast alii properant terso vincere Corpora, stant nitido intextae super arma lacernae Argento et gemina Phoebeos vincere luce Nituntur, radios phaleris auroque corusci. Stare loco nequeunt superantque repagula saltu Quadrupedes: equitatum animos auxisse putares. Hic tamen ante alio radiantibus emicat armis, Magnanimo similis virtute et imagine patri, Castoraque excellens equitandi Antonius arte; Huic sonipes nunc hoc gyro nunc flectitur illo Totaque vix lato via sufficit equore soli. Quis mihi nunc superum memoret quot membra quot artus Illa sequensque dies et tertia frangere vidit? Imprimis quaecumque suo spoliatur honore Cassis forte sibi gemitus haec damna tulerunt. Gentiles, galeam decorate Cupidine pulchro, Pulchrior ipse tamen, verus putande Diones Filius, accipias faretram si nudus et alas. Continuo tellus pedibus concussa ferarum Ingemit hastarumque fragoribus intonat aether Detegit hic umeros: galeam ille recludit et altus Ad caelum chalibem perfracto decutit ore. Frons aliis alus tepido gena sparsa cruore, Hic rapido resupinus equo atque oblitus habenae Fertur et attonitus sese concurrere horrescit, Ille pedes effert et tangit vertice clunes Quadrupedis rueretque frequens ni turba teneret. Iam thorax crebro loricaque deficit ictu Iam capitis tegmen iuncturis undique fractis Lassatur sociosque vident maiore fenestra. Fit modus optato vicina nocte labori, Exuiturque gravi formosus casside ultus. Tantum egisse genas leves miramur et illa Credere viderunt quo lumina nostra nequimus, Hic tua praecipue cornix animose probasti Robora, iure dare cui praemia nemo negavit. 19. Ille ego qui sacris conabar nomen ad astra Tollere carminibus, dux Federice, tuum Iamque diu cesso Musarum oblitus et artis, Perpetua decoris spes erat unde mihi, Ne patere ulterius iacturam, splendide Princeps, Communem tacitam promoveasque lyram. Ingenium frustra tribuit natura poetis Si ratio, princeps, qua stimuletur, abest. Frustra etiam heroas fecerunt astra potentes Si mansura diu gloria neglegitur.