CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus MANUZIO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MANUZIO.carm-01.xml.

Documentum MANUZIO.carm-01.xml in db pdill0


1. Musarum Panagyris ad Albertum Pium Carmina delectant pueros: en carmina, princeps, Dant ad te faciles ex Helicone deae. Nanque tuis etiam resonat Parnasia rupes Laudibus, et nomen fertur ad astra tuum. Prima arguta canit Clio, Cliusque sorores Alternis recinunt te super ista sonis. Clio O fortunati quam maxima gloria Carpi, Gloria per nullos emoritura dies, Dive puer, carae spes et fidissima matris, Dive puer, gentis spesque decusque Piae: Cresce, quia expectant ornent tua tempora lauri, Quas tibi servatas utraque Pallas habet; Cresce, tibi quoniam magni debentur honores, Quos tibi victori parta trophea dabunt. Melpomene Cresce tuis populis et carae, Alberte, parenti, Fortuna heu! semper cui peracerba fuit, Ex quo dilecti flevit sic fata mariti Esse ut crudeles diceret illa deos Crudelesque deos crudeliaque astra vocaret, Tam cito delicias quod rapuere suas, Quodque suam potius voluisset fundere vitam Cernere quam funus coniugis aegra sui. Polymnia Cresce: virum populis nam cum te fecerit aetas, Tutor eris gentis praesidiumque tuae, Tu quoque solamen, tu spes, tu gloria solus, Optimus et princeps. Quare age, cresce, puer, Optimus heroum, quot sunt quotcunque fuerunt Et quot venturos fata severa trahent. Nam tibi recte equidem nascenti, Alberte, recordor Sic fore concordes tris cecinisse deas. Urania Ergo tuum nomen cum fama obscura recondet Atque erit obscurus cum tuus altus honos Nec tibi perpetuum laudes nec facta manebunt, Unda dabit segetes, sydera terra feret; Omnia tunc retro convertent flumina cursum; Lucis egens aer, lucis Olympus erit; Enceladusque iterum supponet Pelion Ossae, Sed dabitur magnos vincere posse deos. Euterpe Postquam te talem Parcae cecinere futurum, Qui te non coleret, ferreus ille foret: Ferreus ille quidem; sed qui te odisse valeret, Esset montanis saevior ille feris Atque foret multo calcato immanior angue Necnon vorticibus, dira Charybdi, tuis, Stymphalidasque truces et Cerberon ille trifaucem Saevitia et Stygias vinceret ille canes. Terpsichore Esset et ille idem dignus sine fine renatis Visceribus Tityi quod satiaret aves, Sorte vel illius qui se sequiturque fugitque, Versatur celeri dum levis orbe rotae, Quodve, ut tu, esuriens esset tua, Tantale, poma Atque sitiret aquas nec biberentur aquae, Cervice aut misera ruiturum, Sisyphe, ferret Quod petis aut urges irrequietus onus. Thalia Si mulier, miserum natorum digna cruore Esset crudeles commaculare manus; Sive quod infando tauri poteretur amore Altera Minoae machina Pasiphaes. Si puer, a caro donum exitiale parente Ferret, ut insanis obrueretur aquis; Quodve foret turpis sceleratae flamma novercae, Cui maris exitium monstra timenda darent. Erato Inclyte, seu posset, princeps, te odisse puella, Cui staret medio pectore dura silex, Digna quidem fato Phryxi foret illa sororis, Quae Hellespontiacis nomina fecit aquis; Sive quod irati manes placaret amantis Mactata, aut caderet quod patris illa manu; Fataque post urnas iterumque iterumque repletas Ferret apud manes Tartareumque Iovem. Calliope Qui te amat et qui te posthac, puer inclyte, amabit Et sanctos mores ingeniumque tuum, Foelix ille suos vel dextra computet annos, Mortuus aetereas incolat ille domos. At tu qui flava caput accingeris oliva, Virtute et facies qui tibi ad astra viam, Sis foelix, volitaque hominum cum laude per hora Vel caeleste cibus cum tibi nectar erit. 2. Paraenesis ad Albertum Pium Te super ista solent cantare alterna Camenae, Haec de te Aonides carmina culta sonant; Quae tibi quandoquidem nobis iussere daremus, En dedimus. Cantus perlege Pierios, Et cum carminibus nostrum, puer inclyte, librum Accipe, multa tibi qui pretiosa dabit. Perlege, disce: tuae sic te praebere parenti Mirandum poteris; sic tibi crescet honos. Sic etiam divo semper, puer optime, Marco Carus eris, natum te velut ille fovet Atque amat et iusta tecum ditione gubernat Carpum, qui gentis firma columna Piae est. Marcus hic ille Pius, nulli pietate secundus, Eloquio priscos qui bene vincit avos; Marcus hic ille Pius, quo non praestantior alter Horrida Martigenas ducere ad arma viros. Huic multum ut placeas, studeas noctesque diesque; Hunc mihi ceu patrem tu face semper ames; Ut patruo placeas, virtutem amplectere totis Viribus; interea quae damus usque legas. Nec tantum nostros libeat legisse libellos Nec tantum chartis incubuisse meis: Perlege, disce etiam, Pallas tibi docta legendos Quos Romana dedit, quosque Pelasga dedit; Et vigila atque almae virtuti incumbe, labores Perfer, ut accedat laurea bina tibi. Sic sublime tuum tolles ad sydera nomen; Mistus eris magnis magnus et ipse viris. Interea Graios, divina volumina, libros Et cum Romanis haec mea scripta lege. Nanque ubi grammaticen pueros docuere Latinam, Instituunt cultos dicere posse modos. Dehinc tibi nos dabimus geminae praecepta Minervae, Quae Romana, puto, Graecaque turba leget; Assiduis quae nunc castigo scripta lituris, Ut valeant doctas non metuisse manus. Te modo quos dedimus iuvet hos legisse libellos, Doctior ut posthac caetera nostra legas.