CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus MALVEZZI.carm-04.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/MALVEZZI.carm-04.xml.
Iam classem venisse Ducis tota oppida rumor Perculit. Heroes laetantur in arma parati (Conscia laeta dabant pro salvis signa receptis; Concutitur regnum, regaliaque atria nutant). Sed furit ante omnes hominum feralis imago Atque caput scelerum, venturi casus iniqui Ignarus fatique sui, ceu bellua praedae Iam proprior, coeptam rabiem dum spumat anhelam. Conveniunt Proceres, disponunt ordine castra, Occurruntque Duci, miro amplectuntur honore, Atque instar Thyrio circumdant regis amictu. Ille vices reddit: "Spes o, salvete, laborum Atque meum robur, mea tota potentia soli. Iussus in Italiam veni, vestroque precatu Arma simul classemque tuli; nisi bella supersunt, Consilium, Proceres, animum quoque pandite vestrum. Quis novus hic vobis (secreta recludere fas est) Haesit amor belli carum petiisse parentem In regnum? Coepti quae etiam fiducia belli?" Rettulit his heros (pudet illum heroa vocasse Prodigium terrae, monstrumque immane ferarum) "Venisti tandem, (suprema o gaudia nobis Expectata diu!) tua regna revisere tandem Venisti, Proceresque tuos: cur aemula tantum Te mora detinuit, nostrae spes una salutis, Et gentis lux clara tuae? Nunc cetera pergo. Non odium, non ira rapit, Dux inclite, mentes Tot Procerum: sed ducit amor, pietasque, salusque, Egregiumque tuum genus alto in pectore fixum Semper, et illa prior cari genitoris imago. Tradimus ereptum, modo si sudare parumper Ipse velis, regnum: nam magna labore parantur Difficili. Ad solitas protendere brachia vires Iam, licet, et duros pariter superare labores. Quo premimur, nimis est grave et importabile pondus, Nec quoscunque decent tantae gestamina molis Ferre humeros, nimioque labant sub pondere vires Invalidae regis, cui nos fortuna subegit: Hoc equidem regnante diu, graviora timemus; Rara fides, pietasque minor; dat purpura fastum, Detinet offensas; est parcere nescius ulli: Immemor officii, vanis rumoribus aures Pandit, et ad luxum rapit hunc proclivior aetas; Nil cuiquam facilem praeter data munera, flectit. Utilibus mores cedunt, legalia donis Plura tulit qui plura dedit; iam languida virtus Moeret, et illius meritum rapit una cupido. Nulla sibi Procerum, nulla est quoque gratia vulgi, Diligit obscuros, gravi est illustrior ordo, Munera dat sceleri, spernit probitate nitentes: Ludicra maiestas teritur, sitis improba profert Venum cuncta dari, minimi venduntur honores. At quia magna vocant, paulum sermone morabor. Fortunatus eris nimium, si sciveris uti Oblatis: fugiunt hebetem felicia quemque. Quis tibi, quisve patri fuit unquam saevior hostis, Aut genitore suo, sive ipsa prole relicta Hoc regno? Pepulit namque ille per arma parentem, Hic rapuit diadema tibi: sceleratius esse Quod potuit facinus, multis memorabile saeclis? An tantum patiere nefas, tantumve pudorem? Immemor extremi nunquid non criminis ultor Ipse eris, et raptos non ulcisceris honores? Sunt validae vires, est gens asperrima belli, Sunt socii, sunt arma tibi, munimina mille. Namque ego, si qua fides capiti, Dux inclite, cano, Et si rite vocor princeps herosque Tarenti, Dum mihi vita comes fuerit, dum spiritus artus Hos reget, hoc regno nulla ratione relinquam Praelia miscentem, quamvis haurire cruorem Ipse meum cogar, traiectus vulnere Mortis. Et si quae loculis mihi conservantur avitis Fundere oportet opes, vel si quid grandius esset, Quasque etiam potui iam tot cumulasse per annos. Tu modo sume animos: invadere saevior hostem Ira citet, gladiosque tibi viresque ministret Raptus honos. Potuit fieri quae iniuria maior? Nil deerat, ambobus nisi gratam demere vitam, Fatalemque diem praecludere funere tristi. Pelle hostem, raptumque para regale tribunal: Robora congeminent odium, sociique laborum Tot Proceres. Communis amor, devota fidesque: Namque omnes tua signa dabunt, tua signa sequentur Intrepidi, nullusque labor conferre iuvamen". Desierat. Dextraque data, per numina iurant, Se pariter comites in mille pericula rerum Subiecta ire, ratum teneat, cervice mucroni. "Accipio promissa, libens, animumque, fidemque, Dux ait; obtestor per numina quaeque deorum, Per dextram, vestramque fidem, per foedera iuris; Ut decet heroas, servate fideliter omne Pollicitum: si fata sinant nam magna rependam Largius, et nullum memori vos eximet aevum. Quod superest tandem, rogo sitis in arma parati, Omnis meque ducem manus in fera bella sequatur; Et clypeos clypeis contundite, et ensibus enses; Certet verus honos, victrix quoque gloria pugnet; Non regale decus superet, nec avara libido. Hostem magnanimum petimus, belloque potentem, (Et cui, si sit opus, non desint qui arma ministrent) Ac pugiles in Marte viros. Metuenda potestas Omnis enim sua regna colens: cane fortior extat Imbellis cavea lepus, antro dama leone. Magnanimos igitur tanto sub turbine rerum Non mea verba probent; laudum sed summa cupido, Vestra quoque in magni semper mihi cognita virtus. Plura gerendorum series me densior urget Ne loquar: heroas tantum meminisse potentes Quippe decet, vobisque graves superesse labores, Si faciat coepto succumbere inertia bello". Heu nimium fidas cur pandis inanibus aures? Cur Procerum commenta Ducis tam callida serpunt In cautum pectus? Sic mentem credulus error Possidet egregiam? Ludunt sic murmura sensus Illita blanditiis; intus sed plena venenis? Namque datam violare fidem terrore sub ipso Quoslibet agnosces; nec me sententia fallit. Terga dabunt, profugum scopuloso in litore linquent. Sic ratus ordo deum, sic te sperata potestas Heu nimium fallet: quis enim feliciter ausit Adversis properare deis quo fata retundent Impia? Nemo potest seriem praevertere divum. Bella movent, ne bella luant: magis omnibus heros Semiferus, quo tanta manet fiducia coeptis. Arma tibi properas, tibi crudos instruis enses, Heu nimium fidus, nil tutum quaerere certam Fucati sermonis opem: mortalia fallunt. Experiere quidem, crudeli caede tuorum, Dextera fulminei quid magna potentia Regis, Quid valeat virtus, qualem se gesserit hostem, Quam fortis bellator erit, quanto ardua sensu Conficiat. Melius probitas calcata nitescit. Mira subest gravitas, mira est prudentia sensus, Et par ingenio robur; graviora decerent Pectora, Romanis iam sufficentia rebus; Culmine regali vires, animumque recepit, Indomitas nullaque etiam virtute domandas. Nobilitas fulget cum maiestate verenda, Emicat insignis pudor, et pietate decorus Iunctus quippe rigor certat: sed denique vinci Non dolet, at palmam putat huic succumbere pugnae. Cum gravitate lepos sedet, et cum flore iuventae Canities matura nitet; fastuque remoto Non Regis se more gerit, sed more parentis, Seu civis, tumidamque tulit clementia mentem. Non impune scelus, defert sua praemia virtus, Non repetitus honos, meritisque benignior astat Cum mercede favor, studium laetatur, et artes Exeruere caput, donis ornata recedunt Singula virtutum merita et maiore camino, Muneribus stimulata suis incensaque, fervent. Munificus, facilis, praetium rationis habenas Flectere non poterit; nec iniqua rogamina sensus Corruptura leves, aut insidiosior aura. Praesentes habet ille deos, quibus ardua quaeque Magnanimus valeat durosque subire labores. Alter habet Romae supremi culmen honoris, Praeradiatque nimis triplici fulgente corona. Quo rectore pio, et quo protectore secundo, Armorum fremitus poterit superare furentes, Bellorumque minas, et quaeque pericula rerum: Olim cui cecinit gracilis mea musa sub umbra Pastorum carmen, quum Mincius amnis haberet, Atque iterum cantare paro maiora gerentem. Alter apud Liguros titulo decorante ducali Imperat, Insubres mira gravitate gubernans. Ergo ubi collectos Proceresque in arma paratos Cum Duce, regales creber fert rumor ad aures, "In me tanta manus Procerumque potentia saevit? Unde furor tantus, vel tanta audacia surgit? Unde doli fraudesque ruunt, pro Iuppiter? inquit. Haecne fides iurata mihi? Reverentia talis? Siccine me produnt? Sic in me bella parantur Insontem? Quemnam parvo vel crimine laesi? Quod teneo solium, caro genitore relictum Quippe fuit, voluitque ratum mihi summa potestas Pontificis, sanctique senis; non viribus ullis, Aut violenter adii. Si me pia sidera servent, Sumite tantorum scelerum, Dii sumite poenas: Laesa fides, laesaeque arae, vestri quoque honores. Namque ego per sceptrum iuro, regale decusque, Per cari cineresque patris, Manesque sepultos, Si modo non obstent fatorum licia dura, Viribus occurram validis, hostiliter hostem Aggrediar, ferroque petam, ferroque retundam Saevitiem, rabiemque trucem, rabidumque furorem, Indignumque scelus. Tantum potuere minari Delitiae molles? Tantum caput omne malorum, Dedecus aeternum, tabesque annosa Tarenti, Ac Superis metuenda lues, et inane cadaver, Hausit, ut in caedem tam saevum armaverit hostem Ille mihi? Potui ne sibi tot damna tulisse? Sed si Caelestes forsan mortalia curant, Et sontem, manet atra dies, et poena nefandi, In mea iura dabunt quicquid populator avarus Possidet, et dicar pariter regnator et ultor, Eripiet flammis et me mea dextra paratis". Fatus erat. Tum castra iubet. Sentire tumultus Incipit obiectum bellis miserabile regnum, Obruitur terrore gravi, tristesque ruinas Iam videt, et gladios in se radiare cruentos Expectat: lamenta parat, dum bella parantur. Iam vexilla patent, iamque hostis plurimus errat, Utraque iam late, iam passim castra vagantur; Et levitate truci rapiuntur in oppida tantum, In praeda quantum rabidos rapit ira leones, Dum stimulat ieiuna fames, vel saeva nocendi Conditio. Quidnam rabida violentius ira? Dedere se properat miseri pars maxima regni; Ne tormenta pati cogant, arcesque superbae Signa levant astu Procerum, sine Marte, sine armis. Pare rapitur ferro: nulla pietate redemptos Captivos necat ira viros. Rapiuntur avaris Ac subitis manibus longo congesta labore, Perfossae quaeruntur opes, tortore ministro. Et gravidae properare fugam sub pondere matres Coguntur, celeremque gradum timor incitat, atque Esso satis ducunt, vix tecto corpore, vitae Consuluisse suae: leve fit sub pondere pondus. Non locus enixae: maculata cubilia partu Diripiunt. Prostrata solo, moestissima luget Et nato plus illa timet. Cunabula nudant Nescia peccati, prorsusque ignara nefandi; Ingravat infantis sortem vagitus iniquam. Invalidique senes sibi tristia fata precantur, Atque alii imbelles, patriae mala tanta videntes. Incestatur honos, post rapta monilia collo, Foemineus, nulla est clementia, nulla pudori Semita deferitur, tenues scinduntur amictus, Et talami privatus honos fit publica merces: Sidera foemineis resonant ululatibus altis, Atque genas palmis nudataque pectora tundunt. Is matrem vocat, ille patrem, gemit illa maritum; Nil nisi triste sonat; strepitus, fragor, atque querelae Crebrescunt nimium; sacras concursus ad aras Incipit esse frequens, velut ad pietatis asylum. Nulla tamen pietas, hominumque deumque ruina Una subest animo: tantum pretiosa petuntur, Inque deos armata furens manus acrior ardet. Religio teritur: procul est reverentia sacris. Cui parcit violenta manus, cuique atra cupido? Omnia succumbunt caeco divina furori. Aurea gemmatis praedantur vascula bullis, Signa deum vittasque sacras, paterasque nitentes, Ardentesque globos; libamina quaeque teruntur. Sola quidem pietas, omni pietate carere: Templa ruunt, conquassa iacent altaria, libis Expoliata suis; horrenda sepulcra fatiscunt; Tabida corrumpunt revoluta cadavera summum Aera tabe sua (miseris post saeva relictis Exitiale malum, pars et postrema laborum). Fumant alta domus, tetroque absumitur igni Quicquid habent reliqui; solatia nulla relinquunt; Sacrilegis tandem manibus correpta rapacum Cuncta gemunt, aurique sitis non hausta recedit. Heu heu quam subito pereunt mortalia casu! Tot manibus congesta virum furor arripit unus. Heu caecum mortale genus! Sic aestuat ardor, Atque auri truculenta fames, lucrique libido? Calcantur sic sacra deum? Sic pectora suntne Effera? Sic absunt humano corpore sensus? Sera licet, tamen ipsa venit pro poena nefandis: Lex aeterna quidem Superum nil linquit inultum, Nil sinit occultum lux illa altissima mundi, Cuncta patent, punitque scelus pervindice dextra Cladibus interea candens obsistere tantis Infremit, atque in se collectus Martius heros, "Haec, ait, haecne sinam? Nunquam mea dextera segnis, Nunquam bella mihi, nec Hyantia vulnera fusi Incussere metum tepidi paulo ante cruoris: Viribus oppositis fas est infringere vires". Tum prope castra locat, saevo seque obiicit hosti, Et longa statione suos iubet esse paratos. Vel sibi vincendum, vel certae occumbere morti, Seque aliter coeptae nunquam discedere pugnae, Expectetque nihil, nisi quod fortuna serenos Offerat ancipiti vultus, et blandior extet. Spes adimitque metum, spem dant orata deorum Numina, sunt eadem fiducia tota salutis. Interea quatitur terroribus undique regnum Assiduis, premiturque nimis, laceratur utrinque: Praedia vastantur, iam desperata colonis Fertilitas. Utinam iacerentur semina sulcis, Credita vel saltem legerent sine foenoris usu! Vepribus arva rigent, gravidos mentita racemos Vitis strata iacet, sine vomere pendet aratrum. Pelluntur laribus clausi vix paupere tecto; Terra inculta cibos eadem dat gramine somnum. Corpora nuda patent, miseros nec trita lacerna Una relicta tegit; manibus populatur avaris Quicquid habent inopes (utinam sine vulnere saevo!). Flent pueri, circumque patrem, circum ubera matris Se glomerant. "Caros, genitor, da vivere natos, Da, genitrix: postrema fames nos opprimit atrox". Non aliter, quam, dum nido densantur inani, Dum redit, ad volucrem geniti, quos longa peredit Exuries, iniant frustra sed gucture aperto, Flent pueri, flendique modum dant tristia fata. Heu dolor, heu pietas! Immiti saevior hoste Non parcit violenta fames, cui letifer ensis Indulget; cadit ante pedes resupina parentum Progenies, ubi quaesta diu suffragia victus Non habet, atque pari pereunt heu sorte parentes! Neve sinit lugere suam mors aemula prolem Heu properata nimis! Casusque habet unus eosdem, Et rapit atra dies eadem, mergitque tenebris, Atque immaturo sociat se funus acerbum. Armorum tandem discursibus omnia squalent, Cuncta tremunt, homines pereunt, armenta, gregesque: Hos perimit truculenta fames immitior ense. Partem tela necant, pars est terebrata sagittis, Pars luget, malletque mori, supplexque precatur. "Usque adeo, o Superi, patimur, premimurque periclis? Heu sinitis cur tanta pati miserabile regnum? Cur adeo saevit rabies, torquentque nocentes Innocuos? Nunquid dubio mortalia casu Errabunda meant? Vel si quis rector Olympi, Terrarumque simul, certas moderatur habenas, Aut date tot scelerum metam; vel terra dehiscat Semineces, adimat tantos mors atra labores, Eripiat casus miseros tot cladibus unus. (Mille ruunt mortes, discrimina mille viarum). Rura fragore tonant, resonat clamoribus aether; Pellimur e laribus, nos ire per avia cogit Heu violenta manus, patriisque excludit ab oris Persudata diu, sed rapta repento supellex! Reddite nos tenebris, sive has convertite flammas In scelus aeternum, summam regnique ruinam Atque facem, monstrumque rapax deforme Tarenti: Ille caput scelerum, nostrum sitit ille cruorem. Quae nobis igitur tulit arma domesticus hostis, In caput illius iugulumque retundite tandem; Omnia vastantem divumque hominumque, tyrannum Ut decet immitem, crudeli extinguite fato, Extremisque trucem Stygiis submergite poenis". Flectuntur precibus Superi, miserumque querelas Aspiciunt, rebusque parant succurrere tantis; Imperium qui solus habet tum Iuppiter, ira Succensus nimia, Martem vocat, atque ita fatur. "Instrue magnanimum regem, coeptisque faveto Arte tua (nam tanta tibi concessa potestas), Bellorumque minas, hostiliaque arma retorque In genus invisum, finemque impone querelis". Dixerat. Ille cito tenues delapsus ad auras, Castra subit, regemque monet quam gesserat hasta. "Eia age, sume animos; sic te sopor occupat altus? Pone metum; meminisse decet genitoris alumnum Fulminei, nactus qui regnum me duce quondam Quippe fuit. Nec deero tibi modo iussa capessas; Me duce victor eris, tantum irrue fortis in hostes, Rumpe moras, monitusque deum ne despice sacros". Vix ea fatus erat, cum rex sommo excitus alto, "Quisquis es, innumeras, inquit, deus accipe grates. En monitis festinus eo parere receptis; At tu si Superum colis alta palatia regni, Ut decet astricolas, adeundis quaeso periclis Dexter ades. Tua iussa sequar, tua iussa secundes Promissisque fave: rerum nam te auspice summam Fortior aggrediar. Nec me timor ullus adortum Absteret hoc bellum, quamvis per vulnera sectus Sub victore cadam, cogat me et sidus iniquum Efflare hanc animam: bellandi est tanta libido". Protinus his dictis, celeri iubet arma paratu Castraque disponi; dehinc orsus talia fatur. "O mihi tantorum comites spes magna laborum, Fert animus tandem finem his imponere rebus, Hosti bella paro, mihi duro est ense petendus; Sic deus admonuit, caelo demissus ab alto. Quae mora successus nunc impedit aemula nostros? Usque adeo patimur torqueri ambagibus istis? Praevaleant vires, pariant sibi praelia regnum. Est ferro quaerendus honos, ferroque probandus Hostis erit; claudat labor iste novissimus omnes Atque unus sudor, faciatque revisere tandem Victores patriam, placidae et det membra quieti. Magnanimos igitur rata iam victoria praestet Ante oculos promissa deo; meminisse laborum Proderit emeritos, positis felicibus armis. Est brevis iste labor; sed gloria summa triumphi Vos manet, et nullo fama extinguibilis aevo, Et mea victores vos praemia magna sequentur. Ut decet este viri, regem defendite vestrum, Et solii firmate decus, firmate tiaram: Totus honos hic vester erit, fructusque laborum Maior, et insigni decorabit fronde corona. Ast aliquis si terga dabit, sciat ense cadendum Ipse meo: pudor est bellis dare terga secundis". Talia protulerat. Fortis cadit hostia taurus Expositis aris, nullum iam passus aratrum. Ast ubi sunt lituis data signa citantia bellum, Atque acres animantur equi, fervetque inventus, Bellorumque minae stridunt, et sidera clamor Concutit, adversis se compellentia signis Arma strepunt. Animosus equo sullatus atroci Eminet ipse suis, Gradivi fulminis instar, Heros magnanimus: iubet ordine castra locari, Ante alios ardet, se praecipitaret in hostem Ceu leo, sed regis maiestas alta coercet, Atque oblata sibi Superum spes munere palmae. Ergo ubi tempus adest, validis se viribus hosti Obiicit et densum totus bacchatur in agmen: Non aliter, quam dum pro rapta prole leaena In furias rapitur, seu tigris fossa sagittis. "Arma subite viri, iam iam victoria parta est, Marteque iam fas est palmam sperare secundo," Rex ait, et dictis, praeit ipse audacior omni. Se rapiunt comites, penetrantque hostilia castra Intrepidi, nullamque fugae timidisque relictam Esse viam gaudent: stimulat tam saeva libido Vincendi. Metus omnis abest, dat robora magnus Regis amor. Iamque arma sonant, clypeique coruscant, Proelia miscentur; iam casside cassis obitur, Eminus hasta ferit, se cominus implicat ensis. Pars hostis resupina cadit mucronis ab ictu, Pars iaculis rapitur, pars consulit una saluti; Nec dare terga fugae pudor est, subit horror in omnes Unus, et extremae labor ille novissimus horae Sponte subire necem cogit Furialibus iris. Haec ubi (namque aberat castris tunc forte tyrannus, Quod magis hunc saevae servabant sidera sorti Indignum heroas inter succumbere fortes) Audiit immitis, ceu vulnere fossus atroci Vertitur in rabiem, caecoque furore ministro Fulminat in Superos "Quis nunc, pater impie divum Incipis esse mihi? Sicne es mutatus ab illo Qui quondam facilis fueras iam rebus adortis? An leges Dea caeca dedit? Nunquam imperat orbi? Num tibi surripuit sceptrum? Num subdita Fato Dextra Iovis? Potiusne tuo moderamine casus Emergunt omnes et volvitur alea mundi? Quam mallem adversus iam coeptis ante fuisses, Et mihi postremo talem certamine palmam Servasses! O quae libassem munera sacris Ipse tuis! Semperque mihi celebranda rediret Felix illa dies, qua, te auspice, ab hoste tulissem Ipse triumphalem laurum! Modo saevior hoste Cum fueris, tibi et hostis ero, mortalia si quid Posse datum in Superos. Utinam mihi forma Typhoei, Centimanusque vigor, magnaeque parentis alunni Antaei vires, roburve immane Gigantum Omne foret! Primis in te nova bella cierem Asperiora quidem: tibi nec clementior essem Quam mihi iam fueris. Sed postquam talia posse Mortalis natura negat, disparque potestas, Odero quod potero nullique dabuntur honores Ex me quippe tibi: fiam sic criminis ultor". Dixerat. Et gelido terebrasset viscera ferro, Fudissetque animam dextramet vindice tristem; At circumpositi casum vetuere clientes. Impia namque ultrix scelerum comes una Sororum Illius stimulabat equos ad funera nigros Tetra magis, tantis licet illa minora nefandis: At sibi se postquam posito ipse furore redemit, Consiliique capax paulum caligine dempta Iam factus, quid agat tantarum in turbine rerum Consulit ipse sibi. Nunc hac, nunc pellitur illac Aeger in adversis; quo se regat ordine nutat Infelix animus, nimioque pavore sepultus. Dant belli socii spem, dat collata potestas Tartareis tenebris quibus est pars magna favoris, Dant et opes nimiae. Pudor arguit, incitat aegrum Ambitiosus honos, coeptaeque iniuria pugnae; At male securus timor in contraria torquet, Audacemque premit. Regem trepidare potentem Fortia facta probant; lacerantur pectora curis Nusquam fida satis, subque ipso timore vacillant. Ut solet in bivio dubius pendere viator, Incertus qua flectat iter, multumque moratus Adversum tandem carpit, perque avia praeceps Consilio perit ipse suo, quosque ante timebat Incidit in casus, gressumque reflectere posse Fata obstant; sic ille, diu sub pectore versans Ambiguo tot dura suam quatientia mentem, In peiora ruit. Pacem simulare fidemque Tutius esse putat, forsan si avertere possit Instantes gladios, sibi servatamque ruinam: Atque gregare suos, paulumque resumere vires, Coepta secuturus rerum graviore tumultu. Nec differt. Commenta struit, fraudumque venena Atque dolos celat falsae sub imagine pacis: Hanc rogat, hanc stimulat, veniam cum pace precatur, Hancque optare data viridi praesignat oliva. Quam violare tamen, fatis melioribus usus, Proditor instituit, varius, scelerumque repertor, Contemptor Superum, semper molitor iniqui, Sanguinis innocui fusor, praedator, avarus, Atrox, sacrilegus. Quo non sceleratior alter, Bellua vel trucior nulla tellure pererrat: Est cui nil hominum crudeli caede madere, Ac sine consimilem causa fudisse cruorem. Non sat id est odiis insontes perdere cives Aut notos, saeva ni exstinguat caede propinquos. Nil Polyphemus erat caeco conclusus in antro, Nil Phalaris, diraeque trucis Busiridis arae Aut Diomedeae, monstro collata Tarenti. Plurima quid referam? Minor est mea pagina tantis Pro scelerum cumulis: licet ergo assumere vires Hic tibi Diva parum, neque enim nisi vera canemus. Huic uni cessere quidem crudelia monstro, Quae mare, quae tellus, et quae Styx atra coercet; Quaeve aer liquidus tenet, aut pars altera mundi Monstrifera, ignoto si huius latet ulla sub axe. Solus habet quicquid scelerum nunc possidet omnis Turba nefandorum, vel possessura per aevum. Omne erit, et tandem scelera omnia possidet unus: Mille artes, cui mille doli, totidemque nocendi Finguntur causae, cruciatus, vincla, tenebrae, Mille etiam mortes, si impellat avara cupido, Atque vorago lucri. Tanti sitis improba nummos Ducit, et humanum passim fudisse cruorem Nequiter usque adeo minimi putat ille necandus, Aut saxo illisus; iugulo vel more bidentum Ubere materno raptus, seu lucis in ipso Limine qui fuerat, tantorum causa malorum. Cesserunt postquam immiti sua vota tyranno, Exultat simulasse fidem, regisque minaces Effugisse manus: reparatis viribus in quem Constructos aperire dolos, si fata secundent, Destinat, et coepti spectare novissima belli Est animos, semperque fuit, semperque manebit. At regi patuere doli: patuisse negabat Ille tamen vultu, secreto et pectore condit Expectat quo vana fides, quo paxque rogata, Quo tendant astus, quidnam fraudesque dolique Effutire parent: simulat tamen omnia laetus. Ha nimium demens, nimium quoque perdite! Sicne Credis imaginibus? Sic et fallacibus umbris Spem certam ponis? Laqueos sic construis in te? Perniciemque tuam cur maturare laboras? Infelix, cur te Furiis exactus iniquis Praecipitas, et adhuc longos tibi praeripis annos? Fortunae satius fuerat cessisse, deisque, Regalesque apices venerari, et subdere iusto Colla iugo, potiusque tuae superaddere vitae, Teque tibi et servare tuis. Sed fata vocabant Tristia, sed diris voluisti occurrere fatis: Dat poenas simulata fides, et saepe nocendi Auctori nocuere suo crudelius artes. Fulminat interea reliquos rex hostis in hostes Indomitus, multumque putat fecisse malorum Conciliasse caput, quanquam spes nulla caducis Promissis sibi certa manet: tamen addita virtus Magna fuit, sumpsitque animos. Nil obstitit illi, Profligata manus postquam fuit acrior hostis, Prostrataeque iacent fracto de corpore vires; Magnanimo accedit vultu Fortuna sereno Tota simul. Quid agant tanto terrore subacti Invisi Proceres? Hisclaea rupe receptus Dux profugus tandem, nimium putat ipse saluti Consuluisse suae, tanto discrimine rerum. Iamque errant timidi, praecepsque audacia cessit Ex animis, ceciditque furor, cecidere minaeque: Nil tutum trepidis. Superest spes una relictis Se ad Regis prostrare pedes, veniamque precari Indignos venia, coramque accedere: sed quem Unquam regalis miserum clementia sprevit Aut humilem? Dextra sedet haec, sedet illa sinistra, Quae virtus populos miro libramine servat. Se dedunt igitur, nec posse resistere fatis, Nec debere rati; posita cervice sed ultro Subiiciunt sua colla iugo, venerantur herumque Ante gravem nimium, moraque est suspecta pericli. Signa levant suppressa diu, Regisque feruntur In caelum laudes: et tam sua maxima virtus Ora Italum replet (neque enim felicior alter Aut etiam nostro fuit unquam animosior aevo), Graiorum quam magna ducum laeta ora replebant Nomina Pelidae, Macedum vel gloria summi Fatalisque viri, quo fulmine territus orbis Perdomitusque fuit. Neque fas obsistere divum Imperio, aut seriem quemquam obliquare parumper. Iam potitur regno, iam viribus obtinet illud Magnanimus, per mille ruens discrimina mortis Perque feros hostes, genitus ceu Marte superbo. Felix et nostri Alphonside gloria saecli, Cui risere poli, cui se Fortuna sereno Contulit aspectu; nec te placidissima tandem Deseruit, dura tempus erat, dumque ultima belli Felici claudenda forent et sidere laeto! En tibi parta quies, en denique prospera, regno Successere tuo; nam quam graviore ruina Praecipitem sors ante dedit, tam tollet in altum Haud ignara viris, immoto pectore qui se Annisi contra non immersere profundo. O felix iterum sacro numerande deorum Concilio, tali si quemque munere dignum Efficiant vel gesta ducem, sive inclita virtus! Te duce, bellorum fremitus, te principe terror Omnia abest, pax tuta redit, discordia regno Iam cessit, stragesque hominum cessere rapinae, Iam ruit implicitis calcata superbia velis; Et secum geniti genitaeque ruere sorores, Ambitio, Fastusque procax, Audacia demens, Iurgia, Contemptus, negligensque Rebellio, iussis Dura nimis violensque manus, non aequa potestas, Et laudes meritumque terens Detractio mordax, Inventrix scelerum, cui nulla modestia tuta est. Nullus honos, nullusve manet respectus honesti, Non loca nec tempus frenis maledicta coercent, Nove modum servare libet: sed frena furori Quis dabit, aut odiis? Rapiuntur in avia namque Amborum sine lege duces, sine lege quadrigae, Et caecis agitantur equis solo impete lora. Ultima quae regni (dederant nam in crimina vires Sors non aequa tibi, subeundae et semina pugnae) Infecit iam tabe sua sitis arida lucri, Te regnante quidem Stygiis dominabitur undis; Et tandem quodcunque nefas emersit Averno Carcere, Tartareas iterum trudetur ad umbras. Et celeri profugata gradu festina redibit, Conventu sociata suo, sanctissima legum Interpres, tutela bonis, inimica nefandis, Quaeve regit populos iusto moderamine virtus. Denique maturo renovabis pectore regnum In melius, quales referunt fecisse Solonem Res Pandionias, pariter quo Roma novata est, Aut Lacedaemonias clari monumenta Licurgi. Tu modo vive, precor, quantum mortalia possunt Et quantum pia facta dabunt, cupientque tuorum Vota; nec e medio te longior auferat aetas, Quam tua te virtus optato funere tandem Felicem super astra vocet, caeloque locandum, O decus et terris Superum mortalis imago. Ecce iterum novus ecce dolor crudele tyranni Pectus it, et primis multum cruciatibus addit Successus melior, fortunaque prospera regis: Vix credit simulata fides, non credere mallet Quae sibi, quaeve suis veniunt contraria votis. Ast ubi quae centum volitat super aera pennis, Quaeve ruit totidem pedibus per rura, per urbes, Ocior et Parthi iaculo penetratior omni, Et quantum nec dextra Iovis sic fulmina vibrat, Neve celer Rhodanus rapitur tam praepete cursu, Neve minax torrens, volucer nec pervolat Auster, Cincta caput rutilum lauri viridante corona, Ausa senis penetrare domum, nec amicta tyranni Nuntiat eventus regis vaga fama secundos, Illiusque refert coram praeconia laudum; "Haec, ait, haec meritis est hora novissima Fati Prae stabilita meis. Caput heu crudelia poscunt Quaeque meum! Si fata vocant, occurrere fatis Me licet, atqua alias poena una excludere poenas; Spes mihi mentita est, fraudesque dolique retecti. Heu modo quid superest, nisi quod si praeda ferocis Exoptata diu fiam? Dii tollite casus Instantes mihi! Sed tantas quis temperet iras? Ultima poena quidem, leviorque ruina parata Mors erit; o utinam subito quaecumque daretur! Ast exsangue meum (neque me mea somnia fallunt) Supplicii genus omne manet (pro Mammona) corpus. Heu heu quo vertar, vel quae suffragia poscam? Numina laesa deum; sed te pater alme deorum, Ante alios laesi. Mihi nec reverentia sacris Ulla fuit: narrate arae, narrate focique. Eumenides igitur, sed tu comes una sororum, Cura mei ante omnes (sic nam iussere profanae), Consulite his undis et tempestatibus acto; Hostiles gladios tantum prohibete manusque. Vester ero, vesterque fui, cum corpore vitam Commendo vobis, frustra ne signa secutus Vestra ferar: meritis ergo date praemia tantis. Nam si magnanimum vocat et tot laudibus effert Quot sibimet laetum tulit insons turba Catonem, Exosi ducis imperium ne ferret et hostis, Cur mihi non liceat (neque me natura minorem Aut fortuna dedit: mihi sunt animique manusque Laesaque maiestas, regnum tot cladibus omne Vastari totiens rorari et sanguine campos) Hanc animam intrepidis manibus diffundere tristem? Libertas est magna mori, gravibusque periclis Eripere, et duro se subtraxisse tyranno." Dixerat, et post haec postrema est voce locutus: "Vos me suscipite aeternae et submergite flammae; Fas nulli melius quam me mihi demere vitam." Tum furiis actus, strinxit sua guttura limbo Liventemque animam foedo de corpore iecit. Est locus immitis qui quam aethere distat ab alto, Tant magis in praeceps fertur, mersusque profundo Ima tenet, tenditque magis declivis in umbras; Nox aeterna viget caeca caligine densa, Perpetui sine luce ignes, sine munere flammae, Urere quae tantum cruciatusque addere possunt. Iuxta oritur Phlegethon Stygiis pater ignifer undis; Illic Cocytos lacrimas involvit amaras, Et pariter coeunt luctus, moerorque, furorque. Huc sontes veniunt exuti corpora manes, Et meritis aequata suis hic damna rependunt Qui summam vitiis fecere, atque impetus omnis Exhausisse fuit, scelerumque ruisse profundo. Impia regna colit rex durus et imperat illic Sceptra tenens, cuique est nullius gratia formae: Horrendum visu monstrum, cui ferrea sedes Igne flagrat piceo, manibus fabricata Cyclopum. Ante illum Impietas crudo stat turgida vultu, Aspectu iuxta soror Inclementia torvo. Spectandi soliis qui cuncta piacula damnant Considunt fratres, ne adeant sine iudice poenas Crimina; discussis sed sontibus ad sua mittunt Quemque loca, et quantum culpa graviore premuntur, Tantum vincla pati truciora et verbera cogunt Ultores aequi, meritis et damna repensant. Poenarum exactrix nunquam quae ignoscere novit, Immemor officii, non immemor Ultio culpae, Plectendis intenta reis, crudisque flagellis Circumfulta, truces mandatas exigit iras: Dura metalla liquant, et nectunt aere catenas, Et stimulos acuunt, calidis ac semper aenis Immergunt animas Steropes pariterque Pyracmon. Pars luit inferius poenas, pars altera summum Contendit, turgetque magis sub murmure fervor. His collapsa vadis meritum sumptura tyranni Umbra ruit; vix arcta loci cepere tumentem Ponderibus tantis. Quem dum rimatus Averni Rex fuit: "hoc monstrum quodnam, sive unde"? profatur; "Horridius nunquam mortalia saecula nobis Transmisere prius. Nunquid mea regna profanus Explorare adiit? Quare illum sistite coram, Et poenas referat dignas pro talibus ausis". Mox rapitur. Coeptas nec in illum distulit iras. "Qualis? Et unde genus? Vel quo te nomine censes? Quidve tibi poscis? Quae Tartara regna subire Causa fuit? Qua lege venis? Si damna petantur, Damna parata tibi; poscunt si crimina poenam, Non impunis eris: nam lex est ista baratri, Ut meritum post fata luant pro crimine sontes. Ut video, Superum te signa fuisse tyrannum Certa notant: hominum nam fuso dextra cruore Ebria, et excusso pariter mucrone vacillat. Laeva rapax, aurique tenax, et pectus anhelum, Et lacrimae quibus ipse mades, miserumque querelae Praedonem rapidum nulla pietate fatentur, Consortemque lupis. Et quae te vestis obumbrat Tot maculis, varioque probat distincta colore, Fraudibus innumeris plenum et fallacibus umbris; Et deforme caput, tetro cum corpore toto, Instruit omne nefas et te genus omne malorum Ad summum subiisse gradum. Sed lumina sede Eruta pene sua, vel quid tibi guttura livent?" Mugiit haec postquam (sic nam certe ipse videri Rex Erebi potuit: nec tam manifesta negare Fas erat), his tremulo quaesitis rettulit ore: "Ille ego, Tartareae, fateor, rex magne paludis, Qui postquam firmos aetas adolevit in annos, Atque animi crevere mihi, peperere dolosque, Insanumque audax subiit praesumptio pectus, In scelus omne rui; laudes meritumque petebam Criminibus, nullasque ipsis praefigere metas. Proditor, infidus, nullo satiabilis auro, Sanguinis humani fusor, semperque cruentus, Vastator regni, praeceps populator agrorum, Venditor officii, legum prostator iniquus, Despector Superum, nullius cultor honesti, Fas ego ducebam, nullo discrimine rerum, Iure pari humanis pervertere sacra deorum. Non aetas sexusve meum mulcere furorem, Nec potuit fortuna gravis, lacrimaeve, precesve: Durus eram. Quaenam virtus in pectore duro Regnabit? Tandem scelera omnia solus habebam. Quod si fama meum mersit sub Tartara nomen (Mersere debuerat: faciunt nam crimina notum), Dum meus infelix mortalia membra regebat Spiritus, et licuit factis extendere famam, Principio indigno caecum me nomine vulgus Atque vocabat herum, qui monstrum immane Tarenti Terrarumque scelus fueram, populique tyrannus. Facta probant, tacitoque notat praesentia vultu; Ast ubi me merita in crudelia fata vocabant, Exegi et scelerum summam, totumque profudi Praecipitem vitiis, strinxi mea guttura limbo, Proiecique animam, furiis agitatus iniquis, Meque meae fecere manus in crimine sontem." Vix ea finierat depromere murmure rauco, Dum iubet "hoc, Furiae, coram depellite monstrum, Atque luem mundi, nostrae et purgamina sedis, Et meritis praefixa suis sub iudice damna Perferat" horrisono rictu dux horrifer Orci. Nec tardant; rapiuntque trucem. "Sub iudice fratre Non opus est, Rhadamanthus ait, commissa fateri: Aeternis igitur sceleratum immergite flammis, Ac varias meritis dignas infligite poenas." Ut canibus, quos atra fames et sedulus urget Hortator, quaesita diu tandemque reperta Obiicitur tremebunda manens fera praeda cruentis, Illi latratu terrent, at dentibus isti Dilacerant, rapiuntque iecur, ac viscera nudant, Certatimque ruunt, nec tanto praeda furori Est satis, at rabies redit insatiata, furitque Illa magis, sic monstra petunt immania monstrum. Pars pice ferventi, pars fundit avara metallo Guttura, pars aperit fibras, pars pectus anhelum; Obscenae pulmonis aves rimantur hiatus, Et rostro lacerant, et scindunt unguibus uncis, Contactu maculant, et putri stercore foedant; Discerpunt humeros alii, flammisque ministrant. Hae verubus partes, illae torrentur aenis: In graviora tamen discerptos colligit artus, Integrat et rursus, fabrilique arte reformat Tartareus Cyclops, coctum qua incude metallum Malleat, et magno sudore in fulmina torquet. Quaeque loco stant membra suo, nec nexibus ullis Deficiunt, Steropes cum rictu haec intonat atro: "Pandite iam ventis, et pendeat aere monstrum Indignum penitus caecas habitare cavernas. Iuppiter hunc caelo, mortalia saecula terris Ob sordes pepulere suas, nec Tartara labem Hanc sufferre queunt. Infra sibi provocet amnis Unda sitim conspecta procul, fugiatque bibentem: Arescat, cuius nunquam complevit avaram Proluviem quamvis magnarum copia rerum. Immineat supra rupis permaxima moles, Quae terrore suo semper, dubioque periclo Terrorem populis, magnam regnique ruinam Torqueat. Et iustas ferat has pro crimine poenas, Aequora dum refluunt, radiant dum sidera caelo". Fessa carina mea est, iam poscit litora puppis, Vela iacent, atque aura silex. Satis hactenus egi. Ergo da placido paulum requiescere portu, Ferdinande precor: nam primum gurgite in isto Iussit amor, pepulitque tuo sub sidere remos Currere nutantes. At tu mihi, maxime Caesar, Si merui (meruisse dabis; nec inania posco), Imprime Phoebeam circum mea tempora laurum.