CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus MALATE_P.epis-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/MALATE_P.epis-01.xml.

Documentum MALATE_P.epis-01.xml in db pdill0


ad magnificum dominum dominum Pandulfum | de Malatestis pro recuperatione cuiusdam voluminis | quo omnia opera Senecae moralium dogmatum | patris illustris continebantur, | per Angelam de Nogarolis de Verona Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Cor quo Caesareum generoso e pectore fugit? Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille, Ut mihi tam fulgens raperes, generose, monile? Usquam iusti est et mens sibi conscia recti, Ut tua iam valeant lacrimis praecordia flecti? Vince animum mentemque tuam, qui cetera vincis Iacturamque meam prospectu conspice lincis. Deme supercilio nubem plerumque modestus, Baltheus et parvus mihi non rapiatur honestus. Nunc prece, nunc precio, nec vi nec morte suprema. Deprecor, ut nobis reddatur fulgida gemma. Non domus et fundus, non aeris acervus et auri Poscitur aut tremula flos lectus ab arbore lauri Poscimus id avide, nihil est mihi pulcrius orbe, Et tibi nunc plena praestatur copia corbe. Pars mundi tibi nulla vacat, sed tota tenetur Tellus proque tuo placito sermone movetur. Quid vetat esse pium munus? Tene dulcia verba, Nempe repulsa magis quam mors credatur acerba Da mihi te placidum, dederisque in carmina vires, At cadet ingenium mentis si murmur inires. Rumpor et ora mihi pariter cura mente tremescunt Hi quotiens nostra flores non sede nitescunt, Pro somno lacrimis oculi tunguntur obortis, Nec mea permulcet patientia pectora fortis. Has solas semperque habeo semperque profundo, Nec male, nanque mihi cessit sors aspera mundo. Sed iam siste gradum, finemque impone labori, Princeps celse, meo magnoque medere dolori. Pandulfus de Malatestis generosae dominae | Angelae de Nogarolis respondet O decus egregium, virgo celeberrima Musis, Unica per nostrum volitans nunc aethera Fenix, Cui caeleste dedit virtus praesaga futuri Nomen et ingenium superi fecere profundum. Munera digna viris repetis, non aequa puellis, Quae licet ampla forent, penitus me dante tulisses, Si modo quam rogitas praestetur copia gemmae Aut alibi reperire queam vel tu quoque posses Reddere, dum pectus cupide satiaris honestum. Quis ferus et Tracia genitus sub rupe negaret Quidquam dulce tibi, generosae stirpis alumna, Carmine quae possis cautes perrumpere duras Atque adamanta queas nimium mollire precando? Neque ego tam durus vel sunt praecordia ferri Ut tua non avide complessem vota libenter, Si mihi non animo fixum natumque sederet. Ergo vale precibusque piis ignosce quod obstem.