CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus LUISIN_F.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/LUISIN_F.carm-01.xml.
1. de Natali Christi Candida nox venit natalis conscia Christi, Nox gemmis, nox et toto preciosior auro. Candida nox, salve, gelidae salvete, tenebrae, Et stellae, tuque, o foelix bos semper asello Cum socio, qui nascentem vidistis Iesum Qui algentem flatu tepidum fecistis anheli. O utinam vobis vocis foret usus, et isto Vox ore exiret, potis esset quae mihi sanctos Commemorare ortus domini, cui sydera parent, Aerque, et terra, et Nerei freta vasta sonantis. Dulcius Ismario non me cecinisset in antro Ismarius vates, non me Dircaeus ad arcem Thebanam cantu compellens aspera saxa, Brumalique movens gaudentes frigore cautes. Sed tamen almificam fidem, famamque sequamur, De te Christe Pater vero rumore canentem Quae sacri monuere Patres, monuitque Sybilla. Clauserat Augustus pacati limina Iani Segnia tranquillo diffundens otia mundo, Quali Saturno perhibent regnante fuisse In terris, prius aetherio quam pulsus Olympo Hospes ad Ausonii fugisset moenia Iani Arma timens Nati, placido sic orbe Quirinus Describi late gentes pater imperat omnes, Quas vagus Oceanus spatioso gurgite cingit, Describi sese curant quibus alta parantur Tunc duo solstitia, in primo sol Ariete lucet Cum tepidus, cumque in primam fert lumina libram Et quibus ima duo in primis Cancrique Caprique Cum sol inspicitur punctis variabilis aestu. Maximi iussa obeunt Romani Caesaris illi, Umbra quibus semel est perpendicularis in anno, Quando tenes primum Cancri sol ignea punctum. Dant nummum sua dictantes quoque nomina iussu, Versa quibus semper gelidis Aquilonibus umbra est, Zodiacusve quibus, sive est Eclyptica horizon, Et Cancri apparet tropicus, demergitur omnis Sed Capri, primo Cancri sic sole flagrante In puncto est illis horas lux fusa diei Unius per bis duodenas, nulla fere est nox, Phoebus at in primum Capricorni lampada punctum Cum tulit, exigua est lux illis, maxima nox est. Imperio Augusti parent, orientia cernunt Ordine qui obliquo pariterque cadentia signa, Et qui perpetuam retinent (mirabile) lucem Virgineum dum sol transivit ab Ariete signum, Quive etiam, ut fama est, pallenti nocte premuntur A Libra excedens dum pisces contigit idem. Ipse quoque ad iussum senior festinat Ioseph Caesaris, et secum argentum, quod praebeat aufert, Illi sancta comes Maria est, cui candida vestis Virgineos artus operit, non Pamphyla qualem Coa manu tenui, qualem non Attalus olim Confecit texens aurum, fulvosque smaragdos. Vestis erat nimia non arte exculta, sed apta Temporis id pluviam, et Boream perferre nivalem: Ergo senex Nazarreno cum Virgine cedit Bethlemiam repetens urbem, nataliaque arva, Oenophorum lateri accinctus, capitique galerum, Dextra humeroque ferens baculum, moderatur habenam Laeva asino, quo Virgo uterum tumefacta, novoque Plena Deo cum sarcinulis sublata sedebat, Nam Dominos sensim bos sectabatur euntes. At fertur qua Virgo decens, non secius alma Vernat humus (mirum) glaciali frigore, quam si Cosmicus ad solem Taurum traduceret ortus. Purpurei surgunt flores et pullulat omnis Arbor et irrigui dulci cum murmure fontes Abrupta glacie manant pictaeque volucres Vere novo in ramis strepitant sine more canentes. Bethlemiae ut primum longis erroribus urbis Invasit portam senior dux Virginis almae, Mille intus strepitus, et murmura caeca vagantum Audiit, obsessasque vias inspexit, et ingens Undique concilium, sed muta silentia nusquam. Aere domum hic sibi conducit, subit ille penates Et consanguinei, laribusque receptus amici Ille est, at pingues adeunt plerique popinas, Non aedes vacuae ut fuerint, non templa Deorum, Non commune forum, non alta palatia cuique. Sic memini me pruniferae per rura Revosae Aequasset cum Libra diem, noctemque per horas Passeribus sepes plenas, dumosque videre Cum volucrum numerosa cohors condensior esset Quam frons arboreis Aquiloni obnoxia ramis. Hospitio caruit sic Nazarrenius heros. Tum vero Herculeas Phoebus contingere metas Incipiebat, equis pronas laxabat habenas Purpureis fulvum liquens in nubibus aurum. At senior monitus tenebris, et nocte propinqua Hospitium lustrans ad diversoria quaedam Proxima concessit, taurum hic, asinumque locavit Ad Praesepe ligans nexa per colla cathena. Hic etiam struxit male tuta cubilia sanctae Tum comiti genitor, quam propter et ipse quievit Subnixus cubito, et primam rediturus in urbem Postera cum primum stellas Aurora recondet. Sed iam stellifera nox intempesta corona Cincta nigrum caput errabat super aequora ponti, Et terras omnes, animalia cuncta silebant, Pressa sopore gravi parcebant flatibus Austri, Nullaque stridebat nocturnas aura per umbras, Cum sacrum enixa est utero castissima partum Virgo hilaris salvi nulla cum labe pudoris Nec partu Lucinae ullos perpessa labores Qualis cadit pomum ramo sine vulnere saxi, Vere novo genitum quod praeceps colligit Iam putridum, male iam ramis natalibus haerens, Illud sollicitat ramo vis nulla caducum Pertica nulla, noti nulli, sed sola vetustas, Verum sponte cadit dum non sua rumpitur arbos Talis ab intacto defluxit corpore Christus Virginis almiparae cantu haud excitus ullo Matris, et externa non vi compulsus ad auras Aetherias, nullique affecta matre dolori. Iccirco genitrix confestim surgit, ut ante Flexa genu stabat, puerumque ad pectora tollit Indolis aetheriae referentem signa, supinis Nunc palmis ultro conceptum numen adorat, Foenilique toro imposuit. Stat fultus agresti In herba, per quem labuntur sydera coelo, Auricomus radiat Titan, coelumque rotatur. Structa Donysaeo non illum marmore servat Regia, non Tyrio praefulgens lectulus ostro, Ecce iacet, bos hinc flatus, hinc fundit asellus, Ut Dominus caleat, quem pronus adorat uterque. In latices olei versus fons cuius in ortu est, Et noctis tenuere diem, lucemque tenebrae, Balsamaque effudit tellus, et vate canente Quem formidavit Tarpeia Caesar in arce. Interea puerum genitrix dum sancta, foventque Quadrupedes, ingens auditur cantus ab alto, Pastoresque ciet vicina in valle deorum Nuncius alipotens Gabriel, missaque per auras Voce leves o lanigeri gregis ite magistri, Ite - inquit - confestim omnes, Dominator Olympi Nuper enim natus vestrae sub moenibus urbis, Speluncae angusto in secessu a matre tenetur. Dixit et in coelum rutilis se sustulit alis. Illum mille chori stipant ad sydera euntem Gloria in excelsisque Deo, in terraque voluntas Queis bona inest, pax sit cantantes, aurea cantu Astra, et quo valles imae, collesque resultant. At male pastores gnari divine, hominisne Vox iussisset eos nati ad cunabula Christi Tendere, consurgunt pariter, captasque relinquunt Excubias pecoris, quas gens Iudaea quotannis Ducere solstitio de more solebat utroque. Lactea dona ferunt omnes, omnesque rutundos Caseolos, et castaneas tibi maxime coeli Rector, et auditi secum pia dicta volutant Numinis assidue: tibi nunc paremus ovantes Quisquis es o divum, clamant, sequimurque iubentem. Sic fati inspiciunt angustum moenibus antrum Sub celsis coniunctae urbis, loca nota bubulcis Arcta boumque olim sedes, nunc sacra deorum, Ob regis natale solum, cui nomine cedit Dictaei natale Iovis pulcherrima Creta. Ast ubi vestibulo steterant sublime canentes Pastores facibus flammatis, poplite asellum Stare vident flexo, taurumque et saeva tepenti Frigora honorato a puero depellere flatu. Mox blanda coluere Deum prece, rustica laeto Munera dantque seni, et Mariae salvere iubentes Cuncti utrumque alacri sine fine hinc lumine natum Iam pavidi vili in foeno mirantur Iesum, Quem quoque visuri Iudaeae climata gentis, Aethyopes potiere Magi, stellamque secuti E terris abiere suis, quas nulla rotundi Zodiaci regio premeret, tamen ungula curvi Summa premit paulum diffuso poplite Tauri, Nati hos fama Dei regnis eduxit avitis, Plurima ab Eois tulerunt cui munera terris Mirramque, aurumque et beneolentis thuris acervum. Illis ut Domini est data copia larga videndi, Procubuere simul venerantes numen, et eius Mirati paupertatem Matrique, senique Opportuna Dei tribuerunt dona sub ortu. Lutea surgebat iam strato Aurora rubente Coniugis Idaei, rubicundo lumine summos Spargebat montes, proprios quo cuncta colores Sumebant cantumque dabat Cybeleius ales, Exequitur magni senior cum iussa Quirini, Dat nummum Romae imperio parere fatetur, Atque redit Nazarrenus cum Virgine tandem.
2. de Natali divae Virginis Aggredior natale tuum memorare, Deorum Regina, et summi genitrix veneranda Tonantis, En tibi parturio carmen, quod Delphica Phoebo Inventum cecinit strato Pythone iuventus. Hoc genere est animus tibi nunc Dea carminis uti, Verum non tantis mea cymbula sufficit undis, Ut te rite canam, sed tu succurre canenti, Affer opem vati Cirrhaei numinis instar, Mox alius gerat e pulso victricia Turca Vexilla et Veneto praestet numerosa Leoni Regna triumphali redimitus tempora lauro, Insignemque alius multo sibi comparet aere Pace togam, resonetque foro, grandique locutus Ore tonet, fulvam Pactoli et quaerat harenam. Mi sat erit si Virgo meis celebrare camenis Te potero, tuus huc heu Luvisinus anhelat, Haec mihi praecipua est aliis Dea cura probatis. Nazarreus fuerat sanctis vir moribus, almo Praeditus ingenio, Ioachim Galilaea vocabat. Multa illi e gravidis exibat victima septis, Plenaque spumabant niveo mulctralia lacte, Pinguis abundabat toto vel caseus anno, Seu cum sol Cancrum peteret, seu lumine Pisces. Bethlemia huic coniux fuerat, quam nominis Annam Concordes dixere patres, foeliciter ambo. Sic vixere pii perpessi altaria nunquam Donorum cumulis, et thure carere Sabaeo, Mendicosque pati non aequa mente ferentes. Zodiacum Phoebus bisdeno cinxerat orbe Signaque vigesies lustraverat omnia lucem Dans, adimensque suam terris, cum nulla dabatur Anna tibi, et Ioachi proles vergentibus annis In senium, et tarda furtim reptante senecta. Iccirco timuistis agi de limine templi Sic steriles, sic tam parci sine munere ventris. Exiguus stabat Ioachis post tecta sacellus Frondibus oppositis, et multa vinctus oliva, Et bene olens mota Panchaei thuris acerra. Saepe illum Ioachis cum coniuge suetus adire Effigiem Divum venerans ad sydera mente Erecta, saepe hic sanctos cumulabat honores Donorum pater, et cultum servabat in igne, Non deerant hic fraga suum sub tempus odoris Cum violis, aliisque rosis, quas rura ministrant, Pomaque non aberant Latii Lucullus in oras Quae Ponto eduxit, non et quae barbara Persis Misit in Aegyptum patriis infecta venenis. Anna igitur Ioachisque sacram stans haesit ad aram Tristior, et lacrimis vultum madefactus uterque, Talis erat soboles Cirrhaea in rupe Promethei. Ante Themim quondam Pirrha cum coniuge sola Obruerat campos vasto cum gurgite Nereus, Et fuerat gelido tellus subiecta profundo. Hac demum Ioachis solvit pater ora loquela Pronus humi, genibus flexis, aramque tenendo, Coniugis tacito dum pendent vota labello. O qui sydereum nutu moderaris Olympum Omnipotens genitor terrae pelagique repertor, Arcanis totum libras qui legibus orbem Arbitrio, iussuque tuo, quae iusta lacessit Te causa ex merito veniens, ut pignora nostra Cara neges lecto? Vacuusque hymenaeus obumbret Connubium mihi? Iam templis pater alme repellar, Et foribus clausis nusquam delubra patebunt Iam sterili, populum nulla qui prole tuorum Augeam, et oblitus famae melioris inerti Occumbam vitae. Sed tu rex magne Deorum (Omnia namque potest tua mira potentia) redde Foecundum uxoris tumidumque ventrem Nec patere ignavo semper torpere veterno, Et sine prole tuos, si sunt tibi thurea cordi Dona pater, si casta placent tibi corda piorum Fac ludat puer in lata mihi parvulus aula, Qui tenero ut primum diductus ab utere matris Exierit brevibus cunis, et pergere primo Doctus erit gressu, vel treis aetate decembres Implerit, tua sancta colet delubra sacerdos, Sertaque thuricremos, ponetque altaribus ignes Seu mas, sive tuo dabitur mihi femina nutu. Haec fatus Ioachis meritum Diis addit honorem Mox et Hierusalem subito parat ire perenni Nobile tum divum cultu, sanctique vetusta Relligione loci, qualem fert fabula Delon, Et Lyciam insignem Pataraei numine Phoebi. Crastina lucebat croceo Pallantias ortu, Et cum noctivagis fugiebat Cynthia tauris, Candida et illa dies erat, in qua forte quotannis Ierusalem semper Ioachis pater ire solebat, Ut prolem multo superum retineret honore. Ergo viae sese accingit, quaeve exigit usus Omnia vitae parat, comeatum cogit inermis Nec graditur, lateri nam laevo subligat ensem, Ducit Amyclaeumque canem, coeuntque frequentes Undique ei comites e Nazarrenide terra, Et moestam uxorem se decedente marito Solatur molli amplexu cara oscula iungens, Commendatque lares, et casti foedera lecti. Saepius occiduo Tartessia littora curru Contingerant Phaetontis equi, Galileus ad urbem Hospes ubi optatam pervenit itinere fessus. Iccirco haud cunctatus adit conspecta Deorum Templa pater Ioachis fixis opulentia pyropsis, Splendidaque argento, centumque altaribus ampla, Nec sentit fore, cum tandem properantibus annis Progenies sua stellantes regina per axes Augebit numerum Divorum altaribus altis, Infundit liquidos capiti sibi turba liquores Vota soluturus, nec non pia dona daturus, Ignarus Ioachis vicinae accesserat arae, Villicus hunc templi tristi cum voce sacerdos Increpat, et sacra turbatum trudit ab ara, Addit et immani sic verba minantia facto. Ecquis te vetitas confidentissime Divum Iussit adire domos? Quidve hinc peregrine reposcis? Cum tibi non liceat sterili contingere sacra Limina templorum, nec ubi es considere nulla Qui sobole auxisti populum sine pignore lecti. Tantane te caecae tenuit fiducia mentis, Ut neque te leges, nec moverit ipse sacerdos? Nunc ego te, praestat sed pellere limine templi Dixit, et e foribus peregrinum reppulit audax. At Ioachis magni incusat non prospera coeli Sydera, et ignifero quodcumque est numen in illo, Sic aequa quod mente ferant se illudier, udae Mox lacrimis maduere genae, singultibus imum Concussum est pectus, iam in solos ire recessus, Et vitam traxisse inopem mens imperat aegra. Ergo abit in sylvas, pastores convenit illic Ipse suos, sedesque simul desperat avitas Saucius ingenti moerentia corda dolore. Ceu quondam taurus praesepia nota relinquit Terribili victus certamine, saepe videmus, Nam geminos acri pugna concurrere tauros Pro nitida adductos vacca, quam sperat uterque Pascentem in prato prope flumina Tiliaventi, Illi dura cient obliqua praelia fronte Cornibus adversis, caudaque in terga retorta Pondere anhelat humus, reboat mugitibus ingens Maurus, et undicolae trepidant sub gurgite Nimphae, At qui terribili devictus Marte recessit Saltibus excedit notis pudibundus, et agros Ignotos petit incassum pastore sequente. Haud aliter Ioachis sylva latet abditus atra, Et frustra patriam lugens reminiscitur urbem. Ante oculos semper sibi templa negata Illatamque ignominiam, sortemque nephandam. Illius ad fletum montana cucurrit Oreas, Tutaque Ityraeo properavit Amadryas arcu. Corniger Arcadii venit Pan colle Lycaei Maenalioque iugo, Faunus Laurentibus arvis, Daphnaea procera ligans sua cornua lauru. Cuncta videns opifex rerum de culmine summi Aetheris extemplo Gabrielem convocat altus Sydereo in solio, mox illi talia mandat. Expulsus templo Ioachis me cogit ab alto Mittere te coelo Gabriel, qui nunc velut exul Moenibus e patriis procul est, nec curat Amplius uxorem, patriosque revertere fines. Causa fuit talis secessus munere nudus Coniugii torus, et steriles iam segniter anni. At tu moerenti sobolem promitte futuram Quam dicet Mariam, quae virgo puerpera natum (Vera cano) nostrum feret. Illum ianitor Orci, Et Stygii Manes; vacuusque timebit Avernus, Dum prisci labem sceleris mortalibus aegris Abluet, obstructique viam reserabit Olympi. Nam neque desperet prolem languentibus annis Nazarreus Ioachis, sic Rachel, sic quoque Sarra Praegnarunt. Rutilis igitur delabere ab astris, Coge tibi faciles Zephyros. Haud plura locuto Obsequitur Gabriel nitidis perlucidus alis, Stellatam indutus tunicam stellante cothurno. Devolat ad terras, qualis Ligurinus ab alta Turre nucem sectans, domini quam dextera tollit. Tum sic alloquitur Ioachim convalle sedentem: "Sic sine spe sobolis venturae extorris opaca Rupe sedens Ioachis patriaque Annaque relicta Nec sentis tandem quam vasta potentia Divum est? Ipse pater superum terram, maria, astraque torquens Numine stelliferis ad te me misit ab oris, Ut referam tibi venturam per saecula prolem Egregiam fama, et benefactis, illa pudore Incolumi pariet dominum, qui (credere dignum est) Solis utramque domum meritis implebit Olympi Recludet prius obstructi mortalibus oras, Tartareis metuendus aquis, orbique nephando. Huius erit genitrix, et filia, sponsaque rite Progenies tua, quam Mariam Galilaeae vocabis, Nec vero abicias spem tanti pignoris unquam, Ipse diu sterilis fueris licet, Annaque coniux, Neu dulces foveas natos, superabile magno Nil non est coelo, sunt omnia plana Tonanti. Nonne uteri sterilis tulit ipsa opprobria Sarra Decrepita iam aetate gravis? Tamen illa sub auras Edidit Isaachum heroem, sterilis quoque Rachel Progenuit partu foecundo maxime Ioseph Te regnaturum Phariis regionibus olim." Haec simul aetherius retulit mandata minister, Ocius in tenuem fugiens evanuit auram Sermone in medio, tum vero obmutuit heros Nazareus tali aspectu, sed laetus amatae Ob donum sobolis gestit, semperque recusat Illi dulce patris nomen, mox rursus ad urbem Inde redit properans uxorem visere, nec iam Connubium infoelix carae sine prolis honore. Interea Ioachim patris dolet Anna remotum Ingentes mirata moras, sic anxia mentem Dividit huc, illuc, dum falsa pericula fingit. Hanc igitur pavidam solatur nuncius idem Coelicolum, referens Ioachis tibi qualia nuper, Significatque locum, quo occurrat laeta marito Iam festinanti patrias contingere sedes. Anna autem tanto confidens numine duci Urbis Nazareae decedit moenibus, illam Undique feminea magna comitante caterva Qualem purpureae Phoeben per rura Napaeae Sive per Eurotae ripas, sive ardua Cynthi Per iuga sectantur ductis de more choreis. Iamque ad Hierusalem portam pervenerat illa, Aurea quae fertur, videt adventare maritum Hic subito, occurrens cuius dat brachia collo, Amplexuque dato inter se, lacrimisque remissis Dicta simul referunt, quibus est affatus utrumque Qui modo syderea devenit nuncius arce. Sic vario sermone alacres sua tecta subibant Thura Deis adolent, cumulantque altaria donis. Presserat Erigonen iamdudum Phoebus, et illi Quina dies aberat, quin librae sydus adiret, Cum foelici utero laevo sine numine natam Anna parens peperit, Mariam quam provida dixit, Dive tibi quondam genitricem Christe futuram, Illa dies, quamquam glacialia tempora adessent Verna tamen fuit, immanes non bella Leones Tentarunt, placidae iacuerunt littore Phocae, Credita nec coelo est volucris, sed dulcia semper Carmina fronde sedens fudit. Non cymba Charontis Forsan per Stygios volitavit concita fluctus, Pallida quin etiam parsissent sontibus umbris Tartara, si scirent immites parcere Manes. Pulchra dies fuit illa quidem, quae prima recenti, Affulsitque novo Zephiri sub flamine mundo. Pulchrior una tamen fuit haec natalis Olympi Reginae, apricis radiabant collibus uvae, Pomaque foecundos sternebant aurea ramos. Ergo diem hanc celebrent Garamantes, et Indica proles, Hesperiae Gades, et Bosphoron incola Thracem Qui tenet, et gelidam vicinus suspicit Arcton.
3. Ionas Mortales caecis iam mentem avertite curis, Et fugite impurae ob noxas contagia vitae, Vos Deus aetheria errantes observat ab arce, Et coeli e specula radiis opera omnia lustrat Ipse suis, qui magni etiam vaga lumina solis Immittit terris, noctemque expellit opacam. Non illi offusae quicquam occultare tenebrae Aut hominum potuere artes, et ahenea claustra. Ille iam tacitos explorat pectoris aestus, Secretosque animi motus, atque intima corda, Et iam cuncta videt saeclis ventura futuris. Ille tuas Ninive culpas et crimina vidit Admissa in superos gravibus plectenda ruinis, Infelix Ninive, et regnis opulenta superbis, Regnatrixque Asiae, atque orientis clara triumphis. Ergo Dei monitis iussus tibi pandere vates Fatidicus propere ventura pericula Ionas Atque Asia amissa clades aperire futuras, Quae non carminibus volucres, non praepete penna Augurium docuere ullae, sed Rector Olympi Aflatum implevit coelesti Numinis haustu Fatorumque dedit seriem praedicere cantu. Ille tamen magni imperiis parere Tonantis Abnegat, et se palmifera procul abdit Ioppe, Sive tui veritus Ninive convicia fastus, Sive necem, et lapides repetito vulnere iactos, Mox inde excedens rapida secat aequora pinu, Et petit arva, cilix croceos ubi Tmolus odores Diffundit, Tarsi Perseus ubi penniger urbem, Et populis sedem posuit sua signa secutis. Ecce ratem, mediis dum fluctibus errat Ionas Adversae invadunt ventis reflantibus undae, Et pelago bacchatur hiems, furit humidus Auster, Arctoo Boreas sua flamina mittit ab axe, Atque Eurus rubris Aurorae stridet ab undis Et spumantem imis portum convolvit harenis Caeruleique atro densantur in aethere nimbi, Ac lucem eripiunt oculis nigrantibus omnem, Coelo ignes flagrante micant, tremit horrida tellus, Ipse gubernator clavum superantibus Austri Vix regit, et praedonem aliquem, dirumve latrone Autorem tempestatis, tantaeque procellae Puppe vehi clamat, comites iam mergier omnes Unius ob noxam, sic diis, fatisque videri. Ingemuere omnes, et tanto crimine nunquam Pollutos sese contendunt, tristis Ionas Transtra iacens tenet et compressa voce silescit, Atque Dei nimbos, nec non freta vasta veretur At sontem ductae sortes testantur Ionam, Quem coeli tonitrus iam pridem et caerula poscant, Quem ventis deceat dedi ut salis unda quiescat. Ille autem attollens pallentia lumina coelo Stellantes oculos tractus versare per omnes, Et vigilem spectare Deum late omnia sentit, Qui profugum retrahat ventis et fluctibus atris. Una omnes quis sit scitantur, numine laeso Quo vivat superis invisus, et aequora sulcet, Se vatem vocat ille Dei, sibi nomen Ionae Esse docet, Niniveque Deum laesisse relicta: Me me inquit rapite o comites, et mittite in undas Ut venti ponant vehementes, et freta placentur, Nam si vestra mei pietas praecordia tanget, Nec praeceps iero in pelagi vada salsa profundi, Heu quae vos fortuna manet, Nimbosus Orion Obruet, et nigris Aquilo summerget harenis. Has vatis socii voces mirantur Ionae, Atque oculos simul ardentes, et flumina fandi. Tum vero non invitum, ut fata aspera vitent E prora tristes deturbant aegrius alta, Ille Deum implorans, tacito pia vota labello Suspendens, hyemi se atrae et reboantibus Euris Devovet, et praeceps tumidi subit aequora ponti. Tum siluere truces venti, pacata procella est, Et placido velox decurrit gurgite puppis. Ecce autem quod erit cunctis memorabile saeclis, Posteraque, et praesens semper mirabitur aetas, Monstrum immane maris spumantibus exerit undis Ingluviem ingentem, faucesque ostentat hiantes, Terribile, horrendum, formidatumque natantum Squammifero generi, et curvis alti aequoris antris Iam vatem vasto fluitantem captat hiatu Ac latam non permansum demittit in alvum. Ah miser, ah vates miser, ingemuere profundi Te scopuli, te turba omnis Nereia luxit, Te coryli quas amne suo pater Andracus ambit, Et vitrea unda Lyci, Pynarique argenteus humor Ter sol Oceano roseos iam merserat axes, Ter nox extulerat rorantes atra capillos, Cum ferus evomuit viventem cetus Ionam Euxini pavidum ah mediis in marmoris undis, Conspicitur nullus refluenti navita in alga Qui nantem excipiat, qui tutis sistat harenis. Quanquam illi haud opus est remis, nec puppibus ullis Cui se coelicolum comitem rex optimus addit, Et nutu tempestates, hyemesque serenat. Sospes harenoso steterat iam margine Ionas Aequoreos toto dispergens corpore rores, Extollensque manus convexa ad lucida coeli Ore Deo grates, et anhelo pectore agebat, Et veniam fuso lacrimarum fonte petebat. Mox Ninivem sacris properat de more peractis, Et fore, ut amissae Ninivitae regna reposcant Frustra Asiae memorat, quanta est a littore longe Aegaeo Lyciae ad fines limitique fluenta, Ah Ninive Ninive tua te tua dira libido Excidioque alte vertet fumantia tecta, Cum denos quater exoriens sol prompserit ortus. Sic pater ille Deum statuit, qui saeva rubente Fulgura molitur dextra, et fulgentia torquet Astra poli. Haec fatus tremefactam terruit urbem Et pavida insolitis agitavit pectora curis. Continuo turbatae adeunt templa omnia matres Crinibus effusis, et saccis corpora tectae Deponuntque auro contextum et murice mundum. Id cunctus populus, posito id Diademate tristis Rex facit, et cinere immundo caput oraque foedat, Omnibus ignem aris, Panchaeosque addit hodores Et veniam superos ieiuno pectore poscit. Nulla illis carpsere herbas armenta diebus, Nulli amnem tetigere greges, aut roscida rura, Nullus sylvestri cantavit arundine pastor.
4. pro navigatione illustrissimae | Mariae Portugallae e Lusitania ad Belgas Flate aurae, flate occiduae, quid statis? Et altum Aera certatim croceis percurrite pennis Et Lusitano regali e sanguine cretam Advehite huc sponsam sinuosi ad flumina Scheldis. Undosum perque Oceanum, perque horrida monstra, Incolumem, nulloque salo iactate secundae, Ah pelagi hinc iras, scopulosa hinc saxa Vos sponsae desiderio Farnesius optat Inclytus, et dulci iamdudum carpitur igni Adverso increpitans spirantem littore Eoum, Et clarum Arctois nimium iam Cephea ventis. Flate leves, nullique aequor turbate procellis Magni aurae Ponti decus, Oceanitides aurae, Et terrae, et nitidi soboles pulcherrima solis. En vobis vario Lycidas e flore corollas Texit, et hinc rivis beneolentes irrigat hortos Sertaque odorato e lauro venientibus offert.
5. Admetus Iactabat tristes nemorosa in valle querelas Atque iras Domini Battus deflebat acerbas Qua pater Eridanus spumoso exaestuat amne, Italidum rex undarum; Eridanitides alnis Voces et teneris Nymphae excepere salictis, Quas et capripedes legerent in cortice Fauni, Et Dryadum chorus errantum, montanaque Oreas. Ipsae etiam rupes, et sylvifer Apenninus Fleverunt tali moerentem carmine Battum: Tu me has in latebras, tu me haec in lustra ferarum, Inque hos invisum misisti Admete recessus; Crudelis, nimium o crudelis, maximus idem Pastorum, quos lata amplis Insubria regnis Pascit, et imperio gentes cohibere superbas Concessit. Tantum tibi nostra haec carmina surdent Carmina, quae Nimphae quondam audivere Latinae Et quae Tyrrhenis Arnus non sprevit in antris. Hic lucem invisam aspicio, non montibus altis Amissos errare greges, et flumine noto Hic tantum surdas miserabilis alloquor umbras, Quas viridi ex humero rapidi ripa eicit amnis Et sol decedens clauso iam duplicat orbe. Hei mihi purpureos cum sole abeunte colores Vernantes agri amittunt, et roscida rura Dum nox humantes expandit frigida crines. Mox rursus croceos vigil sol aureus ortu Restituitque diem, atque oblatum rebus honorem. At mihi te semel amissum, ereptumque nefandis Fortunae insidiis quando aspexisse licebit Cura Deum Admete, et coelestem cernere vultum? Quo curarum aestum, tempestatesque serenas Crudelem vitam, et miseros lugentibus annos. Aurae quae levibus coelum percurritis alis Terrarum e gremio, atque imis e vallibus ortae, Vos Aurae Admetum placidis invisite pennis Vindelicos inter populos, et Pannonas acres, Seu paci ille studet, seu bella horrentia tractat Ut Geticum nostris avertat finibus hostem, Et claras redimat Solymas Oriente subacto, Dicite moerentem Battum in convalle reposta Quam Padus humectat liquidis argenteus undis Quod Domino spretus vivat, tabescere luctu, Dum mortem increpitat seram, tenebrasque morantes Pallentis leti et cunctantis sydera fati. Ite aurae vobis beneolenti e flore corollas Albaque Puniceis intexam lilia sertis, Et statuam ripa hac nivei carchesia lactis. Batte quid insanis? Quidve irrita somnia fingis, Somnia quae gelidi discerpunt omnia venti? Nam tuus Admetus bella inter Martia duris Insedit castris, fulgentesque aere catervas Ducit, ut Italiae patriis longe arceat oris Regnatorem Asiae, et glacialis fontibus Istri, Ne timeat fractis hostem Germania claustris Iamque tuum Domini efluxit de pectore nomen. Ne mihi sit de te, ne sit mihi credere tantum Admete Ausoniae decus, et mea maxima cura, Ut me servitio invisum reieceris omni. Nam neque te immanis gelidi sub rupe Lycaei, Aut ubi nymbosum tollit caput Apenninus Fovit aper natum, nec praebuit ubera Tygris, Nec me servitio dives contempsit Iolas, Cui centum pascit pingues in littore tauros Mincius, et riguis foecundat pascua rivis. Tecum Admete libens vel mille pericula vitae Ultro obeam, alpinis nivibus, atque aggere clausus. Te praeter neque servitio me speret Iolas, Nec iaculo insignis Lycidas, nec doctus Amyntas Seu calamis malit, seu cantu vincere Faunos. At tu quid procul hinc gelidoque sub axe moraris Pannoniae magno armatus pro Caesare semper? Nec te ullae glacies, nec te horrida castra fatigant, Ah ne te algentis premat inclementia caeli, Nam perhibent illis Aquilonem surgere ab Oris, Ah ne te rapidi glacies olim aspera fallat Dannubii. Nereus tibi, et Portunus in undis Invideat partos fugiente ex hoste triumphos. Huc ades, et positis tandem laeta otia curis Excipe, victricis lauri tibi fronde coronam Naiades intexunt, immortalique amaranto Sylvanus picto fiscellas vimine nectit. Hinc placidi dulces uvas, et caerea Fauni Pruna ferunt, celeres hinc aurea mala Napaeae Et calathos implent ferrugineis hiacynthis, Atque croco, et violis puro lucentibus auro. Ipse tibi ingentem viridi de cespite ponam Hic aram, et nitidum viva sub imagine marmor, Quam molli casia, lauroque halante quotannis Rite colam, atque tuas accingar dicere laudes Carmine, quo victus nuper mihi cesserat Idmon, Idmon harundinibus nostris non ultimus oris, Admetum hinc semper montes, sylvaeque loquentur, Et liquidi tacito iactabunt murmure rivi, Admetum Eridanus vitreis resonabit in undis.
6. Francisci Luisini egloga | ad Aloysium Cornelium, cardinalem amplissimum Extulerat coelo croceam iam roscida frontem Aurora et liquidum vitreo de pectore rorem Spargebat late, quo se flaventia culta Et gelidae valles, et purpurei Narcissi, Et viridi excipiens gremio ripa abluit omnis, Cum pater Italidum Eridanus regnator aquarum, Cui Rhodanus, Rhenusque simul, cui maximus Ister Cedit, et Eoae Ganges vagus arbiter undae, Taurina auratis e flumine cornibus ora Exeruit, summoque udum caput extulit amne. Mox pulchram Hesperiae lucem miratus, et altis Impositas saxis, arvisque feracibus urbes Temptari placidis sensit sua pectora curis, Tum glaucos oculos sinuosa ad flumina volvens E vitrea latices effudit largius urna, Et varias sylvis ac verticibus praeruptis Emisit tandem post longa silentia voces. Dixit, ut aethereo fugiens Saturnus Olympo Ausoniae cultis ornavit legibus oras, Et victum eripuit sylvestrem gentibus, auri Saecla ferens, cui mox successit decolor aetas, Et peperit taetros homines, atque aspera corda. Electri lacrimas, frondentesque addidit artus Heliadum, profugumque Amphrysi ad flumina Phoebum Pascentem tauros, et carmine saxa cientem. Tum canit errantem Parisetum Heliconis in umbra Evictum duplici vernantia tempora lauro, Et doctum rerum versantem in mole Rugerrum. Hinc sanctos Proceres Tyberini in flumine sistit Cornelium, Polumque, alia nec parte Pighinum, Et cum Cervino Mastaeum, queis sacra circum Infula caesariem, roseique insigne galeri. Nec vero te praeteriit pia iura tuentem, Quae nobis magni sanxit regnator Olympi, Grossi, doctorum decus immortale virorum. Quin etiam effatus merita tibi tempora mitra Ut Vaticani cinxit deus incola templi, Utque tuis arces Pastor contagia campis, Impia quae Arctoo rabies diffudit ab axe. Ut iam pro solio violae subluceat aurum, Atque asper croceo cedat Paliurus acanto, His etiam Adriacis regnantem fluctibus urbem Adicit, et placida populos in pace regentem, Cui iam nec magno iactet se flumine Tybris, Nec debellatos obiectet Graecia Persas. Mox ut Iuliacis Praetor Sannutus in oris Iustitia dignas decernit vindice poenas Sontibus, in iustos nulli pietate secundus, Cui semper comes Erigone, et Tegeaticus ales, Hinc autem strepitus bellorum, et praelia Martis Excitasque Erebo Diras toto orbe furentes Commemorat, septumque aeratis classibus aequor, Dum bellum movet hinc atque arma horrentia Caesar, Quique bibunt Rhenum, et quos ingens alluit Albis, Alpinis hinc aggeribus se Gallia fundit, Et Rhodanus fremit, et praeruptis Sequana ripis. Ne tantas, ne quaeso animis excite ruinas, Aetherei proceres, divorumque alma propago! Vos bonus exoret Tarpeia Iulius arce, Vobis capta Rhodos, et pressi Pannones armis, Et rapidis pontem frustra indignatus in undis Danubius, fractisque timens Germania claustris Regnatorem Asiae, occurrat, somnosque quietos Eripiat moestis, et saevas concitet iras. Inde refert Paphias oras, et Cypria regna Fluviorum rex, et profugus quas condidit arces Iliaci vitans Teucer dira omina belli, Regina ut tantas tenuit Cornelia sedes Imperio, Adriadum mulier tum sanguinis una. Illa ubi morte obita coniux coelestibus astris Accessit, numerumque auxit, et nomina Divis Se Patriae, et sceptrum addixit, regnique corona Et Veneto cessit regnandi iura Leoni, Latius ut ponto volucres expanderet alas Germanumque sequens Adriae defertur ad urbem. Tantus amor Patriae, pietas tam certa suorum: Illam undae Pelagi molles, et candida coeli Prosequitur summis properantem fluctibus aura Clarior et nullis obductus nubibus aether. Contra autem magnus missis vocat Adria ventis Muscosum in gremium venientem, atque humida pandit Brachia, caeruleamque ingenti corpore vestem Haec pater Eridanus. Post quem toto amne canori Auditi vacuum mulcentes aera cycni, Vicini montes et ripa efloruit omnis.
7. Carolo V convalescenti elegia Maie decus coeli et naturae cura parentis, Semper Amyclaeis candide sideribus, Quae nobis ver purpureum et ruris honorem Et mitis Zephyri flamina blanda parant, Heu quatum Hesperiae luctum, et suspiria primum, Quam laetos roseo mox vehis ore dies. Nam quae tam solido quercus e robore nuper Saxaque praeruptis invia verticibus Non flerunt Carolus, cum febre arderet, et aestus Indomitos aegro pectore conciperet? Ipsa oculos guttis Hispania grandibus implens Turritum lacrimis sustulit uda caput, Et veteres fertur deploravisse ruinas Dives Ibere tuas, maxime Beti tuas, Cum Mauri irrupere truces et barbara pubes, Haec fortunati viscera ad usque soli, Ergo inquit nondum luimus delicta vetustae Gentis, et haec magnis debita coelitibus. Parte alia convulsa comas, percussa decorum Parthenope duplici pectus anhela manu Pro Carolo incolumi Divum facit omnibus aris, Et cumulat sacris thura sabaea focis. Auditae per vicini iuga summa Napaeae Pausilypi miseris ingemuisse modis, Nec visae violae rubuisse, aut lilia campis Albere, aut ullis purpura inesse rosis. Quid tellus regnata feris Cyclopibus olim Nunc o nunc foelix Regibus Hesperiis, Anxia Diis Superis votum immortale sacravit, Destitit et pictis accubuisse toris. Idem habet Insubres moeror, qua gallica late Arva rigat vitreo plenior amne Padus, Et vos, o Belgae, assuetos genialibus horis Cum rapidi Martis classica pulsa silent, Gens bello praeclara, gerens thoracas ahenos Et spumantis equi terga agitata premens, Sed thiasis etiam, placidaeque intenta quieti, Longosque ad Crotalum ducere docta choros. Aemiliae hinc urbes, et sylvifer Apenninus, Et perculsa gravi Roma dolore gemit, Quae verae columen pietatis iactat Iberos Reges, et priscis tollit imaginibus, In superos dum bella gerit ferus accola Rheni, Quique bibunt Tamisim, quique fluenta Savi, Insurguntque novi (heu facinus) sine more Typhaei Quos genitrix gelido terra sub axe tulit. At tu sancta parens, atque altrix Roma Piorum Iam gaude, et curas dissoluisse iuvet. Exultet terrarum orbis, sed qui tenet urbes Helesponte tuas, lugeat usque Scytha. Nam Carolus morbo conflictabatur acerbo Nunc valet, et pulchri corporis ore nitet: Qualis sub aestivis radiis flos pene perustus Quem matutini luminis aura fovet, Iamque auro similem facilis terrae educat humor Et Zephyris mulcet Chloris amica suis, Pubentem et croceo in campis iam caule virentem Sol urit, medio dum fugit umbra die, Ille comam languens demittit, et arida colla Pallenti matrem caudice spectat humum, Nox demum liquido reficit hunc rore cadentem, Dum tenui succum roscidus imbre bibit. Eoa e specula rubris Aurora capillis Formosumque videt mane revecta dies: Vive diu Carole Augusti, regumque propago Quos vix astra, ingens Oceanusque capit, Mox reges geniture pios, et Marte superbos Quorum Hebrus metuet fulmina, Tigris opes. Terrarum tu deliciae, et spes altera Iberi, Te cupidis spectant sidera luminibus. Agnoscuntque fore, ut Solymas Oriente subacto Extremis terris victor adusque Getis, Et partis late Ionio tuus aequore, late Aegeo spoliis miles onustus eat. Sancte senex, qui olim sacri Iordanis ad undam Ire Deo suetus nocte dieque comes, Mox ille ut nota coeli ad convexa revertit, Venisti occiduis advena littoribus Vera Dei praecepta docens, et quae sit Olympi Semita, et Hispanos ad potiora vocans. Dexter ades Iuveni, placidoque hunc aspice semper Ore favens summi celsus ab arce poli, Ut vividam ducat florenti aetate iuventam Foelix prole nova, roboris auctus ope, Ac serae metas, et lustra extrema senectae Tangat, et in coelum iam satur orbis eat.
8. Caroli V victoria de Germanis, elegia Accessit titulis Germanica laurus Iberis, Et victor gelido Caesar ab axe redit, Audaces populos domuit, belloque repressit, Et parva fudit barbara signa manu. Horruit extremus Cimber, quosque alluit omnes Oceanus vasto gurgite Theutonicus, Quique bibunt magni glacialia flumina Rheni Et quos vindelicis circuit Aenus aquis. Aene pater, qua mente Aquilas sensere propinquae Sarmaticis gentes effera turba iugis? Et quos victoris metus ultro accedere castris Compulit, et tumidas dissoluisse minas? Quid tantum est ausus furiali turbine Saxon? Otia vel superis demere coelitibus? Illi et Aventinae spretus Deus incola rupis, Et spreta est sanctis legibus alma fides, Ultor adest scelerum Caesar Tirynthius alter Monstrorum domitor, qui iuga saeva paret. Ille truces animos debellat, et impia victor Prosternit crebris agmina fulminibus, Caerulea glaucum penitus caput abdidit unda Danubius refluis territus aequoribus, Roscida sollicitae liquerunt rura Napaeae Et ripas liquidi deseruere Lyci. O quotiens illic olim cum parget Arator Ad stivam lentos increpuisse boves, Inveniet scabros enses, galeasque rigentes, Ossaque congestis obruta in aggeribus, O quotiens pascens vicino rore Menalcas Herbosi pingues gramine montis oves, Morte vagis obita noctu terrebitur umbris, Et tenuem in triviis sentiet esse larem, Tum Nymphas, geniumque loci venerabitur insons Panaque, et agrestem lacte tepente Palem, Et faciet pecude in sylvis operatus opacis Sic ubi muscosis rivulus erret aquis. Salve cura Deum Caesar, quem maximus orbis Terrarum, et vasti non capit unda maris, Cui populi, terraeque alio sub sole iacentes Inviaque antiquis Regibus ora patet, Alter inaccessas Argo quo Tiphys in undas Egit, et insolitis carbasa pulsa notis, Cum polus effulsit tenebrosa in Tartara pressus, Et notus lucem condidit orbis apex. Tu vindex Albimque domas, victumque Typhoea Ducis, et in superos bella nephanda premis, Te Rhodani tremuere lacus, te stagna Lemani, Te Syrtis rabida Syrtis adusta siti. Te Geticus fugiens bellantem protinus hostis Rettulit ad patrias Thracia signa nives. Illa dies citius nostris eluceat annis Quam spolia haec demant ultima fata mihi, Qua videam domitam victor Propontida Ibero Atque actam antiquam sub nova iura Lygon, Bistoniumque illinc praedonem cedere, ubi almi Pastoris sancto conditur urna solo, Expectata isthaec si quando advenerit aetas, Reddet felices aurea Rhea dies.
9. ad nobiliss. Theodaldum Canossium Transformatorum | Academicorum principem Francisci Luisini Utinensis ode O quae Pierium nemus Qua se Castalius insinuat liquor, Ripis undique roscidis, Electro liquido purior et vitro Quae late virides comas, Ascraeique iugum verticis incolis, Tu illustrem iuvenem Dea Illustrem Iuvenem, qui patriae decus, Plectro concine nobili. Dic ut nobilium prisca Canossius Thedaldus decora hic patrum, Insignes generis ut titulos habet, Et clarae seriem domus. Dic ut vestra adiit stagna perennibus Lauris cinctus, et obsita Florenti retulit baccara tempora. Illo ut Principe floridae Transformata cohors nunc Academiae Omnes Pieridas colit, Et doctam superat Xenocratis domum. Haec si candida Pieri Actutum Aonia protuleris lyra, Pandebunt tibi roscida E quercu violis texta recentibus Centum serta ad aquas fluens Qua pleno strepitat Crustulus alveo.
10. ad Franchinum clarissimum ode Nec flavus Tyberis, nec alma celsis Templis, inclyta Romuli urbs abire Parentem tenuit Minutium altas Trans Alpes, rapidi ad fluenta Rheni Cintosque Oceano ultimo ad Britannos, Et clarum ad Rhodanum, ferosque Belgas, Dum insignem roseo Polum galero Ignotas sequitur comes per urbes, Ut desiderium optimi sodalis Fers Muti? An Tyberina Nympha, clari Quae quondam est numeris beata Molzae Te captum tenet aureis ocellis? Ut Farnesius inclytus, senatus Lumen purpurei valet tot inter Illustres animi occupationes? Nos hic, qua liquidis recurrit antris Parma, roscidulo pede incitatus Votivam tibi pascimus iuvencam, Patronoque triplex caput corona Illi dum ambiat, aureaque fronde Septem arces vireant beato in aevo, Et Tybris vehat aureas harenas.
11. ad Peretum epigramma Iam Cancer furit igneus recepto Sole, et purpurei aruere flores, Nec se caudice roscido comantes Expandunt sylvae, ut tepente vere Fessus frigidula iacet sub alno Vicini excipiens levem susurrum Amnis, nocte vagus viator uda, Dum clarum niveae iubar Coronae Suspectat medio per umbram Olympo, Arcturique faces ubi atra primas Toto dissipat orbe nox tenebras. Idem me vetat aestus, o Pereti, Flos verae iuvenum flagrantum amore Laudis limine abire primo, et usto Huic me exponere, noxioque coelo, Quare ignosce morae, nec increpare Cunctantem statue, humidus calorem Si franget Notus, aridasve frondes Leni flamine Etesiae movebunt, Quam primum te avidus domi revisam, Nec mi antiquius aptiusve quicquam.
12. ad M. Antonium Saulium epigramma Quot saeclis fugientibus vetustas Secum aufert lepidos et eruditos Quot praesens habet, et habebit aetas, Flos Sauli, et decus omnium virorum, Iam desiderium tui nequimus Hoc ferre amplius in Segobiano Secessu, atque tuo carere culto Sermone, ingenuaque comitate, Et ni illuceat illa iam beata Quae reddat mihi te dies, et ipse Iam Farnesius inclytus Madritum Dudum cogitet, his ego avolarem Solus montibus, humidoque coelo, Quo ter vix orientium videre Lumen Pleiadum tenebricosas Ob noctes licuit, fugamque proni Arcturi, et nitidae iubar Coronae, Ergo istuc avidus revertor ad vos, O mi lucem aliis beatiorem.
13. ad Suavium epigramma Nuper candidus attulit sodalis Gratum nuncium, et aureo lapillo Signandum mihi, te optimam puellam Candidam, et roseis genis rubentem Quae honestos pariter habet parentes Iunctam connubio perenni habere. O beate ter, et quater Suavi, Qui dulci in patriae sinu, ac tuorum Nodo hoc vinctus amabili quiescis Disertissimus omnium Patronus. Non te Aulae invidiae prement, et atris Nymbis aequora turbida immerentem, Vives in placito otio ac beato Nec te horrentia bella maris acri Terrebunt sonitu, aureos amantem Mores coniugis optimae et pudorem, Et pulchrae sobolis simul parentem. Disertissime gratulor patrone, Et divos precor, ut tibi valentem Aetatem, et bona praebeant secundi.
14. de felle, Ligurino et cane tetrasticon Occumbit fellis morsu Ligurinus, at illa Vi domini, laetus debuit esse canis, Latravit tamen, et veniam pro felle petivit, Cui quondam discors, nunc fuit unanimis.
15. de Marco Iustinopolitano concionatore epigramma Arpinium illustrat Marci facundia Marco, Sed mage Iustini moenia clara suo. Quippe illum orantem soli sensere Quirites; Voce sed hic totam personat Ausoniam. Ille quidem eripuit mortalia corpora leto; Ignibus aeternis vindicat hic animas. Hunc ego cui dicam similem? Tibi maxime Marce, Scribere cui sacram contigit historiam. Nam qui vel scriptis divina oracula mandet, Vel ferat eloquio tam bene, nullus erit. Tu penna, hic lingua redivivi gesta Leonis Nunciat, eque Erebo rapta trophea truci. Utque pares ambo, calamis tu, vocibus alter; Per quoque vos coelo consociabit amor.
16. Abstemius Tacete o nimium graves Poetae, Tam durum strepitant, et infacetum Vestri murmura Carminis periculum Ut sit, ne fugiat vocata Nais.
17. Luvisinus Certatim canite Hunii Poetae, Tam blandum resonant, et eruditum Vestra carmina, gestiens sequatur Ut vos per latebras, et arva Nais. Assis unius aestimate carmen Abstemi tetricique, et insontis.
18. Abstemius Summa vi a liquidis aquis Poetas Malos, putidulos, inelegantes, Bonos excipiens coelo, ut meus mos. Quod si durius, impotentiusque Quis fert endecasyllabos iocosos, Ipse se illepidum, et malum fatetur.
19. Luvisinus ad eundem Abstemi, qui odio Vatiniano Bonus persequeris malos Poetas, Ecquo me in numero tenes, petisse Sic te ausum endecasyllabis protervis? Malum me fateor, scelestumumque, Qui sic me obtulerim pio Poetae Pro Bassis, Baviisque, Maviisque. At tu parce, precor reo, insolentis, Quem iam poenitet procacitatis.
20. Abstemius Francisco Luvisino Inter quos numerem te amice, quaeris. Inter suavidicos, venustulosque Te sane merito loco et locabo. Fructus ingenii elegantioris Adhuc nam tener uberes dedisti, Plures (tu modo perge) mox daturus. Sed quare veniam petis? Putas cur Me iratum tibi? Versibus venustis Iunxisti tibi me, tibi merenti Amicos homines, simulque Divos Blanda carmina laederent incepta? Me mulcent, capiuntque, detinentque. Quare iunctius esse nil putato, Quam est Abstemius undecunque et usque Tibi candidulo, venustuloque.
21. de Iola aegrotante epigramma Languente et fluviis argenteus humor Iola Defit, et apricis mollior umbra iugis. Si reducem videant colles, et flumina Iolam Mulcentem doctis roscida culta sonis, Tunc rubus et violam, et croceum spirabit achantum, Pleni amnes current, uberiusque fluent. Haec ut sint, supplex, nec sicco Amaryllis Te dudum Admeti pastor et usque rogat. Et tibi odorato texet de flore corollam, Ni vota haec Zephiri dissolvenda ferant.