CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus LOVATI.epis-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/LOVATI.epis-01.xml.

Documentum LOVATI.epis-01.xml in db pdill0


1. Hugo ad Lovatum Si vestri genium nostra ditione tenerem, Atque suum possem iugulum pandere falce, Sic anime quoniam generose struxerit arcem, Que timet incursus hostiles impetus, omnis Quamque ferit ventusque quatit, modicamque quietem Morbus habere sinit; iuro quod Iuppiter, astra Qui regit altitonans cum coniuge, colla tueri Vix queat illius, viridi quin terque ligati Prepetis ad caudam truncari rupta iuberem. Spiritus, hercle, tuus robusto corpore claudi Dignus erat, proprias quo posses promere vires, Anxietate carens, morbique resistere marti. O procul a nobis scirem pulsare dolores Ac servare tuum luibus sanum corpus, amice! Ilia quippe tui semper sine cladibus essent Floreretque viri virtus sanissima tanti. Id queo dumtaxat sublimes voce sodalem Solicitare deos, ut sanum corpore servent Dilectumque mihi fraterno more Lovatum; Ut paciens sufferre velit quodcumque deorum Numina prestiterint; solita pietate misertus, Quo deus ignoscat tabem quoque tollat ab illo. Ac recolat natura sagax virtutibus addit Quod super vitium tribuit cum commoda cuique, Dapsilis illa mali confert incommoda plura. Te deus ornavit multis virtutibus, altum Ingeniumque dedit, posuitque sub ordine miro Plurimaque vobis impendit dona Minerva; Corporea specie vulgo quoque dives haberis; Sed fragilis quivis tua scindit carbasa flatus. Parce dolere nimis, aversis prospera pensans; Nec peregrinus agas languens tellure forensi Atque tuum prefer lucris et corpus honori. Mollius, ut fertur, nostri sub tecta iacemus, Gratior ac reliquis uxoria dextera servit. Suscipe metra tuus que destinat Ugo, Lovate, Ipse cupit quantum seque valere: vale. 2. Lovatus ad Hugonem Si tua cum nostris potuissent vota secundos Invenisse deos, miseris si prona faverent Numina, iampridem cessasset epistola tristem Pingere materiem, nec duri carmen hiatus Posceret in superos genii iactura sinistri; Non mea febriles pavissent viscera flammas, Clausa nec intenso suspenderet ylia morsu Morbus arenarum, nec stiria lapsa cerebro Pectoris opprimeret fibras, nec sterneret artus Ad summum capitis fumans vapor, ordine certo Luderet ad proprios vitalis regula motus. Tuque tuis votis, ego me letarer, amice, Sospite, sed quum nobis non equa salubrem Fata negant cursum, placeat quodcumque necesse est. Pugnet in adversis ratio, mentemque labantem Erigat et magnos vincat virtute dolores. Sic tua metra iubent, nec fas michi tendere contra; Cur ego non faustis ascribere moliar astris Quod graver aut precibus surdum querar esse Tonantem? Grandia consimiles minuunt suspiria luctus. Maxima peoniis hominum pars indiget herbis, Aut cadit ante diem, nec habet plerumque levantem Eger et erumnis affamina mollia desunt. Ast ego iam senui; meam iam maturuit etas, Altera iam decimi teritur vindemia lustri; Aggemit infirmo comitum chorus; assidet egro Saltem firma fides et spes manifesta duorum: Unus, ymago patris nostrique laboris asilum, Spirituum solers medica ciet arte calorem Et lapsas reparat vires, mersamque salutem Elicit et fragilis servat compendia vite. Hic me seminecem stigia revocavit ab unda Sepius et vetuit letalia stamina rumpi; Huius ab imposito si nomine demis yambo, Ninus, non Assiria regnator .... in aula (O utinam tali fortune in sede locatum Cerneret Eufrates!), sed quem produxit in auras Vicus in extremis Patavorum finibus, obex Hostibus alpinis, parva qui traxit ab urbe Nomina, turrigeri cinctus munimine muri. Alter, dimidiis ducens ab Abatibus ortum, Sanguinis ignaram quotiens languentia mentem Membra premunt, vasto querit solatia morbo, Lapsuramque animam lingue virtute polite Dirigit, et metrico depellit pectine curas. Hic est alter ego, nec fata benignius unquam Arrisere michi quam [cum] me iungere tanto Sunt dignata viro, quem si civilia spectem Iura revelantem vel iusti figere metas Iuditii vel ab hoc dubios pendere clientes, Papiniane, tace; si forte quid expedit urbi Ambigitur, patrie de libertate senatus Consulitur, gravitas sileat Ciceronis; ad haustus Transit apollineos blandisque dat ocia musis? Statius esuriat fraternis rursus in armis. Cetera pretereo, sed et hec mandasse libello Penitet et vereor ne sit transgressa voluntas Non frenata modum, ne ferveat invidus et me Clamet adulantem; et verum decuisse taceri Quid si non adeo possum precludere rimas, Quin gravidus pariam? Fomes cum cordis abundat, Os loquitur; fateor, de te te dicere coram Non erat; at sic fas animum saciasse calentem, Da veniam, iuvit. Sed nunc ad omissa revertor. Hos mihi, care, duos iuste laudis amicos Iuppiter indulsit, sortem miseratus amaram. Ah, quociens casus varios et leva querentem Offitio mulsere pio! si dulcia pure Non novit prestare deus, si nescit ad unguem Fortunare aliquem, cur hec infesta recusem Hoc pensare bono? modico clementia divum Empta michi est; nostri levis est iniuria dampni Quamvis ergo michi celestia corpora corpus Egrotativum dederint, licet aura carinam Quantulacumque meam quaciat, casumque minetur Debilitata domus nulli satis obvia vento, Equanimus patiar; geminos modo servet Horestas, Qui valet et tremule valeat fultura ruine. Vivite felices longe melioribus ambo Passibus et pilie spacium superate senecte. Que Sileris nitida mittit Lupus eger ab unda, (E vertatur in U) perlege, noster Ego. 3. Lovatus ad Bellinum Fontibus irriguam spatiabar forte per urbem, Que tribus a vicis nomen tenet, ocia passu Castigans modico, cum celsa in sede theatri Karoleas acies et gallica gesta boantem Cantorem aspitio; pendet plebecula circum, Auribus arrectis; illam suus allicit Orpheus. Ausculto tacitus: Francorum dedita lingue Carmina barbarico passim deformat hiatu, Tramite nulla suo, nulli innitentia penso Ad libitum volvens; vulgo tamen illa placebant Non Linus hic illum, non hic equaret Apollo. Si sic versificer numquid remearit ab umbris Ennius? et tociens iterata pingere vita Audeat Hannibalem et congressum in prelia parvum Scipiadem, rursus preclaros Cherulus actus Scribet Alexandri? "Nigros purgate vapores Ocius elleboro, medie nec parcite vene!" Clamabit medicus; tu quid, pars maxima turbe? Quod bene, quod pulcre recitet, quod more diserti Consonat, et certant edera precingere crines. Sentio quod plures, hominum pars maxima, mecum est, Pars hominum tecum, quod homo prescire laborat; Mox quota pars tecum? quod tu, Pannutia, certe Censet idem Baucis; seniorum consule rugas, Vix erit ut possim non crispum cernere nasum. Sed variamus in hoc, de me michi credere noli; Perlege cecropie retro vigilata lucerne, Si quid habent veri Venusini carte magistri, Si quid Aristotiles, si quid veneranda vetustas: Peccat in extremis electio prava, vel infra Defectum patitur, vel, dum vult tendere supra, Errat in excessu: locus est utrobique pericli Certior; has geminas odit prudentia sedes. Consolidare parum animi mediumque tenere, Hoc sapientis opus. Sed nos virtutis in umbra Fallimur: obrepit vitium, quasi simia, vere Virtutis mentita genas pellexque sororis Turpe ministerium cognato exercet amictu. Inflatur gravitas et inanes verberat aures; Obscurat faciem brevitas; enervat Amandon Levia debilitas vocum et penurie succi. Cur hoc? nonne vides? Medium perpendere sani Est capitis. Late patet omnis semita curi, Ut si quando levi ferienda est meta sagitte, Una terenda via est, a qua si deviet arcus, Quod fit mille modis, tenus hac protenditur error, Quatenus a signo volitans divertit arundo. Adde quod a recti moderamine sepius ardens Arbitrium detorquet amor. Nos carmen amamus Ulterius iusto proprium, nobisque benigni, Nescimus maculas, vel, si fortasse videmus, Donamus veniam, faciles ignoscere culpe. Crede michi, se quisque probat, nisi frenet anhelos Affectus anime rationis firma potestas. Cernis ut audacis timidus det nomina forti, Audax det timidi; gazarum prodigus egre Damnat avaricie largum, suspectus avaro Largus eget cure; quidni? se iudice, dexter Insipiens samie sectantem dextra figure Horret ut obliquum, declivia leva tenenti Applicat et simili gaudet natura reperto. Ergo ubi precipitis decernit opinio vulgi, Cantor erit noster medius sortitus amici Iudicis examen, (quid enim censura popelli?) Iudices habet posito dociles discedere puncto. Tu, memor ycharie metuis sublimia penne, Et phetontee retinens exempla faville, Astra fugis; sed non minor inclementia ponto est. Effuge sic altum, ne sede locatus in ima Cetera legitimos credas loca linquere fines! Distet ab oppositis spatio laudabilis equo Actus, amice, tuus. Vitio ne cedis utrique, Nil agis: excludas duo, ne claudaris in uno. Si tamen alterutra fuerit tibi parte cadendum, Audendum magis est; pocius me seva trisulci Fulminis ira necet capaneia bella moventem, Quam notet exitio turpis fuga; mallet Achilles Ictus amazonie vitam exalasse securi, Quam Paridis cecidisse manu; subeunda malorum Sunt que torta minus, timido directior audax. Fedius est nobis anime pressura pusille, Quam foret transmagne; semper minus opprimit ultra. At tibi ne lucem concludet lucis ymago, Ne medium teneat quem scribis in astra volantem Aut te sit propior circumspice, dumque tenebras Obicis, obscuro concede crepuscula nocti; Quod sectanda putat veterum vestigia vatum, Despicis aut metrica quod cogit lege decentem Sermonem servire rei, ne, principe verbo, Res mutata cadat? Quod textus metri canori Ridet, ubi intentum concinna vocabula torquent. Dic age, num quidam sileat qui penna secutus Oedipodionii perplexo carmine monstri Nexuit ambages? num versibus edidit antri Abdita cirrei? num creditus augur etruscus Est tibi; num mandat foliis responsa Sibilla? Despice; perpetiar; sedet hec sententia; persto More meo et longi vitium non corrigo morbi; Spero tamen, si que portat mea littera, fidus, Qui se pegasee speculo prenoverit unde, Explicet interpres; satis excusabile nostrum Forsan crimen erit; nec me hoc peccasse pudebit, Forsitan et paulum se tollet in aera perdix, Nostraque nictimene visus oblita minuti, Ascribet nocti tenebras et lumina Phebo. Cartula nostra tibi mittit, Belline, salutes, Ut libet hec etiam clausa vel alta putes. 4. Lovatus ad Compagninum Accipe quam patria tibi mittit ab urbe salutem, Compagnine, tui cura secunda, Lupus. Scire voles, sic te socii iactura pericli Exagitat, quali eat mea cimba lacu; Et cuperes (foret hoc contraria littera prime) Ut tranquillam meam duceret aura ratem. Fata vetant, tenuant victrices membra faville, Sevit in arguto corpore flamma vorax. Calidus arcanas animam collegit in arces, Humor vipereo cetera fracta situ; Tercia cum vacuos digestio serpit in artus, Sensibiles coquitur pesque manusque volas; Nec minus assidue caleo noctesque diesque, Interdum scapulas acrior ignis habet. Tale sulphuree spirans sub cautibus Ethne Encheladus vigiles nunc vomit ore cibos. Vix patitur dormire focus, in pectora sudor Irrigat, albentem sole movente diem. Illa olim placidis certatim visa puellis Ostrea rugosis purpura pulsa genis, Aurea lingua michi vitium parit oris amari; Nec sitio, sputi terra sub ymbre madet. Crispat cutem macies, fauces gravis alitus urit, Ossa super spina dinumeranda patent. Accubui rarum, producit vena tumorem Ut minimum movear, fit tumor ille frequens: Sic cum davidicas properat rapha tangere cordas, Rara prius fidibus subdita lingua fuit; Sic volitat tecti feriens laquearia fulgor, Cum tremulas Phebi percutit ignis aquas. Adde quod arentes incendit Syrius agros Atque phetonteo fervet ab axe Ceres. Aera non scindunt iaculati nocte comete, Non fulices nidis abditat alma palus. Nunc pater et tardum sulcabile temperat equor Alcione; retinent scrupea claustra natos. Iuppiter oblitus decudere fulgura nimbo, Quidni decrevit machina toto flagret? Invisus mihi sum; mortem precor; atra repugnat Atropos et vanas precipit esse preces. Ei michi, cur rosee fraudatrix cruda iuvente, Terribiles claudit mors inimica fores, Cumque quinque denis lustris sociaverit annos, Parca nequit vite rumpere fila mee? Vivere sic mors est, duro mors meta dolori; O michi si subitam det brevis ora necem! Vivo tamen, natus ludibria pendere fato, Ut qui perpetuo viscere pascit aves. Quoque graver gravius, morbi latet alta medentes Causa; salutares dedidicere libros. Cumque videre student quo fomite prodeat ardor, Nulla valent morbi signa docere genus. E quibus unus ait: "Viciatur vulnere pulmo; Cernis? in urina parvula grana natant. Aut consumptivo torretur pectus ab estu; Arida non cessat solvere membra tepor. Aut stomachus frigens in fercula sumpta fatiscit Aut calidus faciles librat inane cibos." Alter ait: "Saliunt spacioso verbere vene; Tange; procul sanies raucaque tussis abest. Pronus ad oblatum bene digerit unde calores, Nec vocat ad potus imperiosa sitis, Glauca supevacuos ostendit lingua vapores, Huic tamen ellebori pocio sumpta prius". Talia me coram dubio sermone locuti, Committunt medice casibus artis opus; Meque iubent teneris letitas involvere luces Lusibus in cenam qua gula poscet eam. Non secus Eolio lassatus in arte magister, Horrida quem tumidis fluctibus egit hyems, Cui non stellatas pepererunt nubila noctes, Nec monet insanum qua sedet Ursa fretum, Artis inops laceri linquit retinacula clavis Et mandat surdis vela regenda deis. At contra fidi, venerabile nomen, amici Lesa veneficio membra labare putant. Ecce sacro magicum cantu pulsura venenum, Succiduo lectum poplite lustrat anus; Et decrescenti zonam mentita lacerto Ter tria summissa murmure voce terit. Ter spuit in tergum; ter gutture sicca capacem Exhaurit bacho fertiliore sciphum. Postmodo secrete circeas aggerat herbas, Quas dederat Pindos, Othris, Olimpus, Athos. Quas anthedonii gustarunt intima Glauci, Nec desunt monti gramina lecta Rubro; Nec que te refovent ictam serpente, Galanthi, Nec florentini stamina fulva croci. Additur his mirre facinus, gummique sabeum Et que cum casiis cinnama mittit Arabs; His oculi lincis, renovataque cornua cervi Et candens refugo concha relicta mari Neu teneam verbis animum; miscentur in unum Singula thessalici que docuere magi. Hec ubi mixta mero nostrum reclusit in alvum, Omne ministerium iussit abire domo. Nec mora; palladia cristallum tingit oliva, Inscribit circum taxea virga solo: Intrat et in niveo figens cava lumina saxo Convocat omnificos ad sua sacra deos. Tunc ita quid frustra iuvenem premis, invida pellex? Quid petit ibico cera redacta tymo? Traicis effigiem scelerato, perfida, ferro, Inque bitumineas obicis ora faces? Quid matutinos flammis absumere succos Et circumfusa carmina dicta coma? Sanguinea video rutilos in imagine postes; Evellam digitis dira venena meis. Ipsa tuos perdam celesti carmine ritus; Ipsa tuum tollam, te prohibente, nefas. Nescis quanta meo vigeat sub pectore virtus; Plus mihi quam credas posse senecta dedit. Quantum corporeis minuit de viribus etas, Ingenio tantum contulit illa seni. Est leve cumee folium michi nosse Sybille, Humanas viso sidere nosco vices, Ludus anhelantis presagia dicere fibre; Oeoliden penna testoridemque novi; Nec me pretereunt numerati semina puncti, Non tripodum monitus, aonieque trabis. Et revoco a Stigiis, placeat modo, vallibus umbras; Non plus Tyresie precinit ignis apex. Sepius implicitas radio Salomonis ydeas, Sepe Cloantei demonis ore loquor. Sepe tego quantam mira caligine Pheben, Sepius ignaro fulmina reddo Iovi; Sepe nives stupuit mediis in partibus estas, Sepe bifrons Ianus grandine tecta quatit; Nunc silvas, nunc saxa traho, nunc versa remitto Flumina nimpharum precipitante choro; Nunc ego miranti nebulas impingo sereno; Nunc gravidas pluvias exule nube pluo: Destrue, crudelis, ceptum scelus, aut ego vindex Iniciam capiti premia digna tuo. Hec anus et celebres epularum munere mensas Instruit et menses corrigit ore suos. Illa cibos vinumque vorat; sic seva Caribdis Scillaque inexpleto vortice sorbet aquas. O utinam, dapium meus esset in agmine langor, Cum gelidis facerent humida dente minus. Cederet invicto Galieni pagina denti, Exitium nostri vix foret hora mali! Sed quid ego incassum puerili modo peropto? Ridet ab excelso talia vota deus. Utque iubet stabiles fatorum legibus orbes, Thestiadi similes, quem genuere cremant. Forsitan et Frigii geminantur monstra Timavi Et Pervi calidus creditus esse latex: Scis bene que nutrit fervens animalia gurges, Illa flagrante tamen degere nata loco; Ast ego ducibili vobis qui vesceret aura Ardeo fumifere vivus in ede Ditis. Audisti, dilecte michi, quo remige linter Naviget et nostri quanta ruina status. Que fore vera doles, quamquam tua littera nigri Arguat interitus me simulare metus; Nec me diffiteor me simulare timorem, Fingere quod non est si simulare vocas: Nam michi non obitus, verum mea vita pavori est; Qui tociens moritur, durat perire semel, Tu tamen ut caute miserum soleris amicum Quod velles, simulas me simulare pati: Exigit hoc viridi socialis nexus ab evo, Hoc facit offitii gratia cara tui; Sed si grata cupis solatia reddere lapso, Quo crucier morbi nomina scribe, precor. Hoc tu, consultis michi qui tribuere salutem, Quorum que superest est mea vita scies; Scitaque significa, nec me paciare sepulcro Querentem mortis que michi causa, tegi. Sic tibi felices vivant, patre sospite, fratres, Cumque verecunda coniuge tota domus. Sic valeas, valeat tecum pars altera nostri, Nam moriens solum parte sepultus ero. Anne times te posse mee superaddere pesti, Nomina si morbi scripseris ipse mei? Pone metu: inopes penuria summa tueri Constituit; precium ne vereantur habent. Sum miser in summo; fines egressa timendi Constat ab erumnis mens mea tuta suis. Theotonicus reboet boreali crudus ab arcto, Transeat ac siciens apula regna furor, Excipiat rabiem Karulus metuendus ab austro Et videant Ligures prelia pulcra ducum, Marchia Tarvisii nitidis horrescat in armis; Dimicet alterna cede cruentus eques, Intrepidus medios veniam clipeatus in enses, Consulet et fame gloria parta manu. Obiciar ferro letus, fortasse timebo Ne fugiant gemitus martia tela mei; Ausus in hostiles Codrus cecidisse Laconas, Ipse Creontiades concidit ense suo. Degeneres mortem metuant: moriamur! oportet; Imus in extremos cuncta creata rogos; Aspice florentem iuvenum tot millibus orbem Quos breve post tempus merserit atra dies; Versat opus natura suum, semperque figurat Materiam formis irrequieta novis. Ludimur a superis, manuum factura suarum, Nec sumus hoc hodie quod heri fuerimus. Nil igitur ...... quam leto tempore fungi Et cum desierint dulcia, dulce mori. Dii faciant hoc dulce tibi videatur amarum, Dum luteum stridens flumen amabit anas. Nos, quia iocundos sic vult deus egimus usus, Communem leti comperiamus opem. Cur mea tam longas lituo seducta forensi Texuit ambages sedula cura rogas, Cur incomposito decurrat epistola vultu, Cur picturatos nolit habere pedes. Parce tuo; statui respondet littera nostro, Nec petitur sollers extimulare favor. Luctor in adversos Lethen inducere luctus Vel saltem ut biiugo carmine dura levem: Naso thomitana metro spaciatus in ora, Flebilis exilii debilitabat onus. Tristis ob Euridicis raptus rodopeius Orpheus Applicuit thracie consona verba lire; Filaque pulsantem miseratus Ariona delphin, Expertum levium quam grave pondus opum. Vulneris autorem subiit Tristanus Yseldam, Dum streperet vario concita corda sono. Sic ego si nichilo componere grandia fas est, Nam nichil huic preter levia multa feres, Aut male flumineos elegis imitabor olores, Aut aliquos querula voce movebo deos. Tu quodcumque pares, uteri fetura beati, Sint tua sollicite nescia facta more. 5. Lovatus ad Compagninum Non dictura vale socio tibi ludit ab egro, Nacte sodalitii nomen, amice, salus Illa tuam vitam seros producat in annos, Ad votum placidam dissimilemque mee. Nam mea mens condam vitiorum subdita moli Transtulit ad partes corpora nostra suas, Seu quia contactu traxit caro semina morbi, Seu sic Parcarum nevit iniqua colus; Invida corporee, seu mens infirma, saluti, Parte data comiti triste levavit onus, Sive pater rerum iuveniles corrigit ausus Seu premit effigiem barbara Colchis acu. Quicquid id est, nam causa latet, dominatur in artus Torpor et in venis pascitur ignis edax. Humida torrentes sorbent vitalia flamme, Nec dum peonio terga dedere cibo. Expendit frustra medicas Polidarius artes; Fortius est summum qualibet arte malum. Si tamen est hospes subiecto spiritus omni Et mutat varias ignea forma domos, Sum Iove natus ego, lerneo tectus amictu, Veraque sunt samii que docuere senes. Insequitur profugas coniux Iovis Herculis umbras Temporis alternans in mea damna vices, Nam purgaturi bibituro pocula succi, Aeris a summo cardine fervor obest! Cum libuit cerebri stillantes stringere fluxus, Deucalionee casus habundat aque! Parce, precor, Iuno, non sum levis arbiter Yde, Non pius Eneas Acrisiique nepos, Non Helices proles, non autor stirpis, Agenor: Amphitrionidem nonnisi pena probat. Alcides ego sum? libice testentur arene, Busiris, Calidon, Cerberus, Ydra, Phriges. Consule centauros, presepia consule Tracum, Invenies vires non timuisse meas. Falleris, alma parens, animam post funera nati Iupiter ethereos iussit inire polos. Nuper eam vidi solio fulgere paterno, Carceris istius non colit illa casas. Alterius peccata luo, sic Hector Achilli Falsa Meneciadem sternit in arma suum, Sic Cephalus Procrim iaculo male fixit acuto In socia ferus hic; alter in hoste fuit. O mala credulitas, oneri nescius error, O facilis falli, cui cito prona fides! Esto, gemat Cephalus, doleat mavortius Hector, Non repetet veteres perdita vita locos. Est melius pharetra lesurum condere telum, Vulnere quam facto ferre salutis opem. Me miserum! quam tarda levat medicina dolores; Quam trahit ad sani limina passus iners! Passus iners utinam, ne lapsu forte maligno Obruat infelix, ultima meta, caput! Exulet illa, precor, sero tangenda sub evo, Post post cignee tempus inane come! Hoc iubeat natura potens; hoc missus ab alto Ethere non tacta virgine natus Homo; Hoc quoque natalis motus previderit astri: "Claudat in estremum longa senecta diem." Que precor ipse, scio pura te menti precari, Si modo niseus sat michi notus amor. Addis ut approperet virtus mansura salubris Vivaci pilii Nestoris equa more. Et, quia te voto poscit tibi nupta pudico Et scis legitimi gaudia quanta thori, Subicis ut nostre maturent tempora tede Et vocet ad patrios te mea causa lares. Quod facis hoc facio, nobis mora quelibet annus; Cinthie, veloces scande sororis equos, Insolita celeres urge vertigine currus, Vix via pennatas sentiat usta rotas, Occiduus cardo non tantum distet eoo, Desinat auroram longus habere rubor. Quod si lege deum roseas mutare quadrigas Nec cursus alio vertere more potes, Pone fugam morbo; labentes erige vires, Adcelerat thalami iurgia festus Ymen. Tunc quorum tam lente nunc facis ardua lustra Tunc ut nunc superet secula lucis iter. Hoc rogat eger amans, in se rogat ille sodali Serviet offitium, Phebe, duobus idem. Teque sagittiferi sensisse Cupidinis arcus, Thus manet et vati laurus amica tuo. Tu medicas artes, tu dulcia carmina nosti, Tu solitus duro tempore nosse tuos, Te Paris in sevo funestum sensit Achille, Sic tibi cara tuo Pergama structa manu, Sum tuus, yliaco vel condam tractus ab ortu, Si modo dardanios Padua credit avos; Vel quia castalias mulcentem pectore rupes Te simul et musas sepius aure bibi. Sepe ego pegaseis latices e fontibus hausi Et tetigi docilem police sepe chelim, Hactenus invalidum solantia carmina corpus Musarum studuit continuare canor. Amodo pauca leges metris conclusa duobus, Hoc tamen adiecto versibus acta tribus.