CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus LOVATI.cert-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/LOVATI.cert-01.xml.

Documentum LOVATI.cert-01.xml in db pdill0


Lovatus Laudat amicitiam capitis sententia cani Ut quoddam coeleste bonum, laudantur amici Sint velut humanae stabilis fultura ruinae, Utque notat sapiens, spatium producere vitae His sine nullus amet: tanta hoc in foedere vis est. Expedit hos igitur quaeri: venemur, Aselle, Nam potis es mersum latebris educere verum, Quis vere sit amare potens, quis dignus amari. Quem mihi si pingas et des cognoscere talem, Vota ego Francorum solvam non grandia regi Exiguam statuam modicae vel lumina cerae. Sed vereor ne quod dilectum posco sodalem Sit sine re nomen vel si cum nomine res est, Nuda sit et simplex et sensibus invia nostris: Aut si forte capi sensu valet, aemula nigri Illa fuit quondam nunc corvo rarior albo, Aut cygnus niger est vel avis quae vivit amomo. Quidquid id est, nil turpe precor dignumve repulsa Ede, precor; socius sic sis per saecula felix, Sic tibi det Dominus qualem mens fingit amicum. Mussatus Dulce rogas, o sola meae solatia vitae Mi Lupe, tale tuum carmen demulcet Asellum Quaesisti quis verus amans, quis et aptus amari. Per Patavos Sanctos et Gallica numina iuro Non homines novi, certe ignoratus utrique est. At tamen hic proprium superat mens conscia sensum Responsura tibi digito non indice qui sit, Sed velut ipsa capit quales hos esse necesse est. Quos alternus amor stabili sub foedere iunxit Instinctus virtutis alit diffusus utrinque; Nam virtus est ipse vigor qui gignit amicos. Hos equidem tales ratio commendat amantes Sola quibus virtus attenditur: utilis ille est, Ad quem tendit homo tanto pro foedere, finis. Tu caput o canum recolo modo Nestoris olim Et magis Aeacidae, licet haec non fabula cygni Vana nec humanae mendax translatio formae, Dic quid amicitia est et si genus istud in ullas Dividitur species, et quae sunt quaeve legenda Sit potius. Fac nota tuo radicitus ista Ingenio: certus mihi sis ad cetera limes. Lovatus Optarem patulis possem describere signis Res sine nominibus, nam saepius intima sermo Non bene significat desuntque vocabula rebus. Nuper enim quaerens a te quis dignus amari, Quis vere sit amare potens, puto quaerere qualem Expedit esse hominem pulcro hoc de foedere natum, Et pingi volui talem pictumque volebam Quis erat digito monstrari et dicere: hic est. At tu, care, tuo tacita quem mente gerebam Concipis ingenio melius quam verba sonarent, Et responsa meam reddis retegentia mentem. Tu bene quod novi, sed ne bene conoscere credens Decipiar fallantque animum tua carmina nostrum Intellecta parum, quod sentio clarius audi. Qui bene velle potest alii solumque benigno Illius intuitu cui vult, is natus abunde est Aptus amicitiae, quam, quid sit, scribere nitar. Velle bonum contraque pati nec velle latenter Istud amicitia est: seu mutua forte voluntas Optativa boni neutri celata volenti, Aut optabilium manifesta volentia rerum Erga aliquem voto cum quis redamatur eodem, Sive alium versus non tectum velle bonorum Dum pariter cupidum redamat dilectus amantem. Hanc rem sic ponunt sapientum scripta priorum Tres sectam in species, cum constet amabile triplex Esse bonum: aut virtus quae per se grata petenti, Sola sibi merces alieni nescia fructus: Utile sicut opus quorum nos allicit usus Quae nihil intus habent sed in his quod quaeritur extra est: Est et amabilium quid delectabile, quale Iucundum, sed et hoc tamquam mihi commodus opto. Haec tria propter amant. Primae subiecta figurae Grandis amicitia et longo durabilis aevo; Durat enim virtus et amatio iuncta bonorum, Optima, rara tamen, saeclo male cognita nostro, Rari quippe boni, vera et perfecta duorum est Copula, quam sancti radius solidavit honesti: Haec facit ut, quamvis nil proficientia nobis Quae bona sunt, eius causa cupiamus amico. Utile quapropter vel delectabile verae Nexus amicitiae non est sed amare secundum Quod prodest cupido vel quod delectat amantem. Quae magis est optanda trium, tu, dulcis amice, Exigis ut metrico ludens modulamine pandam. Parce recusanti: non est res tanta pusilli Ingenii studiique mei; maiora requirit; Nec bene pierio res est bene commoda plectro. Haec ut materies liqueat tibi plenius, altum Pectus Aristotelis vel stoam consule portam Invenies humeris.