CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus LEONZIO.odis-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/LEONZIO.odis-01.xml.

Documentum LEONZIO.odis-01.xml in db pdill0


Virum mihi pande Musa multimodum qui valde multum Erravit ex quo Troie sacram civitatem depredatus fuit Multorum hominum vidit urbes et intellectum novit Multas autem hic in ponto passus fuit angustias proprio in animo. Redimens propriam animam et reditum sociorum Sed non sic socios salvavit desiderans licet Ipsorum enim propriis stultitiis perierunt Stolidi qui per boves yperionis solis Comederunt, nam hic istis abstulit reditus diem Hec a quacumque parte dea filia iovis dic et nobis Iam alii certe omnes quot fugerant gravem destructionem Domi erant bellum cum fugerant atque mare Hunc autem solum reditus egentem atque uxoris Nimpha venerabilis impediebat Calipso diva dearum In speluncis cavis desiderans maritum esse Sed quando iam tempus venit circumexpletis annis In quo ipsi venerunt dei domum redire Ad Itachiam nec ibi fugisse fuit agones Et cum propriis amicis dii autem miserebantur omnes Preter Neptunum hic autem solicite irascebatur Antitheo Ulixi antequam ad propriam terram veniret Sed hic ad Ethiopas venit procul existentes Ethiopas qui in duas partes divisi sunt ultimi virorum Hi quidem intrante yperione hi autem saliente Vescens taurorum et agnorum hecatombe Hi autem hic delectabatur cibo adstans sed iam alii Iovis in atriis Olimpii congregati erant Istis autem sermones incepit pater virorumque deorumque Recordatus enim in animo est immaculati Egisti Quen iam Agamemnonides valde gloriosus interfecit Orestes Huius hic recordatus verba immortalibus loquebatur Heu amici qualiter iam deos mortales inculpant A nobis enim fantur mala esse. Sed et ipsi Ipsorum stultitiis preter fatum angustias habent Sicuti et nunc Egistho preter fatum Atride Nupsit uxor procax hunc autem interfecit reversum Sciens gravem perniciem ex quo antea sibi diximus nos Mercurium cum miserimus bene spectatorem Argiphontem Nec ipsum interficere nec procari uxori Ab quidem Oreste vindicta erit Atride Quando adoleverit et propriam desideraverit terram Sic fatus est Mercurius sed non sensus Egisti Flexit bona sentiens nunc autem simul omnia reddidit Huic autem retribuit postea dea glaucopis athena O pater noster Saturnine excellentissime regum Et valde ille decenti iacet interitu Sic pereat et alius quicumque talia faciet Sed michi pro Ulixe bellicoso inciditur anima Infortuna qui iam longe amicis procul nocumenta patitur Insula mari circumdata ubi umbilicus est maris Insula autem arborata dea aurem in domibus habitat Atlantis filia omnia sentientis qui maris Totius profunditates scit tenet autem columnas ipse Longas que terram et celum circum tenent Huius filia miserum plorantem impedit Semper in mollibus et sapientibus sermonibus Blanditur ut Itachie obliviscatur Nam Ulixes Desiderans etiam fumum salientem aspicere Proprie terre mori desiderat non autem tibi Removetur amica anima Olimpie non Ulixes Argivorum in navibus grates dabat sacra sacrificans Troia in ampla. Cur iam sibi in tantum iratus es Iupiter Huic autem retribuens affatus est nubium agregator Iupiter Filia mea quale te verbum fugit septem dentium Quomodo iam certe Ulixis ego mirabilis obliviscarer Qui ultra sensum est mortalium ultraque sacra deis Immortalibus dedit qui celum amplum habent Sed Neptunus terram equitans dure semper Ciclope iratus quem oculo cecavit Contrarium diis Poliphemum cuius potentia est magna Omnibus in Ciclopibus. Thoosa autem ipsum genuit nimpha Phorcinos filia mari sine fece predominantis In speluncis cavis neptuno cum miscuerit se Ex hoc iam Ulixem Neptunus terram movens Non interfecit errare facit procul paterna terra Sed eya nos isti consulemus omnes Reditu ut veniat Neptunus autem desinet Propriam iram non certe aliquando poterit contra omnium Immortalium nolle deorum litigare solus Huic autem retribuit postea dea glaucopis Athena O pater noster Saturnie excellentissime regum Si certe iam nunc hoc amicum beatis deis Reverti Ulixem multa sentientem ad propriam domum Mercurium certe diactoron Argiphontem Insulam ad Ogigiam commoveamus ut cito Nimphe bonicome dicat verum consilium Reditum Ulixis talasifronos ut veniat Nam ego Itachiam veniam ut eius filium Magis horter et sibi potentiam in sensibus ponam Ad contionem cum vocaverit comosos Achivos Omnibus procatoribus sententialiter dicere qui eius semper Oves parvas interficiunt et pedes revolventes flexicornos boves Mittam autem eum ad Sparten et ad Pylon amathuntam Reditum auditurum patris amicabilis sic ubi audiet Atque ubi gloriam bonam in hominibus habeat Sic cum dixerat sub pedibus ligavit bonos sutilares Ambrosios aureos quae ipsam tulerunt ac per mollem Ac per infinitam terram similiter flatui venti Accepitque fortem lanceam acutam acuto ferro Robustam magnam ponderosam qua domat turmas virorum Heroum quibus irata fuerit fortem patrem habens Abiit autem per Olimpum carinum commota Stetitque Itachie in loco in vestibulis Ulixis In limine Auleo palma autem tenebat ferream lanceam Assimilata amico taphiorum pastori menti Invenit vero procatores superbos hi certe iam Aleis ante ianuas animum delectabant Sedentes in coriis boum quos interfecerunt ipsi Precones autem ipsis et citi famuli Hi vere vinum miscebant in crateris et aquam Hi autem spongiis multum perforatis mensas Tergebant et anteponebant atque carnes multas dividebant Hanc autem multum primus vidit Telemacus deo similis Sedebat enim in procatoribus amicam cruciatus animam Respiciens patrem bonum in sensibus si ab aliq cum venerit Procatoribus his quidem dipersionem per domos imponat Honorem autem ipse habeat et possessionibus propriis dominetur Hec sentiens procatoribus simul sedens aspexit Athenam Ivit autem versus vestibulum redarguit se in animo Forensem diu in ianuis stare Iuxta autem stans Manum cepit dexteram et recepit ferream lanceam Et ipsam vocans verbis pennosis loquebatur Ave amice nobiscum amicaberis nam postea Cenam cum finieris sermocinaberis cuius tibi oportunitas Sic cum dixit precessit Hec autem sequebatur Pallas Athena Isti autem quando iam intra fuerunt domum altam Lanceam certe erexit ferens in columna longa Vagina lancearum intus benefacta ubi alie Lancee Ulixis talasifronos stabant multe Ipsarum autem in throno sedem fecit ducens sub pannum cum extenderat Bonum varium sub autem scabellum pedibus fuit Penes autem ipsam currum posuit depictum extra alios Procatores ne forensis consultatus rumore congregationis Cena sine delectatione se haberet superbis cum advenerat Ac ut ipsum de patre absente interrogaret Cherniva pedisequa fudibili fudit ferens Bono aureo supra argenteum lebetem Ut lavarentur ante autem benefactam extendit mensam Frumentum autem venerabilis tamii anteposuit ferens Epulas multas cum supraposuit libenter dans adstantibus Cibi carnium incisoria anteposuit cum tulit Omniusmodi ante autem ipsis posuit aureos calices Preco autem ipsis cito ambulabat pincernans Intro autem venerunt procatores superbi isti certe postea Per ordinem sederunt in sedibusque thronisque Istis autem famuli quidem aquam in manibus fuderunt Iuvenes autem crateras coronaverunt potu Cererem autem famule congregabant in calathis Isti autem ad utilia fercula prompte anteposita manus extendebant Nam postquam potu et cibo desiderium extraxerunt Procatores quibus certe in sensibus alia in cura erant Cantilena chorea hec enim ornamenta epuli Preco autem in manibus citharam pulchram posuit Fimio qui iam canebat in procatoribus necessitate Certe hic cytharizans concordabat bene canere Nam Thelemacus affatus est glaucopem Athenam Iuxta tenens caput ut non audirent alii Forensis amice licet et me reprehendas quicquid dicam Istis certe hec in cura sunt cythara et cantilena Leviter quia alienas divitias sine ultione comedunt Viri cuius iam alicubi alba ossa marcescunt pluvia Iacentia in terra vel in mari unda revolvit Si illum Itachiam videbunt iam reversum Omnes orabunt leviores pedes esse Quam ditiores auroque vesteque Nunc hic sic periit mala morte neque aliqua nobis Consolatio licet aliquis terrestrium hominum Dicat venturum esse illius autem periit reditus dies Sed eya michi hoc dic et veraciter narra Quis unde es virorum ubi tibi civitas atque parentes In qua autem navi venisti quo modo autem naute Duxerunt ad Itachiam qui esse gloriantur Non enim te pedestrem puto huc venire Et michi hoc narra verum ut bene sciam Vel nuper venis vel et patrius es Amicus quia multi fuerunt viri nostra in domo Alii quia ille conversabilis fuit hominum Huic autem redixit glaucopis Athena Tibi enim ego hec valde veraciter narrabo Mentis Anchialio bellicosi glorior esse Filius nam taphiis navigatoribus dominor Nunc autem huc cum navi veni atque sociis Navigans pernigrum pontum per aliam vocem habentes homines Ad Temesin pro ere fero nitidum ferrum Navis autem mihi hec stat in agro procul civitate In portu ritheo sub niio arborato Amici autem alterutrum patrii gloriamur esse A principio sique senem interrogabis cum veneris Laertem heroem quem non fantur ad civitatem Venire sed procul in agro nocumenta pati Vetula cum pedisequa quae sibi cibumque potumque Anteponit quantum iam ipsum labor in membris cepit Serpentem per locum fertilem culture vineose Nunc autem veni iam certe ipsum fati sunt venturum esse Tuum patrem sed iam hunc Dei ledunt iniuria Non certe adhuc mortuus in terra divus Ulixes Sed adhuc aliqua vivus impeditur Apollo in ponto Insula in circumflua mari pessimi autem ipsum viri impediunt Agrestes qui illum retinent nolentem Nam nunc tibi ego vaticinabor sicuti in animo Immortales ponunt et sicuti perficiendum puto Nec vaticinator existens neque de avibus palam sciens Non adhuc longe amico procul patria terra Erit non si ferrea ligamenta tenent Cogitabit ut veniat quia multe astutie est Sed eya michi hoc dic et veraciter narra Si iam ab ipso tantus filius es Ulixis Valde certe capite et oculis bonis assimilas Illi quia sepe taliter miscebamus alterutrum Ante quam illum ad Troiam ascendisse quo alii Argivorum optimi iverunt cavis in navibus Ex tunc non Ulixem ego vidi neque me ille Hanc Thelemacus scientificus contra allocutus est Tibi enim ego amice valde veraciter narrabo Mater certe me fatur illius esse. Nam ego Non scio non certe aliquis proprium patrem ipse cognovit Sic iam ego debui beati alicuius esse filius Viri quem in possessionibus propriis senectus advertit Nunc autem qui miserimus natus est mortalium hominum Ex illo me fantur ortum esse postquam tu me de hoc interrogas Huic autem dixit dea glaucopis Athena Non certe tibi generationem dei ingloriosam retro Fecerunt postquam te talem genuit Penelopia Sed eya mihi hoc dic et veraciter narra Que epulatio queque congregatio hec est quid autem tibi necessitas Convivii vel nuptiarum postquam non eranos hoc est Quoniam mihi iniuriantes superbe videntur Comedere per domum reprehendet hoc vir Vituperia multa respiciens quisquis sapiens adveniet Huic autem Thelemacus scientificus contra locutus est Amice postquam iam te his me interrogas atque inquiris Apparebat certe quondam domus ista dives et irreprehensibilis Esse donec adhuc ille vir presens erat Nunc autem aliter volverunt dei mala consulentes Qui illum certe inapparabilem fecerunt ultra omnes Homines quia non mortuo sic contristarer Si cum propriis sotiis interfectus fuit Traianorum in loco Vel amicorum in manibus postquam bellum perfecit Ex hoc sibi sepulturam certe fecerunt iam omnes Achivi Atque et proprio filio magnam gloriam tulit post Nunc autem ipsum ingloriose Arpie usurpaverunt Corruptus est inapparabilis inexauditus mihi autem dolores fletusque Reliquit non autem illum flens suspiro Solum quia mihi alia dei mala flagella preparaverunt Quot enim insulis dominantur optimi Dulichie Samoque et arborosa Zachipho Atque quot aspere Itachie predominantur Tot matri mee procantur consumuntque domum Hec autem non abnuit odiosas nuptias neque finem Facere potest. Isti autem corrumpunt comedentes Domum meam cito iam me destruent et ipsum Hunc autem anxia facta allocuta est Pallas Athena Heu amici vere iam multum absente Ulixe Deficiet qui procatoribus vituperosis manus imponetur Utinam certe nunc cum venit domum in primis ianuis Stet tenens galeam et scutum et duas lanceas Talis existens qualem ipsum ego primo vidi Domo in nostra potantemque delectantemque Ab Ephyri reversum ab ilo mermeridao Ivit enim illuc cita in navi Ulixes Pharmacum viros interficiens querens ut sibi esset Sagittas ungere ferreas sed ille non sibi Dedit quia iam deos venerabatur semper existentes Sed pater sibi dedit meus diligebat enim valde Talis existens cum procatoribus conversaretur Ulixes Omnes cito morituri fierent amararum nuptiarumque Sed certe hec deorum in genibus iacent Vel reversus ultionem sumat vel et non Propriis in atriis tibi autem cogitare precipio Quomodo procatores expellas ab atrio Sed eya nunc audias et meos cura sermones Cras ad contionem cum vocaveris heroas Achivos Sermonem dic omnibus dei autem testes sint Procatores certe ad propria dividi precipe Mater autem si sibi animus vult nubere Retro vadat ad atrium patris valde potentis Isti autem nuptias preparabunt et ordinabunt cedna Multa valde quod convenit amicam filiam sequi Tibi autem ipsi sapienter consulam sique obedias Navem cum aptaveris remigatoribus viginti que optima Venias auditurus de patre diu absente Si quis tibi dicat mortalium vel vaticinium audias A Iove quod maxime fert famam hominibus Primo certe ad Pylon venias et interroga nestorem divum Illinc ad Sparten ad flavum Menelaum Ille certe ultimus venit Achivorum enea habentium indumenta Si certe patris vitam et reditum audiens. Vere iam consumens licet adhuc sustinebis per annum Si autem mortuum audies non autem existentem Reversus autem postea amicam ad paternam terram Sepulturam sibi effodias et cum sepulcralibus sepelias Multis valde qualiter convenit et viro matri da(to.) Nam postquam iam hec perfecerisque et feceris Cogita postea per sensum et per animum Quomodo procatores in atriis tuis Interficias vel dolo vel palam non autem te oportet Puericantem duci quia non talis es Vel non audis qualem gloriam accepit gloriosus horestes Omnibus in hominibus postquam interfecit patricidam Egistum dolosi consilii qui sibi patrem gloriosum interfecit Et tu amice valde certe te video bonumque magnumque Fortis fias ut aliquis tibi et tarde venturorum hominum benedicat Nam ego ad navem citam veniam nunc Atque ad socios qui iam me valde graviter anxiantes expectantes Tibi autem ipsi in cura sit et meos cura sermones Huic autem Thelemacus sciens contra locutus Amice vere quidem hec amicabilia sentiens concionaris Sicuti pater proprio filio et nunquam obliviscar ipsorum Sed eya nunc expecta festinans licet ad viam Ut lotusque delectatusque in amica anima Donum habens ad navem venias gaudens in animo Honorabile valde bonum quod tibi iocale erit A me sicuti amicabiles amici amicis dant Hunc autem retribuens affata est glaucopis Athena Non amplius nunc impedias desiderantem viam Donum autem quodcumque mihi dare amica anima vult Retro venienti dabis domumque ut feram Et valde bonum acceperis tibi autem dignum erit retributione Hec certe iam sic cum dixit abiit glaucopis Athena Avis autem sicuti Anopea volavit isti autem animo Posuit potentiam et audaciam recordarique fecit ipsum patris Magis adhuc quam antea Hic autem sensibus propriis intellexens Obstupuit in animo agnovit eum Deum esse Statim autem ad procatores ivit similis deo vir Istis autem cytharista canebat gloriosus isti autem tacite Sedebant audientes hic autem Achivorum reditum canebat Anxium quem a Troia dedit Pallas Athena Huius autem a palatio sensibus intellexit admirabilem cantilenam Puella Icari sapiens Penelope Per scalam autem altam descendit proprie domus Non sola simul ipsam et pediseque due secute Hec autem quando ad procatores venit diva feminarum Stetit iam penes ostium inferioris domus studiose facte Contra genas tenens mollia vela Pedisequa autem vere sibi honesta exutrumque parte adstitit Cum lacrimavit autem postea alloquebatur divum cytharistam Fimie multa enim alia mortalium delectabilia scis Opera virorumque deorumque quae glorificant cytharistam Ex illis unum ipsis cane sedens isti autem procatores Vinum bibant hanc autem finias cantilenam Angustiosam que mihi scripsi in pectoribus amicam animam Premit postquam me maxime tetigit tristitia sine fine Tale certe caput desidero recordata semper Viri cuius gloria amplam per helladam et medium Argon Hanc autem Thelemacus sciens contra allocutus est Mater mea cur vero invites delectabili cantori Delectare ubi sibi intellectus commovetur non autem cantores Causales sed iam Iupiter causalis qui dat Viris inventoribus quomodocumque vult cuilibet Isti autem non reprehensio Danaorum malam mortem canere Illam enim cantilenam maxime glorificant homines Que audientibus novella est Tibi sustineat cor et animus audire Non certe Ulixes solus amisit reditus diem In Troia multi autem et alii viri perierunt. Sed ad domum cum veneris cura quae tui opera sunt Telam columque et pedisequis precipe Opus laborare sermo autem viris in cura erit Omnibus maxime autem mihi cuius certe dominium est in domo Hec certe obstupefacta iterum domum intravit Filii certe sermonem scientificum posuit animo Atque ad palatium cum ascenderit cum pedisequis feminis Plorabat postea Ulixem amicabilem maritum donec sibi somnum Dulcem in superciliis posuit glaucopis Athena. Procatores autem turbati sunt per atria umbrosa Omnes animo elegerunt in lectis congregari Istis autem Thelemacus scientificus incipit sermonem Matris mee procatores superbam iniuriam habentes Nunc comedentes delectemur non autem rumor Sit quia bonum est audire cantorem Talem qualis hic est deis similis voce Mane autem a contionem sedebimus venientes Omnes ut vobis sermonem audacter cum sententia dicam Exite ab atriis alias autem in cura habeatis epulationes Vestras possessiones comedentes alterutrum retribuentes per domos Si autem vobis apparet hoc melius et utilius Esse viri unius vitam inulte destruere Destruatis ego autem deos implorabo semper existentes Sique aliquando Iupiter det post ulta opera fieri Sine ultione postea domos intra pereatis Sic fatus. Isti autem vere omnes dentes in labiis cum inseruerint De Thelemaco admirabantur quoniam audacter contionabatur Hunc autem Antinous affatus est Eupithei filius Thelemace vere valde iam te docent dii ipsi Altum contionatorem esse et audacter contionari Ne te in circumflua Itachia imperatorem Saturnius Faciet quoniam generatione paternale est. Hunc autem Thelemacus sciens contra allocutus Antinoe licet mihi et admiratus eris quicquid dicam Etiam hoc velim Iove dante sumere Vel dices hoc malum in hominibus factum esse Non certe malum regnare in domo mea cito autem tibi dabo Divitias que sunt et preciosiores ipse Sed certe imperatores Achivorum sunt et alii Multi in circumflua Itachia viventes atque antiqui Quorum aliquis hoc habeat postquam mortuus divus Ulixes Hunc autem Eurimachus Polyvi filius contra allocutus Thelemace certe hec deorum in genibus iacent Quisquis in circumflua Itachia regnabit Achivorum Possessiones autem ipse habes et domibus propriis dominaris Non certe aliquis veniet vir qui te nolentem viribus Possessiones destruet Itachia adhuc habitata Sed volo te optime de forense interrogare Unde iste vir a qua autem gloriatur esse Terra ubi autem sibi generatio et patria cultura Vel aliquam annuntiationem patris fert venturii Vel proprium eius opus desiderans huc venit Quare commmotus statim vadit neque expectavit Ut sciret non certe alicui malo in vultu assimilabatur Hunc autem Thelemacus sciens contra allocutus Eurimache certe reditus amissus patris mei Non vere annuntiationi adhuc obedio si ab aliqua veniet Neque de vaticinio curo de quocumque mater Ad atrium cum vocaverit vaticinatorem interrogaverit Forensis autem ille meus patrius a Tafo est Menthis Anchialio bellicosi gloriatur esse Filius nam Taphiisis remum diligentibus dominatur Sic fatus Thelemacus sensibus autem immortalem deam agnovit Hi autem ad choream et desiderativam cantilenam Mutati delectabantur expectabant autem vesperum ut veniret Istis autem cantilena delectantibus niger hesperus venit Iam tunc dormituri iverunt domum quodlibet Thelemacus autem ubi ei thalamus pulcherime aule Altus ordinatus erat visibili in loco Illuc venit ad cubile multa sensibus cogitans Isti autem simul accensas lampadas tulit scientifica sciens Euriclia Opos filia Pisinoridao Quam quondam Laertes emerat possessionibus propriis Adolescentem adhuc existentem viginti boum autem dedit Similiter autem ipsam venerabilis uxori honorabat in atriis Cubili autem nunquam miscuit iram autem evitavit uxoris Hec sibi statim accensas lampades tulit et ipsum maxime Inter famulas diligebat et nutriebat parvum existentem Aperuit autem ianuas thalami studiose facti Sedit autem in lecto mollemque expoliavit vestem Et hanc certe vetule studiosa consilia scientis posuit manibus Hec certe hanc cum studiose duplicaverit et cum cura aptaverit vestem In pertica cum appenderit penes perforatos lectos Commota est ut iret a thalamo ianuam autem traxit coroni Argentea atque seram extendit in clausura Ubi hic nocturnus velatus ovis flore Consulebat sensibus propriis de via quam dixit Athena.