CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus LEONZIO.ilia-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/LEONZIO.ilia-01.xml.

Documentum LEONZIO.ilia-01.xml in db pdill0


Iram cano dea Pellidis Achillis Pestiferam quam innumerabiles gentis dolores posuit Multas autem robustas animas inferno anmisit Heroum ipsos autem cadavera ordinavit canibus Avibusque omnibus. Iovis autem proficiebatur consilium Ex quo iam primitus separatim litigaverit Atridesque rex virorum et divus Achilles. Eius enim ipsos deorum liti convinxit ut pugnarent Latone et Iovis filius hic certe imperatori iratus Pestem ad exercitum suscitavit malam corrumpebantur autem populi Quia Crisem inhonoravit sacerdotem Atrides hic enim venit citas ad naves grecorum Liberaturusque filiam ferensque miserabilia dona Coronam habens in manibus procul sagittantis Apollonis Aureo cum sceptro et deprecabatur omnes Achivos Atridas autem magis duos ornatores populorum Atrideque et alii bene ocreati. Achivi vel Greci Vobis certe dii dent celestia culmina habentes Depredari Priami civitatem bene domum ire Puellam autem mihi liberare amicam hec precia recipite Venerantes Iovis filium procul sagittantem Apollinem Ubi alii prope omnes laudaverunt Greci Venerarique sacerdotem et splendida recipe dona Sed non Atride Agamemnoni placuit animo Sed male expellit contumaci autem sermone precipiebat Ne te senex cavis in navibus inveniam Vel nunc tardantem vel postea iterum venientem, Non iam tibi iuvabit sceptrum et corona dei Hanc autem ego non solvam ante ipsam et senectus sequetur Nostra in domo in Argo procul patria Telam texentem et meum cubile contra respicientem Sed vade ne me instiges saniorem ut revertaris. Sic fatus est pertimuit autem senex et obediit sermoni Descendit autem tacitus ad litus multum fluctuantis maris Multis autem postea procul veniens obsecravit senex Apollinem regem quem bonam comam habens peperit Latoam Exaudi me argenteum habens arcum qui Crisem a pueritia defendis Ad Chillam gloriosam Tenedon autem fortiter regnas Smithef si quando tibi alacre sacrum si ad templum fudi Vel si quando autem tibi pinguia crura cremavi Taurorum atque caprarum. in hoc autem exaudi me in hoc desiderio Honorent Greci meas lacrimas tuis sagittis Sic fatus est orans. Huc autem audiebat Phebus Apollo, Descendit autem ab Olimpo carino iratus animo Arcum humeris habens amplamque pharetram Sonuerunt autem sagitte in humeris irati Ipso moto hic ibat nocti similis Sedit postea procul navibus cum sagitta apparuit Gravis autem stridor factus est argentei arcus Mulos quippe primum perambulavit et canos albos Sed postea ipsis telum de bono peuco mittens Percutiebat semper pire mortuorum comburebant cumulate Per nonam diem certe per exercitum ambulaverunt tela dei In nona autem ad agregatorum vocavit populum Achilles Huic enim in sensu posuit dea alba brachia Iuno. Curabat enim de Danais quia leviter morientes videbat Hi vocati autem postquam et simul congregati facti sunt. His autem surgens fatus est pedivelox Achilles Atride nunc nos iterum impeditos puto Retro reverti si mortem velimus aufugere Iam simul bellum domat et pestis Grecos Sed eya aliquem vaticinatorem interrogemus vel sacerdotem Vel somniorum interpretem etenim somnium a Iove est Qui dicet quare tantum iratus est Phebus Apollo Si forte hic pro deprecatione conquerit atque pro hecatombe Agnorum si meo cnissa caprarum que perfectarum Velit mitigari nobis longe luem expellere Certe hic sic dixit infra sedit. His autem surrexit Calcas thestorides augur avium valde optimus Qui sciebat queque presentia queque futura et preterita Et navem conduxit Grecorum Ylion intra Quam divinationem hanc enim dedit sibi Phebus Apollo Qui eis bene sciens concionatus est et vera dixit O Achille iube michi Iovi amice ferre Iram Apollinis longa tela habentis regis Tibi enim ego dicam tu autem promitte et mihi iura Vere michi voluntarius verbis et manibus et auxiliari Certe puto virum irasci qui magne in omnibus Grecis dominatur et ei obediunt Achivi Melior enim imperator quando irascitur viro minimo Quod si iram in eadem die digerat Sed et postmodum habeat iram ut perficiat In pectoribus propriis. Tu autem dic si me salvabis Huic ac retribuens fatus est pedivelox Achilles Horteris valde dic divinum quid scis Non per Apollinem Iovi amicum cui tu Calcan Orans Grecos divina scientes ostendis Nullus me vivente et in terra conspecto Tibi cavis in navibus graves manus imponet Cum omnibus Grecis non si Agamemnonem dices Qui nunc valde optimus in exercitu gloriatur esse Et tunc iam hortatus eloquebatur mantes immaculatus Non enim hic pro deprecatione conquirit neque pro hecatombe Sed propter sacerdotem quem inhonoravit Agamemnon Non solvit filiam et non recepit precia. Propter hoc enim dolores dedit procul sagittans atque adhuc dabit Nec hic autem pestis graves manus extollet Ante quam patri amico detis elicopida puella Non redemptam sine precio terreque sacram hecatombem. Ad Crisem tunc autem ipsum deprecantes mitigabitis Vere hic sic dixit infra sedit his autem surrexit Iratus Atrides amplus imperator Agamemnon Iratus ire autem magne sensus nigerrimi Implebant oculi autem ei igni flagranti assimilati sunt Calcantem primitus male respiciens redixit Vaticinator malorum nunquam mihi quod utile dixisti Semper tibi que mala sunt amica sunt sensibus vaticinari Bonum nunquam dixisti verbum neque perfecisti Et tunc in Grecis divina sciens contionaris Sic iam hec ideo nobis procul sagittans dolores preparat Propter quod ego puelle Criseidis splendida precia Nolui recipere quia multum volo eam Domi habere etenim leviter Clitemnistre ante volui Puelle virgini postquam non ipsa est peior Non corpore neque forma neque sensibus neque opibus Sed et sic volo dare etiam si hoc est melius Volo ego populum salvum esse quod destrui Postea mihi honorem subito preparabitis ut non solus Grecorum sine honore sim quia neque convenit Annueritis enim hoc omnes quia mihi honor venit alia Huic enim retribuens postea acutuspedes divinus Achilles Atride gloriose amantior possessionum omnibus Quomodo enim tibi dabunt honorem magnanimi Greci Non adhuc scimus ensenia posita multa Sed que ex civitatibus depredati fuimus ea data sunt Populis non est visum retro hec revocare Sed tu certe nunc hanc deo da postea Greci Tripliciter quadrupliciter reddemus si forte Iupiter Dabit civitatem Troiam bene muratam depredari Huic autem retribuens fatus est res Agamemnon Non sic bonus existens deo similis Achille Iurare in intellectu quia non transgredieris neque subiugabis Vel si vis ut ipse habeas honorem sed me sic Sedere carentem manda autem mihi hanc reddere Sed si certe dabunt honorem magnanimi Greci Trutinantes per animum ut dignum sit Sed si non dabunt. Ego autem ipse accipiam Vel tuum vel Aiacis veniens honorem vel Ulixis Ducam accipiens hic autem si irascet ipsum subiugabo Sed certe hec colloquemur et iterum Nunc eya navem nigram proiciamus in mare divum Et remigatores dextros congregemus et hecatombem Ponamus supra eam Crisidem pulchram genas Ponamus unus autem quis princeps vir consultor sit Vel Aiax vel Ydomenes vel divus Ulixes Vel tu Pellide omnium tremebunde virorum Ut nobis e caregon mitiges sacra locutus Hunc enim sub oculis videns fatus est pedivelox Achilles Heu verecundiam indute vulpinem Quomodo quis tibi prontus verbis obedit Grecorum Vel viam venire vel hominibus fortiter pugnare Non enim ego Troianorum causa veni pugnatorum Huc pugnaturus quia non mihi causales sunt Non enim isti unquam meas boves abegerunt neque equas Neque in Pythia magne glebe nutrice hominum Fructum leserunt quia valde multa in medio sunt Montes umbrosi mareque resonans Sed tui o magnus pudor simul venimus ut tu gaudeas Penam sumentes Menelao tibique oculos caninos habenti A Troianis quod non curas neque auxiliaris Etiam michi honorem ipse accipere minaris Pro quo multum laboravi dederunt autem mihi filii Grecorum Non tibi unquam simile habebo donum cum Greci Troianorum depopulabuntur bene habitatum oppidum Sed certe plus multi labores belli Manus mee gubernant si quando divisio venit Tibi honor multo maior ego modicum et amicum Venio habens ad naves postquam sum lassus bellando Nunc vado Pythien postquam multo utilius est Domum vadere cum navibus nigris neque te curo Ubi inhonoratus existens sine fama et divitias destruere Huic autem retribuens rex virorum Agamemnon Fuge valde si tibi voluntas venit neque ego te Deprecor causa mei manere penes me et alii Qui me honorabunt magisque consultor Iupiter Invisus autem michi es et a Iove nutritis imperatoribus Semper enim tibi lis amica bellaque et pugne Si valde fortis es deus tibi hoc dedit. Domum vadas cum navibus tuis et tuis amicis Mirmidonibus dominare. Te autem ego non impello Nec turbor de irato minabor autem taliter Postquam michi accipiet Crisidem Phebus Apollo Hanc certe ego cum navi mea et meis sociis Mitta ego autem recipiam Briseida pulchram genas Ipse veniens ad etendam tuum honorem ut bene videas Quando melior sum te timebit enim et alius Simile michi dicere et assimilari per oppositum Sic fatus est. Pellidi autem tristitia fervebat ei in animo Pectoribus cavis divisim cogitabat Vel hic gladium acutum evaginaret a latere Hos enim surgere faciet hunc Atridem ledat Vel iram dimittat constringat animum Dum hic hec movebat per sensum et per animum Depromebatque vagina magnum ensem venit Pallas De Celo Ante enim venit dea alba brachia habens Iuno Ambos similiter animo diligens et curans Stetit retro de flava coma cepit Pellidem Soli apparens aliorum nullus videbat Obstupuit autem Achilles sed postquam mutavit statim cognovit Palladem Athenam duro autem ei oculo apparuit Et ipsum vocavit verba pennosa dixit Quare huc lactantis capram Iovis fili venisti Nisi ut iniuriam videas Agamemnoni Atride Sed tibi dicam quod et perfici puto Quibus iniurias forte quandoque animum proficies distruendo Hunc iterum allocuta dea magna oculos Athena Veni ego ut finirem tuam iram sique obedias De celo ante autem me venit dea alba brachia Iuno Ambos similiter animo diligensque curasque Sed eya fini litem neque ensem trahe manu Sed certe verbis vitupera. Sic erit Sic enim dicam. hoc autem et profectum erit Et aliquando tibi ter tot presentabit splendida dona Iniurie causa istius tu hortare obedi nobis Hanc autem retribuens affatus est pedivelox Achilles Oportet me certe melius dea verbis eligere Et valde me licet iratum sic enim melius Qui et diis obedit. multum audiebant eum Dixit et supra argenteum manubium posuit manum gravem Retro ad vaginam impulit magnum ensem neque inexaudivit Sermonem Palladis hec ad celum ascendit Ad domos capram lactantis Iovis cum demonibus aliis Pellites autem iterum contumacibus verbis Atridem alloquitur et nondum finiebat iram Gravis Iuno canis oculos habens cor autem cervi Nec unquam ad bellum simul cum populo armari Neque in insidias ire cum valentibus Grecorum Sustinuisti animo hoc tibi animo apparet esse Quod vere multum destructibile est per exercitum amplum Grecorum Dona accipere si quis tibi contrarium dicat Populum comedens imperator quia vili dominaris Certe enim Atridem si nunc non postea ledam Sed tibi dicam et ad magnum sacramentum iuro Sic per hoc sceptrum quod nunquam frondes et ramos Pullulet postquam primitus incisione in montibus dimisit Neque florescet quia leviter ipsum ferrum lenivit Frondesque et corticem nunc iterum illud filii Grecorum In palmis ferunt iusti qui iustitias In Iove servant hoc autem magnum erit sacramentum Si quando Achillis petitio veniat ad filios Grecorum Omnes quibus non poteris contristansque Auxiliari bene quando multi ab Hectore homicida Morientes cadent tu autem intus animum sucabis Iratus quia optimum Grecorum non honoravisti Sic fatus Pellides in autem sceptrum posuit terra Aureis clavis traiectum. Sedit et ipse Atrides autem ex alia parte irascebatur. his autem Nestor Dulcis verbo surrexit subtilis a Pylo contionator Cuius et a lingua melle dulcior fluebat ellocutio Cuique iam due certe generationes meropum hominum Transiverunt qui eo ante simul multi fuerunt et nati In Pylo gloriosa et cum tertiis dominabatur Qui ipsis bene sentiens concionatus est et redixit vera O amici vere magna tristitia grecam terram adiungit Certe gaudebit Priamus Priamique filii Aliique Troiani magne gaudebunt animo Si nobis hec omnia scient agentibus Qui in certe consilio Grecorum estis et pugnam Sed obedite. Ambo autem iuniores estis me Iam aliquando ego et melioribus vobis Viris locutus fui et nunquam me expellebant Nunquam tales vidi viros neque videbo Sicut Perithoum Dryantaque pastorem populorum Et cenea exadium et divinum Poliphemum Thesea Egidem similem immortalibus Robusti iam illi in terrenis nutriti hominibus Robusti certe erant et cum robustis pugnabant Faunis montanis et totaliter destruxerunt eos Certe his ego loquebar a Pylo veniens Procul ab alia terra vocaverunt enim ipsi Et pugnabam per me ego illis nullus Istorum qui nunc homines sunt terrestres vocabitur Tamen mei consilia audiebant obediebant que sermoni Sed obedite et vos quia obedire est melius Neque tu isto bono existente accipe puellam Sed dimitte quia ei primitus dederit honorem filii Grecorum Neque tu Pellide velis litigare cum imperatore Repugnanter quia non similem habet honorem Sceptriger imperator cuique Iupiter gloriam dedit Si tu fortis es dea autem te genuit mater Sed hic melior est quia pluribus dominatur O Atride tuque fini tuam iram postea ego Rogabo Achillem dimittere iram qui magna omnibus Arx Grecis est belli mali Huic autem retribuens fatus est rex Agamemnon Ita certe hec senex per conveniens dixisti Sed hic vir vult supra omnes esse alios Omnibus certe dominare vult in omnibus regnare Omnibus significare que non sequenter puto Si ipsum bellicosum posuerunt dii una existentes Propter hoc ei preparabant iniurias scire Huic iam sub oculis torve retribuens divus Achilles Certe piger et vilis vocaretur Si tibi in omni opere obediam quicquid dices Aliis iam hec precipe non certe michi Significa non enim ego admodo tibi obedire puto Aliud autem tibi dicam tu autem in sensibus pone tuis Manibus certe non ego pugnabo causa puelle Neque tibi neque alii postquam accipitis quod dedistis Aliarum autem que michi sunt cita in navi nigra Quarum non feres accipiens nolente me Sed eya experire ut sciant et alii ita esse ut dico Subito tibi sanguis niger curret per lanceam Sic isti per contrarium pugnaverunt verbis Diversimode. solverunt congregationem in navibus Grecorum Pellides certe ad tendas et naves tendens Ibat cumque Menitiade a suis sociis Atrides vere navem citam in mare proiecit Ad remigium iudicavit viginti et hecatombem Posuit deo supraque Criseidam pulchram genas Tulit portans princeps ascendit multi consilii Ulixes Hi certe postquam ascenderunt navigabant mollia maria Populis Atrides lavari precipiebat Hi autem lavabantur et in mare purgamenta viscerum ponebant Urebant Apollini perfectas hecatombas Taurorum atque caprarum per litus maris sine fece Cnissa ad celum ibat revoluta per fumum Sic isti certe hec laborabant per exercitum nec Agamemno Finiebat litem quam primum minatus fuerat Achilli Sed hic Thaltibium et Euribatem allocutus est Qui ei erant precones et citi famuli Ite at tendam Pellidis Achillis Manu accipite ferte Briseidam pulchrum genas Si autem non dabit egoque ipse accipiam Veniens cum pluribus quod ei terribile erit Sic dicens misit minaci sermone precipiebat Isti nolentes iverunt ad litus maris sine fece Mirmidonum ad tendas et naves venerunt Hunc invenerunt in tenda et in navi nigra Sedentem neque istos videns gravit fuit Achilles Isti autem pertimuerunt et verecundabant de rege Steterunt neque ipsum vocabant neque loquebantur Postquam hic scivit suis in sensibus vocavit Gaudete precones Iovis nuntii atque et hominum Prope venite non mihi vos causales sed Agamemnon Qui vos misit Briseidis causa puelle Sed eya divine Patrocle abstrahe puellam Et ipsis des ferre. Hi ipsi testes sint Ad deos beatos et ad mortales homines Et ad imperatorem crudelem si quando postea Opus mei fiet mortalem morbum expelles Aliis certe hic corruptibilibus sensibus cremabitur Neque scit intelligere simul ante et post Ut ei in navibus salvi pugnent Greci Sic fatus. Patroclus autem amico obedit socio Extraxit ex tenda Criseidam pulcram malas Dedit ferre. Isti autem retro iverunt ad naves Grecorum Hec autem invita simul istis mulier ivit. Postea Achilles Lacrimans ....... sine sedit divisus In litore maris senis respiciens ad nigrum pontum Multa autem matri amice oravit manus extendens Mater postquam me peperisti parve viteque existentem Honorem michi debebat celestis tradere Iupiter altitonans nunc autem ne me modici .... honoravit Certe Atrides ample regnans Agamemnon Inhonoravit accipiens enim habet honorem ipse usurpans Sic fatus lacrimans. Hunc autem audiebat dulcis mater Sedens in profunditate maris in patre sene Fortiter autem ascendit a cano mari sicut caligo Et leviter penes eum sedit lacrimas fundentem Manu ipsum linivit verbum locuta nominavit Fili quid fles quod autem tibi sensibus venit fletus Resona non occulta in intellectu ut videamus ambo Hanc graviter suspirans affatus pedes acutus Achilles Scis taliter quod tibi hec scienti omnia contionabor Ivimus Thebas sacram civitatem illius hominis Hanc autem depredati fuimus et tulimus huc omnia Et hec certe .... diviserunt inter ipsos filii Grecorum Et dederunt Atride Criseidam pulchram malas Crisis autem sacerdos longe sagittantis Apollonis Venit citas ad naves Grecorum enea habentium indumenta Soluturusque filiam ferens innumerabilia precia Coronam habens in manibus echibolii Apollonis Aureo cum sceptro et rogabat omnes Grecos Atridas autem magis duos ornatores populorum Ubi alii certe laudaverunt Greci Venerari sacerdotem et splendida recipe precia Sed non Atride Agamemnoni placuit animo Sed male expellit fortem ad sermonem precipiebat Irascens. Senex retro recessit. Hunc autem Apollo Orantem audivit quia valde ei amicus erat. Misit autem ad Grecos malum telum. Certe populi Moriebamur creberrimi. Hec preambulabant tela dei Ubique per exercitum amplum Grecorum nobis autem mantes Bene sciens contionabat divinationes hecatio Subito autem ego primus precipiebam deum mitigare Atridem postea ira cepit subito surgens Minatus est sermonem qui iam perfectus est Hanc certe cum navi cita remigatores Greci Ad Crisem mittunt ferunt autem dona regi Hanc nuper a tenda iverunt precones ferentes Puellam Briseis quam mihi dederunt filii Grecorum Sed tu si potes succurre filio tuo Itura ad Olimpum Iovem roga aliquando certe Vel verbo iuvasti cor Iovis vel et opere Multotiens tui patris in atriis audivi Te iactantem quando dixisti nigra nube saturnino Sola in immortalibus destructibilem morbum expelles Quando ipsum ligare celestes voluerant alii Iuno atque Neptunus et Pallas Athena Sed tu hunc venians dea solvisti de ligamine Cito centumanum vocasti ad longum Olimpum Quem Briareum vocant dii virique omnes Egeona hunc enim post ipsius patrem meliorem Qui leviter penes Saturnum sedebat gloria terrarum Quem et pertimuerunt beati dii neque ligaverunt Horum nec ipsum facias recordari inclina te et recipe genua Si forte velit ad Troianos dare auxilium Hos autem per proras et pro mare trahere Grecos Interfectos ut omnes blasfement imperatorem Sciat et Atrides ample regnans Agamemnon Qualem lesionem quia optimum Grecorum non honoravit Huic autem retribuens postea Thetis lacrimas fundens Heu fili mi quare te nutriebam male peperi Iam debuisti in navibus sine lacrima et sine lesione Sedere postquam tibi fatum parve venire neque valde iam Nunc simul cito moriturus et inhonoratus ultra omnes Es in tanto te malo fato genui in atriis Hoc certe dicam verbum Iovi delectanti in tonitruis Ibo ipsa ad olimpum dealbatum sique obediet Sed tu certe nunc navibus sedens citis Irascere Grecis bellum sumas totaliter Iupiter ad occeanum cum sine lesione ethiopis Hesternus ivit post cibum dii autem similiter omnes secuti sunt In duodecima autem iterum veniet ad olimpum Et tunc postea ibo Iovis ad ferream domum Et ipsum rogabo et ipsum flectere puto Sic vere clamavit recessit hunc dimisit ibi Iratum per animum propter bene cinctam mulierem Quam iam in nolente acceperunt. Postea Ulixes Hi quando portum multum profundum intra venerunt Vela certe collegerunt posuerunt in navi nigra Telam in malo appropinquaverunt funibus ligantes Fortiter hanc ad portum traxerunt instrumentis Ancoras posuerunt et per proras ligaverunt Et ipsi descendebant ad litus maris Et hecatombam posuerunt hechibolo Apollini Et Criseis a navi descendit mare preteriente Hanc postea ad altare ferens multi consilii Ulixes Patris amici in manibus posuit et ipsum alloquitur O Crises ante me misit res virorum Agamemnon Filiam tibi ferre pheboque sacram hecatombem Sacrificare per Grecos ut mitigemus imperatorem Qui nunc Grecis multi suspirii tela misit Sic dixit et in manibus posuit hic recepit gaudens Filiam amicam Hi cito deo gloriosam hecatombam Per ordinem constituerunt in sculpto altari Lavarunt manus postea et molas acceperunt His autem Crises magne orabat manus elevans Audi me argenteum arcum habens qui Crisem supra posuisti Achille gloriose tenedo fortiter dominaris Iam certe me antea audiebas orantem Honorasti certe me magne tetigisti populum grecorum Adhuc et nunc hoc exaudi desiderans Iam nunc Grecis mortalem morbum extolle Sic fatus orando Hunc audiebat Phebus Apollo Postquam oraverunt et molas anteposuerunt Iterum paraverunt primiter et interfecerunt et excortaverunt Cruraque inciserunt et cnissa coperuerunt Dipticha facientes supra ipsam carnes crudas posuerunt Cremabant in tabulis senex et nigrum vinum Spargebat iuvenes penes ipsum habebant verva in manibus Postquam per partem cremate sunt et viscera consumata sunt Dividebant vere alia et verubus perforabant Assaverunt sapienter preparaverunt omnia Postquam finierunt laborem egebant cibo aguo Postquam potu et cibo satiati fuerunt Iuvenes certe crateras coronaverunt potu Diviserunt certe omnibus incipientes cum ciatis Isti autem diuturni melodia deum deprecabantur Bonum canentes peana iuvenes grecorum Delectantes hecaregon hic autem sensum gratulabatur audiens Quando sol subintravit et ad nubes venit Iam tunc dormiverunt per proras navis Quando autem erigenia apparuit rubeum digitum dies Et tunc postea ibant ad exercitum amplum Grecorum Istis navigabilem misit hecaergum ventum Apollo Hi malum erexerunt et vela alba suspenderunt Et ventus inflavit per medium velum circum undam Stira porphyreum magne resonabat nave ambulante Hec currebat per undam traiectando maria Postquam venerunt per exercitum amplum grecorum Navem isti nigram ad terra traxerunt In altum ad arenam et firmamenta longa extenderet Ipsi dividebantur per tendas et naves Adhuc hic irascebatur navibus sedens cito transeuntibus De Iovis genere Pellei filius pedivelox Achilles Neque unquam ad contionem veniebat gloriticantem viros Neque ad bellum sed destruebat amicum animum Ibi stando desiderabat pugnam bellumque Sed quando iam ex tunc duodecima facta est dies Et tunc iam in Olimpo erant dii una existentes Omnes simul et Iupiter donabatur Thetis non fuit oblita preceptorum Filii eius sed ista ascendit undam maris Matutina ascendit magnum celum olimpumque Invenit magnivocum Cronidem sine sedentem aliis Extremo vertice multarum extremitatum Olimpi Et iuxta eum sedit et accepit genua Leva dextera barbam accepit Rogando affata est Iovem Cronidem regem Iupiter pater si quando te cum immortalibus iuvavi Vel verbo vel opere hoc me exaudi desiderans Honora michi filium qui cito moriturus ultra omnes Erit nunc ipsum rex virorum Agamemnon Inhonoravit accipiens habet honorem ipse usurpans Sed tu ipsum honora Olimpie consultor Iupiter In tantum Troianis pone potentiam ut Greci Filium meum honorent et augeant ei honorem Sic fata. Hanc nichil affatus est nubium agregator Iupiter Sed tacitus iam sedebat. Thetis postquam tetigit genua Sic tenebat obnixa et accepit secundo et iterum Veraciter iam michi promitte et annue Vel nega quia neque tibi est honor ut bene videam In quantum ego cum omnibus inhonorabilis dea sum Hanc valde ipse pertesum affatus est agregator nubium Iupiter Certe mortalia opera michi et inimicitias constitues Iuno quando litigabit iniuriosis verbis Hec et sic semper in immortalibus diis Litigat et me affatur bello Troianis nocere Sed tu nunc retro recede ne te intelligat Iuno Michi enim hec erunt in cura ut perficiam Et eya tibi capite annuam ut credas Hoc enim a me cum immortalibus maximum Signum neque meum revertibile neque deceptibile Neque inperfectum quicquid capite annuero Dixit et nigris superciliis annuit Cronides Ambrosie certe come vibrate sunt regis A potentia immortali magnum tremefecit olimpum Hi consulti diviserunt se. Hec postea In mare prosiluit profundum a splendido olimpo Iupiter propriam ad domum venit dii omnes surrexerunt A sedibus eorum patrem contra neque quos sustinebat Stare ipso veniente sed contra steterunt omnes Sic ibi sedebat in trono neque ipsum Iuno Nescivit sciens quia dixerat simul consilia Argentea Theti filia marini senis Statim iniuriosis Iovem Cronidem affatur Quis tibi doli consultor deorum simul dixit consilia Semper tibi amicum est me sine nobis ente Occulta sentienti consulere neque mihi Libens sutinuisti dicere verbum quicquid intelligens Hanc autem retribuens pater virorumque deorumque O Iuno ne omnes meos spera sermones Agnoscere difficiles tibi erunt virgine te existente Sed quem humilem audiam nullus postea Neque deorum primus hunc sciet neque hominum Quem ego procul deos velim intelligere Neque tu de his singulas interroga neque perscrutare Hunc autem retribuens postea bovina oculos dulcis Iuno Pessime Cronide qualem sermonem dixisti Et valde te antea nunc neque interrogo neque perscrutor Sed valde suavis ea dicas que velis Nunc valde timeo per sensum ne te decipiat Argentea Thetis filia marini senis Matutina tibi penes te sedit et cepit genua Cui puto te annuisse verum ut Achillem Honores destrues autem multos ad naves Grecorum Hanc autem retribuens affatus est nubium agregator Iupiter Scientifica semper certe putas neque te decipio Operari deinceps nichil poteris sed ab ira Magis mihi erit quodque tibi et dubitabile erit Si sic hoc est michi debet amicum esse Sed tacita sede meo obedi sermoni Neque te iuvabunt quot dii sunt in Olimpo Iuxta me veniente quando tibi intangibiles manus ponam Sis fatus pertimuit autem bovina oculos dulcis Iuno Et tacita sedit inclinata amicum animum Pertesii fuit in domo Iovis deos celestes Istis vulcanis gloriosis artifex incepit concionari Matri amice consolationes ferens albe brachia Iunoni Certe mortalia opera hec erunt neque toleranda Si vos causa mortalium litigetis sic In diis rumorem ducatis neque cibi Boni erit delectatio postquam peiora vincunt Matri ego fateor et ipsa sciente Patri amica solatia ferre Iovi ut non iterum Litiget pater cum nobis cibum commovet Si quidem velit Olimpius Coruscator A domibus vibrare hic enim fortior est Sed tu hunc verbis tange humilibus Statim postea mitis Olimpius erit nobis Sic iam fatus commovens cyatum rotundum per utrumque partem Matri amice in manibus posuit et ipsam affatur Sustine mater mea et perfer curandoque Ne te amicam entem cum oculis videam Contristantem tunc nichil potero iratusque Auxiliari arduus enim est Olimpio tolerari Iam me et alias contrastare violentem Proiecit pedem accipiens a velo mirabili Tota die ducebat cum sol descendit Cecidi in stagnum modicus enim animus erat Ubi me sinties homines statim acceperunt lapsum Sic fatus. Risit dea alba brachia Iuno. Postquam risit filii recepit manu calicem Postea hic aliis diis dextro modo omnibus Vinum dabat dulce nectar a crateras trahens Inextinctus certe surrexit risus beatis diis Ut viderunt Vulcanum per domos salientem Sic tunc certe per totam diem ad solis occasum Comedebant neque animis carebat cibo congruo Neque cythara pulchra quam habebat Apollo Musarumque cantabant retribuentes voce bona Postquam descendit splendidum lumen solis Hi cachinnantes iverunt domum quilibet Ubi cuilibet domum gloriosus claudus Vulcanus fecit scientificis sensibus Iupiter ad proprium cubile ivit celestis Coruscator Ubi quondam dormiebat quando ipsum dulcis somnus apprehendebat Ubi quiescebat ascendens iuxtaque aurei troni Iuno.