CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus LANDINO.xand-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/LANDINO.xand-03.xml.

Documentum LANDINO.xand-03.xml in db pdill0


1. ad Petrum Medicem Qui dominae varios nuper lusistis amores, Quae iocunda mihi, tristia quaeque forent, Nunc elegi tempus; graviori insurgite plectro, Exiguum vestro munere crescat opus. Sunt acris nunc acta viri celebranda; sed illi Hoc date, Castalia quas lavat unda, deae. Namque favet Musis Medices: vos numina, Musae, Vestra meo - meruit - conciliate Petro. Non hic armorum sonitus, non vestra movebunt Pectora crudeli proelia gesta manu; Nam neque torquetur validis hastile lacertis, Nec celeri cursu fessus anhelat equus, Non galeae cristas, non exhorrebitis ensis Mucronem et dirae tela parata neci; Sed ducis egregii virtus memoranda togati; Huius enim cedunt fortia castra togae. Novimus invicti divinas pectoris artes, Tradita cum denis publica cura viris. Tunc stupuit Cosmus iuvenili in pectore nati Consilium, quantum vix solet esse seni, Ingeniumque videns illi per cuncta paternum, Maxima sub tacita gaudia mente tulit. Ah quanta in dubiis patuit prudentia, quantus Tunc patriae vigilem sollicitavit amor! Auctor erat pacis: sed quae sine fraude tueri Imperium posset, quae sine labe decus. Sed quoniam excierat, nobis ut bella moverent, Improba regnandi saepe cupido duces, Censuit invicto surgendum pectore contra, Cum sit turpe gravi frangere corda metu. Vos hunc insomnes vidistis ducere noctes, Collegae, et curis invigilare piis. Ergo sic casusque graves, sic saeva pericla Vitavit monitis Curia nostra suis. Sic patriam Calabro tutam iubet esse tyranno, Cum Florentinos ureret hostis agros, Neve opera solum magnoque ex pectore curis, Sed populum multo sublevat acre suum. Verum quid Medicum non praestat maxima virtus? Quot bona iam nobis contulit una domus! Haec Ligurum populos, nobis saevissima regna, Sub iuga iam socii compulit ire ducis. Novit Sfortiades, qui quamvis Caesar in armis Viribus et valida mente superbus eat, Hac sine Bebriaci tamen expugnare tyranni Sceptra olim comite se potuisse negat. Aere igitur Medicum, Medicum virtute fideque Publica res summo constabilita loco est. Nam neque qui multus Tuscis exercitus oris, Insubribus nec qui castra locabat agris, Censu hunc Syllanus populus nutrisset Etrusco, Ni Cosmus Medicas accumulasset opes. Ergo et pace bonos, quorum et prudentia bello Cuncta gerat, Medicum protulit alta domus. Nec tantum iuvit Fabius natusque paterque Oppositus Poeno, consul uterque, duci, Quantum nunc Medices proceres natusque paterque Fregerunt lenta cum fera castra mora. 2. ad Petrum Medicem Maecenatem suum Musa Fluentini, claudo licet anxia gressu, I, Maecenatis splendida tecta subi. Dic modo qui misere poterat vix stridulus anser Exiguum rauco carmen hiare sono. Iam liquidum niveis sublatus ad aethera plumis Sperat olorinos edere posse modos. Nam quod Gorgonei non praebuit unda liquoris Olim nec Clarii laurea silva dei, Hoc ego nunc hausi Tyrrheno e fonte profectus, Qui fluit e Medica lucida lympha petra. 3. ad Antonium Canisianum | de primordiis urbis Florentiae Has omnes lautis opibus quas suspicis aedes, Seu sacra te stupidum sive profana tenent, Nullas Syllanus miles conspexerat olim, Cum Fesulos primum forte teneret agros. Sed quae nunc multo splendent exculta labore, Limoso turpis texerat alga lacu; Namque retardatus spumantis vertice saxi In stagnum pigras verterat Arnus aquas. Nec pedibus tellus habilis, nec lintribus unda Nec fluvius pisci nec fuit herba bovi. Nondum quaternos admirans advena pontes Transibat sicco flumina recta pede. Nondum sublimi in nostram defluxerat urbem Fornice longinquis unda petita locis; Excelsam sed nunc ubi tollit Curia turrim, Piscator nulla fecerat arte casam, Et Baptisteri sacras ubi condimus undas, Garrula ranarum voce lacuna fuit. Nam quis templa Crucis, quis saxis ducta superbis Viderat Albertum tunc monimenta virum, Quis Florentini norat praetoria iuris Aut quod te cingit, Curia celsa, forum? Omnia limosa squalebant arva palude, Quae nunc erectis molibus astra petunt. Syllanus primus fugiens asperrima montis Purgavit nostros arte colonus agros, Atque Arnum recta contractis undique lymphis Obice disrupto compulit ire via, Vicinumque libens primus descendit in aequor, Ut strueret pulchrum nobilis urbis opus. Hic Capitolinae primus non immemor arcis Romano nobis nomine tecta dedit, Et fora disposuit Romano condita ritu, Romano ritu Curia prima fuit. Quin et Gradivo longis suffulta columnis Construxit vario marmore templa deo. Et quae rupta iacent turpi vitiata senecta Moenibus adiunxit alta theatra novis. Alite felici sic prima exordia nostrae Urbi et praeclaro contulit auspicio. Ipsaque paulatim saeclo deserta sequenti Implevit nostras urbs Fesulana domos, Migrantesque viri montis de sede vetusta Auxerunt opibus moenia nostra suis. Quos inter stirpis generisque novissimus auctor Affuit Antoni Canisiane tui; Hinc tibi, qua maneant patriae monumenta prioris, Aerea in niveo marmore luna micat. Lunam etenim Fesulus populus gestaverat olim, Index quae priscae nobilitatis erat, Lunam nunc Fesula tu qui descendis ab urbe, Insigne antiquae nobilitatis habes. Longa referre mora est, priscorum stirpis avorum Si quot erunt nobis, enumerare velim. At tibi quem simili, Medices, dignemur honore, Nullum quod norim sanguis avitus habet. Namque inter reliquos tantum domus ista decorum Egregios cives exserit alta caput, Quantum Christifera gaudet quod virgine, templum Molibus exuperat cetera templa suis. Hinc meritisque gravis multa et pietate verendus Eloquioque potens Verius exoritur; Namque hic civiles rabie insurgente tumultus Pressit et exortum seditione malum. Nunquam alias maiore ruit plebs concita motu, Portabatque atras iam fera turba faces; Tunc Medices praevectus equo, quique albus ubique Signabat maculis candida terga nigris, Vixque erat aspectus populo, et iam nota furentis Maiestas vulgi presserat ora sui. Utque fretum, hinc Sicula cohibet quod parte Pelorus, Hinc claudent Latiae regia saxa plagae, Nunc Scyllae illidit scopulis nunc atra Charybdis Gurgitibus rapidis ima per antra vorat - Et vorat et rursus fluctus eiectat in auras, Saxa tegunt spumae, litora curva fremunt - At si caeruleos magnarum rector aquarum Illa Neptunus parte reflexit equos, Tunc cadit omne maris murmur, rabidosque furentum Latratus cohibet Scylla maligna canum; Excipiunt pelagi tunc muta silentia regem, Ille volat paribus per freta summa rotis: Sic rabies populi cecidit taciturnaque cunctis Iam stupidum placuit ora tenere viris. Verius at placidis commiscens aspera dictis Pectora multisonae plebis acerba domat; Nam notus pietate sui, qui publica semper Duxit privatis anteferenda bonis. Insanos multa cum libertate furores Rettulit in veram Verius ipse viam. Haec igitur sumens exempla domestica magnus Ante omnes Cosmus enumeratur avos. Dicite vos: veterem quisquis laudare senatum Optarit, patriae quis bona tanta tulit? Nemo prior vidit ventura pericula, nemo Succurrit visis promptius usque malis. Alter Aristides, alter Cato, publica iusto Munera magnanimus iure gerenda capit. Dives erat quondam Crassus, sed dives avara Sollicitus vetitas arte parabat opes, Nec partem posuitve suis inopesve levavit Cives, nec sacris stant pia tecta focis. At diversa locis struxit quae Cosmus eodem Si fundare solo ditia templa velis, Vix Capitolinae circumdent moenibus arcis Tarpeio quondam limina sacra Iovi. Adde etiam excelsos, urbis decora alta, penates, Quaeque tot hospitibus tecta benigna patent. Rebus at in duris illo quid fortius unquam Cive tulit magnis urbs populosa viris? Testis erit nobis armis opibusque superbus, Qui sua rex Calabris castra refersit equis Et quicumque gravi Tyrrheni sceptra leonis Ausus erat duro subdere Marte iugo. Nam neque magnanimum fregerunt horrida pectus Bella nec adverso proelia gesta deo. Turris ut in summi fundata cacumine montis Immotam scopulis se tenet alta suis, Et licet hinc Boreas, rapidis hinc flatibus Eurus Certent et pluvii flumina nigra Noti, Pedibus illa suis haeret tamen usque, nec ima Parte nec in summo vertice pulsa tremit: Sic ille intrepida quaecumque pericula mente Excipit et duris casibus antevenit. Hinc igitur felix populus felixque senatus Natis et Cosmo sospite noster erit. Ille quidem magnos hoc consultore tumultus Reppulit et mitis ocia pacis habet. Ille etiam Cosmi conductas aere catervas Instruit, et Cosmi militat aere leo. Aspicite, o cives, quicquid micat urbe decorum, Quae multis annis aedificata nitet! Hoc decus ille novum populoque urbique paravit, Ut vetus ingenti cresceret arte decus. Vos ergo humano geniti de semine divi, Quis nova templa pius Cosmus habere dedit, Tu Virgo ante alias, tibi iam si rite columnis Suspendit Medices marmora pulchra Petrus, Hunc nobis servate senem, date candida Cosmo Vellera longaevis continuare colis, Ut natos, serum dum iam sub tempus habenas Tractant, longaevus cernat utrosque senes. 4. eulogium in fratrem suum Ergo heu mi misero sine te - nec fata pudebit - Perpetuus, frater, pectora luctus edet. Te sine nunc, vitae frater pars maxima nostrae, Cogar in aeterna vivere maestitia; Nam mihi te teneris durus Mars subripit annis, Quinta nec, ah, licuit lustra videre tibi. Ille etenim octava Saturno a sede malignum Oppositus vitae contudit astra tuae. Unde et crudeles nimium te saevus in hostes Impulit irato sydere ferre pedem. At tamen hunc Stygiae submersit unda paludis, Bellica qui primus duxit in arma viros, Qui pacem subito potuit turbare tumultu, Dum movet horrenti Martia castra tuba. Hic adamanta tulit ferrato in pectore durum, Durius aut siquid esse adamante potest. Hic miseram nato privavit saepe parentem, Et caruit sponso pacta puella viro. Hic te subripuit, teque hic mihi, frater, ademit: Et vita atque oculis frater amabilior; Tam dilecte mihi, quantum nec Castora Pollux, Unica nec quantum pignora mater amat. Sed tamen haec durum mulcent solatia casum Et faciunt tantis me superesse malis, Quod nihil indignum tam dirae mortis imago Impulit audaci te subiisse viro, Nec Lusitani vidit te turma tyranni, Nec Calabrum cunei terga dedisse fugae, Sed pedes adversos equitis iaculatus in armos Prendisti occurrens frena fugacis equi. Nam vires aderant volucrisque celerrima plantae, Quae posset fluvios exuperare fuga. Sed frustra, heu miseri, si nobis fata repugnent Nitimur impositas exuperare colos! Iam Lusitanum victus porrexerat ensem Hostis et in nexus brachia capta dabat, Ecce ferox Arago turmam provectus et acri Auxilio comiti tela inimica quatit. Et tibi, me miserum, frater dum vincula nectis Captivo et reditus ad tua signa paras, Improvisus adest et dextras vulnere costas Transigit et medium pervolat hasta iecur. Accurrit tum densa cohors cunctique manipli Et clipeo flentes saucia membra locant. Ille ubi se certa vidit iam morte teneri, Talia magnanimo pectore verba refert: "Sensimus hoc dudum, cum durum in viscera ferrum Irruit, extremum lucis adesse diem. Verum communis veni cum Martis ad arma, Noram quas soleat sors variare vices, Ut durae immineant quam saeva pericula pugnae Et circa fatum militis arma volet, Nec mihi tum certam statui sperare salutem, Aut quod commune est posse carere malo. Sive igitur, quodcumque meae de stamine vitae Restitit, ante diem fors inimica tulit, Seu potius certum nec devitabile fatum Hoc tantum dederat quod superare nefas, Intrepidus forti quamvis horrenda subido, Quae natura parens ultima dona dedit. Nam qui militiae pulchro raptatur amore, Exuat hic omni pectora mollitiae; Vulgus enim et vilem demulcent prospera plebem, Quae sua denervat corda cupidinibus; Terrores vero mortis trepidosque tumultus Est animi proprium vincere fortis opus. Non ergo invitus cogar, sequor ecce volensque Iam iam Lethaei pocula nigra bibam. Sed tamen heu cari miserum genitoris imago Sauciat atque domus maxima cura, soror. Politianeas nam me dura tristis in arces Alitis adversae mitteret ominibus, Egressum Laribus me ad portas usque secutus Illacrimans fracta talia voce dabat: Novi ego quae sedeat iuvenili in corde cupido Laudis et egregiae gloria militiae, Quis furor in bello, quam nescia cedere virtus Viribus inferior maxima saepe ciens. Quod te per nostros annos lacrimasque seniles, Quae nunc ex oculis fluminis instar eunt, Si pia solliciti flectit te cura parentis Atque suum pondus verba precantis habent, Parce precor, miseroque patri qui dura senectae Incolumi nato taedia ferre potest. Siquis at adversus casus - sed triste recusat Omen inhorrescens lingua referre metu - Hoc prius, omnipotens, coeli qui templa frequentas, Ad Styga terribili fulmine mitte caput, Ad Styga mitte caput prius hoc, quam dura superstes Ante diem nati funera conspiciam. Haec tunc ille gemens, verum interrupta frequenti Singultu, salsae flumina fudit aquae, Nec mihi nunc animum, sed mors iam degravat artus, Deficit in medio frigida lingua sono." Sic ille, at stridens crassum vomit ore cruorem Vulnus, et e gelido sanguine vita fugit. Proh dolor! At magno quis possit verba dolore, Musa licet faveat, digna referre satis? Ille per obscuras fauces grave olentis Averni Ingreditur nigrum non rediturus iter. Lurida rimosa iam tranat flumina cymba, Cernit Echidnei guttura lata canis. At soror interea - quanta ab caligine rerum Obruimur! - totis noctibus urget opus Utque reversuro tenui velamina lino Consuit, heu votis fisa puella piis, Nocturnum et vario cantu solata laborem Ad breve, qui periit, tempus adesse putat. At nobis fusco velatus somnus amictu Heu nimium veris venit imaginibus. Nam quam porta nigri Plutonis cornea misit, Nota mihi ante oculos affuit umbra tui. Haec properans: nostrae frater persolvimus, inquit, Transfuga nec venio, munera militiae. Nunc reditum in sedes mater me accersit avitas Laetus et ad patriae limina prisca paro. Iamque vale dixit, simul et vestigia torquens Elapsa est visus umbra benigna meos. O me infelicem! nox o mihi prima malorum Nuntia, quid potuit durius esse mihi? Excitor infelix et iam praesaga futuri Mens mihi sollicito pectore concutitur. At mox fama ruens somnique obscura recludit Atque prius dubium narrat aperta malum. Ex illo binos sensi mea lumina fontes, Qua mihi perpetuis imbribus ora lavant, Ex illo curae maerentis cordis edaces Noctes atque dies pectora nostra premunt. Nec possunt docti a luctu seducere amici, Multa licet vera de ratione ferant, Nec me longa dies, lacrimas quae siccat aniles Quaeque oblita mali mollia corda levat, Sed nec Pyerides, quo Manes coniugis Orpheus Demulsit, possunt me revocare sono. At tu casta parens felix, quam praevia tanto Maerori eripuit de tribus una soror; Nam quos heu luctus, gemitus quos dulcis acerbo Viventi natus funere concuteret! Tu tua sensisses, ah quanto victa dolore, Viscera barbarica dilaniata manu, Cumque tuo aeternis lacrimis damnata marito Aerumnas praeter quid tibi vita daret ? 5. elegia in bello Aragonensi Octavum nitidis implet iam cornibus orbem Errans purpureis aurea luna rotis, Ex quo mordaci praefixus corda dolore Vix cecini de te carmina Xandra decem. Sed Musae testes et magni mater Amoris Et qui me miserum tam male vexat Amor, Nulla tui nostram cepisse oblivia mentem: Ultima si fallo lux eat ista mihi. Sed mea mens tristi belli concussa tumultu Qui caneret dulcis proelia laeta deae? An ego delitiis penitusque addictus amori Mandabo imbelli carmina blanda lyrae? Solus et a curis communi in peste solutus Longa teram molli tempora desidia? Interea nostris praeda ditatus ab agris Et pecus et dominos Appulus hostis aget. Magne Fluentinae Mavors primordia gentis, Cur fuit heu nostri tam tibi cura levis? An tibi Tyrrheni sordent sic facta leonis, Ut nos tam subito, dive, perisse velis? Moenia tu Mavors Fesulis sub montibus olim Numine iussisti surgere nostra tuo, Et dixti: Ominibus proh quam Florentia magnis Crescet; erit Tuscis urbibus ista caput! Nunc nostra, infandum, longa obsidione tenentur Oppida, maiorum quae posuere manus. Quid faciat patriae spes et tutela, Senatus, Quique decem curant bella gerenda viri? Stat Gallicanis exercitus alter in oris, Multaque de nostro pascitur aere cohors; Nec facile est castris sumptus praebere duobus, Nec contemnendus hostis utrimque premit. Hinc ruit Aragonum disrupto foedere princeps, Nec satis est terra, ni paret arma mari; Hinc Venetae innumero complentur milite turmae, Atque urbes socias Braccius urget eques. Sed vos, Syllanidae, si quid virtutis avorum Restat adhuc animo pectoribusque sedet, Ne gerite inceptum conducto milite bellum; Exempla a priscis iam repetantur avis. Audendum propriis manibus patriaeque vetustis Legibus insultet per sua castra leo. Sitque ea vis animo, qua quondam saeva minantem Impulit audacem vertere terga Lupam. Si valuit quondam reginas sternere turmas Hic populus patrio signa movente duce, Si Campaldinae testantur funera pugnae, Sanguine qua rubris fluxerat Arnus aquis, Si Volaterrani nostro sub Marte domantur Nec iuvat excelsis moenia habere locis, Cur Nolana cohors Calabri vel principis alae Sic poterunt Fesulas nunc superare manus? Nondum adeo amisit vires Florentia priscas, Ut sit Campanis praeda futura viris. 6. ad Paulum ne timeat bellum Aragonense Etsi praeclari sint haec pia munera civis, Ut sibi sit patriae maxima cura suae, Ut varios casus semper variosque reflexus Fortunae et varias cogitet usque vices, Non tamen adversis te adeo diffidere rebus, Paule, velim ut turpi sic quatiare metu. Provida namque decet fidentem cautio civem, Sed timor a forti sit procul usque viro. Sit satis, humanae quod possunt cernere mentes, Consulere et culpa non maculare caput. Cetera linque Deis: nam Di mortalia curant, Di Florentinis saepe tulistis opem. Saepeque maiores urbs haec experta tumultus, Saepeque maiori venit ab hoste metus. Quis turmas equitum nescit peditumque cohortes Caesaris Herrici Teutonicasque minas? Hic opibus magnique Augusti nomine fretus Sperarat Fesulam perdere posse domum. Quin etiam ad Salvi posuit praetoria templum Et tetigit castris moenia nostra suis; Mox tamen effugiens multa virtute ruentes Non tulit Etruscos in sua terga viros. Nam quid Topori cladem mediaque receptas Morte acies socium vinclaque rupta canam? Urbi nempe mihi nostrae hoc dare fata videntur, Possit ut adversis spe meliore frui. Testis tu nobis dum, Piccinine, Mugelli Per iuga terribilis Gallica signa rapis. Quando alias meliore duce et melioribus armis Bebriacus Lydum terruit imperium? Quin Florentinus comitem se fecerat exul, Cresceret ut nostra seditione malum. Ergo hominum atque boum vastantur culta labore Et ferro et flammis plurima tecta cadunt. Heu memini, insolito trepidant dum Marte, colonos Vicinas urbi deseruisse domos. Hostibus adversis et Fullonaria cessit, Quam removet nostra quintus ab urbe lapis. At vos aeterni mortali e semine divi, Syllanum quibus est maxima cura genus, Insubris exuvias vos atque inversa Philippi Iussistis vestro pendere signa tolo. Tu tibi Romulidae spolium affectare leonis Piccinine tuis viribus ausus eras. At secus evenit Liguremque Anglaria vallis Tyrrhenis vidit cedere militibus, Rebus et infractis vidit te turpe latentem Turpeque mutata carpere veste fugam. Ergo amissa tuo redierunt oppida bello; Nec tamen est nobis haec rediisse satis. Namque Casentinas quicquid possederat olim Regulus, antiquae stirps generosa domus, Omne Fluentino nova praeda adiungitur agro. Sic o sic, quisquis foedera rumpit eat! Sic quondam, Catilina, tuae Pistoria cladis Urbs memor in nostras ire coacta manus, Sic Pratense solum, sic pinguia culta Bisenti, Et quae parvus aquis irrigat Umbro suis. Nam quis Pisanas magno in certamine vires Aut quis Parrhasiae nesciat urbis opes? Omnibus imperii certatum viribus hic est, Cum populus nollet arcas habere pares. Di reprimunt fastus et nulla superbia longa est, Quique pares refugit, cogitur esse minor. Ergo focos arasque deum sacra atque profana, Quamvis ille ferox, sub iuga nostra dedit. Denique si solers annales volvere priscos Et studeas populi noscere facta tui, Per quos ah casus, per quanta pericula cernes Ex humili hunc summum iam tetigisse gradum. Nam qui olim armati bello impendente timebat Empori promptas in sua damna manus, Tyrrhenas inter nunc admirabilis urbes Extat, et Etruscis quis neget esse caput? Et credemus adhuc tanta ad fastigia rerum Venisse ut Calabro sit nova praeda duci, Quin ultro iniusti contundet saeva tyranni Arma? Pias causas numina sancta fovent. Ergo agite et primis felicia castra movete Ominibus: vates omnia fausta canunt. Et mihi Pierides iam prospera signa puellae Ostendunt certa non caritura fide. Iamque dies aderit cum Florentine fugatis Hostibus exolves maxima vota deis. Tunc ego captivos longa procedere pompa Aspiciam et vinctos post sua terga duces, Victoresque sequi nostros; tum maxima sanctis Ignibus et ture templa calere novo. Spectatorque aderit populus plausuque frequenti Turba salutantum carmina festa canet. Hunc ego, Paule, diem quamquam mihi vita iucunda est, Natali potero praeposuisse meo. Namque hinc Saturni consurgent aurea prisci Saecula, florentis otia pacis erunt. Mos etenim Fesulo semper fuit ista leoni, Victor ut in victis mitior usque foret; Mos fuit adversos pro libertate tyrannos Comprimere, at victis mollia iura dare. Nam bellum semper nos hac ratione movemus, Ut pacem praeter nil voluisse putes. 7. eulogium in Carolum Arretinum Ergo immaturo, nec te tua sancta iuvabit, Carle, fides, nobis funere raptus abis? Sed vos dum vestri celebramus funera vatis, Dicite Pierides carmina pauca mihi; Dicite, sed tanto sint quae dicenda poetae, Efficite ut nostro crescat in ore sonus. Occidit heu Latiae lumen splendorque Camenae, Carolus Etrusci gloria magna soli; Carolus Aonio qui vos de monte vocabat, Viseret Etrusca vester ut antra chorus. Ergo ut defunctum luxit Verona Catullum, Utque tuum flevit Umbria, Nauta, rogum, Lesbos ut Alcaeo simul et tibi, mascula Sappho, Legitimas merito contulit inferias, Sic pia nunc doctum luget Florentia vatem Et quaerit tumulo praemia digna suo. At vos crudeles, o ferrea pectora, Parcae Ante diem quid vos hunc rapuisse iuvat? Non ego mortali immortalem sorte creatum Optabam aut cervi saecula longa seni, Sed veteris ternos Saturni evincere cursus Humana potuit conditione dari. Hoc fas, hoc fuerat ius: sed nunc publica cura, Heu, iacet in gelido corpus inane toro, Purpureaque toga clarus Phoebique corona Iam subit obscurum non rediturus iter. Lucida praecedunt longa funalia pompa Et signa a multis tradita principibus. Namque sua antistes tibi dat vexilla Latinus, Ex illo hoc magni pignus amoris habes. Aureaque hinc Galli succedunt lilia regis, Illinc Bebriaci signa superba ducis. Quarta Fluentini sequitur crux rubra leonis, Nam sunt haec populi munera magna tui. Nam quid ego Arreti, quod te patriaeque parentem Quodque decus dicit, ultima dona loquar? Ipsa tuum subeunt gymnasia nostra feretrum, Doctaque turba pio fungitur officio. Assunt quaterni quaterna e classe tribuni, Quique decem curant bella gerenda viri, Assunt custodes magnae bis quattuor urbis, Quosque magistratus longa referre mora est. At vos in primis, Guelphae quibus inclita sectae Est aquila in viridi facta dracone potens, Nec non Syllani populariter inde Quirites Certatim celebrant triste ministerium. Omnia supremo possunt quae tempore reddi, Reddita sunt tumulo, docte poeta, tuo; Nec tamen heu quisquam meritos impendere honores Sat putat. Huic vati quid satis esse potest? Quis tenuit lacrimas? Quis non crudelia dixit Astra? Quid in tota non fuit urbe dolens? Sed quod praecipuum est, magni suspiria Cosmi Et lacrimas tanto vidimus ire viro. Quin et vicinos dicunt gemuisse leones, Et triviis fidos exululasse canes. Ipsae per montes sacrataque flumina Nymphae Solverunt moestas in sua colla comas; Sed tamen ante alias pulcherrima sola sororum Ploravit natum Calliopea suum. Hanc aderant circum Phoebus doctaeque sorores, Frigida Parnasi quae iuga summa tenent, Nec liquido ut quondam mulcebant aera cantu, Nec cythara in manibus nec coma culta fuit. Squalebant atris in vestibus ipsaque laurus Castalii frondes vidit abire suas. Quin et Gorgonei quas eruit ungula monstri, Bellorophonteae delituistis aquae. Heu tunc fata pii damnans immitia nati Edidit hos questus Calliopea novos: "Quod scelus admisit vel quo vos crimine Parcae Laeserat? An tristis vos quoque livor habet? Huic ego cum primae polleret flore iuventae Versibus in lyricis aurea plectra dedi. His iuvenum curas et mobile pectus amantum Lusit et aligeri regna superba dei. His etiam laudes rectae et virtutis amorem, Quem sequitur vera nobilitate decus. At matura gravem multis ubi fecerat aetas Artibus et poterat carmen hiare novum, Me duce Cirrhaei vatis deductus in antrum, Silva quod horrenti laurea fronde tegit, Hic tantum a Phoebo suscepit mente furoris, Maeonius quantum ceperat ante senex. Sic igitur maiora sonans iam pectore pleno Ausus sublimis spiritus alta loqui; Ausus quod vatum pauci de stirpe priorum, Ausus quod veteres vix potuere patres, Ut quod Smyrnaeo cognoscunt carmine Grai, Hoc legerent Italo saecula nostra pede. Spes hominum fallax, medio quae perfida cursu Saepe cadens miseris irrita vota facit. Nam quod iam multos frustra vigilaveris annos, Cum minus heu credes, auferet una dies. I nunc, Cecropiis vigilanti pectore chartis Insuda, ut veterum dogmata prisca legas, Et nunc Socratici noscas praecepta Platonis, Nunc quod Aristotelis pagina multa docet. Tu mundi secreta paras atque abdita rerum Discere: quid coelum, quid mare, terra ferat, Unde genus nostrum, vel quo plantaria surgant Sidere, num cuncta haec ignis et humor alat, Unde nives volitent, curque humida grando rigescat, Qua vi de summo fulmina torta ruant, Quid natura petat, rectae quae munera vitae, Et quae sint animi vera putanda bona. Scilicet hoc memori divino pectore Carlus Noctes atque dies advigilabat opus, Artibus ut post haec vates suffultus honestis Moeonia posset digna referre tuba. Iam Danaurm morbos Phoebique furentia tela Dixerat et densis funera nigra rogis, Pelidaeque animos et verba minantis Atridae Quique bonus fuerat Nestora consiliis, Sacraque navigiis ad Chrysam vecta Pelasgis, Redditaque irato pignora cara patri. Tunc etenim culti torrentem sensimus oris Qui foret et quantum surgeret ingenium, Quantum divini spirarent corda furoris, Cresceret et quanto splendida lingua sono. Heu iam felici Carlus turgentia vento Ausus erat vasto credere vela mari, Iam procul a terra scopulisque vadisque relictis Currebat celeri per freta longa rate. Ecce autem, infandum, subito nil tale timenti Mutavit faciem fors inimica suam. Nam subito fluctu vastaque impulsa procella Mersa est in mediis naufraga puppis aquis, Quae si speratum tetigisset sospita portum Et pleno intrasset ostia tuta sinu, Nullo Arnus tantum sese iactasset alumno, Egregios quamvis viderit ante senes." Talia moesta parens flebat, sed plura parentem Non tulit infandus addere verba dolor, Pluraque dicturae rumpunt suspiria pectus Et flendo mediis deficit in lacrimis. Te Florentini gymnasia docta leonis, Natorum ut luget turba relicta patrem, Te rebus dubiis nunc publica cura Senatus Advigilans tanto cive carere dolet. Intima tu magni noras praecordia Cosmi Et quaecumque sacro pectore clausa tenet, Nec comitem rebus dubiis te respuit unquam, Consuleret populo cum bonus ille suo, Tu felix, tanti posses qui principis aures Implere et tanto grata referre viro. Namque tibi ingenium veloxque tenaxque reperti Plurima quod posset condere mente fuit. Adde tot egregias artes vitaeque magistrum Adde usum et longa multa notata die. Legerat historias omnes et legerat omnes Annales, priscum maxima facta virum. Nemo quidem melius Romani aenigmata iuris Solvit et ambiguis vincula caeca reis. Nam quid ego aeterno labentia sidera cursu Aut referam certis cognita signa locis? Te maris undisoni, te quae gerit omnia terrae Mensorem certa novimus esse fide. His te purpureis sublimem ad sidera pennis Docta per ora virum Carule fama levat, Nec ventura tuas reticebunt saecula laudes, Neve teget nomen qui tegit ossa lapis. Dumque Fluentini vestigia magna leonis Molibus ostendet Curia celsa suis, Dumque domos Medicum magnique palatia Cosmi Suspiciet stupidis advena luminibus, Usque tui de te dictabunt maxima cives, Livida nec poterit lingua nocere tibi. Elysios igitur lucos umbrasque beatas, Nam sic fata iubent, docte poeta, petes. Illic quos genitor produxit in omnia Nilus, Quique artes primum perdocuere bonas, Quos genuit Persis, quos et Babylonia tellus, Doctorum occurrent maxima turba tibi, Illic Cecropiae quot iam vidistis Athenae, Et quisquis Latii claruit urbe Remi: Sed tu Tyrrhenae gentis contentus honore Etruscis cupies semper adesse tuis. Sunt in secessu liquidi prope fluminis undam Quae rident herbis prata decora novis; Quot natura tulit, tot habent haec prata colores Pictaque diverso flore relucet humus. Non illic Phrygiis suspensa theatra columnis Nec sunt artifici plurima facta manu. Sponte sua variis consurgit mixta rosetis Buxus nativis sedibus unus honor; Desuper et platani castae Daphnaeaque laurus Extendunt sacrum fronde virente nemus. Flumen habet cycnos, at caetera turba volantum Permulcent liquidis ruris amoena modis. Non illic rapidos accendit Sirius aestus, Nec riget Arcturi sidere tristis hiems, Sed levibus Zephyris et lenis flatibus aurae Aeterno ridens tempore vernat ager. Hic Fesulae placuit sedem componere genti, Huc veniens priscos dinumerabis avos. Nam qui pulchra tuos cecinit, Proserpina, raptus, Prima tenet vates primus in urbe sua. Cui nec concedit qui terras sidera Manes, Quod stupeant omnes, evigilavit opus. Hunc iuxta Gallam Tyrrheno carmine Lauram Qui canit et Latio Punica bella pede. Hic et Boccaci spectabis nobile nomen, Qui pinxit varium doctus amoris opus. Nec Leonardus abest, tibi qui Florentia tantum, Quantum Romanis Livius ipse dedit. Enumerare mora est variis quos artibus olim Edidit illustres lenibus Arnus aquis. Hic te certa manet sedes vitaeque laborum Hic bene transactae praemia, Carle, feres. At nos aeterni sint quae monimenta decoris Addemus tumulo carmina nostra tuo: Urbs tulit Arreti Carlum, Florentia lauro Cinxit, at ingenium Calliopea dedit. Luserat hic lyricos; mox dum traducit Homerum, Occidit heu patriae gloria magna suae. 7a. aliud epitaphium Caruli Arretini Ampla tenent quicquid radiantis moenia mundi, Non est humanae noscere mentis opus. Et tamen haec Carlus norat; sed condere versu Dum parat et nato Calliopea favet, Heu, ternae invidia motae vetuere sorores: Sic cecidit nostri gloria quanta soli. 7b. aliud Quid sumus heu miseri! Terras en sidera Manes Qui norat, tenuis pulvis et umbra iacet. At lauro non hunc cinxit Florentia Carlum, Sed docuit, sacris quem pia turba colit. 8. epitaphium Dantis poetae Norat qui terras, clari qui sidera mundi Dixit et infernos tertia regna lacus: Ille ego sum Dantes, Tusco me carmine vatem Ornavit lauro pulcher Apollo sua. 9. aliud Mantua Virgilium, Smyrnae mirantur Homerum, Quippe decus Latiis hic venit, ille suis. Nunc paribus celebret mater Florentia Dantem Laudibus: Etruscae nam decus omne lyrae est. 10. epitaphium Francisci Petrarcae poetae Quantum Pindarico vix debet Graecia plectro Et quantum Latia vix tibi Flacce lyra, Tantum Etrusca pio concessit Musa Petrarcae, Quo celebri fama Laura pudica viret. 11. aliud Cantasti patrio Tyrrhena poemata versu, Cantasti Latio Punica bella pede: Hinc te fronde sua Phoebus, Petrarca, coronat, Hinc, vates, Fesula doctus in urbe vires. 12. de Sibylla Bis quinas toto nosti, reor, orbe Sibyllas, Quas inter palmam tu mihi iure dabis. Namque ego venturum mundi in nova gaudia Christum Cumano cecini vaticinata solo. 13. de Farinata Uberto Guelpha meo, fateor, superavimus agmina ductu, Sanguine cum rubris Arbia fluxit aquis; Sed tamen ut priscas teneas, Florentia, sedes, Sola Farinatae mens tibi magna dedit. 14. Tamyris Scytharum regina Bis centena tuo, Tamyris, sub milite Cyrus Massagetum vidit milia caesa iugis. Sanguinis et cupidum, nato placitura sepulto, Mersisti in pleno sanguinis utre caput. 15. ad Iohannem Salvettum de laudibus magni Cosmi Quid tu me totiens, Salvetti, impellere tentas, Ut referam grandi tristia bella pede? Quid veterum pugnas regum clarosque triumphos, Et quae sint terra, quae bene gesta mari? Nescis heu tenuis nostro ut de pectore surgat Spiritus, ut surdum buccina nostra gemat? Magnos magna decent Salvetti proelia vates; Mi sat erit tenues ludere posse iocos, Nequitiasque meae tenui describere Xandrae Carmine et insidias, magne Cupido, tuas. Quod si Pierio quondam licuisset in antro Percipere Aonii numina sancta chori, Aut si me Phoebus tanto dignatus honore Frondibus ornasset tempora nostra suis; Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma, Non ego Scipiadas, fulmina bina, duces, Non celerem cursum properataque castra Neronis, Hasdrubalis victrix cum tulit hasta caput; Denique non Latiae quaecumque egere secures, Consulis imperio cedere regna gravi: Sed Florentinae canerem primordia gentis, Nobile Syllanum tempus in omne genus; Syllanumque genus, Romana a stirpe colonos, A patribus nunquam degenerasse suis. Ah, quos ista viros tellus tulit, et quibus olim Viribus Etruscum nomen in astra tulit! Quos magnus tantum Cosmus supereminet omnes, Eoum quantum signa minora iubar: Nostra igitur magnum cantabit pagina Cosmum, Inceptis gravibus tu modo Musa fave. Musa fave coeptis: non hic fera monstra Gigantum, Nec quicquid mendax Graecia finxit, inest. Vera canam et verae referam virtutis honores, Et quae sint Medica praemia digna domo. Testis erit populus, testis mihi, Cosme, senatus, Urbe tua uno te clarius esse nihil. Verum unde initium, quae prima aut ultima ponam? Nos inopes rerum copia tanta facit. Hinc patriae pietas, illinc prudentia, rebus Hinc se offert miseris, Cosme, benigna manus. Nam qui te patriae non dicat iure parentem, Hunc hominis pectus non habuisse putem. Magnus erat Caesar, sed magnus Caesar in armis; At tu Cosme tua maior in urbe toga es. Ille armis, patriam saevaque tyrannide pressit, Te libertatis unica cura tenet; Illum hostem vidit desertae Curia Romae, Hostes e patria tu procul urbe fugas. Egregia haec virtus magna et constantia civis, Humanis et quae rara sit ingeniis: Quos opibus post te, quos et virtute relinquas, Hos tibi consimiles, inclite Cosme, pati. Nam qui magnarum rerum dum tractat habenas Privati potuit civis habere modum, Hunc ego non homini, quamvis in cuncta modesto, Sed similem superis esse putabo deis. Heu maiora meis video me viribus urgent, Nec sunt ista quidem carminis huius opus. Hic ego, quo Phrygii dixisti facta parentis, Nunc Publi cuperem carmen habere tuum. Nam cur sit Cosmus tali indignandus honore, Aut mereat tantam cur magis ille tubam? Aeneas Troiae flagrantia tecta reliquit Et duce vix potuit carpere matre fugam; Bellorum at contra diversa incendia Cosmus Civibus extinxit, portus et aura suis. Nec victa Aeneam patrios ex urbe Penates Atque viae comites eripuisse negem; Sed magis est patria templis in sede dicatis Munera tanta piis exhibuisse sacris. Hoc et Laurenti sublimibus alta columnis Templa docent opibus facta superba tuis, Templa docent Marci mira et testudine dives Porticus et sacra fronde virente nemus, Et quae vicinus semper mirabitur Arnus, Addita Christiferae plurima tecta Cruci. Aeneam laudant humeros tardante senecta - Quis neget esse pium? - supposuisse patri; Sed quisquis vidit quo funere utrumque parentem Extulerit Cosmus, esse putabit idem. Quod si ille Ascanium, spes esset ut altera Romae, Edidit, unde domus Iulia nomen habet, Hic geminam eduxit patriae duo lumina prolem, Esset ut haec Medicum gloria magna domus. Quorum qui maior quantum, ah Florentia, nomen, Dum redit e Venetis rettulit ille tibi! Huic leo Tyrrhenus nec non et Gallicus anguis Et belli et pacis ius simul omne dedit; Nunc dignum tantae ferret qui pondera molis Exitus exacti foederis esse probat, Sed quid ago, ah, demens? An grandi digna cothurno Versibus exiguis ludere facta paro? Di tibi dent alios, insignis Cosme, poetas, Qui tua facta suis versibus aequiparent: Incautum nam me tantarum gloria rerum Dum rapit, in medio deficit ore sonus. 16. ad Iacobum Azarolum | de laudibus magni Cosmi et domus Azarolae Saepe meas supra vires me cogis, amice Azarole, novis heroum in proelia surgam Versibus et spretis elegis horrenda canoro Bella sono referam. Vel si civilia malo Consilia et multa claros virtute togatos Ad coelum meritis extollere laudibus oras, Iacobe, magnanimi referamus ut inclita Cosmi Facta, Sophocleo non dedignanda cothurno. Quid faciam? Pudor est tibi si parere negabo: Sed nimium gracilis rauco de pectore surgit Spiritus et primo desit mihi versus in ore. At vos si quondam tanto me munere dignum, Quae iuga Gorgonei fontis rorata liquore Incolitis, Phoebo gratissima numina Musae Feceritis, si vestra mihi nemora alta patebunt, Tunc ego non humilis ventura in saecula vates Cantabo magnum sublimi carmine Cosmum. Cosmum qui tanti mensuram nominis implet, Cosmum Tyrrheni moderantem frena leonis. Cosmum qui Latios privatus transvolat omnes Virtute atque opibus reges, ducibusque togatus Praevalet in rebus dubiis. Nam pectore fido Consilia expromit, quibus et Campana fugemus Finibus Etruscis, Etrusco milite, castra, Et quibus ad Sanum revocentur stulta Lupai Coepta, Fluentinam rumpentia saepe quietem. Ergo an pace prius Cosmum miremur an armis, Incertum: sed pace simul mirandus et armis, Cosmus erit, Cosmo resonabit pagina. Sed tu Post magnum Cosmum venies mihi cura secunda, Azarola domus, multis ditata trophaeis. Nam tibi Cecropiae parent Tritonidis arces, Tu regis anguigenas Mavortia moenia Thebas, Tu quicquid veteres olim tenuere Pelasgi Imperio cohibes; tibi dives Apulia magni Tutelam regni et summum mandavit honorem. Adde et tot merita in patriam, tot maxima facta, Adde et templa deum multo constructa decoro. Verum praecipuos inter numerandus alumnos Angelus, egregia nulli virtute secundus, Emicat. Hic duris rebus, mandante Senatu, Eloquioque potens prudenti et pectore fretus Gallorum nobis adiunxit foedere regem, Gallica perque Alpes eduxit castra nivales; Castra tibi auxilio, fortuna urgente, futura, Inclite Sfortiada. Gemino nam pressus ab hoste, Partitis tantae turmis te opponere moli Braccia nec poteras solitis impellere signa Viribus. At postquam diversa e parte tumultus Gallorum adventu Taurinaque bella quierunt, Tunc tua quid virtus invictaque dextera posset Nobilis experta est amisso Brixia campo, Et qui se infami vallo tutoque tenebant Aggere Marcicolae turpi formidine capti. Bebriacis igitur sic venit terror ab armis, Sic sua Tyrrheno crevit reverenda leoni Maiestas, aequis sic conditionibus orta Otia, quae nostri nolint turbare nepotes. Atque olim memores placida dum pace fruentur Auctorem tanti noscant te muneris omnes, Angele, sicque tuum vivat per saecula nomen. 17. ad Petrum Medicem de laudibus Poggi Iam gelidum nigris subvecta per aera bigis Nox maris occiduas prona subibat aquas, Cum matutine Thetis statione relicta Oceanum rutilo Lucifer exit equo. Hic mihi Castalii nemoris regina nitentes Venit Apollinea fronde revincta comas. Nulla tamen docto resonabant pollice fila, Nec fuit in levi barbiton ulla manu, Sed tamen ut moesto tristis dedit ore querelas Cognita mi voce est Calliopea sua; Haec ita: "Proh vestri scelus atque infamia saecli, Proh dolor, heu, Musis hiccine venit honos? Hiccine venit honor Musis, quis semper Etrusca Supremus fuerat hactenus urbe locus? Te propter Graios olim Florentia fontes Et nemus et Clarii linquimus antra dei, Nec piguit Fesulos montes nec claustra Mugelli Neve Casentini visere saepe iuga. Quin et aquas placidi nobis sacravimus Arni, Seque suo castus lavit in amne chorus, Ut nobis celebres vates celebresque venirent Rhetores et quicquid floret in historia. Hinc Dantes terras et clari sidera coeli Dixit et infernos tertia regna lacus; Hinc tu divino, Petrarca, incensus amore Cantasti Laurae cygnea colla tuae. Cantasti patrio Tyrrhena poemata versu, Cantasti Latio Punica bella pede. Nam quid Boccacci lusus, quid docta Colucci Dicta Salutati nunc numerare iuvat? At nuper Tuscae dedimus duo lumina genti, Quales rara solent saecula ferre viros. Gesta Fluentinum descripserat alter et arma Quaeque notanda domi quaeque notanda foris; Alter Cecropiis imbutus pectora chartis Viribus ingenii subdidit artis opus. Nemo magis dubiis potuit cognoscere rebus Utile nec docto promptius ore loqui. Ille etiam nostri nemoris pius incola fonte Cum biberet tota proluit ora sacro; Hinc cecinit lyricos; mox dum traducit Homerum Occidit heu patriae gloria magna suae. His ego Daphnea populo plaudente corona Ornavi propria tempora docta manu. Nam duce me quondam magni secreta palati Mandarat tantis Curia vestra viris. Sic olim vestram semper celebravimus urbem, Dum meruit magnus praemia digna labor. Nunc ne defunctis dignus successor abesset, Instructum egregia misimus arte virum. Hunc nos irriguis Parnasi eduximus arvis, Bellorophontei qua fluit unda feri, Et dedimus gravibus dictis placidoque lepore Edere grandiloquo verba soluta sono. Ergo quis docti divina volumina Poggi Nesciat et libris cuncta referta suis? Ah quam precipiti stultos conturbat avaros Fulmine, quam veras imprimit ille notas, Quamque asper retegit qui summa in pelle decori, Dum lateant, alacres in scelus omne ruunt. Hic nihil esse docet miseris mortalibus usquam Humana maius conditione malum. Atque docet varios fluxus variosque reflexus Fortunae et iussu cuncta movenda suo, Quamque sit infelix cuiusvis principis aula, Ipsa licet veri nescia turba neget. Et recte addubitat senibus ducenda sit uxor, Cum multum teneat utraque causa mali. At te nobilitas generoso pectore veris Laudibus a vulgo iam procul ipse canit. Nec te praeteriit, rerum fortissime Caesar, Nec te cui nomen Africa victa dedit. Sed longum est monumenta viri si cuncta revolvam, Nec praesentis opus temporis esse reor. Multa puer, iuvenis descripsit plura senexque Plurima nec salibus nec gravitate carens. Quam variis redimita novi sub sidere Tauri Floribus in verno tempore ridet humus, Tam varia in doctis resplendent lumina chartis, Tam varius signat splendida verba color, Ut qui purpurea distinguit veste lapillos, Quo referat multum discolor aura decus. Quin etiam ut veterum erueret monimenta virorum Nec sineret turpem tot bona ferre situm, Ausus barbaricos populos penitusque reposta Poscere Lingonicis oppida celsa iugis. Illius ergo manu nobis, doctissime rhetor, Integer in Latium, Quintiliane, redis; Illius atque manu divina poemata Sili Italicis redeunt usque legenda suis. Et ne nos lateat variorum cultus agrorum, Ipse Columellae grande reportat opus, Et te Lucreti longo post tempore tandem Civibus et patriae reddit habere tuae. Tartareis potuit fratrem revocare tenebris Alterna Pollux dum statione movet, Coniugis at rursus nigras subitura lacunas Euridice sequitur fila canora sui, Poggius at sospes nigra e caligine tantos Ducit ubi aeternum lux sit aperta viros. Rhetora, philosophum, vatem, doctumque colonum Merserat in nigra barbara nocte manus: Poggius hos vita potuit donare secunda, Dum mira turpi liberat arte situ. Nec satis est ex se quod scripsit quodque vetusta Eruit e tenebris multa labore suo; Verum etiam Graios nostro sermone libellos Vertit in antiqua nobilis historia. Et nunc, o mores, o tempora, debitus illi - Ferre quis hoc poterit? - eripietur honos. Ah tantum vobis licuit, civilia iura, Pieridum casta pellere sede chorum: Formula quae vobis, quae competit actio summum Per scelus audaces inseruisse manus? Non ego Tyrrhena posco vos pellier urbe, Nec sua causidicis praemia digna nego. Auro cingantur nitido semperque superbos Ingenti titulos ambitione gerant, Et pretio ingenti sanctarum aenigmata legum Arbitrio veniant discutienda suo; Denique si fas est inter mortalia regnent, Illorumque brevis cuncta libellus agat. A nobis tantum, si qua est reverentia divos Quae colat, a nobis iam cohibete manus. Nam quae vobiscum nobis commertia, quave Consimilis vitae mos ratione fuit? Nos neque clamores sequimur nec praemia voci Poscimus et casta nil nisi serta iuvant; Vos inter strepitus fas est turbamque sonantem Spargere clamoso iurgia multa foro, Insanasque sequi lites rabidoque tumultu Venali tristes voce citare reos. Sed quid ego haec frustra, cum iam civilia iura Per fraudem posito ius sibi iure parent? Et poterit Medices veteres oblitus amores Oblitusque mei talia facta pati? Non poterit, neque enim Latiis est alter in oris, Reddere pro meritis qui magis aequa velit. Quin et Musarum sacro perculsus amore Et noctes studiis invigilatque dies. Rhetores hinc omnes novit sanctosque poetas Et veterum callet dogmata prisca patrum; Hinc etiam doctus doctis indulget amice Atque inopes opibus consilioque fovet. Nec Maecenatis fuerat clementia maior, Communis vatum cui dedit astra favor. Ergo huius gremio nostrum nomenque decusque Ponimus: hic nobis rite patronus erit. Hic etenim fessas e tempestate Camenas In tutos referet restituetque sinus; Hoc duce nostra pio sedes reddetur alumno, Et stabunt doctis praemia digna viris. Nec tamen immemores dicet nos muneris ille, Nec veniet merito gratia parva suo. Nam surget quandoque meo de fonte poeta, Qui magnum Petri nomen in astra ferat. Qui referat magnumque Petrum Cosmumque parentem, Egregium patriae lumen utrumque suae. Ille modo niveo reddat sua flumina cygno, Impleat et liquida voce canorus aquas. Flumina reddantur cygnis, quae limpida quondam Bellorophonteos sint aditura lacus. Qui nisi praeduros adamantas pectore gestet, Solerti favos reddere nolit api? Reddite iam dulces apibus, iam reddite favos: Hinc vobis posthac plurima mella fluent." Haec et plura mihi: sed quis meminisse deorum Cuncta queat? maesto Musa locuta sono est. Mox sua dum celeri vertit vestigia passu: "Cuncta - ait - haec Medici dixeris atque vale. Cuncta!" Ait atque abiens, nequid sibi triste videret, Conspectum fugit, Curia Tusca, tuum. 18. eulogium in Cosmum puerum magni Cosmi nepotem Me precor, ingenti subeunt dum funera luctu, Aspice, seu civis seu peregrinus eris: Sic hominum vanas poteris cognoscere curas Et solidum humanis rebus adesse nihil. Nosces fallacis quot luserit aura sereni, Quam fugiat celeri spes moritura pede; Haec te fortunae contemnere laeta monebunt, Cum refluat lubricis mobilis illa rotis. Nam mihi quid nomen generis, quid profuit aetas, Quid Medicum cunctis inclita fama locis, Quid mihi divitiae ingentes virtusve parentum, Quid teneris annis pectus habere senis? Vera loquar: pueri tu ne contempseris umbram, Libera quae coelo iam leviore volat; Carcere nam caeco Manes vinclisque soluti Mortalis terrae cernere vera queunt. Cum me praecipiti periturum funere Clotho In lucem tristi conditione daret: "I breve per spatium - dixit - puer! At breve vitae Hoc spatium longi temporis instar erit. Namque capax rerum mens et prudentia velox, Qualia iam magni dant mihi signa viri; Tu curas tenero gestabis corde viriles, Oreque lactenti grandia verba fluent. Adde bonae stimulos artis, primordia magni Ingenii, et gravibus linguaque culta sonis. Nec quisquam, Lydos Fesula de gente Quirites Impellet de se credere tanta puer, Ullo nec tantum Florentia mater alumno Confidet nomen tollere in astra suum. Sed spes decipiet miseram surdisque deorum Auribus in cassum tot pia vota cadent. Nam tibi iam Lachesis, paene ipso in limine vitae, Truncabit celeri fila refracta manu. Sed vos o miseri tantum sperare parentes Quid iuvat? An gravior luctus ut inde premat? Discite iam, pridem quid vobis fata minentur, Nam praevisa minus fata nocere solent. Fata domum Medicam cunctis celebrarier oris Et caput esse suis civibus usque dabunt; Sed nimium nimiumque potens foret illa, senectae Si suus aspiceret tempora longa nepos. Non tamen hinc ibit Stygias inglorius umbras; Nam desiderii stant monumenta sui. Ah quantos gemitus imo de pectore tollent Syllanidae, tota quantus in urbe dolor! Te matres, te, parve, viri iuvenesque senesque Flebunt, te maesti, Curia sancta, patres. Nec tantum Archemori fatum morsusque draconis Argivum Nemeae flevit ab amne cohors, Romula nec tantum puerili in corpore letum Marcelli tellus luctibus ingemuit. Iam videor strepitus audire et rauca querentum Murmura confusis evolitare sonis, Stiparique vias video et Laurentia templa Turgidaque e lacrimis lumina cuncta piis. Ergo ibis quo fata trahunt; sed qui tua condet Parvus membra ferat disticha nostra lapis: Hic Cosmus puer est, cui si via longa fuisset, Cosmi virtutes aequiparasset avi." Dixerat haec Clotho mihi iam sub liminis oras Venturo: pariunt nunc sua verba fidem. Namque duos primo lustro vix addidit annos, Bisque etiam nonos invida parca dies, Et procul ah, dulcis distractus pectore matris Pocula Letheo gurgite nigra bibam. Iamque per Elysios veniens novus incola lucos Mirabor Manes per sua prata pios. Tu tamen o nobis genitor iustissima cura Aspera fortunae vulnera disce pati. Et tua si flatu nunquam intumuere secundo Pectora tam multis sollicitata bonis, Disce animum duris fortem quoque sumere rebus, Nunc ne succumbat mens generosa malo. Nam vir tunc fueris, sortem si invictus utramque Sic tuleris, medio ne moveare gradu, Cum praeter culpam - stulti licet usque repugnent - Nil sit quod sapiens non tollerare velit. Quin etiam multi tranquillo pectore caros Arsuris natos imposuere rogis. Aemilii nota est fors invidiosa triumphi, Perdita per septem pignora bina dies; Et nati funus memorant spectasse Catonem, Prospera qua sapiens cernere fronte solet. At qualem natum, sella cui Roma curuli Diceret ut praetor civica iura dedit. Et Fabius nati primos quem sumere fasces Viderat arenti lumine fata tulit, Nec te Tarpeios postes Pulville tenentem Tristibus infregit invida fama sonis. Sed nec Anaxagoras duxit nimis esse dolendum Mortali genitum conditione mori. Facta virum memoro: fortis sed femina magnos Aequarat nati morte Lacaena viros. Audiit ob patriam certantem vulnere crudo In pugna natum procubuisse parens; Tunc nec maternos conata est edere planctus Nec per colla vagis exululare comis, Sed: Genui, dixit, Spartam qui fortiter armis Dum tegit in vulnus fataque certa ruat. O vox in cunctis celebranda annalibus et quae Legibus exurgat digna, Lycurge, tuis! Non ego Socraticis volvam licet omnia chartis His verbis quicquam grandius inveniam. At tu qui magnas populi florentis habenas Cum fratre egregio cumque parente tenes, Unius in pueri succumbes morte, nec illis Te similem quos nunc diximus esse voles? Immo voles nec te, quem facta domestica possunt Erigere, a patribus degenerare decet. Quin coeli numen tibi quo tua damna leventur Progeniem fato iam meliore dabit. Vive igitur nostrique memor, sed luctus abesto Et te mortalem progenuisse puta! Hoc age, sic nostrae demptum quod stamine vitae est Adiungat pensis Parca secunda tuis, Sic superes felix grandaevi Nestoris annos Et videas hominum saecula terna senex. 19. ad Guidonem Guiduccium Lusimus ardentes teneris haec Guido sub annis, Ut canerem nostrae lumina sancta deae, Ut canerem Xandram cuius tantum uror ab igne, Quantum Sicaniis non furit Aetna iugis. Interdum nostri sic Maecenatis honores Strinximus ut gracili qui canit alta pede. At mea si Petro commendent carmina divae, Quae iuga Permessi fluminis alta tenent, Prima haec Pierides Medici si grata reponant Ut sibi non penitus displicuisse putem, Auspicio tanto laetus maiore per altum Aethera conabor carmine ferre virum. Namque dabit magnas tanta haec fiducia vires, Ut referam grandi grandia verba lyra, Inter et heroas Saturni tempore natos Tentabo nomen inseruisse suum. Nam Syllae aspicient hoe consultore Quirites Aurea Dictaei saecla redire senis, Icario aspicient geminas sub sidere lances Erigonem iusto pondere ferre pares.