CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus LANDINO.xana-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/LANDINO.xana-01.xml.

Documentum LANDINO.xana-01.xml in db pdill0


2. ad Leonem Baptistam Ne titulum nostri, dulcis Baptista, libelli Ignores, legito: disticha prima ferent. 3. de inscriptione libri Xandra dedit quondam nobis in carmine vires; Nunc titulum libro candida Xandra dabit. 7. ad Xandram Quem tu, Xandra, cupis, multas amat ille puellas, In quibus, ah demens, ultima semper eris! 9. ad Thomam Cephium Legimus in Xandram nuper tua carmina nostram, Carmina quae Xandrae sint magis apta tuae. Non etenim cunni - sapit etsi balsama cunnus - Spurcide quod dicis, me trahit ipsus odor; Sed faciles oculi vultuque innata venustas, Ingenui mores ingenuusque pudor, Atque color verus nullique obnoxius arti. Sponte sua nimium pulchra puella mea est, Nec me felicem neque haec fecere beatum. O liceat tali semper amore frui! Ergo si sapies, posthac dixisse cavebis, Cephi, quae dominae sint minus apta meae. Aut narrabo, tuae Xandrae quam marcida vulva, Marcenti vulvae quam variusque color, Et quam difficiles mores, et onusta quot annis Sit vetula, ut multos luserit arte viros. 10. ad Bernardum O mihi praecipuos inter numerande sodales, Landinique decus delitiaeque tui! En ad te mitto nostras, Bernarde, Camenas, Quis mandata dedi grata futura tibi. At si non statim veniant paulumque morentur, Imbribus attribues difficilique viae; Neve tamen nostras ex hoc culpare puellas, Neve velis Musis iurgia ferre meis. Nam pedibus teneris durum est transcendere montes, Qui valeant rigidos laedere saepe viros. Nec tibi tam multam referent, Bernarde, salutem Nomine cum dicent: Vive poeta! meo. Exhinc scire volent, valeat nunc candida Xandra, Extiterit semper num memor illa mei, Et numquid nostras acceperit ipsa tabellas, Stet rescribendi reddere velle vices. Formosae posthaec cupient dinoscere mores Franciscae et faciem saepe videre deae; Et mirabuntur crines et eburnea colla Artificesque manus et sine fraude decus. Has tu deduces iter et monstrabis aperte, Ut possint dominas visere saepe meas. Inde domum revoca, tantisque Penatibus infer, Ne noceat Musis turba molesta piis. Post ubi tempus erit, subito dimittere cura, Et mandata dabis, si qua ferenda voles; Arretina mihi namque inter moenia prisca Nil habeo nymphis dulcius ipse meis. 11. ad Iohannem Antonium Florentina cito pete moenia, parve libelle, Antonique mei quaere subinde domum, Nomine cui multam nostro dabis ipse salutem, Utque valet post haec nostra puella, roga. Dic me mirari quod tam iocundus amicus Nil mihi rescribit, cura nec ulla mei est. 12. ad Xandram Ante fores pateris nostras astare tabellas Nec tua licterulis limina, Xandra, patent. Obsecro qui facias: non hic fera cena Thyestae Narratur, non hic carmina Colchis agit; Nec tibi mordaci referuntur iurgia lingua, Fallere nec temptat lictera nostra dolis. Sed domini gestit modicas narrare querelas Et veniam culpae poscere, Xandra, meae. Durior ergo petra nisi sis, durissima, dura, Licterulas cupies, candida Xandra, meas. 13. de Gnognia Arretina suis mihi dum blanditur ocellis Cepit, nec mirum: pulchra puella fuit. Candida nam roseo suffuderat ora colore Atque auro similis ipse capillus erat, Et faciles oculi, vultus moresque venusti Nec vidi alterius mollius ire pedes. Sed postquam nomen demens inquirere cepi, Illico displicuit: Gnognia nomen erat! 15. de Gnognia Gnognia non fuerat, fuit immo Antonia nomen Isti, quae nuper ceperat esse mea. Ergo infelicem vitam, Di, reddite matri, Quae natae nomen vertit iniqua male! 16. ad Iohannem Antonium Sum Landinus ego, non sum Baptista, puellis Qui dare formosis nomina pulchra queam. 19. ad Xandram Nunc iuvat usque tuos fastus tolerasse superbos, Cum meus accipiat praemia digna labor. Nostrae felices sunt terque quaterque tabellae, Quae dominae tepidos iam tetigere sinus. Forsitan atque illis mille oscula, Xandra, dedisti, Oscula vel Phoebo vel Iove digna deo, Inque tuo niveo fovisti pectore, Xandra: Felix pro domino lictera nostra suo est. 20. ad Xandram Iam quater in girum fulgentia cornua torquens Orbem complevit candida luna suum, Ex quo non licuit tua lumina cernere, Xandra, Lumina purpureo splendidiora die. Sed peream lustris ni longior usque duobus Quaelibet ex istis nox fuit una mihi. 21. ad Bernardum Ardua virtutis res est superare cacumen, Cui tenuis fuerit census, amice, domi-. En mala paupertas sacras me linquere Musas Cogit et invitum discere iura fori. Me miserum! Nostras hem sic, Bernarde, Camenas Mittere compellar delitiasque meas! Sunt coeli testes tamen et bona lumina coeli Tangere me nullum crimen avaritiae, Sed iubet hoc pietas inopum miseranda parentum Et iubet hoc etiam nubilis ipsa soror. 22. ad Bicem Transibam, memini, tua prope limina, Bice, Nescio quid meditans, immemor atque tui; At tu subridens, vicinam forte locuta, Speras me vocis flectere posse sono. Nil, mihi crede, facis: quod si me flectere quaeris, Cum dixti: Venias! ne mihi claude fores. 24. ad matrem puellae Iam pudeat nitidae mater deforme puellae Nomen, iniqua parens, imposuisse meae, Et te si qua suae tangit reverentia formae, Nomine pro turpi da: Philomena! sibi. 25. ad Tubiam Cum tibi sint crines, mea lux, vel Apolline digni Et nitidos oculos cesserit alma Venus, Cumque genae flavam possint superare Dianam Florentes et cum dentibus assit ebur, Cum facies roseo tibi sit perfusa colore, Cygnea cum cervix, lactea cumque manus, Denique cum nulli cedas Tubia puellae, Formosum nomen do, Philomena, tibi. 26. ad Franciscum Castilionensem Qui referam, quanta dulcedine nostra libellus Pectora complerit, dulcis amice, tuus? Phoebus enim et Phoebi, Parnasia turba, sorores Carmina dictarunt, docte poeta, tibi. Tu modo fata velint longinquam ducere vitam Callimaco aequabis nomen ubique tuum. Lesbia nec tantum debebit amica Catullo, Nec Nemesi tantum, docte Tibulle, dabis Cynthia nec fiet tam carmine nota Properti, Castilionensis quam Theoplasma sui. Et nos o utinam cernat Florentia vatem! Sic possem laudes dicere, Xandra, tuas. 27. ad Leonem Baptistam Albertum Baptista, Albertos inter celeberrime cunctos, Et patriae nomen delitiaeque tuae, Tu seu bella cupis tumido depingere versu, Digna Maronea carmina voce sonas, Grandia seu mavis pedibus dictare solutis, Aequas divinum tunc Ciceronis opus; Seu iuvat historias et facta reponere prisca Alter eris Crispus, Livius alter eris. Tu faciles elegos cithara cantare latina, Atque potes Tusca ludere docte lyra. Denique quicquid habet nostri nova temporis aetas, Quis neget hoc nobis omne Leonis erit? 28. ad Xandram Qui dicam fieri? Quid nostras, Xandra, tabellas Cum capias, nolis mittere, Xandra, tuas? 29. de aula Qua ceno, semper residet rex Aeolus aula; Sed non est Veneris coniugis illa capax. 30. ad Franciscum tonsorem Me petis ut nostram tibi dem, Francisce, puellam. Efficiam, nobis si dabis ipse tuam. 32. ad Gigiam Dum nimios tremulo saltus pede, Gigia, tollis Detexit casus candida crura tibi. 33. ad Lucretiam Nil respondebas quondam mihi multa roganti, Nil respondebas, dura puella nimis. Sed postquam nivibus tecum, Lucretia, cepi Ludere, tum primos ora dedere sonos; Tum primum nobis posita feritate locuta es, Tum primum nobis vox tua blanda fuit. Quidnam aliud credam nisi quod, Lucretia, victa est Nunc tua frigiditas frigiditate nivis? Ergo utinam nivibus rigeant tua tempora semper, Quando aliter nobis reddere verba negas. 39. ad pedicatorem Das vitio nobis teneras ardere puellas. At tu pedicas: rectius ergo sapis. 40. ad Iohannem Antonium Qui primus famae pernices addidit alas, Ah, nimis egregio polluit ingenio! Sensit enim primus nil hac velocius esse Nec quicquam tanta mobilitate geri. Quisnam Arretinae dulcissima furta puellae Rettulit, heu, Xandrae nuntia dira meae? Non possum assiduas voces tolerare, Iohannes, Nec possum dominae iurgia ferre meae. Nam clamat: "Nostros sic, perfide, ludis amores, Siccine servatur, perfide, pacta fides? Quo valuit pellex mihi te mutare veneno, Qua potuit sensus arte fugare tuos? Hic ego dum pro te cunctis celeberrima templis Vota fero, nostras altera carpit opes. Namque Reparatae nunc candida limina divae, Nunc peto Baptistae splendida templa dei. Quaeque auro fulgent aras et imagine cerae, Accessi curis sollicitata tuis. Nec Marci piguit miseram delubra beati Et petere et donis multa rogare datis. Denique iam cunctis in templis omnibus aris Effudi iustas et pia vota preces. Interea niveo pellex te amplexa lacerto Detinet et nostris utitur usque bonis. Nimirum sapio, magna et prudentia nostra est, Quam bene flexerunt ah mea vota deos! Scilicet ut nostris frueretur adultera sacris, Omnibus in templis anxia dona tuli. Cecropidem iuvenem servavit Gnosia virgo, Passibus et dubiis fila sequenda dedit: Et quem iam monstro subduxerat ita biformi, Germanae vidit se refovere sinu. Atque auri custos serpens et dentibus atris Iasona fregisset terrigenaeque viri, Ni maga Thessalico consurgat Pontia suco, Artibus et doceat vincere posse suis. Quid tamen, ah, pretium tanto pro munere, Colchis, Quod meritum rebus, praemia quanta capis? Ah demens, demens, auro quid nobile vellus Surripis antiquo munera cara patri? Matrem crudelis patriam dulcemque sororem Deseris unius ducta furore viri. Sed nescis quantos mox sis subitura dolores, Quamque brevem teneat vir tuus iste fidem. En meritum, victi tauri victique draconis, En veteris furti gratia quanta manet! Nempe Creontea ducta te pellice pellit: Quid iuvat, heu, natos nunc peperisse duos? Parcite, formosae, nimium vos credere verbis: Nam solet haec levitas omnibus esse viris." Has ego non possum tantas perferre querelas, Namque nimis doleo cum mea Xandra dolet. 41. ad Bernardum Humanae sortis vitio sic cuncta feruntur, Ut post candidulam stet nigra saepe dies. Nil here me fuerat, Bernarde, beatius usquam, Nil hodie infelix me magis esse puto. Quaeris tam subiti causas fortasse doloris? Quae promisit heri, tunc mihi Xandra negat. 42. epitaphium Lisae Tedaldae Lisa pudicitiam formae quae iunxerat olim, Hoc sua nunc tumulo frigida membra tegit. Et Venus hanc pulchram ploret castamque Minerva; Namque ambas coluit sancta puella deas. Heu, Tedalda domus, quanta privaris alumna, Coniuge vel quali, moeste marite, cares Quatuor addiderat ter quinis Messibus annos, Quinta nec, ah, licuit cernere lustra sibi. 48. ad Franciscum Albertum Altobianci filium Magnanime Alberta clara de stirpe create, Per quem pauperiem quondam vitare molestam Curarumque acres licuit depellere morsus, Quando ego condignas potero tibi reddere laudes Pro meritis tantis? Quae praemia iusta rependam? Namque domo primus, cum nos nec debilis aetas Nec tenues nostri possent nutrire parentes, Accipis et multo laetus me munere donas. Tu primus nostrum generoso pectus honesto Imbuis et teneros sensus primamque iuventam Moribus ingenuis fingis, Francisce, tuoque Exemplo nostram tentas componere vitam. Quaeque sequenda forent, quae sint vitanda vicissim Ostendis, nigros doctus defingere mores. Nec Maecenati tantum debere fatetur Flaccus et egregii facundia tota Maronis, Quantum ego Francisco. Sed me contingere laurum Pulcher Apollo vetat, Parnasia turba sororum Ora Meduseo prohibet me tangere fonte, Unde fit ut dignas nequeam tibi reddere laudes. At mihi si faciles Musas mea fata dedissent Pigra nec a gelido torperent sanguine corda, Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma, Proelia nec Magni laudatave facta Catonis, Nec canerem praedas referentem ex hoste Camillum, Nec victum Hasdrubalem properataque castra Neronis. Est quod pace queam de te memorare, tibique Quam sit firma fides, quam sit pia vita referrem, Et quibus egregiam mentem virtutibus ornes, Utque bonis faveas, ut sis adversus iniquis. Nec te sollicitat magnorum tristis honorum Ambitio, nummi non inflammaris amore, Sed miseros opibusque tuis et mente benigna Protegis, et patriae caris et natus amicis. Det modo Parca tuae longissima fila senectae, Et vivas casta semper cum coniuge felix, Illaque natorum faciat te prole beatum.