CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus ISOLA.tras-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ISOLA.tras-02.xml.

Documentum ISOLA.tras-02.xml in db pdill0


Nondum nigrantes caelo Titonia coniux Nuncia Phoebaeae lucis rarefecerat umbras; Nec dum sidereos statione novissimus ignes Lucifer occidui stimularat ad atria caeli: Cum statione sua ter denis navibus amplum Praedari stagnum properat, totidemque liburnis Lunatis clamosa parat Tyrrhenia proles. Vox fera, trux vultus, coma non, nec barba resecta Ferro umquam; sunt ora comis horrentia longis: Semisepulta virum certissima mortis imago Est monstris; oculos borea lippire videres: Naribus et barbae rivos resonare gelatos, Et faciem putri squallentem crescere caeno. Non toga tunc illis, praetextaque tusca paratur; Non undata tegit vestis, nec regia picta. Vosque sagum atque chlamys, latique decentia clavi, Este procul, proli nunc interdicta lutosae. Deterior lino densetur stupea vestis Quae tegat impurum te, perscrutator aquarum. Vos quoque tunc caesi direpto tergore vallant Aequorei tauri, ac tutos a frigore reddunt, Tegmina queis capitum porrecto vellere codon. Tum latis suras tectus gravibusque cothurnis, Non murmur caeli, nec fulmina saeva tonantis Ventorumque timet rabiem: domat aequoris aestus Contemnitque fera stipatos grandine nimbos; Martia nam duro iam spernit pectore bella. Ast ubi taurino sepserunt corpora tergo, Strophia nunc scalmosque parant, quos inserit ille Hinc navis spondae, incertos tum verbere saxi Tertius inculcat. Longas pars ducere tonsas Contendunt: aliis sublimibus alta leguntur Retia stipitibus, cymbaque locantur adunca. Ter denis summum pedibus porrecta triremis; Inter utrumque latus cubitos sciet esse bis ille Quatuor, in tentum qui surgere viderit arcum Anteriora ratis. Puppis depressa iacebit Ascensu facilis, planus premit aequora fundus. Nascuntur binae geminis e partibus aures: Pars prior angusta ac rostro munitur acuto, Posterior perhibet planum gratumque sedile Virginibus. Binis pedibus non altior ulla Sponda ratis: gomphis caudex committitur omnis. Hic oras solvit: pars scalmis iungere tonsas Accelerat, mediasque rotundis fraenat habenis. Confestim vitreo iactantes gurgite remos Festinant validis naves paribusque lacertis Tollere littoribus foedissima corpora nautae. Impulsae rudibus palmis gemuere carinae Ac tremuere simul: sic aequora caerula verrunt In spondasque ferunt se se, dum pectora remis Percutiunt nautae, certant et praepete cursu Victorem, vento similes, superare priorem: Sie alius socium certat praevertere cursu. Ut medium tetigere rates, divellitur omnis Hinc classis diversa petens: nam torquet ad imos Quisque suos navem, quaeritque per aequora toros. Sistitur hinc omnis, patuere ubi signa latentum Undicolum, classis: celeres tunc ordine certo Emittit lembos, qui quaerant oppida passim Aequoreae gentis sibi restaurata quotannis. Credere quis posset, villas in gurgitis imo Oppida cum populis, propriis cum civibus urbes? Oppida sunt moles compactae gurgitis imo Viribus humanis cerro seu robore duro. Sunt procul hinc fagus suberque: at non tibi, quercus, Quamvis sacra Iovi nunc parcitur. Omnia passim Truncantur nemora, et tales portantur in usus. Huc migrat omne nemus tandem stabula alta ferarum Et spoliata suis decrescunt robora ramis. Tunc Driades tonsae crines (miserabile dictu) Stridentes querulum non cessant fundere carmen. Has igitur metas ramorum strage coactas Indigenae dixere toros. Quos agmine magno Pallentes habitant tincae, luciique vagantes. Has quaque serpentes sinuoso corpore metas Anguillae celebrant; quarum strigmenta subacto Attritoque simul scopulis frangentibus undas Corpore vivescunt vitamque sub aequore sumunt. Horrifero senis spirante aquilone diebus Exclusae servantur aquis: frigidissima certe Tempora non patitur fluctu breviore reposta. Tunc illis primum tendat scrutator aquarum Incurvos hamos, patriis cum pleiades armis Succedunt patremque levant cum pondere caeli: Ieiunas tenebrae sub pascua dulcia pellunt: Bis quatuor tantum brumis has vivere credunt; Exanimis summo non fluctuat aequore sola. Maena brevis variis mutatur mensibus anni: Candida nunc hyeme est, aestivo tempore nigra. Exercent praedas pungenti dente rapaces Immanesque lupi queis aspera bella geruntur Mugile cum saevo. Prolem bis corpore mira Hi brevitate edunt duodenis mensibus anni. Cederet hic illi tyberino in gurgite nanti? Hi cauda sapiunt, laudantur pectore maenae Ac cervice simul. Cibus est anguilla locandus Magnorum mensis hiberna luce virorum. Frons tua bina dabit... Sic vulgus varium, proprii nec nominis expers, Frigoris algores pellit dum tecta frequentat. Has igitur moles sylvarum caede coactas Explorat contis studiosus navita fundo; Quas etiam geminis signat concursibus absens Signorum coitus duplici regione notatus. Quas simul ac tenuere domos laeti aequoris imo, Protinus: Huc properate, viri, stabilesque movete: (Stabant namque viri; peragebant ocia naves) Ocyus, ignavi, nobis appellite naves: Navarchi clamant qui dudum navibus ipsis Scitatum missi fuerant, ubi signa latentem Monstrarent collisa torum. Illo tendere certant In primis naves; gemino hinc circumdare vallo Accingunt Metas Neptuni gente refertas. Dicere nunc quaenam fuerint piscantibus arma, Postulat ecce locus: sine queis non ducere vitam, Nec dulces natos poterunt nec coniugis annos, Longius in vita tutos servare parentes. Sunt ames vallique graves, gravioraque longe Robora rastrorum ferri munimine adunci. Adde sudes longas: puros quoque ponite contos. Retia sic scalmos, remos, furcas quoque et omnes Quid funes spirasque feram, tot vincula navis Tutamenque viris saeva in certamina fratrum? Pars alnos sistit, pars linea vincula tendit Et stabiles reddit proras fraenatque tenaci Hinc vano, summo ne fluctuet aequore navis: Horrifero borea vertuntur rostra carinae, Nonnullis zephiro. Sic, dira pecunia, vitam Sollicitas hominum. Tu mille pericula mortis Excogitas metuenda viris. Oh! iura Lycurgi, Qui Lacedemoniis te, perfida, sustulit agris. Tu genus humanum ventis sua lintea tendens Obruis insano, sparsa super equora merce, Terque quaterque mari. Vitam committere, nauta, I nunc infelix ventis et credere, quando Ventorum est quodcumque paras. Quo tempore cernes In senium labi veteremque evadere pinum? Nonnumquam ipse fidem portus quoque fallere tentat: Navita, crede mihi tu piscibus esca natabis. Vix habet unda Deum qui mersos servet ab ipsa. Iam valeant puppes, valeant et carbasa curva: Di maris, este procul quos sunt penes aequora, fontes, Stagna, lacus, venti, tum flumina cuncta, paludes. Anchora te teneat, placeant tibi vela, rudentes: Sit mihi terra satis modica securior unda. Attamen hoc pacto poteris deludere vires Ventorum insanasque undas, Iunonis iniquae Ingentes iras, coeli si sidera noris. Octipedis signo geminum meat ordine sidus: Quod si inter nubes clari praesepia aselli Desierint cerni coelo manifesta sereno, Acris hyems saevit ventis metuenda duobus. Est tibi praeterea caelo servandus Orion; Signum ingens, magni ac tandem pars maxima coeli. Hoc glacialis hyems moriente exordia sumit; Hic coelum fulgens ventis aperire serenis Dicitur, ast illud picea caligine tectus Tempestate quatit, sylvasque volumine torquet, Aequoraque, ut sacro cecinerunt carmine vates. Septimus a Marte est septem de nomine mensis: Idibus ille dies huius qui praevius ibit Imbriferum terris arcturum sidere monstrat, Ni fuerint imbres; quales cum fertur in undas Occiduas, fudit praeceps super omnia delphin. Signa orientis erunt si tunc vaga cedat hirundo, Quae deprehensa fuit violenta morte peribit. Tertius octobris qui viderit ille kalendas, Haedorum ille dies fuerit; qui sidere turbat Aequora, tellurem verrit caelumque profundum. Sic hyadas serva ac sidus pluviale capellae, Ac iuvenem curva fundentem flumina dextra: Saturnique ignes simul et cyllenia signa; Pleias cumque cadit, tempestat mense novembris. Haec tu missa face: et quae sunt mage lucida serva Signa tibi; toto ne quaeres sidera coelo. Haec tibi vera dabit Phoebo cum fratre Diana. Si nubes rubicunda tuum praecesserit ortum, Cumque cadis pluerit, ventorum praelia vidi. Concavus exoriens pluvias, tum pallidus undas In glaciem versas fundit super omnia Phoebus. Si tibi surgenti nubes glomerentur in unum Aspera saevit hyems, quae pulsae ad Tethyos undas Hesperias, purum reddent sine flamine caelum. Ast ubi phoebaeos circumclusere meatus, Ac caelum nigra densarunt nube vapores, Turbida tempestas sequitur. Si fulgura in orbem Ante ortum iaculatus erit, portendere magnam Nimbosamque hyemem dicunt; ne crede procellis Navita, qui ducis postrema per omnia vitam. Proxima sunt lunae fratri praesagia phoebo: Haec ventos rubicunda dabit: sed nigra madentem Iam fore tellurem. Quinta si cornua luce Videris obtusa, hos vita parietibus imbres. Haec animas erecta tibi praedicere signat: Quarta tamen cornu si Cynthia fulget acuto Arcturum versus, boreas tunc proteret arva. Ac tandem pleno rutilat cum Cynthia gyro, Heu male committis tu navita flatibus alnum Saepe etiam stellas toto discurrere caelo Vidimus, hinc ventos quos hae iaculantur habemus. Saepe etiam caelo cum fulserit ecce sereno, Te pluviae ac venti, te saeva tonitrua longe Intellecta tuis pellent succedere tectis. Cumque domus fulget septem subiecta trionis, Ventus erit, summo fuerintque tonitrua mane. Si scandant colles summoque cacumine montis Considant nubes, ventum; si summa relinquant Ac magis ima petant nebulae, foveantque profundas Valles, stelliferum spondent tibi, navita, coelum. Adde quod hinc ignis terrenus nunciat iras Iunonis saevae: pallet si murmure rauco, Nuncius acris erit venti. Si testa rubentes Parturiet fungos, tunc passim rura natabunt; Faemineumque genus tollens ex ignibus ollas Praedixere hyemem, si torres adhaeserit ipsis. Littora tranquillae Thetidis resonantia passim Si fuerint, (manifesta dabit tibi nuncia pontus ) Murmurat aut longe in se aut cumque silentibus austris Intumuit, ventos undosa per aequora signant. Adde quod et montis sonitus, nemorumque boatus Ac murmur caeli, spargens quoque gurgitis undas Delphinus, lentoque natans in marmore pluma, Ac ranae infidum questae tibi, Iuppiter, hydrum, Cum medioque vorax refugit de gurgite mergus; Atque aliae pelagi volucres quae plumea rostris Corpora purgabunt, ventorum praelia monstrant. Denique quicquid erit decima post luce novembris Temporis, ad sextum venturi respice martis Idus: tunc hyemem est tutum depellere tectis, Tunc mare claudit hyems, brevior lux, noxque profusa, Involvitque diem caligine nimbus aquosa: Aequora tunc venti vario certamine poscunt. Vidimus in glaciem versos hoc sidere fluctus Saepius et pedibus durum calcavimus aequor. Quodque magis mirum est, qua navim navita remis Impulerat, manibus tunc durum traxit in aequor: Haec sequitur celeres per lubrica marmora gressus. Nec possunt se se pisces tunc tollere in auras, Inclusique gelu stabunt, ut carcere mergi; Formosumque fuit volucres spectare ligatas Tunc glacie: quamvis insanis insonet alis Africus hic, nulli montes volvuntur aquarum: Nix quoque proceros onerat tunc candida montes. Pleiades incipient ostendere tempora nandi. Cum primum patrios relevarint mole labores, Solvere littoribus naves; tunc vela procellis Pandere tempus erit, varios tum quaerere pisces, Ac merces vario committere navita ponto. Non lacus hic tantis nec tot sub legibus ibit, Nec nostri gelidae metuunt mala frigora brumae. Retia pars fundunt, pars longas figere sylvas Nititur atque sudes bis centum nixibus urget, Quae Corithi tractus nemoroso monte vehuntur: Obstruit et gemino sic vallo navita quisquis Aesculeas moles, fundens per inane canoras Hinc voces, durum solatur turba laborem. Non secus indomitus fortisque et in omnia praeceps Cornigeram cervi Caesar circumdare frontem Tentavit, durosque involvens fluctibus acer Tunc scopulos altasque trabes, nemorumque ruinam Deturbans undis, Curetum moenia cinxit. Sed non ante datur nautis demittere retis Circumfusa toris, quam quis purgaverit ima Marginis atque oras conto mundarit adunco. Nam spatia ab ramis obducta et noxia ligna Scabraque succollent, suspensaque retia tollent, Ne facilis detur clauso generi exitus illac, Pervius atque locus: vada sint quoque pervia passim Atque fugae fiat genti nova copia mersae. Vallorum hinc orbem nodosis cassibus ambit Extremum Tyrrhena cohors, quorum altera coelum Pars spectat varium, pars altera conditur imis Fluctibus ac limo, fuerint ubi septa secundi Marginis, hac miseri vallentur ut undique pisces. Sic pecudes claudit nocturno tempore pastor Laetus quadrato tantum sed simplice vallo. Mox nautae caesis cataphracti membra iuvencis Clauduntur gyro ac quernas decerpere moles Turmatim certant: nutantes mergere turba Uncos illa parat; penetrant in viscera molis Hastarum sudiumque seges; et culmina metae Excitat ad navim, validis subducta lacertis. Turba opus hoc rursusque petit; ter quinque retractat Ac minuit molem. Labor est educere pressam Hanc saltu caeso: cessat non improba turma Hoc iterare malum, donec deterserit imum Ac sedem molis: valido tunc pondere navis Pressa gemit terrisque ostendit in aequore montem. Bis ramis onerat naves, bis reddit inanes Pondere turba die, milesque miserrimus alto. Demittit fasces alius, stabula alta ferarum Aequorei stagni: tereti pars retia conto Inferna explorans, obducit sedula limo. Sentina metam ingentem struit ille vorator Panphagus; ast Orcus lymphatus pectora ducit Anguillam, ingentesque lupos Harpya rapaci Ungue trahit, tincas tereti nunc Nophoa vallo Solvit. Sed Canaches patulo nunc perstrepit ore Atque manu plaudens infringit fluctibus uncum. Acharis ingratus, niger Asbolus, Harpalos usque Raptor, et est alius circumdatus undique limo. Busa cahos quoque, tumque Sapan scitator aquarum. Est Melaneus hirtus diuturno tempore lippus, Est Giza horrendus: si cornua fronte sederent, Hunc barathri regem nullo discrimine dicas. Hylaeus pariter montanis moribus altus Additur. Hi cuncti, sic caetera turba per undas Invadunt miseras crudeli pectore gentes. Enterat ista cohors, pergitque abducere mutas Relliquias pelagi. Tum diripit omnia Sathan Piscibus iratus: tum Pergen, Pompilus, Accho, Ac Bellona loquax, fallax quoque gutture pleno Usque tonans. Rathamon sonitu perterret olympum. Hi cuncti pariter Neptuni viscera nudant Immensisque boant hinc faucibus: aethera nutant Verbere supremi sonitus, caelumque remugit. Sic celeri insanos mutatum Acteona cornu Invasisse ferunt serrato dente molossos; Sicque nurus Ciconum lacerarunt Orphea telis; Penthea sic miserum cruciarunt Maenades hastis; Moenia sic tandem trepidantis concutit urbis Hostilis virtus clangunt cum cornua cantu. Hi iaculis certant nudare cacumina muri, Moenia pars scindunt, pars stantes scandere muros Nititur, at pilas alii ad pinnacula torquent. Si iam succumbat vulgus, tunc viribus impar Per vicos trepidans ut victima, caeditur urbis, Vel victum magno servatur praeda triumpho. Hinc lutram felemque vocant, si praeda supersit Ac torquent laeti vocem per inania ovantem. Hoc signis doctus poterit reperire repertis Piscator, si squama toris consedit in imis Tincarumque cutis, mollis quoque pellis adhaesit Squamosae gentis; scabit haec sua corpora ramis: Signa manent, multis tunc oppida plena colonis. At si avidis captiva cohors vix sufficit unquam Nautarum votis, et spes quoque fallit inanes Praeda brevis; tunc magnum turba Tonantem Devovet infandis verbis, superosque timendos Insequitur probris, medios attollit et ungues. Ast ubi mundarunt rastrorum dente tenaci Fundamenta tori, pulsantes aequora summa Rastris, compellunt squamosam ad retia gentem Piscantes laeti: resonat tunc vocibus aer. At pisces sonitu pavidi subitoque tumultu Perculsi, celeres ad pendula retia tendunt, In fascesque ruunt veluti sub tuta recepti: Dum fugiunt strepitus, parca rapiuntur avara. Nec modus aut uncos torquere, aut fundere rastros Aut firmare sudes, metasque attollere ramis. Mille greges illic magnae iactura paludis Attoniti stupuere simul, magnoque timore Mansuescunt: anguilla teres iam, maena lupusque Clauditur, armigeri temnitque edentulus ora Saeve lupi: magna premitur formidine parvus Usque timor. Paribus mox sedula turba virorum, Fusa inter palos interni marginis orbis, Nixibus educunt limosum ex aequore rete. Extrahit amphractum, geminasque hinc colligit oras; Ac madidum retis corpus per plana carinae Subtollunt in sana cohors semperque modeste. Tunc genus aequoreum stringendo clauditur illo Retis ubi primum caput est; transcribitur inde Nodosis amplisque locis, quos more crumenae Nunc pandunt clauduntque viri; sic postulat usus. Quin alius duplex vallum recto ordine figit Ad normamque locat, vestit quoque retibus amplis. Retia densa tamen; partim demissa sub undas Usque pedes valli, septi quoque ad ima secundi. Immineat primum pars altera fluctibus orae Suspensa ad vallum: sociis, huc pellite, mandat, Agmina post gentis regno subiecta secundo. Immo alius tremula venatur arundine pisces: Hic calamis longis setas coniungit et hamos; Ora dabunt pisces decepti cuspide curva; Ad medium lini connectitur arida iunci Unius ferula; haec index et signa sub undis Perque alios imo fatalia lina profundo. Fundarum hic orbes torquet et verberat undas Insanus iacio: sicco stant subere tenta. Verriculumque trahunt alii, ducuntur et hami, Retia rara plagae claudunt ad littora maenas: Hic piscator agit telis ad retia pisces; Hic pedibus manibusque petit, tum verberat aequor: Hic quoque saxa pluunt in morem grandinis acta: (Quid moror infelix?) caeduntur retibus omnes. Porrigit hic miseris damnosas piscibus escas, Et fiunt parvi magnis nunc piscibus esca. Decipit anguillas contexta hic arundine leves; Hic pelagi volucres contendit fallere visco. Innumeris stagni turmis pars expedit hamos, Expedit et longas setas: his subera nectunt, Pendeat ut lente ad fundum lacus aeris adunci Filum, quod vivo piscator pisce replevit: Anguillasque capit; nec tincis temperat hamus Nec luciis: omnes fato rapiuntur ab uno. Saepe lupus flexo pendens confossus ab aere Linea fila fugit, filis a dente recisis. Linea ne cedat, ne denti pervia fiat, Captivumque pecus medio sub gurgite reddat Ingenuum, ac pariat praedoni lapsus ab hamis Astutus piscis grandem linquatque dolorem; Aera recurva fidis nectit septemplice filo Callidior piscans: victoria quaeritur astu. Sic alios ferrum plures bis terque reflexum Arripit ad saevum, nec cuiquam parcit. Ad orcum Pontificis iussu paenas expendet amaras Piscator, tantam qui caedem piscibus infert, Quique lacus parat exitium, cassumque relinquit. Nec cessat populus ferro munitus acuto Tollere caede lupos rigida. Non verbera fundae Nec crebros tendunt arcus. Mars litore caedes Infert, et trifidis geritur res cominus armis, Hanc ille in primis cladem patrare peritus. Ast alii plenis detrudunt carcere nassis Omnigenum portenta lacus. Pars scinditur ense Squamosi pecoris: fumo sic aura nigrescit, Redditur et caesis admoto sanguine maenis Sanguinolenta diu Trasimeni litoris unda. Iam cruor est ubi limpha fuit. Nat sanguine summo Obruta carceribus. Vivens vel praeda paratur Gentibus externis. Trepidantia frustula dantur Flammis: pars vero ferventibus uritur undis, Figitur aut verubus duris. Sors undique vexat Hoc pecus, et caedi vix parcit saeva tenebris. Nec finis datur ulla neci: sed sanguinis ardor Gliscit, et urgentur reliqui iam caede priorum.