CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus GRIFO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GRIFO.carm-01.xml.

Documentum GRIFO.carm-01.xml in db pdill0


Si meritis dignas coner tibi reddere grates, Inclyte Pieridum militiaeque pater, Deficient hebetes medio in conamine muse, Nec possem tenues pondera ferre soni. Vincit Apollineas ingens tua gratia vires Nec tibi quae referat praemia Phoebus habet. Tu mihi presidium vitae mitissimus affers, Pandis et optate dulce quietis iter; In picentinis mihi sedibus ocia praestas Laetus ubi multo colli virescit ager Terra viris opibusque potens: quam littore flavo Alluit Hadriaci mobilis unda sinus. Ergo perpetuis tibi nos debebimus annis, Tu mihi Mecenas tu mihi Caesar eris, Ingenium musas animum tibi dedimus omnem. Accipe virtuti corda dicata tuae. Atque utinam tanto sub principe vivere detur, Quo nihil in Latio cultius orbe nitet. Tranquillam nobis portus daret ille quietem Grataque Pieriis cantibus umbra foret. At nunc quod possum cultu te prosequar omni, Notaque erit fido pectore pura fides. Carmine te dicam: populos seu pace gubernes Sive geras forti bella severa manu. Ante reflectet aquas converso flumine Tibris Et vacuum bibulis piscibus equor erit, Quam sileant memores tua maxima facta camoenae Vives et celebri Laude superstes eris.