CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus GRANCI.proe-07.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/GRANCI.proe-07.xml.
Bellicus arma petens vult Urbem Pistoriensem. Obsidione dari: gens iungitur aspera Pisis Undique magna fluens. dant Urbes, singula castra: Luca movet cunctos: veniunt: Gharfania mittit Tota viros fortes: mittit Versilia quantos: Mittit Luna suos peditum Riparia mille. Inter cuncta simul numerantur ut agmina centum, Quae peditum iungens Castruccius ipse probatus Ordinat, et veniunt steccata et ponere tecta, Sol quia conscendens incendia quaerere Cancri Ecce daturus erat illis sub frondibus aestum, Mille superductis equitum pro sorte suorum. Suntque viri fortes Serram transcendere Vallis, Cum galeis calybum fulserunt lumina Prati, Et nituere suo tantoque a lumine montes. Sicque suis haerent muris extendere campos, Ac sternunt fructeta: suis tunc stare locellis Militibusque novem fuit insimul una caverna: Conaturque Urbem vallare ex undique totam, Cingere per medium, contingere moenia iactu, Ponere vela, suos extendere papiliones, Nidificare domos, et frondibus ergere tecta. Et fuit hora brevis, quando Urbs concernitur illic, Omnibus in virides gaudentibus undique ramos. Patula quando illis tunc affuit ecce taberna, Grata trahunt, recreant ex omnibus intima: vina Dantur: et ipse calet aestu Castruccius aucto, Cuncta videre prius, si fieret aditus illis Hostibus, et cernens vult singula reddere tuta. Et quater atque quater totiens pergebat in armis, Quantus equus fortis vix sufficiebat eidem Undique per campos, remeans apponere curam, Et scrutatus eos, rediens, dare membra quieti Advociabatur, avidos gustare liquores. Sicque manet Populus Pisanus, Luca per omnis Moenia Pistorii sub obsidione tenentes. Tunc animabat eos dicens: "Memorate vetustum Bellum, quando fuit sub obsidione perenni, Cum Dominus aleas legitur fecisse tabellas, Longa fuit nimium cum tunc obsesso Troiae, Otia ne taedeant, nam sunt ratione repleta. Ludite gramineos per campos; astra videte; Excogitate queant qui sunt et in Urbe famescunt. Nam tua cuncta potes, animus cum sustinet illa. Ergo velite moras: venient gratissima quaeque". Quae placuere: movent interdum cantica, ludos: Et spatiantur: habent virides post talia fructus Haec comitiva venit: abit haec: haec obvia currens Obviat: haec obstat: gaudent excurrere secum, Amplexare simul, sellisque levantur equorum. Inter haec est praesens sociatus vir probitatis, Militibus multis excurrens prata potenter, Persistebat eques praesentibus omnibus ipsis, Totaque per medium gens se scindebat ibidem. Iamque dato spatio magnis praecurrere metam, Inde refert miles se primum currere promtum: Atque secundus ei currebat, tertius atque. Postea pulsatis quantis clangoribus, ipse Percurrebat eum, simul associantque cohortes. Qualia dum Cives cernebant Pistorienses, Urbe et ab obsessa tantum spatiare Gebelles, Inde equites multos peditesque insistere ludis, Inter et amplexus equitum se iungere sellis, Atque levare: vacant: vix pax inducta manebat: Sed tuebantur: et hi frondes ad grata redibant. Et prius exclusus morbo perplexu acuto De Vicecomitibus Dominus Galeatius inde, Protinus abscendens, et postquam Piscia talem Acceptavit ibi, solutus carne virilis Pervolat ad Patres, tumulatus corpore ibidem. Partis eam Guelfae cupiens nutrire Philippus Regniculus miles, subiectus sedque Roberto, Mille petit veniant equitum: scribit inde sacrato Bononiam promtus de summis fratribus uno, Mittere qui tepuit. Bellum Castruccius et sic Instauravit eis gattis cum robore grandi: Unde super custos firmavit in arce priori: Concitus et Pratum cognoscit proelia Turris. Tunc cogitavit eis dicens: "audite", Philippus, "Misimus: ipse piget Legatus mittere gentem Agmina multa tenens, et non transmittere promtus, Bononiae residens Lombardos flectere Papae. Nos modo sexcenti linquamus moenia Prati, Nec adeamus eos, quia sunt ut mille Gebelles Ipsi equitum fortes: moveamus nos tamen ipsi Usque sed ad Murlum. Dicent: Commune movetur, Extimebuntque, minus poterunt immittere bellum." Quod placuit: quidam veniunt excurrere primi. Ast ubi senserunt scursores proinde Gebelles Esse propinquus eis omnis exercitus, inde Abscessere simul, bellumque ab Urbe levarunt, Infra suos palos sua se steccata locantes. Et probus insistens iterum destinat eidem: "Mitte," ferens "ruimus: Urbs panditur: eque Gebellis Obsidione perit: veniant solummodo mille." Delegat unde sibi rescribens singula miles. Pervenit: est coram, cum narrat talia currens: "Moenia circumdant: equites sunt mille trecenti: Pistoriumque fames stringit: datur: unde sacrate. Quam citius mittens cura nutrire fideles". Unde didit sacer Legatus mille trecentos; Quos ubi Regniculus recepit, tenet atque Philippus, Admovet adducens cunctos prope moenia Prati Millia bis equitum septingentosque viriles, Adnumeratis ei peditum bene mille viginti. Moenibus a Prati cunctis equitantibus, inde Protinus abscendens tota cum gente locatur Partibus Aglanae repletis in comitatu. Et tulit hic uni: "properes: pete moenia campos". Ipse Philippus utrum maneat Castruccius illic? Currit et ille cito: rediens dedit omnia cuncta. "Sculta, Philippe, tuum: residet Castruccius, imo Cantat in aspectus veniens iam Pistoriensis. Ast ego perquirens captus sum ductus ad illum. Qui dedit: es Guelfus? tuli: sum. Tua facta referre. Me cupiente eius socio mactare per ensem, Qui negat, adiungens: referens dic omnia gesta. Mane levis fueram: semper vocat ipse Philippus: Vade per et campos, semitas, et moenia quaere. Vel magis obsideat sumus hic Castruccius Urbem: Nam duplices nobis acies sunt: ipse recessit. Me referente, movet tales prorumpere risus: Ore patente genas vix dentibus ecce videbam: Ut refero, similes risus fecere Gebelles. Quid faciemus ad haec," dixit, "scultate", Philippus: "Despicit hic omnes: residet: vult bella: feramus". Atque movere suos mandat: stravere secundo Partibus a ruris Aglanae versus ad illos. Undique conseptis stant agmina Guelfa nutrire: Statque sagax, totus per circum moenia claudens. Fit mora: se firmant victus adiungere Guelfi; Atque Gebellis eis pars sic obstare laborat. Insinuant intus per faces Pistorienses, Se fame consumptos non posse resistere quidquam Temporis; unde petunt bellum committere Guelfi, Insinuantque sibi maleatam per chirothecam. Congregat audacter qui sint bellare maniplos Concitus audaces, et talia protulit illis: "Vos ego semper amo: socii scultate Gebelles: Nunc bellare petunt hostes: stant mittere victus: Respondete: simul videatur vestra voluntas". Qui pariter cuncti dixerunt, esse gerendum. Tunc accersivit referente Cortoniensem Ista ferens voce Castruccius ipse silenti: "Ancha fidelis amo te quantum pignora mater. Nunc adeas Guelfos, indutus veste Ducatus, Quam mihi gessit amans clarissimus Induperator, Nobilitare volens, cum gessit iura regendi Urbibus in quinque: chirothecam ferque Philippo. Omnia narra, locum, sed tempus bella movendi". Concitus audacter qui sic post verba recessit. Estque suo praesens vestitu, quarta Philippo Insinuatque diem, respondet: "luce sequenti": Nec probus acceptat, promittens utique quarta: Quod habuere satis ratum quam firmiter hostes. Tempus et hoc infra percepto vomere forti Evacuare iubet cunctos fossata viriles, Et duplicare simul foveas de nocte silenter, Ne suus ipse labor forsan transiret ad hostes: Protinus adiungens foveis steccata tueri Arboribus multis truncatis per bene centum, Aditus ut illis pateat nec mittere victus. Estque dies belli signatus: gens sua Guelfa Agmina coniungens nectit: movet addere pugnam: Undique senserunt nec sollicitare caballum. Tunc furiunt omnes: certant: feriunt ab illis Desuper ab archis ab alto culmine Guelfi. Nec fuit accessus: sunt omnia tuta: famescit Pistorium. Cogitant tunc hostes pergere Pisas: Ponere se medios properant: cepere Savinum. Omnibus exustis tunc ruribus in Comitatu, Ignibus immissis domus haec flammescit et illa Et capiunt ibi residentes forte per omnes: Absque rumore trahunt ad partes postea Guelfas. Ille manebat ei vicinus Pistoriensi, Gens comitiva, simul populus Pisanus in armis: Urbsque famebat: eam capiunt per foedera pacis: Unde datur. Totus maleatus Vir probitatis Sic ait et Simoni: "quid, Florentine, sopita Urbe capis muros, me Romae tunc residente? Iura Senatus ibi me tunc retinente, per artes Ingrederis: Ludovicus habet cum moenia Romae Imperat ut Tuscis, et quaerens postea Regnum Consociatus ei, reditum me cogis at ipse. Moenibus istius acceptis igitur Urbis, Permea, visurus me numquam sedque Monalde. Ipse Philippus amat per filum quaerere muros, Regniculus mensurat ei fossata magister, Unde refert, pontes media de nocte capitque. Pistorium rediit nobis per et obsidionem". Permeat unde Simon equitum cum forte ducentis Atque Monaldus. Habet muros Castruccius Urbis. "Est ubi," dixit eis, "Blandinus Pistoriensis?" Astitit: at ille lucentem protulit ensem. Atque dedit: "Recolis, nos cum Robertus et intra Claudere nos potuit sub obsidione per annum? Sum memor". Atque probus: "recolis nos moenia Lucae Deseruisse, meos nutrit cum Pisa Gebelles? Sic etiam nobis redeunt Saturnia Regna. Gaude fidelis, habens, aluit quae te prius, Urbem. Ipse tamen famui misera sub veste per annos: Nunc quoque Saturnus ditavit". Sicque vibrato Ense tulit, recipit quem miles factus ibidem. Sicque manu forti munitus, et ense, virilis Intrat, et agminibus probus ipse Gebellibus intus: Atque tenet gaudens per bellica moenia victor. Iamque mora exhibita gaudet pertingere Lucam, Urbe reformata, Pisis splendere et in omni Urbibus in geminis susceptus papilione, Undique ruralibus, et Civibus adveniendo Posse videre Ducem, cultumque expandere honoris. Si fortuna volet, coelum conscendens in altum: Si volet haec eadem, bassum descendes in imum. Est tamen assis ei, commissaque tota potestas, Qui regnare facit regnans per secula semper. Mense et in Augusto medio cum festa coluntur Virginis assumtae, cum cerea quaeque tributa Dantur ei, Vannes Rubeus custosque Mariae Colligit auratum cupiens deducere templum, Ornamenta suo contexere grandia: culti Immemor ipse Dei, mandat servare retentis. "Sic bene Matrona Missam celebrabimus omnes: Census erit promtus persolvere Teutonicos sed." Cui genibus flexis custos: "Dux ipse vocaris: Crede tuis, desum: Lucanus pauper abibas: Undique collegit miserum te Virgo Maria; Erexitque nimis: dominaris abinde Siesti Usque propinquatus Prato: sed desine, magne: Murlus adest, praebetque tuis confinibus Orbem". Sicque locutus ei defensat sacra Metellus: "Estque tuum solium Virgo ampliatura: quiesce". Nec veritus Matrem, Templum, nec Numina sancta, Praecipit absconsum pariter deducere censum. Quo bene compunctus resolutis crinibus omnis Solvitur in gemitus coram tunc Matre locutus. "Virgo parens, custos ego sum, sine peste reatus, Quae paris ipsa Deum, Coelum conscendis et astra, Hoc die flecte malum spoliantem Numina sancta". Quae tulit: et clades tunc affuit ipsa patenter, Febricitare facit quando illum mox pia Mater, Urbe per excursa ludis, plausuque theatri. Inde calens Lucam quaesivit concitus ire, Utique sed membris languor magis haesit acutus: Unde cubile petens committit se medicinae. Profuit et nec dum: quin et magis aggravat illum Languor: et ut trepidat, vivat ne pars sua Lucae, Debilis adsurgens, faciem monstravit humatam, Patula quando illum suscepit lata fenestra, Et rediit victus morbo virtute per omni, Ista ferens strato superaddidit ista locutus: "Summa Dei virtus me magna potentia flectis, Viribus armorum qui numquam prostrabor: adsis". Atque tulit sociis tantis praesentibus addens: "Mortuus ut fuero, Mundus renovabitur omnis". Et siluit, pariter extinctus lumine vitae: Commovet unde suus Pisas discurrere natus; Et veniebat eum gens tunc Lucana iuvare, Scilicet Henricum titulatum iure Ducatus. Obstat et huic Populus Pisanus, quinque rebelles, Ex quibus acceptus patuit bos pendere furcis Adsociatis ei scelere pro quatuor ipsis. Sed Ludoicus eis succurrit: moenia Romae Deserit: et veniens est Pisis: et siluere: Omnia Pisarum capiens et iura regendi. Caesar ut est Pisis, iterum gravat inde moneta: Suscipit: atque negat multis stipendia servis, Qui strepuere: simul sociatis tunc bene mille Accipiunt Collem, retinentque potenter et ipsum Utique Cerulii, pueris et matribus illis In gemitus fusis, quos gens tunc aspera cunctos Suscipit in ulnis natos matresque benigne. "Haec sumus accincti stipendia quanta negantur, Artibus ignaris volumus velut esse sorores: Vos vocitate viros: veniant, habitentque vocati: Teutonici generis fuimus iam nobilitati: Et sumus ecce parens: vobis communia velle, Nos habitare simul: Prodium gens nostra levabit, Afferet atque bonum quodcumque adducere victus". Consiliantur, et hi. "Pisis Ludoycus inhaeret, Nosque tenet medios Pisis ab Urbe Florente Collis". Et ad Guelfos destinant pacta Florentes: "Arma tenemus, equos: homines sumus utique mille Ferte manus Guelfi: veniemus in Urbe manere". Non Commune tulit gens aspera quanta feroxque Fallere: vult habitet: "victus sumus ecce daturi". Et resident". Lucam Ludoycus quaerit amicam, Quae patuit, mater quando et pro parte Gebelli Exhibet et natos tres tantum Pina virilis, Ista ferens gemitu coram tunc Caesare dicto: "Do: cape, semen habens nostrum; Castruccius abest" Omnibus una simul restat sententia mortis. "Hos ego pectoribus propriis alo iacte refuso: Hos ego gigno meis lumbis: legitima proles Est: fave Caesar: eos nutrio pro parte Gebelli Hic puer Henricus: memoratur Caesar in isto. Iste secundus habet vim nomen Valeriani Caesaris ipsius germani: et tertius iste Alterius gestat nomen, ferturque Iohannes. Ista puella datur coniux per gesta Philippo, Pistorium genitor quando et per pacta iugavit. Tange meos, Caesar, nec respue pignora patris: Tange, et flecte, manus, caput, et contingere colla". Accipit et tenero solutus pectore moestos Stringere cum lacrymis nec est rubefactus ibidem. Atque dedit: "Probior Orbis memoratur in istis: Ista propago mea est: pia mater nunc tege vultum". Taliter accepit Lucam Ludoycus ab illa, Regnaturus eam minimo pro tempore grandis. Millia sedque duo, Romam quos duxerat ipse, Nec Ludoycus eis censum persolverat, addunt: "Nos equites censum cupimus stipendia nostrum, Partibus a nostris qui venimus inde favere, Atque levare: tenes Lucam, Pisasque: gerentes Arma sumus: petimus te solvere pretia nobis". Qui retinens nimia nec solvere pretia posse Indicat, exibita Luca pro pignore census. Fortia qui capiunt Urbis post inde recessum, Atque tenent arcem, turres, sed moenia cuncta: Unde legant Guelfi Florentes bis quadraginta Millia se tantum Florenos solvere puros, Luca feratur eis si tunc et ab Alamannis. Iam quibus allectis Cives tunc evacuati Solvere Pisani se dicunt velle triginta Bis dare: confestim persolvere. Sic fluitabat Urbs sub gente rudi. Memoretur Luca prioris Status, et acceptae se culminis undique famae, Cum sonuit tu facta sonum Florentia gestat. Nec datur ab illis: errabant fortiter omnes. Tunc proba mater eis ostendens pignora patris, Dixit: "habete fidem, nec Guelfis Luca feratur, Mittite ditato per tempora longa Sagonam, Est ubi vir magnus, qui proelia multa probavit, Utique Lombardos superat cum gente Gebelli, Inter eos bellans primus, cum frangitur ille Raymundusque perit. Vir dicitur esse Gerardus Spinula, vir fortis, magnae et probitatis amicus. Ille dabit: referam propriam viduata monetam". Adquievere cui: mittunt: vult solvere promtus: Pergitur: unde capit Lucam probitatis amator, Teutonicis quantis persolvens Urbe relata, Fortia quaeque tenens, foris et regnavit et intus: Estque fidelis eis, dominatus ad omnia parti, Undique et acceptat, veniant habitare Gebelles. Unde redit promtus miles non deesse Paganus. Et spatium sed non animum mutat qui trans mare currit, Fraudis et inventus patrator, more prioris, Iudicat hunc pariter periturum morte Gerardus. Culmine et turris clausus quando ipse locatur, Maiestatis eo specie sub imagine Crucis, Non sed alimoniae munito, clauditur intus. Ex fame confestim morituro et profuit uxor, Moreque foemineo Delata nocte tabellam Applicat: alternae superaddita concita turris: Dissipat et murum, quo panditur ipse maritus: Indeque lapsa sibi pergit Delata per altum, Artibus evasus turrisque ergastulo et arcto. Sed bene promtus eum capiens de nocte Gerardus, Decapitare facit: placatur nobilis uxor. Regnat et unde etiam magis ex formidine fultus. Messibus, et anno deducens inde monetam Civibus adcomodam, pro libertate trahenda: Tunc lentescit amor, oblito munere census, Civibus: unde vocant sibi Regem praesse Iohannem, Caesaris Henrici genitum, regnare potentem. Unde fuit: paret, flectens se sponte Gerardus, Maxima sedque gravat gens Urbem debitatam Pluribus expensis Rex: unde et deserit illam, Et Carolum retinens natum dimisit eisdem Cum bis mille equitum Lucam regnare virilem. Qui retinet sedem Carolus dominatus eisdem, Ipse favore regens Lucam de iure paterno. Nec illum sufferre potens tunc evacuata Luca refert: illam Carolus cum gente recedens Deserit, et Simoni dat sedem proinde Philippi Scilicet Herrigi de primis: praestque fidelis. Tamdem regis eam dicto, ceptisque triginta Millibus auratis, Rubeis consignat eamdem. Protinus et regnat Rubeo de sanguine Petrus Vir probitatis, et est retinens Parmensis eamdem. Sed pia pro natis tunc Corrigiensibus ipsa Mater habens tenerum, fraternum possit amorem: Concita Mastino sic destinat: exteriores Esse suos: veniat in moenia mittere natos. Qui bene cum magna properans attingere gente, Obsidet, atque capit, Lucam periturus eisdem. Sed negat ipse Petrus, Pisano robore fultus. Civis et adiungens promittit cuncta sed illi Agmina ducturum: securus concitet Urbem, Ipse sibi Luca Pisis fruiturus: et ille Non bene consultus Benedictus nomine miles, Sanguine de magno natus de stirpe Gualanda, Exul ab Urbe datus Pisana, Bononiensis Qui dominatus erat Thaddaeus et hactenus Urbi, Praeditus a stirpe, milesque a legibus ipsis, Suscipit, impendens vexillum. Sic Benedictus Nobilibus iunctis centum de Civibus illi, Et peditum numero iuratis forte trecentis, Surgit in arma ferox: Veniunt: Commune lacessunt, Et spoliant, ductis cunctis de carcere trusis. Iuribus et spretis laniatur authentica quaeque. Sed Deus ipse pater, mater pia Virgo materna His posuere modum, Martinus tuncque colendus. Dum Comes insignis Facius vir tunc probitatis Iungit amore suos Cives, vocitatque: "venite: Nosque iuvemus", ait. Properant: aciesque paravit Teutonicas: totus Populus succurrit in armis, Pontis et in Spinae pede tantum firmiter illic Se posuere: manet Populus defendere Pisas Civibus ab illis tantum: sed ianua fertur De plagiis: nequidi capiunt tunc ignibus Urbem: Bella moventur: et hi stabant: pars quaeque furebat. Ultimo gensque, probus Facius, sociusque fidelis Miles in arma ruunt, Dinus, Fredericus et asper Teutonicus: sed eis Urbs tunc Lucana favebat: De Rubeisque Petrus linquens montana silenter Subveniebat eis multis aciebus: et ante Quam daret ipse, Comes, Populus dant bella favorem. Sicque fugaverunt vivi licet utique semper. Unde colatur amans Pisas tunc Virgo Beata, Sed Deus ipse prius, Martinus et inde colatur Tempore quo Mille currebant atque Trecenti Sexque Triginta fuit novitas haec utique Pisis.