CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus GRANCI.proe-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GRANCI.proe-06.xml.

Documentum GRANCI.proe-06.xml in db pdill0


Mota ab Alamania ventura gente vocatum Vocibus ad Regnum dubiis quamvis Ludoicum Bavariae per scripta Ducem Castruccius optans; Quo superare queat Carolum perquirere Pisas Acceptare simul, Regnumque invadere pingue: Mittit, in Italiam veniat, pro Caesare magno. Qui movet adveniens: subitus fuit atque Tridenti Gentibus innumeris equitum per mille suorum: Lombardosque tenet. Carintus Dux probitatis Cum Cane Maiori vexatus, fortiter illum Suscipit exhibito Regno pro Caesare cuncto: Quos bene concordes factos Ludovicus amore Iungit eos pariter sibi, qui dant posse per omne. Moncia confestim solvens sua foedera tali Paruit, et paleam gessit simul inde Coronam. Omnis et Italia audito nomine grandi Pacificantis, amant illum de parte Gebelli. Destinat unde sibi Lucanus rata monetae: Fulcit, et ut veniat rogitat Castruccius ipsum. Summus et Antistes concordatus Papa Iohannes Ipse per arbitrium iussit non esse parendum Inhabili, et Urbes munivit gente virili. Obstat et huic etiam Robertus Rex Ludovico Gentibus innumeris, multis equitatibus ipsa Lombardia simul, Guelforum partis eidem. Concitus inde petit Optatum Mediolanum, Atque tenet, regnans magno pro Caesare grandis. Papa tamen nocuum mandat vitare rebellem Quoslibet, et Guelfi parent ex undique Papae. Ipse tamen medio tunc Urbis magna locutus Mediolanensis, adiecit fronte potenti. Omnibus et cunctis adstantibus, Imperiali. Sede locatus, eis coram Magnatibus illic: "Regna perire videns Tuscorum, vestra ruenda Hos superare graves venio pro viribus hostes, Esse et in auxilium venio: nunc date coronam, Sed diadema: sumus nos defensare fideles. Ferrea debetur: paleam quia Moncia gessit". Unus et adsurgens dixit tunc stante loquela: "Ius tenet Imperii, credatis talia, noster; Vocibus, electus quamvis sit et Austrius ipse: Iste movet bellum, devincens fortiter ipsum: Iste Ducem potuit pariter devincere campo, Millia per septem prosternere viribus omnes Hic equitum, bellans tantum pro nomine Regni. Austrius acceptus fuit, et salvatus ab isto: Foedere pro belli spondet non esse nocentem: Iure hostile sibi debetur sedque corona". Et siluit. Pariter profatur et inde secundus: "Papa suo iuri si detrahit ipse Iohannes, Est minime ipsius servanda monitio Papae. Appellamus: abest: habeat tamen iste sueta". Tunc Comites quanti, totidem per forte regentes, Primus et ipse sacer Terlatus Episcopus illum Induit, et capiti nectit regnare coronam: Sed diadema refert, quo possit flectere Guelfos. Sicque coronatur clangoribus undique magnis, Dum sonuit celebre festum, quando ista geruntur. Et venerantur, amant hunc Cives Mediolani: Nam dominatur eis Galeatius: ut posuere: "Plectere vult cunctos, nec respirare valentes: Subiugat ut sclavos, spoliat simul atque moneta: Subleva Caesar onus: possimus vivere Mundo. Qui dedit: "Afficior, vobis miseratus" et ipsum Excitat ut veniat. Comparet tunc Ludovicus Carcere concludens, dat Civibus inde regentem. Sic male perplexus populus iam Mediolani Solvitur, et magno dant praemia quanta monetae. Destinat atque illi Lucanus tunc bene promptus, Deserat ut veniens Tuscos submittere Guelfos. Pergit et ipse, simul quatuor per millia secum Inde equitum, per mille sibi de gentibus illis Undique Lombardis nec pausant pergere promti Usque quo Pontremulum veniant. Sed tunc propriato Obviat ipse probus Castruccius et Ludovico, Gente per immensa splendens, vir totus in armis. At ubi sit praesens, subitus deprehensa et habena Exequitavit ei: fit concitus inde pedester, Et manibus, flexis pedibus, cervice remissa, Adclamavit ibi: "Vivat per tempora Caesar". Et Ludovicus eum complectitur: ille quievit: Ac super ascendens, dexter fit inde caballus. Sicque simul cuncti muros cum flatibus intrant, Et statur, ab illis Pisanis extupefactis. "Luca subest magno" (sic tunc Castrucius illi Intulit) "et venias: lucramur quod retinemus. Dirige te, Caesar, Pisas conquirere primum, Sunt ubi et audaces cervicem flectere numquam Adsuefacti: ad eos te confer, Caesar: et ipse, Si venerantur, habes: si non per et obsidionem Moenia tentamus: sunt intus et inde Gebelles Urbis, ut ex quidam proponunt se retinere, Qui duo mille viros robustos de Comitatu Immisere tibi: muros et moenia vitant: Undique per circum Pisas, et moenia cunctis Inde locatis eis, invitis tu potieris, Urbe, et matre simul, lactabit quae bene nostros, Atque nutrire potens Italos est Pisa: propinques". Caesar ut aspexit cuntatum tanta ferocem, Quam magis astricte cum mente et corde gerebat, Molestare Urbem debens nec spiritus illi Affuit: unde probus animavit fortiter illum: "Non bene, Caesar, eis compassus: sunt bene pauci, Moenia qui muros devitant, suntque Gebelles Intus in Urbe magis, qui dabunt moenia gratis". Vix et eum tales potuerunt flectere causae. Ultimo sed flexus, equitatibus omnibus illa Moenia circumdant, et sunt attingere muros. Intus et experti Cives per et undique Pisas Apposuere modum: claudens superadditur Arno Partibus ipsa maris fluvium superacta Galea, Viribus armorum cunctis munita per intus, Unde sagittantes defensant: est quasi murus. Pro non spargenda renuunt sed pacta moneta. Agminibus tantis tunc tentant exteriores Et fodiere suis a muris proinde meatus, Muribus ut solitum est caseum corrodere pinguem, Moenia per subter se subintrare putantes, Noctis et obscuro percurrere protinus Urbem, Atque tenere. Sed his tunc defensantibus illam Est opus incoeptum sonitum per et insinuatum: Unde meatus eis similes fodiere per intus. At cum nocte simul tentant invadere Pisas Moenia per subtus, et pertransire meatus, Est ab ore silens populus, mactatque per omnes: Et requievit opus. Bellantes postea muros, Hinc ab inde et eunt ex undique mittere pugnam: A quibus obstatur Pisanis fortiter intra: Nec sed habere datur, sed nec sua forsan adire Moenia: tunc virides stabant decerpere frondes. Cautus ut et vulpis cogitat Castruccius artem, Ista ferens magno tunc clanculo sed Ludovico: "Quamdiu Pisani teneantur, Caesar et audi, Mente et gente simul tu crede: sparsus in aquis Mons ruiturus humo ventis quis forsan abiret, Quam sua gens nimium moveatur abesse furoris. Quinque tenent Urbem: cunctos exsolve coaptos, Atque reduc illos ab Urbe, et iunge sacratum: Ipse et mittat eis Terlatus Episcopus unum, Quod sibi non magno, mihi non, adsistere curent Prandia facturo: ac tunc cum mensa cibando Steterit, adiungas Lanfrancum sedque Gerardum Militibus multis suffultum: quinque reducet Caesaris ad aulam pransuri: et tunc retinebis". Qui renuit pariter, nolens maculare coronam. Tentat et ipse illum Terlatum sedque Guidonem: "Mitte", ferens "quinque Pisanis velle quietem: Utique cessabunt pestes: moneasque sacrate Ante tuos thalamos immissis protinus intus". Qui sceleris insons dixit: "ferat omnia servus". Quinque simul Cives, illi pro partis amore: "Omnia narrato, quae dixit Episcopus": illum Mox et adire petunt, et sunt adsistere promti Iam quibus excepti Terlatus et ipse fidelis Praeparat, atque fuit praesens et adesse Gerardus Fortis, et adiunxit referendos Caesaris aulae. Unde reduxit eos, et pransis postea numquam Aditus ad muros patuit. Terlatus et ipse Concitus adversus Lucanum mente furebat: Atque dedit, multis coram praesentibus addens, Ut equitare licet, et dum fuit obvius illi: "Non mea progenies didicit committere fraudem. Utique culparis magnae Castruccie fraudis: Ast ego dum dictus fraudator et esse Gebellum". Unde gravatus et hic et mente et corpore totus, Febricitavit: et Urbs Pisana datura per ipsos, Ne suus ab illis aspectus et ipse pateret, Infirmatus abit: magis ac mage languor et ipse Crevit: et ut Monti praesens fit postea Nigro, Inhabitavit ager, gravior quoque languor et haesit Desperatus ait de vita tanta locutus Tunc fuit ipse Sacer coram scultantibus ipsum: "Gloria quanta perit! letho parer ipse: videtis. Quid prodesse potest robur, genus, atque potestas, Aretium totum tenuisse, strasse rebelles, Debellasse et eos Guelfos, tenuisse cohortes, Undique per Mundum sonuisse per aethera fama? Nunc medicina magis: sed non, quia morbus acutus Deprimit" et totus compunctus talia fatur: "Crimina nostra feram: partis fui semper amator Imperialis ego, Guelforum semper et hostis: Ecclesiam vexans, unctus tanto ordine sacro: Castellanae Urbis de nocte acceptor, et anceps Destituens Guelfos, quantum concessit et ira. Una manet misero solum mihi praevia virtus, Observare datum foedusque fideliter a me. Et paror his meritis aeternis utique poenis. Sed Deus ipse veni: miserum quem sanguine fuso Iam redimis: media transacta aetate receptes". Talibus expletis, servorum tentus in ulnis Brachia tunc inter, munitur corpore Christi. Ipse calor cessit, friguit quoque totus et omnis, Atque recessit ei spiritu: Deus ipse pietur. Panditur Urbs magno Ludovico, intratque potenter, Quinque sibi adiunctis equitum cum millibus intus. Genus prius hostilis, recolens tunc Imperialis Partis et affectus, renovatur cordibus: ardor Rumpitur in voces: clamabant: "Vivat amicus Induperator": ei congaudent gestibus omnes. Estque suis regnans, toto simul Orbe tremente, Fervidus in Pisis: movet ac Ludoycus, et Urbem Accipit, et retinet Romam. fortis in omni Regnat sceptra tenens, quamvis nolente Iohanne Papa, et cuncta suo subiecit fortia Regno. Et surrexit ibi quidam proferre Gebellis Dicens mente nigra: "Gentes scultate loquentem: Christus habens minimum pauperrimus intulit illis: Volucribus Coeli nidum natura paravit, Vulpibus et foveam: mihi non ubi membra reclinem Nec fortuna dedit: ego nec causatus egendo Vivo: meos gressus, cupiunt qui Regna, sequantur". Ulteriusque dedit: "Spicas vult vellere Christus, Cum propriis sociis tenuem vult carpere victum, Asseruitque magis munus non utique dite, Imo columbarum porrexit Christus egenus. Summas et Antistes mandavit Papa Iohannes Multa et habere, simul retinens marsupia plena In commune Deus quare est pellendus abinde". Postque secundus ei proponens verba resumit: "Partis amore viget: multum favet utique Guelfis Ipse Iohannes, eos abhorrens inde Gebelles". Tertius adiecit dicens: "scultate, Quirites. Agmina transmisit obstantia, credite, magno Bella movens, Christus cum dixerit evaginanti: Admove per gladium: gladiator quisque peribit. His moveor". Ludoycus eis: "moveantur et omnes". Adhibui que senem sacratum nomine Petrus, Omnibus et coram vestitum veste rubenti Exhibuit: "datur iste tibi, cape Roma". Levatur Papa: sed a cunctis fit Curia: regnat in Urbe. Quae sanies vobis fuit, et suggesta voluntas Suggerere tanto? sanies quae stulta Gebellis! Sciarra Columnensis, Romam qui immiserat illos, Sprevit, cuncta suo solvi negat atque Iohanni. Pro regnante tamen stat fortis mente Gebellis, Atque refirmatam conservat viribus Urbem. Promtus adesse patet tunc et Castruccius illic: "Fer, Ludoyce, tuo solium concerno Ducatus Partibus in Tuscis, si non subesse suetis Principibus, agitant unde omnia bella rapinae. Subiuga: confestim submittent colla feroces". Qui dedit: "Est placitum nobis augere Gebelles: Augustusque vocor, quamvis nolente Iohanne. Quinque manent Urbes Dioecesibus intitulatae Has totidem: Lucana prius datur; ipsa Lunensis; Et pariter subiecta datur Urbs Pistoriensis; Atque in Vulterris dominatum pandimus omnem; Massa per arbitrium subsit sub iure Ducatus. Has tibi pando tuis sub viribus esse regendas". Sicque coronatur Dux tunc Castruccius ipse, Intitulatis ei sic Urbibus: unde coluntur, Gaudia cum resonant, quin hastiludia multis: Inde equitum mille deducere gaudia secum: Inde acies quantae: quin acceptavit ibidem In propriis retinens Vexillum currere palmis, Atque dedit: magnus fuit Alexander et unus. Postque dies paucos sic omnia cuncta refirmant: Fortia resplendent sic agmina cuncta per intus. Iura Senatus ei dantur: Castruccius optat: Accipit, et retinet, Romaque splendet in omni, Vestibus in propriis referens insignia verbis Perlatus insertis, sutisque in pectore renes, "Est Deus id quod vult: erit quod volet id Deus idem". Et Ludoycus eis, coram tunc stante Senatu: "Sceptra patent nobis Lombardica, Regnaque Tusca, Atque per Imperium retinemus cuncta Senatum". Ista coronatus sic: et post verba quievit. "Me, sed, o Christicolae, verum, scultate, tuebor, Atque feram pariter, errorum nubila pandens. Christus habens minimum quam sit vel factus egenus Cernite, cum duodecim quaerebant solvere victus Inde cibis emtis, numeros aequere monetis. Ergo habet ipse Deus tantum commune, sed usum; Ipse Deus proprium devitans cum duodenis. Inde habet ipse malus et usurpare locellos Mittere sollicitus illamque abscondere Iudas. Ulteriusque ferens unguentum Magdala Christo Ungere culpatur: operis sit vendere Sanctum, Pascere pauperibusque Dei, pereant ne, pandere victum. Ergo habet ipse Deus tantum commune, sed omne". Papa levatur: et is immissa peste reatus, Antea quam solum Mundus deduceret annum, Principibus primis hinc inde in partibus ipsis Adfuit extinctis mors: et non dicere curo Nomina: nec remeant ab Urbe invadere Regnum. Imo relabuntur hinc inde, et gente recisa Deviat et Pisis. Haec inter gesta recepta Desuper ostendit Deus hoc Anathema per Orbem. Redditur Antistes vero sub foedere Papae: Ipse levatur: ei Petrus datur atque Iohanni, Foedere composito Pisanis, nec violato, Cum bene currebat Mundus per mille trecentos Bis denis iunctis, et cunctis omnibus octo, Sospite dum clauso congaudet Papa Iohannes, Congaudent patres cum Cardiquenalibus omnes. Tota sed Ecclesia congaudet quanta Monarchia, Nonque Bonifatio tantum pietatis inhaesit Munus ab infestis, quem Rege favente capessunt Urbis in insidiis Romanae quam furibundi, Atque negant volitum cupientis pergere secum Inde Columnenses, Crucem retinentis, et illis Hoc aientis: "heu miseros fortuna paravit Ipsa ferox casus, ut est inflectere Papam. Quare ego sic furiens lethum pro pace reposco". Nec adiecit eis plus, cum per membra paratus Spiritus abscessit tepefacto corpore grandis. Fata sed hostiles producunt sidere casus. Rex fuit Andreas Roberto iam tumulato Semine Regali succedens in diademo, Nec absolutis bello pugnaque lacertis, Nec male commissi lapidis percussus ab ictu, Fulmine, nec subita decedens apoplisia: Servorum insidiis mutilatur gutture, tuncque Suffocatur, eis tunc omnibus inde peremtis Per diversa malis supplicia cum perierunt, Sex quadraginta simul quando ibant mille trecenti. Et iam Pausanias captandus praemia famae, Regis in excidium ruit inconsultus, et illi Fata promittebant numquam moriturus eumdem, Ni sub ipse rudi titulato postea curru Ense sub ingenti cum occisore peremptus. Sic incoepta malis pereunt cum fraudibus acta. Moenibus amissis tunc Urbis Pistoriensis Cogitur et rediens Castruccius, Urbe relicta, Concitus est Pisis Lucam firmare virilis.