CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus GERAL_AL.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/GERAL_AL.carm-01.xml.
1. Insula nomen habet generosum matris amatae, Chara nimis merito quae mihi semper erit. Marmoreum Latia tenet in regione sepulchrum Atque etiam patrio membra sepulta solo. Nomen ad Antipodes retinet tamen illa perenne, Nobile quaque sibi cum foret omne decus. Dotibus ingenii, sancto virtutis honore Aequabat veterum saecula prisca patrum. Excoluit doctas animum celebranda per artes, Cum caperet primos alma puella dies. Filius hoc posuit nunc terra marmor in ista, Commemorat matris cum bona magna suae, Praesul Alexander submoti in sydere mundi Per refluum poscens templa beata mare.
2. Per mare velivolum nostrae ultra sydera terrae Venimus incolumes. Sydera per coelum mutato currere vultu Undique conspicimus: Ursa, per arctoos longe distincta triones, Hic prope iuncta mari. Hic quoque nunc refluunt Neptuni littora magni Tenta per Oceanum. Hic quoque iam pelagi se pandunt mo[n]stra profundi Turpia et ore truci. Deterius nihil et nihil est immanius usquam, Nil adeoque ferum. Humanae passim comedunt qui corpora gentis Voceque cum resona, Nullos esse Deos credunt et numina nulla Aethera per superum. At decus aeternum multo qui robore praestant Per populos capiunt. Regna per immensos sunt haec diffusa rotatus Qua volitant oculi. Innumerae passim se pandunt undique gentes Oppidaque innumera, Atque venenatas iaciunt per bella sagittas Et nece cum subita. Fronte truci, nimium truculento denique vultu, Proelia cruda movent. Has ego per terras ignoti in cardine mundi, Has ego perque plagas, Post multos menses longo post tempore veni, Classe secante mare, Gentibus et populis sanctissima signa secutis, Quae veneranda micant. Et me pastorem vitae voluere tenendae Esse suum penitus; Pontificem populi longas legere per oras Innumero spatio. Me miserum tota mundi regione removi Qua decus ingenii, Linquere sorte datum populos et regna potentum Quae ratione vigent. Et numquam in terras equidem remeabo Latinas, Qua genus, et proavi, Ossa meae matris recubant ubi marmore tecta Chara mihi nimium, Et pater et proavi nostrique ex ordine fratres Membra sepulta tenent. Hic me barbaricas inter subsistere gentes Sors inimica iubet. Intrabunt quondam sacra haec per templa futuri Noster ubi tumulus, Atque inspectantes nostros e marmore vultus, Stemmata celsa domus, 'Terrarum,' dicent, 'tali subsistere parte Hic homo natus erat; Urbe diu praesul quondam permansit in ista Nomine cum celebri, Et docuit vulgo Christi documenta beati Iure sequenda fore. Maxima per nostras induxit commoda gentes, Pastor ubique pius. Hic reseravit iter lati per sydera coeli Gentibus et populis. Et merito vivet magno cum nomine semper Qui bona tanta tulit.' Sed nostras penitus laudes numerare relinquam, Quae mihi sunt odio. Ad me cum magna certe ratione redibo, Quod mihi iure licet, Qui varios casus per totas undique terras Per pelagusque vagum, Ac animo intrepido discrimina cuncta subegi Quae renuunt reliqui. Me superi nimium radiantia numina Phoebi Heu penitus lacerant, Humida terra nocet, prosunt alimenta nec ulla, Pomaque nulla placent. Hic mihi nempe seni funus iam fata maligna, Sors et amara parant. Debebam nostro populos a cardine motos Quaerere per pelagus, Ac alia aversi multum per sydera coeli Cum rate vela dare. Fata valent nimium, fatis agitamur iniquis, Sic tolerante Deo, Et saepe in toto pariter nos cernimus orbe Quid mala fata ferant.
3. Nunc ego templum studeo beatum Magna Reginae superum potenti Atque cum multo per inane latum Tollere honore. Et meas vires animumque totum Spondeo et magnos pariter labores, Undique ut digno niteant decore Omnia plena. Numini magno genitricis almae, Ventre quae summum potuit Tonantem Ferre, sunt certe tribuenda quoque Grandia multum, Quae supra gentes volitent caducas, Sintque res pulchrae similes Olympo, Nilque terrenae subeant ruinae Omnia mira. Sed tamen nostrum capiet laborem Illa cum vultu pietate pleno: Nam solet totas refovere terras Fronte serena. Et solet gentes recreare moestas, Pallio subter retinere sancto, Et solet turbae misere vocanti Ferre levamen. Haec supra celsas retinebit aras, Picta praeclari manibus magistri, Atque coelesti facie beata Oreque miti. Et leget psalmos veterum probatos, Cum quibus coelum penetrabat altum, Cum David sedes superum subibat Pectore toto. Nuncius stabit veniens ab astris, Undique insigni radiante vultu; Lilium dextra retinebit alta Ore decorus. Desuper magnis radiis columba Cincta consistet niveo colore; Alites certe superabit omnes Ore notando. Ipse tum nobis memoranda semper Verba divini referet Parentis: 'Nunc ave terras merito per imas, Gratia plena! 'Tu quidem laeto sacra virgo Olympo Aetheris Regem paries potentem, Unaque illaesos uteri recessus Sola tenebis.' Parte sub templi media per amplum Aeris tractum cruce rite Christus Corpore et totis manibus retentus Ipse manebit. Sive se dextra paries retendet, Sive per partes retrahet sinistras, Sive qua templum renitebit alta Sede vel ima, Arte censebunt veterum magistra Cuncta praeclaro fabricata cultu, Undique et laeta pia templa ubique Luce nitebunt. Aedis in prima facie sacratae Quaque consurgunt lapides quadrati, Quaque se tendunt hominum labores Arte notanda. Fronte sub templi media superbi Signa Romanae venerandae sedis Et sacrum Papae diadema fulget Undique celsum, Qui caput trina redimens corona, Rite sub coelo residens Latino, Iura dat toti sacra nempe mundo Rector ubique. Inde cum pulchris aquilae thiaris Caesaris partem retegunt sinistram: Illa magnorum fuerant Quiritum Stemmata quondam, Marte qui totas tenuere terras, Subditum forti pelagusque dextra, Qua vagi Phoebi radiant quadrigae Littore utroque. At Geraldinae sacra signa gentis Inde cum multo veniunt honore, Sydere in terno peramanda multum Palladis arbor, Quae bonam praebens populis quietem Bella per gentes removet tremenda, Regibus sanctum tribuit liquorem Chrismaque notum, Sculpta, cum praesul foret urbis huius Nempe Alexander pietate notus, Qui dedit multis documenta magna Regibus olim, Semper et castas coluit Camenas, Atque Parnassi iuga celsa montis Saepe scandebat, sociatus illo Ordine sancto.