CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus GAMBARA.navi-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GAMBARA.navi-01.xml.

Documentum GAMBARA.navi-01.xml in db pdill0


in Mariam Virginem Padre Deo Deus atque immortalis Iesus, Matre homo, mortalisque simul, plurissima partu, Quem dedit in lucem hanc nostram Galilaeia Virgo. Non illi grave pondus erat, quod ventre gerebat, Cum lumen, verbumque Dei, non pondus haberet. Felix ante alias, caeli quae facta fenestra es, Per quam perspicuum lumen diffudit in orbem Terrarum aeterni proles illa inclyta Patris. Scalaque facta poli es, per quam conscenderet altum In caelum mortale genus, mandata secutum, Quae iussit Pater omnipotens, rerumque Creator. Tu nitidum iubar es, summi tu ianua caeli, Atque Dei templum est venter tuus, aurea Virgo. Tempora nec mirum est, tua si bissena coronant Sidera, nam tuus ipse suo cum lumine Christus Iustitiae sol caelesti te vestit amictu, Tuque pudicitiae speculum admirabile: namque Nulla in te macula est, tu praestantissima virgo Es longe formosa, licet sis fusca colore. Tu generis nostri longe praelata puellis Omnibus es Patre ab aeterno, et quem non capit orbis Maximum, ille tua clausit se Christus in alvo. Filia tu, tu sponsa Dei, tu mater Iesu, Mortales fuso maculas qui sanguine tersit. Exora Maria alma tuum natumque Patremque, Ut nunc susceptum valeam percurrere munus, Pandere et huic nostro tot regna incognita saeclo, Et fer opem (ut solita es) nostris Virgo inclyta coeptis. argumentum Fernandi imperium exequitur Ligur: aequora puppe Conscendit triplici, solvens a Gadibus; oras Ad Fortunatas classem primum applicat, inde Guananaim. E Cubae mox tempestate repulsus Littore, Quiqueiam venit; Oceanoque remenso, Hispano regi inventas edisserit urbes. Granvellane, virum referam, qui littora primus Ingentis tetigit Cubae, novaque astra retexit, Et freta tot quondam nostris incognita nautis, Nuper et inventas Cancri sub sidere terras. Antoni Perenotte, sacri pars magna senatus, Accipe quae quondam iussisti carmina, ab Afris Cum domitis Caesar dulcem claramque redisset Parthenopen victor, qui forti milite densas Tot Turcarum acies validis superaverat armis Et pulsum regem regnis induxit avitis. Non sine te maris immensos invadere fluctus Tentasset mea cymba, novo nec in aequore vela Tendere, sed Mellae tenuisset parva fluenta, Hic ubi Chineas arces, atque arma, virosque, Florentemque urbem ingeniis, opibusque potentem Concinerem: fuit haec olim nam condita ab alto Sanguine Cenomanum, quae gens fuit aspera in armis, Auxit et Italiam laetis successibus, unde Cenomani illorum dicti de nomine montes. Te Carolus semper magno est dignatus honore Namque tibi curam soli commiserat omnem Regnorum, imperiique simul, bellique togaeque Tempore. Nunc breviter memorabo, quae genitori Rettulit ipse tuo longe admiranda Columbus, Post lautas epulas et mensae dona secundae. Iam caelum et terras tenebrosa involverat umbra Humida nox, pelagique sinus, unoque favebant Ore omnes, et erant mensis sublata secundis Pocula iam, solitoque pius de more sacerdos Egerat ingentes submisso vertice grates Aeterno caeli et terrae rerumque parenti, Cum Granvellanus coepit: "Nova gloria gentis Christophore Ausonidum, dic nunc ex ordine portus Inventos a te, dic regna, tuosque labores. Et toties sileant vates iactare Pelasgi Innumeros terrae tractus lustrasse viasque Alcidem, Bacchumque Indos penetrasse, sua quas Purpurea exoriens terras sol luce revisit: Hae vatum sunt ambages, longeque superstes Illorum fama est maior, quam vivida virtus, Et totum implerunt variis erroribus orbem. Felix Ausonia tellus, cui contigit uni Totius mundi imperium, nunc et quoque felix Quae talem te laeta tulit sub luminis oras, Cui Deus omnipotens alto dignatus Olympo est Tot pelagi monstrare vias, tot regna, tot urbes Egregias, quas maiorum non viderat aetas. Per te namque illae Cancri sub sidere gentes Unumque trinumque deum agnovere, repulsis Numinibus, veri quae gens ignara colebat, Quos omnes nostri tinxere salubribus undis. Fondescent dum vere novo Taurique sub ortu Stellantis nemora, et partus non terra negabit Alma suos, dum purpureis e collibus uvas Vinitor ipse leget, metet hordea grandia messor, Notus eris fama aeternum, qua praecipitans sol Invisit gentes alias et qua redit ad nos Atque orbis spatium hoc revoluta luce revisit". Tunc Ligur innixus solio sic fatur acerno: "Quod petis ut narrem populos inventaque nuper Tot maria, et nostris incognita sidera nautis, Expediam, nec te longo sermone tenebo: Nec mihi res memorare leves, nec cuncta referre Mens est, atque oras tantarum evolvere rerum, Sed dicam quae causa animum iustissima nostrum Moverit hos tentare sinus, quos alluit ingens Oceanus, fluctuque ferit, pelagoque revincit, Ne videar tantos frustra subiisse labores. Hanc caeli molem immensam et spatia ardua zonae Quinque tenent, quarum mediam sol lampade torret Assidua radiisque coquit (sic prisca vetustas Credidit), extremae scelerato frigore torpent Perpetuisque rigent nivibus, glacieque perenni. Non illis aestas ulla est, redoletve novum ver Floribus, aut illic praeceps autumnus aprico Colle rubet. Nix alta tegit iuga celsa tenetque Planitiem, silvasque, suos non flumina tradunt In mare perpetuos cursus: silet aura, nemusque Fronde carens. Frustra silvis intenderet altis, Aut alta convalle plagas venator Orion. Hic mare non notum nautis: has inter utrasque Et mediam tantum colimus nos maxima regna. Haec sibi iam pridem veterum solertia finxit, Sideribusque dedit nomen, centumque locavit Monstra polo et positas varia sub imagine formas, Quae laetas messes et amicos insuper imbres Agricolis persaepe solent praedicere, et annos, In quibus aut ingens segetum, aut penuria vini est. Sed mundi, nec vana fides, primordia dicam. Principio Deus omnipotens cum conderet astra Fulgentesque poli sedes, spatia ardua caeli, Solemque, lunaeque globum, noctemque diemque, Ille idem terram e nihilo, pontumque creavit: Implevitque feris terras et piscibus altum Aequor, avesque simul silvis immisit opacis. Mox hominem propriis manibus fabricator Olympi Formavit facili ex limo, praesensque recentem Illi inspiravit vitam, terramque patentem Illius imperio subiecit et aequora aperta. Credere nec dignum est ipsum fecisse vacantes Tot maris ingentes tractus, tot inhospita regna, Et mundi liquisse duas habitabilis oras. Est regio Tanaim iuxta Rhodopeiaque arva, Non umquam viduata gelu nivibusque, nec aura Assidue gelido Boreae spirantis ab axe. Hanc tamen innumerae gentes coluere, coluntque, Frigoribus etiam mediis sua rura domosque. Quid referam Thracum regem, quibus imperet oris, Quosque regat late populos, quibus asperat ingens Strymonias Aquilo ventosis flatibus undas? Frigentis Scythiae non carmine prosequar oras Arvaque, et ad gelidum constructa mapalia littus; Hic ubi pastores ursorum pellibus usi et Frigora nil curant hyemis, specubusque iuvencos Includunt et proceras dant ignibus ornos, Sive oritur canis Icarius, scu frigida caelo Nix cadit et niveo terras obnubit amictu. Extremi Garamantes habent armenta gregesque, Quos numquam stabulis claudunt, et nocte dieque, Aut silvas, aut prata tenent, semperque vagantur. Illic perpetua est aestas et nescia brumae Torrida, sed superante aestu caelique calore Unda tepet longe Oceani et cava flumina fervent. Insuper Aethiopum gens totum nota per orbem est Atque Arabum, nec non populorum, qui loca zonae, Quae media est tepidas inter, quam torret iniquis Sol radiis: non posse gelu perferre, nec aestus Terrarum pontique genus mortale putabat Aetas prisca hominum quondam, quae vana fuerunt Somnia. Nam iuvenis virtus spectata sub armis Pellaei haud potuit longum differre morarique, Atque rei veterem famam dubiumque removit. Ille etenim valido formavit remige classem, Elegitque duces assuetos vincere semper Bellando, iussitque novas inquirere terras, Quique sinus magni Oceani Austrum inter et Eurum Detegerent, qui dum sulcarent invia quondam Aequora terrarumque plagas videre per aequor. Taprobana in medio posita est, quarum insula laeti Dives agri, dives gemmarum aurique, boumque, Atque frequens late populis, corruptaque nullo Aeris infecti vitio, sed quaerere testes Tantarum haud opus est rerum, namque aequoris aestus Arentis Libyae tenuerunt fortibus alnis Iam Lusitani, fundaruntque oppida et urbes, Et nautis iter insuetum invenere, novamque Tellurem, populosque alios immanibus ausis. Ipse ego iam Libyae ratibus vada salsa cucurri, Guineamque adii gemmarum aurique feracem. Quin etiam cum saepe iterans maria alta profundi Oceani, Gades ultra prope Lusitanos, Noctesque totosque dies vigil observabam Littore ab occiduo, quaedam vaga flamina certis Temporibus anni et certis spirare diebus: Haec gigni ex aliqua tantum tellure putabam, Quam rebar longe distantem a littore nostro. Quid memorem populum undantem, quem Scandia misit Frigida in has partes, quas tunc vastavit, et igni Tradidit, et praeda in patriam remeavit opima? Extremique Scythae montes liquere supremos Mongalli atque armis Asiam domuere, tenentque Imperio quasdam partes. Islandia ponto Oceani vasto est, rigida et porrecta sub Ursa, Perque dies multos distans a littore Thule. Accessi has olim partes, ubi non ego vidi Perpetuis nivibus montes albescere semper: Non etiam hic frigus penetrale ita regnat, ut unda Fluminea haud possit gelidum se evolvere in aequor, Pascunturque ferae silvas, maria aspera delphin Hic secat, atque lupus fluviorum pascitur undis. Innumerabilibus populis cum terra frequens sit, Occasum quis nam variis sine gentibus esse, Et sine terrarum spatio pelagique negabit? Terrae etenim septem pars est subiecta Trioni, Pars etiam subiecta Noto, subiectaque Eoo, Unde aliqui veteres olim, qui non nisi partem Noverunt mediam hanc terrae, maris esse putarunt Oceani immensosque sinus atque alta fluenta, Quae tegerent spatium hoc indeficientibus undis. Conscia sed veri longa experientia damnat Hanc rem, credibilem quondam, qua praevius almum Lucifer adventare diem mortalibus aegris Nuntiat. Innumeras dicunt sub sole oriente Oceani nautas vidisse per aequora terras Et longe distans a nostro littore littus. Has interposita est sat multum nota Cipango, Multarum rerum dives, nec flumina desunt Auroque et variis semper currentia gemmis. Esse habitatum etiam quidquid sol aureus ambit Lumine purpureo haud dubium est, dumque hoc mare nauta Verberat arboribus, semper nova regna prius non Visa videt, tractusque maris, terrasque patentes. Hinc etiam magni heroes bellique domique Praeclarum duxere genus: Germania testis, Galliaque, et nostris divisa Britannia terris, Quique bibunt undam Eridani, Rubiconis et amnem, Vulturnique colunt ripas, atque Acidis oras Trinacrii, et longe montes littusque Pachini; Nunc quoque tot proceres, habitant qui maxima regna Europae, stirpem illorum sese esse fatentur. Spero equidem post me non multo tempore nautas Venturos, retegent sparsas qui per mare terras, Littus et invenient occasu a solis ad ortum Continuum, quae crediderant iam lapsa virorum Secula tot vana esse hominum figmenta, nec ullum Ulterius posse esse solum, sed inhospita tantum Aequora et Oceani tantum notissima monstris. Hanc igitur terramque coli, trabibusque profundum Proscindi haud dubium est, et quae mala frigora densant Ipse calor laxat, passa est quaeque herba calores, Rore suo hanc reficit per noctis luna tenebras, Nam nitidus cum sol sero sub vespere terras Liquit et ante oriens quam sese ostendet ab orbe Eoo, aerios rores bibit arida tellus. Hinc laetae veniunt segetes et mollia campis Gramina, et occultas vires terra alma ministrat Arboribus: virgulta greges et roscida tondent Pascua, et in dumis ducit rosa nata colorem. Hactenus ut finem faciam, Perenotte, loquendi, Dum causam expedio, quae me tentare profundum Impulit, ut ternas Fernando a rege carinas Instructas peterem, patriis qui nuper ab oris, Quas secat Hesperius foecundo flumine Baetis, Expulerat Numidas atque agmina Barbara victor. Tunc ternas dedit ille rates, quas laetus ad undam Pallensis portus deduxi robore duro, Pendula perque altum converti carbasa versus Non longe positas Hispano a littore Gades, Cum silvis iam poma rubent et collibus uva Iam rubet, et foetu curvatur pampinus, et cum Trans mare, permetuens hibernos garrula soles Remigio volat alarum, brumamque nivesque Increpitat, tepidosque dies adfectat hirundo, Atque catervatim Maurusia regna revisunt. Nam circum facies placidi maris, et celer Eurus Et mitis, monstrabat iter per caerula tutum. Pinzones mecum vexi, qui marmora nostra Atque mare Oceanum lustrarunt abiete longa, Et ventis hyeme in media se opponere norant. Una frater erat non belli ignarus et alto Venturas tempestates praedicere, et Austros. Miles erat mecum solitus tolerare laborem Militiamque gravem, durique incommoda belli Fernando sub rege, suis dum Barbara terris Agmina victor ovans infestis expulit armis. Difficili haud cursu tranquilla per aequora Cades Deveni; hic donis opulentum et marmore vivo Templum adii Christo extructum, cui debita feci Vota libens, Patrique simul, ne regna petentem Extera me tandem sineret, sociosque, ratesque Illidi scopulis mergive sub aequore vasto: Et tu stella maris, quae non te condis, ut astra Cuncta solent, toto effulges sed semper Olympo, Cui cedit splendore nitens luna et rutilus sol, Ille diem terris quamquam vehat et vehat illa Siderea noctis caeli per inania lumen, Dum nos hac classe exigua freta mota tenemus, Incerti quo nostra ferant vaga lintea venti, Da nostram hanc puppem portus intrare, marisque Per tantos tutam ire sinus. Ferque, inclyta Virgo, Ipsa viam hanc facilem miseris: tu namque potentem Concilias nobis caeli terraeque Parentem. Post ubi legerunt pontes et vincula nautae, Mox celer immensum conscendi a Gadibus aequor Et cursum pelago intendi, qua praecipitans sol Occiduam in Cancri vergit sub sidere partem, Sidereum linquens caelum surgentibus umbris. Canariasque viam versus tentamus, ibique Flammiferam legimus Teneriffem, e vertice cuius Saxum ingens altumque globos prorumpere ad auras Flammarum, et longo tractu splendescere noctem, Praecipue Eois cum flant e partibus Euri. Ignarus tamen ipse viae, nec territus unda Insolita, aut metuens incognita sidera nautis, Ausus vel stagna alta ratis proscindere rostro, Sed summi Patris auxilio confisus, et aura, Ad Fortunatas Euro feror alite terras. Hic ubi mane novo sacris de more peractis, Oceani ingredior latices prius intentatos, Tunc nostras primum senserunt aequora puppes, Quae nullae secuere rates, non navita vidit. Pandimus et velorum alas, nosque Eurus euntes Prosequitur, validis et lintea flatibus implet. Conversus vero ad socios sic ora resolvi: 'Navita, vel milesque fuat, qui lumina primus Per noctem, aut molem et montes aspexerit, hunc Rex Extremae Hesperiae donabit munere multo; Quare agite, o socii, gemmis auroque petamus Non gravidam bellis terram, nec littora nostris Pervia'. Et his dictis assueta invertere fluctus Remigiis pubes securas navigat undas. Ipse ego surgentem solem vagaque astra notabam, Nec non occasus illorum, et nubila, et aure Intenta spirantem auram, placidique tenorem Servabam maris incoeptum, et mea semper ad astra Lumina vertebam, nam me non noctibus illis Ulla quies (pacata forent licet aequora) pressit. Hoc cursu magnetem illum, quo in pixide nautae Utuntur, quo monstret iter, non semper eundem Deprendi spectare locum, stellamque polarem (Ut dicunt): nostris res nondum haec cognita nautis. Orta dies sine nube, Euri surgebat ab oris, Et radiis sol purpureis et lampade fulva Aureus Eoum spargebat lumine littus, Trigintaque dies iam vela inflaverat Eurus Cum timidus nollet ultra procedere miles; Sed quamvis cuncti vellent in regna reverti Hesperiae, longi pertaesi per freta cursus, Ipse viam tamen haud volui convertere, namque Classis erat non fracta Noto, non murice caeco, Nec fractus miles pugnata ob bella per undas. Turbatur semel atque iterum formidine ductor, Dum toties vidisse solum per lata putavit Aequora, saepe maris frustra tranasse profundum Herbosum, et varias volucres, populosque natantum Haud nostris forma similes, tunc miles amarus In me tumidusque ira mussabat, et ense Saepe minabatur mihi mortem, cum tegit umbra Nox caelum, vel luce dies, et spargere in aequor Insuper, atque novam monstris me linquere praedam. Iamque orbem vaga luna suum compleverat et iam E summo rediens sese ostentabat Olympo Lumine sublustri, cum iam nox ipsa teneret Oceanum et terras caligine, et Eurus apertos Per fluctus ageret tenui iam flamine puppes: 'Visa mihi haud longe terra est' Rodericus Hiberus Navita ait summi servans carchesia mali 'Nonne etiam Zephyrum flantem sentitis et auram Iam notam nautis?' E tellure propinqua Laetitia exultant omnes laetique salutant Vocibus hanc visam post tanta pericula terram, Nauticus aequoreas tunc clamor personat undas: Hanc piceis mixtam tenebris prospexi ego primum, Mox comites videre alii, cum nox silet atra. Tunc socios terram hanc versus convertere proras Confestim iubeo nautasque incumbere remis, Vixque iubar caelo sese ostentabat et astra Cedebant primo radiantis solis in ortu: Gratior haud umquam terris, nec laetior orta est Ulla dies, mage nec claro sese extulit ortu. Nam circum mare pacatum ridebat et alto Nostra vehebatur pelago sine remige classis, Cum procul aerios montes, geminasque videmus Circuitu longo sparsas per caerula terras, Mox alias, mox inde alias: nam clara fuerunt Signa prius nobis sulcantibus haud procul esse Tellurem optatam toties, votisque petitam. Hic nos laetitia lacrimas effudimus, altumque Aethera, spectantes Christo, Mariaeque parenti, Aeternoque Patri, geminos qui temperat axes, Reddidimus cuncti submisso poplite grates, Quaeis nostrae ducibus cursum tenuere carinae Iam tutum et nullo ventorum turbine victae, Et nullo comitum amisso; dehinc talia fudi, Convertens oculorum orbes convexa ad Olympi: 'Tu Pater omnipotens ignota per aequora cursus Da faciles, ne nos inter maria invia surgens In pelagi cursus Auster ferat atque recursus'. Harum prima novos flores herbasque tenebat, Arboris et virides frondes; fontesque lacumque Hac media ingentem vidi, nam nullus ibi mons Eripiens prospectum oculis erat aequora iuxta. Currebat gens ad littus visura carinas Attonita et stupefacta rei novitate, putabatque Esse rates nostras tot monstra natantia ponto. Tangimus hoc fessi littus, laetique subimus Guananaim portum, parvamque intravimus urbem, Et grato accepti hospitio revocamus opima Amissas mensa vires. Nam mitis erat gens, Vultus item est illis placidus, frons lata licet sit, Quae corpus paulum et faciem turpabat, et ora. Non forma exiguum corpus, crinemque resectum Supra aures crassum et nigrum pars maior habebat. Estque color oleae similis, qui vergit ad atrum. Atque aliquis nudatum ensem, gladiumve tenebat, Tractabatque manu, ceu lignum, at post ubi apertum Aspexit vulnus, trepidansque gemensque dolebat. Quaerebat signis an nos venisse suprema E sede aetherea, et caeli colere ardua tecta, Atque una cum caelitibus. Ferrique per urbem Tunc belli signum iubeo, passimque viarum Strata per atque forum cornu instrepuere recurvo, Et totam implevere novis clangoribus urbem. Parte alia fractos sonitus dedit aenea moles Flammis permixtos rutilis, et littus et aequor Intremuere sono insolito: longe insula Cubae Audiit et sonitu gens est exterrita tanto. Urbemque hanc parvam sine caede et sanguine regnis Hesperiae primum adiunxi, namque ordine cuncti Acta palam assensu cives populusque probarunt. Non fluat e terrae venis aurive metallum, Aut aeris, ferrive licet, sitque insula pauper, At gens illa tamen gestat bipatentibus aurum Naribus. Hic gentes sunt nudae et versicolore Pictura exornant corpus. Armantque praeustas Piscis dente sudes vice ferri, sunt quibus hostes Pellere consueti et circum sua regna tueri. Septem ex his iuvenes mecum per caerula vexi. Hic vidi aspectu horribili torvoque Molossos, Quos sine latratu referunt componere soles. Atque hic non pelagi tractus, non noscere mores Permisit breve me tempus, nam nocte dieque Detegere has terras ingens me cura premebat. Mox iter ingentis direxi ad littora Cubae; Quattuor aspexi non longe per freta terras, Quarum cuncta novis redolebant floribus arva, Consita erant passim arboribus, queis garrula lympha Non deerat, fugiens per gramina odora, rigansque Vicinum nemus atque halantes floribus hortos. Res vero bis terris nulla est mihi visa relatu Digna mage hac, quam nunc memorabo: ramus adoptat Ramum alium, variis foliis varioque colore, Pomaque sunt intus varios servantia succos Cortice non simili, mater quae stipite ab uno Daedala terra creat; haec numquam poscit avari Dura ministeria agricolae sub tempore veris. Dehinc nos ardentes placido cava lintea ponto Solvimus atque viam velis deflectimus inter Has pelago sparsas nullo discrimine terras. Illic nos silvas legimus, quas longa gerebant Littora, et arva simul nullis obnoxia rastris; Vidi lanigeras non longe a littore silvas Et passim arboreis pendentia vellera ramis. Vidi et odoratos alio sed littore lucos, Frondentes quorum rami mollissima servant Vellera, quae levibus siliquis inclusa teguntur. Quid memorem pictas volucres, quae florea circum Prata volant, cantusque suos noctique dieique Aequant, et variis implent concentibus auras? Frondosisque sedens ramis Philomela canebat, Quas inter canit Eois non natus in oris Psittacus, et volucrum cantus imitatur, et altis Arboribus strepit, et lingua nova verba loquaci Ingeminat, repetitque avium per guttura voces. Hic volucres fundunt cantus sub mense Decembri, Pars dulcem frondentis alunt in vertice pinus Progeniem, pars ova fovent, pars arbore nigra Nidificant latebrisque domos frondentibus abdunt, Namque dies erat hic tepidus, ceu vere rubenti. Non desunt illic portus et flumina nautis Grata nimis Zephyri si quando spiritus undis Insonat insequiturque rates revoluta per alta. Accessi tandem Cubam, magnumque fluentum Tendere in Oceanum vidi, portumque capacem Non parvae intravi classis, tutumque procellis; Namque erat hic portus saxis circundatus altis, In morem stagnantis aquae, quo clausa silebat Unda, nec undantes fluctus ventosque timebat. Nec longum haec statio tenuit me, sed cava ponto Vela dedi, numquam linquens ea littora Cubae Per multos soles. Resonans sed flatus ab alto Vertice spirantis Boreae et maris unda tumescens Terruit ulterius procedere. Nec mora vento Obverti adverso sinuosa per aequora cursum, Permetuens instantem hyemem, pelagique furorem, Et gemitum. Cum iam Boreas nos horrifer oris Quiqueiae appulerat, legerent et carbasa nautae Laetitia perfusi animum et de more coronas Puppibus aptarent, subito praetoria pinus Est brevibus inflicta vadis, qua longa iacebat Saxea planities subter mare, puppis et imis Solvitur icta vadis, nautasque relinquit in undis. Continuo impellunt socii per caerula cymbas, Auxiliumque ferunt timidis, ratibusque reponunt Incolumes: navis scopulo sic fracta resedit. Corpora sed madidi comites dum littore curant Et sagula ad tepidum solem madefacta reponunt, Protinus ingredior densum nemus; hic ubi primum Conspexi indigenas cursu iuga celsa secantes, Nosque videre viros cupidi, nova cernere regna, Tela manu intrepidi capimus, sequimurque fugaces. Tunc illi celerare viam, et transmittere cursu Praecipiti patrios colles, et fidere silvis: Haud aliter fugere viri montes super altos, Quam timidi damae sub primae tempora lucis Conspecto procul herbosa in convalle leonum Agmine, dum silvis errant, sic illa petivit Turba virum loca nota metu, seque abdidit umbris. Compressi subito gressum tristisque redibam Ad naves sine praeda, ederis cum condita virgo Concussit folia et frondes, quibus ipsa latebat. Has motas petimus frondes, tunc abdita virgo Exiluit facie insignis, sed fusca colore; Confestim illa capi sese permisit et una Mecum incedebat silvis non moesta sub altis. Haec ducta ad naves epulis expletur, et alba Induitur laena, disponuntque ordine crines, Crystallum dant et digitis et iaspide; cingunt Virgineum latus, hic gentes nam corpora nulla Veste tegunt, nudi incedunt, et cum redit aestas Et cum bruma redit, venit et cum purpureum ver. Mox virgo in notos rediit iam libera colles, Primoresque petit nemorosa in valle latentes, Ostenditque habitus, atque ordine cuncta recenset, Narrat et ingenium gentis mite et genus alto E caelo venisse novum: tunc ocius omnes Decurrunt properi, qua semita ducit ad aequor, Et veniunt ad nos ultro, signisque salutant, Cum quibus et digitis loquimur, nutuque frequenti. Planitie fractam scopuli ut videre carinam, Tranarunt rapidi stagnantes lintribus undas, Et patrium ad littus remos, et vela, rudentesque, Et ratis arma ferunt: tunc gaza reducitur omnis Nautica et ad littus defertur lintribus altis: Nos illos donis fessos cumulamus agrestes, Crateras septem vitreos, et pocula septem Fictilia, heroum variis decorata figuris, Bissenasque damus tunicas, totidemque cothurnos. Interea dum nos iam quassam in murice puppim Teximus, aptamusque trabes, redit extera pubes, Quae nobis fuit auxilio, et lectissima secum Frusta auri, atque auro permixtas portat arenas, Et teretes donant parvo pro munere baccas. Noctesque totosque dies ad littora nota Orbe alio advectas gentes visura ruebat Turba virum, natisque patres, pariterque nepotes Permixti, armatosque duces mirantur, et auro, Purpura et indutos proceres, sonitusque tubarum. Gestat acu hic pictam tunicam, cristasque volantes, Hic picturatis radiantia baltea signis. Ast alii tenuere locum, quo quadrupedantes, Insultantque solo, glomerantque in littore gressus: Praevertuntque Notos cursu, et candore ligustra, Et vix in prima figunt vestigia terra. Miranturque novos habitus, mirantur et arma Bellantum non visa prius nec cognita quondam. Parte alia volitare vident sine remige puppes Atque maris penetrare sinus, licet Auster aquosis Incumbat pelago nimbis, hyemesque minaces Ingeminent, piceisque cadant e nubibus ignes. Sternit humi se quisque, sonum dum territus haurit Auribus, effundit reboans quem ferrea longe Machina, fumososque ignes attollit ad auras, Perstringitque oculos flammis fumoque sequaci. Erexique crucis signum venerabile curvo Littore confectum palma pinuque virenti, Quam populi circum signis nutuque colebant: Unanimique sacerdotes haec carmina sacra In laudes, Pater alme, tuas cecinere: 'Deum te Laudamus, trinumque Deum, Dominumque fatemur: Te Patrem aeternum veneratur littus utrumque. Te veneranda cohors caeli et caelestia regna, Atque potestates sublimi voce vicissim Insigni, te laude ferunt super omnia, quae tu Fecisti, et caeli spatiosa per atria dicunt Ter sanctum, nostrumque Deum, Dominumque Patrem Te celebrant, cum cuncta tuo sint numine plena, Qua sol luce sua lustrat, dum circuit oras Aethereas, tractusque maris terrasque patentes; Atque tibi assurgunt gentes felicis Olympi, Et duodena cohors comitum te Christe tuorum Concelebrat, fudit quae pro te caesa cruorem, Quorum vox late occiduas pervenit ad oras, Atque Arabum, Indorumque domos. Vos o quoque vates Abramidae, quibus ore dedit praedicere nati Adventum Deus ipse sui et rerum abdita. Vosque, Qui quondam sparso meruistis certa cruore Praemia, nunc alacres Dominum laudate supremum. Vos quoque virginei coetus, quibus una fuit mens, Una pudorem ipsum a teneris coluisse, nec umquam Concessos subiisse toros, nec floris honorem Virginei amisisse, Deum laudate parentem Immensae maiestatis. Vos o quoque sancti Caesariem lauro insignes, palmasque tenentes Dextera Idumaeas alacres, et vestibus albis Induti, immensas Patri vos dicite laudes, Caelestique simul divini numinis aurae Nos etiam Christum unigenam, magnoque Parenti Aequalem canimus, summi tu magna Tonantis Gloria, stellantisque poli: dignatus et alvo Tu de virginea nasci, tu funus acerbum es In cruce pro nobis passus, quos sanguine et ipsa Morte redemisti, patefactaque ianua caeli His nece Christe tua est, tua qui sunt iussa secuti. Es Patris aeterni aeternus tu Filius, et Rex Gloriae, et ad dextram Patris omnipotentis, et alto Ipse sedes solio sublimi in vertice caeli; Venturumque diem te iudice credimus olim, Quo tu digna malis et iustis praemia reddes. Tu nobis igitur succurre precantibus et nos Aspice, sulcantesque ignota haec caerula puppes Innocuas serva, et dextram ne subtrahe nobis, Namque in te posita est spes nostra, sinusque repostos Te maris Oceani duce nos penetrasse fatemur. Quas et agam grates tibi nunc, qui me duce terras Non visas olim voluisti ostendere saeclo Huic nostro atque alio positas sub sidere gentes?' Iam Guacanarilli pervenit rumor ad aures Externos venisse viros, littusque tenere: Obstupuit Cemium repetens oracula secum (Indigenae sic appellant sua numina gentes), Noluit et capere arma manu et depellere classem Finibus, eventu rerum factisque sinistris Territus. At properans ad littora nota tetendit, Atque ultro dedit ex auro mihi munera multa, Et sumus hospitio a populis et rege recepti, Anseribusque alius nautas onerabat opimis, Pars patrias epulas et viscera tosta ferebant. Sed dicam cur depositis rex venerit armis, Rettulit ipse olim nam rem mihi saepius omnem. Quiqueiae extremus rex Guarionexius oris Et Guacanarillus, materno sanguine iuncti, Dum super imperio Cemes rebusque futuris Consulerent, flexoque orassent poplite ad aras, Interea per quinque dies, solitoque sopore Et solitis epulis sese abstinuere, nec umquam Cessarunt in vota oculos ad numina semper Intenti, quibus est adytis vox reddita: 'Reges Audite haec responsa: dies inopina propinquat, Qua regnum hoc felix et regia sceptra tenebunt Vestibus indutae gentes, quas extera classis Hunc vehet, evertentque urbes, operosaque templa, Et quoque nos legesque novas et sacra docebunt. Nec vos, o reges, vox haec deludet inani Augurio: tu rex populis audita referto'. Inde recens illos luctus moerorque tenebat, Atramque invisamque diem taciti expectabant. Finierat, tremuitque solo mota ara recusso, Concussaeque fores templi, et penetralia longe Insonuere: fragor templi tecta alta replevit. Tunc reges rerum attoniti novitate recedunt Tristes et Cemium populis responsa retexunt. Tempore, quo has terras petii, rex Guacanarillus Ingens extincti regnum iam patris habebat, Praeclarum referens nomen genitoris amati; Iam ratus advenisse diem, quo dicta supremum Finem habeant Cemium, vectas sibi iungere gentes Foedere amicitiae quaerit, speratque tenere Posse sua imperio tali sub foedere regna. Dum vero surgens attolleret aethere Taurus Cornua, decrevi remeare ad littoris oras Extremae Hesperiae, victorque inventa referre Tot maria atque alio gentes sub sole repostas: Praecipue liquidi soles et vertice ab alto Leniter aspirans Zephyrus discedere tum me Cogebat, laetumque meos invisere reges. Ut vero faciles populos, mitem quoque regem Aspexi, visum est paucos mihi linquere posse His terris impune viros, et tollere parvis Securam tectis arcem, et circumdare fossa. Xamana in regione novi sub tempore veris Exiguae vallos arcis de cespite vivo Extruxi ex trabibus nexis et vimine flexo, Aggereque incinxi valido. Atque ex milite certos Delegi bello expertos, quos Guacanarillo Commendo, illorumque ducem liqui Rodericum, Corduba in arma parens primo quem miserat aevo, Assuetum obsessas urbes et castra tueri. Dehinc ipsum regem placido sic alloquor ore: 'Maxime rex, qui sponte tuis consistere regnis Invitas fessam hanc classem et consurgere portu Littoreo sinis hanc molem, victumque ministras, Promissis maneas oro, quae saepe dedisti, Et serva hanc gentem precor, et defende cohortem Hanc solita pietate: erimus, rex inclyte, numquam Immemores tanti meriti, regnisque potentem Atque armis nostrum iungemus foedere regem. Non veni populare domos, non perdere ferro Hanc gentem, vel te patriis expellere regnis'. Et mox ad socios converti lumina et illos Talibus aggredior dictis: 'Vos bellica pubes, Unanimes laetique dies agitate, metumque Mittite, nam vobis validum rex maximus ultro Auxilium feret, imperio qui littus, et undas, Et circum regit hos montes, atque oppida circum: Vos regis quaecumque sequi ne temnite iussa. Quae vobis, iuvenes, praeclaro hoc digna labore Praemia persolvam? Caelo quae gloria iam vos Sublimes factis ventura in saecula tollet? Fernandus vobis meritos persolvet honores, Non sine muneribus magnis. Convertere cogor Per maria alta rates, iterumque revolvere fluctus Ut Regem faciam certum cursusque viaeque, Quasque alio sub sole novas deteximus urbes: Vere novo has iterum dulces rediturus ad oras'. Tum rex laetus ait: 'Curas seclude sequaces, Dux demisse polo, nam miles nullus adibit Hos armis: haec terra mea est, et caerula circum, Semper eos ope praesenti auxilioque iuvabo. Per mare pacatos tibi dent tua numina vento'. Mox meme et socios dextra petit, et tenet ipsos Amplexu, lacrimansque alios complectitur, et sic, Corde nefas versans, se in regia tecta recepit. Tunc comites intrant arcem sub foedere regis, Et nautae mare purpureum nigra rate currunt, Nam flabat crepitans Zephyri levis aura per aequor Suadebatque maris cursus tentare patentes. Indigenasque decem, fratemque, per aequora mecum Ducere decrevi, certosque relinquere in arce, Ne forte imperio premeret trabis advena terras Regnaque, littoreosque sinus, populosque propinquos. Et mox aequoreas curva rate verrimus undas Et tandem Hispanas Zephyris comitantibus oras Deveni, Taurus celso cum surgit Olympo. Et primum accessi Gades, altariaque auro Et donis onerans, Christo pia vota supremo Facta prius solvi, solverunt et sua mecum Vota alacres media templi testudine nautae. Protinus has linquo terras, puppesque volarunt Immensum mare per, laetique potimur arena Optata et tandem regalia tecta subimus, Et simul inventas alio sub sidere gentes (Nam regem egregium bello tunc Barchino habebat) Narramus regi. Atque auri purissima dona Perferimus, baccas, nostrisque volucres Dissimiles, similesque etiam, nam corpore maior Psittacus est, pulcherque magis, pennisque coruscis Et variis, quam nos cavea servare solemus. Cinnamaque attulimus suavi fragrantia odore, Acriaque, et gustu torquent quae protinus ora, Atque aloen herbam, quae tristi est plena liquore. Solus per silvas et prata cuniculus illis In terris quadrupes depascit gramina: mecum Hunc triplici vexi specie. Mirarier omnes Quos illinc vexi iuvenes, pallentiaque ora, Auribus et simis dependens naribus aurum, Deformes visu ac breviori corpore. Tum rex His visis, mora nulla, parat classemque virosque Expertos bello atque armis, suetosque periclis, Et lectos centum artifices, totidemque colonos. Addit mille viros, qui secum barbara contra Agmina pugnantes victricia signa tulerunt. Magnanimus non defit equus, qui Baetica pascit Pascua, quique Tagi vitreos bibit accola fontes. Narrarem ac breviter dum regna inventa, sinusque Tot maris, et sparsas per tot maria aspera terras, Fernandi iussu, populo spectante, sedebam Illum et Reginam iuxta, qui magnus in oris Est honor extremae Hesperiae, quin sponte supremum Rex me rectorem classi praefecit et alto Oceano. Dehinc vectigalia regia dono Quaedam concessit, fratrem quoque non sine honore Dimisit, cui iam partas concesserat oras Ut regeret, littusque maris, populosque Quiqueiae. Artifices mecum varios, armentaque vexi. Omnigenumque gregem delegi, armentaque primum, Ut maribus cum tempus erit submittere possem; Elegi in spem gentis equos, selectaque farra, Grandiaque herbarum beneolentum semina, ut hortos Tam pingues nostri colerent. Plantaria viva Camporum nemorumque tuli, nam haud nascitur illis Partibus ulla arbor, nisi pinus stipite recto Et tereti, celsaque coma, proceraque palma: Duritie hac sunt indomita, quibus arma ferox gens Conficit atque enses, ferri est sine terra metallo, Hosque acuunt saxis, quae secum flumina ducunt. Collibus apricis dum vero rusticus uvas Iam legeret, properansque domum sarmenta referret, Scinderet atque agros procurvo vomere, iussi Erigere et malum, maloque innectere funes, Ne ruere antemnae, scindi ne carbasa possent. Hispanas etiam conplures maximus ardor, Tantarum et rerum novitas, adapertaque regna, Impulerunt ignotum aequor percurrere mecum, Unanimesque damus spirantia flamina classi.