CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-20+02:00. Nodus GALLO.vera-05.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GALLO.vera-05.xml.

Documentum GALLO.vera-05.xml in db pdill0


Quantum erat extremus toto patefactus in orbe Circulus, Aerio qui terram iungit Olympo Hinc atque inde patens: ex omni parte serenus Aer, et Aprico fulgentia lumina sole. Tunc renovare sibi proprios studiosa labores Atque magisteriis Animalia prompta subibant. Iungere tunc pastor curabat aratra iuvencis Et rapido duram proscindere vomere terram. Munera tunc flavae Cereris, patrisque Lyei, In campis segetem curare, in collibus ulmos Vitibus annexas plebs rerum semper Egena. Plurima Patricios tamen exercere voluptas: In nemora horrendos telo sectarier Apros: Atque sua in Cervos canibus dare iura fugaces. Verum alii, quibus alta domos, sanctumque Senatum Cura datur regere ut vigeat Respublica iure Tuta suo: pateantque viris sua premia iustis Suppliciumque malis, quo sese a crimine tollant, Quisque sibi, ut volupe est animo, aut sub fontibus hortos Ponunt: vel gelida ornatas ad flumina villas: Ruraque pro populi solamina summa labore. Verum inter cunctos primo Augustinus honore Dignus, cuique etiam primi praestantur honores: Chigia nobilibus quem misit in aera Saenis Romanum soboles: quem Roma invitat in altos Ire magistratus: quem claro Astrea recondit Sidere virtutis rigidos conscendere montes. Ipse sibi, ut magna curarum mole laborat Et populo vexatus agit noctesque diesque, Sic quae depositis interdum gaudia curis Praebeat in liquido Tiberini flumine villam Et Vaticani vicino in littore Collis Collocat: optatos ubi sensit in aere soles: Aestatemque novam: rorantiaque astra liquores. Non tamen hanc posuit mollis solatia vitae: Nec quae materiam infando praeberet amori: Verum si qua dies varios moderata labores Ulla datur: tollitque aditum concessa Senatus: Hic inter bene culta virum sedet optimus ora: Frugalesque dapes: frugalia pocula: Bacchi Laetitiam apponens, puroque natantis in auro. Hic tamen ad Cererem, Bacchumve, libidinis error Nullus adest: nulla hic obscaena Theatra recludunt. Sed si qua in tacito recitatur fabula Coetu Exigit ad mores facilem sententia plausum. At potius surgunt docta in certamina patres: Hinc Epicureae quisquam tenet ocia sectae: Nec vult humanos animo Iovis esse labores. Illinc Socraticae multi documenta tuentur Saevitiae: affirmantque Deum moderarier orbem: Et memorem scelerum: et verae virtutis amantem: Sed nimium rigidas mortalibus addere paenas: Et quaecunque una contundere crimina lege. Ipse sed in tanto sedet Augustinus honoris Conflictu: alternoque Deum regere omnia motu Asserit: et paenas inter distinguere sontes Ocius interea rutilante per aera Nimbo Se tollunt Venus, et nitidi praesentia Veris. Iamque relinquebant longi spectacula Circi Summaque Aventini superabant culmina: vidit Bis Senas ubi Aves: quarum Remus ipse Quirino Cederet auspiciis ponenda exordia Romae. Et iam Naumachiae cernunt vestigia: et olim Sublicium: post Aemilii de nomine pontem, Sola ubi in Etruriam valuit tua dextera Cocles. Ac dum ultra Tyberim in magna regione volarent: Foelix regio Romani nominis inquit Gloria, Romani dum compressere velitras: Et facti memores huc mutavere Colonos. At vaticanos tandem vertuntur in agros: In quibus Etruscas armatus Porsena turmas Constituit: Romamque gravi obsidione premebat: Hic ubi Scaeva tibi Romano dextera nomen Fecit: in officio pro libertate tuorum Quod minus apta fuit: nec verum in Tartara Regem Miserit: ardentique ultro sic tradita flammae. Vix iam Septimiae superabant moenia Portae: Quom Venus artificum magno certamine muros Vidit et extructas ad Sidera surgere turres. Continuit sese Nimbo suspensa Corusco. Hem decet humanos (placido sic pectore caepit) Ultra iustitiae servataque iura decori Magnificas efferre manus: Patriamque columnis, Altaque deauratis fundare palatia tectis. Ut meus Aerias extollit Chigius arces, Ut Populo, ut patriae gratus memorabile in aevum Tollit opus: factisque suum dat in Ethera nomen. Sic ait: et claro descendit ab aere in hortos, Admirans opus aeternum: et decorata superbo Saxa etiam cultu: et fulvo preciosa sub auro. Vestibulum ante ingens, silicum celeberrima collem In Vaticanum via fert: ubi Iulius arces Templaque inauditae renovat testudinis olim. Post ubi progressus patet: ingentisque superbum Limen adest aditus, subito spaciosa videntur Atria, quae ornatae circundant undique saedes. Hie etiam prompta est positis modo, Scaena Theatris, Fabula seu soccos, seu sit sumptura Cothurnos. In medio erecta est sublimibus inclita tectis Parietibusque domus: cuius tegit undique curuum Sideribus medias Caelum pendentibus Aulas. Aurati circum proceres: circumque sub auro Barbarico Thalami, Romano principe digni. Sed geminis (quales toto neque habentur in orbe, Ingeniis hominum fieri neque posse putantur) Porticibus fulget domus. atque harum altera in ortum Opposita est: solemque invitat matutinum: Altera quam rapido servat crinitus ab aestu Flatibus obiectam Boreae spirantis Apollo. Verum ambas variis ornat pictura figuris Quales Roma habuit nunquam magnaeve Mycaenae. Quaeque sua optarent resonante Poemata versu. Interea aerio surgentia vertice loeta est Scandere marmoreis gradibus tabulata frequenter: Inde frequens iterum descendere in ultima terrae Viscera, fulgenti quae sub testudine passim Multa patent tenues auras servantia in aestum: Quis gelidae claudantur aquae: quibus optima bacchi Sed temulenta suos deponant vina calores. Nec minus alma Venus gaudet circundare campos: In mediis vineta videns variata racemis: Atque aliis virgulta locis ducentia fructus. In medio via lata patet: quae Tybridis alveo Eminet: atque obstanti opponit pariete ripam, Dulciter invitans ad fluminis ocia et umbras. Hic gemina utrinque erigitur pulcherrima visu Et multo spaciosa arcu: multisque columnis Porticus: in lapsu rabidi quae ad pocula solis Lautaque convivas agitet convivia patres. Hic tamen aeterno quod sit memorabile versu Conspiciunt: avidoque haec omnia lumine lustrant: Sub Iove nam occurrit facilis descensus in antrum, Arte laboratum, Caelo faelicius antrum: Aut antrum, aut intra Telluris viscera quem Dii Esse locum voluere, graves ubi ponere curas Interdum ex liquido venientes aethere possent. Intus aquae dulces: duplici quas ipse fenestra Ex Tyberi paries recipit, servatque receptas. Intus longa patent varii certamina piscis: Qui dubitans tremulo saltu concurrere Nymphas Protinus in primo se gurgitis occulit ore. Intus grata Deis: mage grata sedilia Nymphis In quibus assiduo gaudent consistere cantu. Ponitur hic etiam in summo testudinis amplum Spiramen: per quod tranquilla Favonius addat Flamina: cum puro simul aere misceat auras. Perpetuo hic intus resonant suavissima Phaebi Musarumque novem inter se discrimina vocis. Concilium hic intus vatum: quo sancta Poetae Conveniunt vario tractare Poemata versu. Constitit: et comitem largo sermone moratur. Ex quo Pamphilliis ambo discessimus oris, Illiricique sinus undantia littora fluctu, Et mare Thyrraenum, atque Etruscas vidimus arces, Multaque Parthenopes longo viridaria in agris Culta hominum studio: Romanum et in aera ventum est: Quaenam Villa tibi? quis ager? quae littora? quaenam Vallis, et Aprico faecundus tempore Collis? Aut quae planicies puro circumdata fonte (Quem natura facit) seu magno flumine abundans, Visa tibi meliore sinu, meliore colono Ingeniisve hominum, radiove potentis in omni Astrorum serie, quavis potuisse locari? Una igitur quae fixa mihi est sententia menti, Haec eadem tibi sit. Namque ut mea Numina tectis Sollicita insidunt: ut nostro Chigia proles Clara favore micat: veluti curamus in altos Nunc Augustinum meritosque extollere honores: Sic tu perpetuam sub aperto tempore sedem Hic statues tibi: sic etiam hos florentibus agros Daeliciis, violis pallentibus: ac Iacyntho, Inde rosis, et Hyla, longoque Papavere, odori Munere Narcissi: et quoscunque habet optima Tellus Floribus ornabis. varii officiosa Lyei Vina viris adiunge: et delectantia passim Poma: vel humanae pondus grave sortis Olivas. Hic ergo aeternam rerum tibi confice sedem: Ut sit odoratis quocunque in tempore Pratis Et cuicunque locus tutissima causa quietis. Hic habeant duri solatia grata laboris Quicunque immoto Romani pectore curas Sustinet ambiguas populi sanctique Senatus. Hic pateant Patribus longa experimenta suorum, Qui totiens proprio sudarunt sanguine: Romae Ut famam Caelo efferrent, viresque per orbem: In patriam incendant recitata Poemata patres. Hic iuvenes, veterum dum grandia facta recensent, Et Regum aut populi Turba plaudente Theatro, Ad mores, ad facta simul sua pectora tollant. Praeterea hic superum divino flamine Vates Afflati referant, virides celebrentque Coronas. Hic equites etiam sedeant, spectentque reposti Bis septem gradibus. hic Pulvinaria dentur Principibus. magnisque Duces, et rebus honestis Pontificum (dum animo indulgent) praesentia praesit. Hic oratores inter considere Plausus Non pudeat: Romanosque admirentur honores. Si quando imperii veniat Reverentia et ipsa Maiestas, mundi dominum cognoscere Iulum, Compositos rerum hic quandoque reflectat acervos. Ipse autem Romae et toto qui primus in orbe est Iulius, arbitrio cuius vel caetera pendent: Qui venit: ut venit, videt: utque horrentia vidit Quaecunque, optata vicit, fruiturque quiete. Ut si unquam per se renovatae moenia et urbis Strata, triumphales populo comitante vel arcus Officii plenus lustret: tua florida, Opacisque Arva repleta locis paulum dignetur adire. Quod si erit: et tanto iulus dignabitur ore, Huic, facito, assurgant venienti Turba; patresque: Et flores varii: et florum sua Numina: et omnis Arbor: cum arboribus sua Numina: et undique fontes: Cum vitreis pariter sua Numina fontibus. illum Et Nymphae, et Fauni, et Panes, Satyrique canentes Excipiant. surgat fluxu Tiberinus amoeno. Hic age fac habeat, virides quicunque coronas Nectit vere novo, flores quoscunque requirit. Hic age ut inveniat quaecunque in palmite gemmas Parturiunt: gravidos seu querat in arbore ramos. Hic ego tecum adero. huc veniam, de vertice Olympi Descendam quotiens. erit hic placidissima sedes, Idalii nemoris vertam huc solatia nobis. Per stygias nunc testor aquas: nisi culmina Cypri Nunc cogar petere, et desertam visere turbam, Nunquam ego laeta pedem hinc efferrem: sola dierum Ocia in his agerem campis. verum ultima iungam Pignora quae possum, et paucis consuevimus antehac. Quaecunque humanis hic surgent commoda votis, Et quacunque die: fient gratissima cunctis: Semper erit per me pulcherrima gratia rebus. Dixit: et in liquidum se corripit aera: Cyprum Ut petat, Idaliumque nemus, Turbamque relictam: Utque illic totum convertat in ocia mensem. Ipsa autem placidi restat praesentia veris. Et data formosae Veneris praecepta parabat Exercere: suos iam volvere Lumina in hortos Incipit. aequali spectat modo forte labores Artificum: et summis surgentia tecta sub astris. Paulatim teneros purgato ex aethere soles Ebibit: officiumque suis parat addere rebus.