CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus GALLO.vera-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GALLO.vera-04.xml.

Documentum GALLO.vera-04.xml in db pdill0


Alta sub aequoreis latitabat Fama procellis Horrendam metuens hyemem: Casusque minasque Aequoris: et caeli superatum nubibus Axem. Illius humanos referebant ora decores Virgineumque iubar: viridesque in vertice crines: Ornatos oculis: qualem Iunonia caudam Fert avis: et gaudet stellatum extendere in orbem. Illa cubans medio dum se resupinat aquarum, Supponit sublime caput: qua sub iuga iungit Purpureo Titanis equos Aurora sub ortu. Et tamen occiduis nihil est quod nesciat oris: Aut ubi sub gelida scythiam nive frigora torquent. Illa igitur magnum Veneris super aequora fastum Sensit et ex ima pelagi concurrere sede Neptunnum Oceani Regem et socia agmina Regis: Nulla mora est: geminas manus utraque corripit alto Ore tubas solido Delphini e pectore factas. Lingua in utranque volat: per aperta foramina sufflat Ingentem sonitum: qualis per nubila nunquam Altius intonuit: steterunt tremefacta profundi Monstra freti: attonitumque incerto murmure vulgus. Fama volat citius dicto: plenisque vagatu Faucibus: atque audax aliquid plus addere veri. Ambigua extemplo vulgatur fabula: vel quod Orta inter rerum dominos discordia fratres: Conciliumque ineant reparandi pondera mundi: Sive novos cupiat thalamos submotus amore Neptunnus: sic circum ignari squammea pisces Undique terga rotant: alii prorumpere in altum, At trepidare alii: et caenosis abdier undis. Hunc tamen errorem ex animis depellere caepit Exhilarans veram in ponto protendere famam Sirenum studiosa cohors disperdere nautas. Caeruleum interea descenderat Alma per aequor Turba Cytheriacae matris: medioque profundi Pectora nudatosque pedes submergere ovabat: Non aliter, quam quom radios circumdare solis Si matutinum fuerit visura fenestris Aula iubar, volitant minimi corpuscula tactus. Ecce Triumphali gemmis auroque micantes Aurigae cantu iam deduxere quadrigas. At Venus, aequari stagnisque simillima postquam Aequora prospexit, dominae quae noscere numen Visa forent: Tum sic vultu Dea fatur aperto. Salvete: o placidae rerum primordia Lymphae: Natales undae: vos et cognata profundi Numina, quis cura est augere et tollere mundum. Scilicet id per vos, mihi quanta potentia Robur Efficit, et rebus potui prestare virisque: Scilicet haec per vos, quanta est elegantia nobis, Spargitur: et vestra est, mihi quae data gratia formae: Vos me, quae nihili fueram, neque cognita Divis, Nec dum etiam a caris generata parentibus orbi, Vos me sub vitreo blandi pulchrique futuram Formastis pelago dominam, rerumque potentem. Haec nova Lux: et iam bissena revolvit Apollo Signa Poli: et totidem sudavit mensibus annum: Ex quo nostra sacro maris ablueramus in alveo Corpora et aprici suscepimus omina solis. Haec nova lux et vos Venerem revocatis in orbem: Facturam auspicium foelix et rebus et anno. Adsumus: et liquidas sancto iuvat ire per undas Numine: numen habent et temporis omen aprici. Vix ea finierat, medio se in gurgite ponti Abluit: atque aurata dedit retinacula Cignis. Illi ubi consuetum placidi sensere volatum Concedi super Oceano: nune summa videntur Mergere colla mari: extensas nunc tingere pennas. Dumque ita luctantur: Roseo dea Cypria Curru Ter cecidit: ter leve tulit super aequora collum. Interea Triton plenos diffundere Concha Incaepit sonitus: et iam iubet ordine longo Ire Deos, quicunque mari seu flumine possent. Ecce igitur sese ante alios super atria profert Protheus, humanos effingere pectoris arctus Doctus et in varias sese mutare figuras. Tunc videas curuis consurgere cornibus Amnes Et numeros complere Pares: et tempora fronde Cingere Arundinea: cantusque citare sonoros. Hic alacer Simois, Xanthusque, sed ora cruore Conspersi, antiquae signum memorabile pugnae. Proximus his etiam phrygiae Troiaeque alabastros. Huic coniunctus erat, meritis quem Thessala tellus Muneribus colit: admeti cui pastor Apollo Dum gemeret genitum, fertur sacrasse liquores. Atque Amphrysiaco voluit cognomine dici. Antiger Herculeis quem faedavere sagittis Centauri exangues dum saucia terga lavarent: Hic erat et vitreas male gratus perdere lymphas. Romanisque etiam pratis vicinus Anemon. Subsequitur depressus aquis et fulmine Asopus Territus, insanos quom crescere in Aethera fluctus Cogeret ut summa turbaret ab arce Tonantem: Qui teneram furtim compressit in Halite natam. Nec procul hinc Cherius numero nec distat eodem Neleus: amborum est rerumque hominumque parentem Fallere Naturam: dum purgant vellera saetae: Ille quidem ex nigris candentia reddit: et alter Denigrat niveas madida inter ovilia lanas. Preterea manus innumera et sine lege sequuntur A tergo, ac sese glomerant: quorum unus Oretus, Oscorus, Hesperiaque fluens Ostura minori. Vatibus inde sacer Cignisque optatior ibat Ormigus. Ast inter cunctos pulcherrima prorsus Corpora miscentur: Nilus qui semper inundans Aegypti faecundat humum: cui Mintius haeret Qui tibi grandiloquum servavit Mantua Vatem. Succedit variis redimitus tempora sertis Cuius ab effracto cornu (memorabile soevi Alcidae facinus) surgebat copia rerum. Plurima se quamvis Achelous vertat in ora. Ibat ovans: Pelagique deo coniunctior unus Romani imperii data erat cui summa potestas Aut premere aut mundo latos extendere fines, Cogeret a geminis cum se Tyberinus in Alveum. Quid memorem Rhodani quae sit praesentia? quanto Culta magisterio, quantove ornata sub ostro? Seu quid Pactolum qui Smyrnea prata pererrat, Quidve Tagum in ripis auro nascente superbos? Fit mora nulla: pari numero Nymphaeque sequuntur Diique Deaeque omnes: puris qui fontibus adsunt. Prima levi properat saltu, cui nomen Acida Cuius Acidaliae Veneri fons est sacer: illic Connexae interse Charites nudaeque lavantur. Quam sequitur Galathea fero male pressa sub aestu Perpetuis Acim lachrimis quae plorat amantem, Quem sibi praelatum Poliphaemi dextra peremit Mutatumque suo in liquidum de nomine fontem. Atque alias inter, Nauplum iactabat Amimon Neptunno, Danai pulcherrima regis Amimon Filia, dum Satyrum fugeret, compressa sub altis Arboribus peperit Neptunno pignora Nauplum. Naiades veniunt, Drymo, pariterque colore Xantha rubens nitido: cantuque Legea sonoro: Phillodoce foliis procincta: celerrima equorum Nobilitate fluens, crinesque ornata Cydippe. Effert se laetam Thaebe: procedit Echyra Et longam secum fert Deiopeia catervam. Nereides subeunt: Glauce, viridisque Thalia Speo, Cymodoce, atque potens Nesaea natandi. Inde omnes longo laetantur in ordine Nymphae. Ecce igitur Pater Oceani sublimis in alto Egreditur Curru: atque aurata palatia linquit. Ipse capistratos certa cum lege tenebat Delphinas Triton: dextra, neu parte sinistra Vertant: sed medio servetur semita cursu. Hinc Glauci innumeri: hinc Tritones pone sequuntur: Atque una longum miscetur vulgus in agmen. Iam properant: iam tranquillos super aequora vultus Tollunt: iamque hylares Veneri probentur honores: Iunctaque Acidaliae Neptunnia turba caterve: Ipse autem solio annixus, mediisque Quadrigis Reginam Oceani, gemmis, auroque micantem Et viridi cinctam crines sub tempora filo Dextra Neptunnus ducit: laevaque tridentem Sustinet. in summo Curru pulcherrima concha est: Concha novae Veneris semper memorabile tegmen Tunc gaudet: tunc laeta iterum miratur euntes Nereides variis (quas collegere) corollis Nuper in Idalio. tunc caerula numina turbae Iuncta suae. sed iam venientis in alta Quadrigas Aequora prospectat Neptunni atque Amphytrites. Dat signum: aurigae adversum sua tendere plaustra Atque in anhelantes citius consurgere Cignos. Exhilarant utrinque acies: utrinque Canoras Concha Tubaeque simul fundunt ad sidera voces. Delphinos citat hinc Triton: colloque repando Veloces iubet ire: deaeque occurrere magnae. Alma igitur Venus Oceani venit obvia regi Et breviter vultus hylares composta salutat. Salve Saturni Proles generosa: profundi Imperium qui sorte tenes. Quis cogere terram Et premere extendens tua bracchia margine longo Solus habes: ut sint alterna Elementa: vicesque Partibus aequatis alterna ferantque negentque. Et tu cui caelum et consors sanctissima primos Ortus Vaesta dedit salve pulcherrima Taethi. En Venus extremo descendens culmine Olympi Natales repeto sedes: et vos mihi semper Numina tam pulchrae causam praestantia formae. Excipiunt ambo Rex et Regina loquentem: Queque repugnabat, mediam statuere Quadrigis: Et longo inter se tandem sermone vehuntur. Longius aera crepant. Longos cava buccina reddit Circumquaque sonos: Plausus dat caetera turba. Carpathium mare conscendunt: Syriaeque patentes Praetereunt fines: Cilicumque extrema salutant. Quae sunt Pamphiliae late loca proxima terrae: Iam patet Acreae Veneris venerabile templum: In cuius malesuada potest neque faemina limen Ferre pedes: oculis neque contemplatur eundo. Iam patet inter tot populos latissima Cyprus Insula: iam apparent cunctis excelsa Cythera: Iamque Paphos: iam Palepaphos: Salamisque videntur. Et iam diva cohors campos intrabat apertos: Et tremulas bibula Choreas ducebat harena: Dum Cyprogeniam expectant in littore Matrem. Ergo ubi ad optatos Triton velocia portus Plaustra tamen triplici deduxit numine pressa Tunc iterum atque iterum in levi se condere concha Gestit leta Venus, primasque agnoscere sedes: Multaque dein placidae memorat solatia Tethi. Dant tandem, utrinque interse, repetuntque salutem. Atque haec faestivo profert Neptunnus ab ore. Si iuvat in liquidis hie vos consistere regnis Et patrias habitare casas: nostrique tenere Imperii partem: ecce tibi communia servo Aequora: siste gradus Venus o dulcissima: votis Haec cape regna tuis: sed si sententia menti Pergere: faelicesque diu mortalibus aegris Certa aperire dies: propera: faeliciter omen Fac pateat Cytherea tuum: faeliciter inquam Pande dies: et pande aliquid memorabile in aevum. Illa autem, cui mortales longissima cura est Explevisse animos, grates tantisque referre Se memorem fore pollicitis: Curruque vocato Inde salit levior: renovantque hinc inde salutem. Illa ex Oceano egreditur. tunc numina in unum Convocat: et patrios Triton iubet ire penates. Neptunnus celeri Curru Thetisque vehuntur, Perque salis medium laetantur luce serena. Ipse autem tanto qui primus in agmine turbam Exercebat Amor: sese tulit aera in altum Et super Idalium plaudentibus astitit halis. Velocem tunc extensa inter cornua pennam Collocat: atque alte contracto mittit ab arcu. Illa volat similis vento: crassasque per auras Tollitur in liquidum scissa caligine Caelum. Et dictu horrendum sed delectabile visu Penna dedit signum: nam quando in Sidera venit Nec visa ulterius, caelesti accensa sub Igne In Cypri longo delapsa est maenia sulco. Scilicet obstupuit tali tota insula Signo: Et populus subito properare ad littora cursu: Quid velit hic alacer plausus: clangorque Tubarum Scire cupit: quae sit tam longae causa catervae. Agnoscunt Venerem: in cuius ditione sedebant: Reginam agnoscunt Cypri sua regna petentem. Inde fit ut sancto statuat se quisque Senatu: Undique conveniunt patres: medioque reponunt Corpora concilio quibus esset debilis aetas. Hinc atque hinc iuvenes astabant: Atria sed iam Caetera plebs portasque etiam inconfusa tenebat. Concordes animis tandem delubra deorum Constituunt petere: et sanctis venerarier hymnis: Ire Sacerdotes circum sua tempora comptos Fronde sacra: et sacris vittis: simulachra ferentes. Precipue effigiem Veneris: cui maxima collo Pendet Barba: comaeque nitent: cultusque virilis: Caetera faemineum pars monstrat pectore Sexum. Relligio antiqua est: Prisca est sapientia, nullo Differre interse superos discrimine sexus. Accelerant igitur: pueri innuptaeque puellae Praecedunt: Matres vario sermone sequuntur. Pone Sacerdotes: medio sed in ordine quorum Sancta Deae facies multo portatur honore. Inde patres: populusque omnis: sed cuique capillos Mirtea serta tegunt: cantusque ad sidera tollunt. Excepit tot vota hominum Venus aurea (nam quid Occultum est superis) risu letata sereno: Quo facta est vacui tam foelix aeris aura Ut nihil astrifero videatur ab Ethere discors. Extemplo aurigae socios super alta sequuntur Idalii: volucresque suo moderantur olores Iure: et honoratos sistunt in vertice Currus. Undique mellifluo resonare Cacumina cantu Atque audita procul sonitu reboare Tubarum. Iamque propinquabant portis: iam prima tenebant Limina sacrati nemoris campique virentis. Hic aderat custos placido gratissimus ore Aeratis foribus turbam immissurus apertis. Hic aderat longa serie Dryadumque vicissimque Omnis Amadryadum numerus: facilesque Napeae. Hic etiam Oreades: Pitho quae suada vocatur: Calliroe, Admete, Clymeneque, recensque Neaera Lampetiae mater, Phetusaeque optima mater: Quae, dum transiret siculam facundus Ulixes Tellurem, Phaebi numerosa armenta tenebant. Multaque concedens Polydora, atque Uda Dione Ab Iove quae Venerem caelo peperisse triumphat: Velox Pasithoe: Plyto: lapidosa petraea: Inde salutifera Acaste: Robusta Menesto: Eurinome: Tyche: Amphiro: inde umbrosa calypso: Innumeraeque aderant praecinctae tempora myrtho. Aegypanes etiam barba pedibusque caprinis Astantes videas: videas Satyrosque bicornes: Et Faunos, Panes, et Silvanos Hirsutos. Ergo omnes subeunt: viridesque feruntur in agros: Et sine lege modo huc, saltus modo concitat illuc Quisque suos: passim per amoena Arbusta iocantur. Hinc obliqua sonos super aethera cornua tollunt: Inde tube dulci sacros imitantur olores Carmine: at hinc Satyri calamos Faunique vicissim Expediunt: varias Panos dat fistula voces, Fistula quae Archadie tetigisse est credita montes. Ingreditur radians sublimi numine Currus. Et medio nemoris leni dea Cypria lapsu Ponitur: huic astat semper praesentia Veris. Olli destituunt virides facto agmine Mirtos Laetitia, plausuque hilari super ampla columbe Prata volant: magnamque sonant venisse parentem. At Venus ex altis iam descensura Quadrigis: Se circum sociae glomerant: humerosque frequenter Subiiciunt: levior quo se Venus alma recondit. Aurea dissoluunt Aurige vincula Cignis: Illi autem extensis discindunt aera pennis Et dulcem optarunt pascendo graminis herbam. Interea Regina potens dat cuique potestas Plena sit (ut volupe est) genio indulgere soluto. Nec mora: nam quisque arboreas concurrit in umbras: Sive iocos, numerosque aut exercere choreas. Ipsa autem accepto secum placidissima Vere Longum in secessum tacito sermone profatur: Nota tibi causa est quare radiantis Olympi Et summas arces immensa palatia caelo Deserimus: quare miserum adventamus in orbem: Et tu autor, votisque tuis, praecibusque frequenter Sollicitas Venerem: Venerem deducis ab astris: Atque oblata etiam tanto pia munera cultu Thura ignesque sacri (neque nos oblivia tentant) Inter Romanas nostro de sanguine matres. Haec ergo illa dies in qua pulcherrima rebus Gratia et humanis est danda licentia votis: Tu cognosce igitur quae sit sententia nobis: Nunc ubi nostra cohors umbrosis dedita silvis: Et genio incumbit: tacito mecum ire volatu Te cupio in Latii regnum, Capitoliaque alta, Maximaque a magno deducta palatia Iulo. Ergo age me sequere hinc: placidumque per aera serva. Dixit, ab Idalio sese super aethera tollens Culmine. iam Illyricum Cypri regione relicta Aequor habet: iam iam Tyrreni gurgitis undas Transilit: et tandem Tiberini ampla ora fluentis Consequitur: magnaeque tenet iam maenia Romae. Illa per antiquas volitans supereminet arces: Laetaque turritos montes, sed maesta ruinas: Tam varios cecidisse operumque hominumque labores Conspicit: hinc collem cui Vimina nomen ab ipsis Indiderant: hinc Exquilias: inde obruta magni Signa Quirinalis: desertaque tecta Palati: Summaque Aventini, et quae habuit iuga Caelius olim. Vix potuit praemere ex alto suspiria corde. Et nunc Traiani fastigia: et alta Columnae Aeriae monumenta videt: magnasque tabernas: Romanumque forum: et variis decorata triumphis Marmora: porticibus longis videt Amphitheatrum. Conspicit hic Niveae constructa palatia Paci: Ut posuere feri civilia bella Quirites. Nec procul in longa Tarpeii collis et alti Valle Palatini tantum superesse columnas Tres, quibus astiterant pariter bis quinque, et equestre Caesareum signum: et pedibus subiectus Egenus Cuius habet vitreos Germania ferre liquores. Nec longe hinc steterat templum in radice Palati: Templum erectum olim pro regnatore deorum, Starent adversis ut Martia castra Sabinis. Inde duos Ianos: et propugnacula Nimbis Ex toto advectas orbe accipientia merces. Velabrique locus patuit, quo curua paludem Cimba in Aventinum secuit vectura Quirinos. Et tandem in longi (quem colles undique claudunt) Applicuit veneranda Venus spectacula Circi. Nec mora longa fuit: subito fulgore coruscans Astitit in medio matrum: que nuda lavabant Corpora fortunae nuper commissa Virili. Illicet attonitae steterunt: crinesque timendo Scindere: et ad superas clamorem effundere sedes. Verum aetate potens, Venerisque verenda Sacerdos Agnovit venientem illuc: tantique faventem Numinis aspectum: haec igitur iubet omnibus olli Sollicitas ponant curas: animumque resumant. Tunc Venus haec breviter placido sermone profatur. Quis timor hic matres Troianae pignora gentis? Adsum ego sollicitis de Caelo concita votis: Vestra est relligio haec: nullo velamine tecta: Qualis apud Danaos: quis pectora vana, fidesque Fallere quis proprium est. sed quam Troiana Iuventus Detulit in latium, superum, Vestaeque potentis. Vestra est hec pietas vero bene culta timore. Hac vestra pietate polos et sidera linquo: Principium ut faciam rebus faelicibus: annum Foelicem ut faciam magnae procedere Romae. Hanc vobis optate diem: totius ut anni Una dies eademque adsit: concedimus annum Perpetuo vobis sub Aprico tempore laetum: Ut pateant terrae: pateant maria omnia Romae Romanus vigeat populus: patresque Quirini. Quae tamen inter vos collo superare catervam Gaudet honorato rutilos diffusa capillos: Hec nostrum adventum, hec matrem testetur Amorum De supero venisse polo: quae praebeat orbi Temperiem caeli aeternam, lucemque serenam: Propterea hec tibi sint iubeo tua munera semper: Et pietas, et amor, nomen, Fulgorque iuventae Iulia prompta animos formosa movere Deorum. Dixerat: et laeto se proripit inde volatu. Ille autem multo rupere silentia plausu. Excipiuntque alacres concessum munus et omen. Iulia odoriferis praecingitur inde corollis. Cui tenerae dextram certant coniungere dextrae. Quam deinceps turba ornatam preciosius omni Ipsa manu propria demissam lumina terrae Cum longo incessu praefert ad tecta Sacerdos. Iulia convivam subito quancunque sub altis Aedibus invitat, quo animos cum fronte serenent. Pars abiit: pars aurata consedit in aula: Dein dapibus: tremulis dein se accinxere choreis.