CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus GALLO.vera-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GALLO.vera-01.xml.

Documentum GALLO.vera-01.xml in db pdill0


Dum variis hominum mens fertur in ardua curis: Sollicitatve animos Patriae servare quietem: Iure fatigatos optant componere sensus Vere novo: subeunt solem: vel opaca sub umbris. Quantum habeant veris: Quid polliceantur Aprici Temporis, hic igitur referam: et solatia quae sint Hic ubi molitur Viridaria Chigius Heros. Tu tamen alma Venus, roseo quae In vere serenos Sola dies pandis: Vati quoque pande furorem: Ut tua securo Celebrentur tempora Cantu: In quibus illa locis, Quave in regione reserves. Qui sacra Romane dederat primordia genti Iam sua Romuleo Primus compleverat Anno Tempora Bellipotens: extendere iam sua Taurum Cornua: et optato producere vere decebat Serta: et odoriferas viridanti flore Corollas. Ecce tenebroso fulgens Aurora sub Axe Enixa est aperire diem: Iamque undique Coelo Fosphorus inter tot placidissima Sydera nobis Gratus, Apollineis radiis veniebat aperto Praevius: et caros Titan dimittere soles (Quos ante hac Nimbosa dies: Coelique Tenebrae: Canaque brumali tempestas aethere clausit) Nititur: et glacie restrictam solvere terram Tunc inter reliquas: olim quibus inclita nomen Principiumque dedit Materque verenda Quirini: Una verecunda facundior arte loquendi: Et matronarum rebus seu sanguine pollens Ad socias sic orsa fuit: convenerat olli Matronarum acies miris ornata lapillis Ut sacra Romano Veneri de more reponant. Illa igitur sic fata: Quid expectare sorores Quidve iuvat solitos Veneri remorarier ignes? Thuraque: adoratamque deam praecingere gemmis? Expoliare iterum: niveoque lavare liquore? Atque ornare iterum bacchanti murice et auro? Hoc meruit veneranda Venus. sua munera Mavors Mense suo vidit. quod fundamenta Quirinis (Ut referunt) dedit: et nostrae pater extitit urbi: Ilia compressu sic testificatur ad undas. Primus honos igitur Marti, nostroque sub anno Thura patent. Sed non genitor magis ille colatur Quam genitrix Venus: et Romani nominis Auctrix. Illa deam (quam nos pure, sancteque veremur) A Troia in latium, Romanaque Moenia Vestam Diva tulit: gnatumque unum per aperta viarum Et maris hyberni. Certo discrimina tutum Numine quesitas tandem conduxit in oras. Inde genus: gens inde suum fert martia nomen: Inde Rheam gradivus amat: gradivus amata Et fruitur: geminoque et sancto pondere pressit. Nostrorumque etiam facta est Rhea mater Avorum. Aut nos frustrantur recitata parentibus olim Et latii et Romanarum primordia rerum: Aut merito datur hic mensis: seu mensis honores Romiparae Veneri: sive hoc adiungite matres: Si Dea deliciis: sive est data gratia formae. Quid ni ergo hunc Veneri sacrum socio agmine mensem Verque novum celebrare novo properamus honore? Vere novo ecce patet quaevis elegantia: quaevis Daeliciae: suaves violis sparguntur odores: Purpureisque rosis: ostentant caetera gemmas: Cernitis ut cuicunque sit addita gratia formae? Vix ait haec. surgunt omnes: foeliciter omen Excipiunt: subitoque simul clamore canebant: Da foelix: faustumque Venus: da matribus omen: Et da Romanis rebus foelicius omen Perpetuo niteant: Candens aperitur ut annus. Extemplo proprios quecunque reversa penates Accelerat vario Veneri redimicula luxu Ferre: aliae celeres modo vasa argentea sacram Pura parant lotura Deam: nune una virenti: Altera nunc myrto carpunt nectuntque coronas. Undecima Romae quondam regione (parentum Si qua fides vera est) que sese extendere passu Undecies potuit milleno: Maximus inter Caetera Circus erat: Venerique micantibus illic Semper adusta focis: semper calefacta Sabaeo Thure sub aurato fulgebant pariete templa: Ergo alacri templum tunc formipotentis adibant Matronae vultu: decretaque vota ferebant. Suppliciter subeunt: sanctoque aspergere rore Tempora sub niveo velamine tecta laborant: Atque humili flexe venerem cervice salutant: Calfaciuntque focis Myrto crepitantibus Aram. Interea egreditur divae templique sacerdos. Accepit matres: vultuque accepta lubenti est Matribus: et tanti in medium deducta senatus Occipit ore loqui. Res est operosa sorores Quam nunc aggredimur: sed si qua est nescia tanti Muneris, audite. atque animis haec figite vestris. Sacra parature veneri sumus: hoc sua tempus Sacra petit. Quod faustum et foelix, dicite. Foelix Dixere una omnes, faustumque sit. Illa repente: Non sunt haec parvi quae vos modo iura momenti Romanae colitis: sed habent data pondera rerum. Arva suas segetes: vel si redolentibus herbis Prata reflorescunt varios latura colores: Si sata depulsis nivibus, glacieque soluta Luxuriant: pinguique solo sperantur Aristae: Et quas eripuere hyemali flamine venti Arboribus reddunt haec si nova tempora frondes: Si color hic: laetique dies: si surgit in anno Haec aetas: Venus arboribus frondesque: satisque Alma facit gaudere solum: Venus addidit anno Aetatem: pulchrosque dies: pulchrumque colorem: Dicite mecum igitur: que faelicem incipis annum Da faecunda Venus, foelix procedat ut annus. Dixere una omnes. Sequitur tunc magna Sacerdos. Linthea nunc placidis sperant si tendere ventis Nec vada formidant ratibus prorumpere ponti: Hoc Venus alma facit: facit hoc materna quietas Ut freta dent nautis orbem lustrantibus undas. Addite: pro nivea soleat si forte iuvenca Taurus in atrocem extensis concurrere taurum Cornibus: alteriusve fero ferus Arietis Aries Marte sequatur ovem: melius sive addite Matres: Si genus hoc: si nos etiam: seu cetera mundi Turba hominum: si Romulidae gaudere nepotum Posteritate solent: vel Matres addite maius: Si quando ad superos defertur in arce Quirinus Visus olympiaca: si quos excelsa Tonantis Vidit semideos: vel maius dicite: si quos Aula Deos recipit quorum delubra veremur: Hoc Venus et Veneris proles bene culta crearunt. Si tamen hoc novisse libet dicemus aperte. Sit licet imperii Mavors pater atque senatus. Ille ferox tamen est, ille est crudelis et armis Sanguineis inter turmas aciesque vagatur. Saevitiam Venus alma dei, saevumque furorem Mitigat. hac igitur Martem ratione sequuta est. Ergo ubi tam sacrae vobis patefacta Diei Causa fuit: mecum una omnes assurgite: primum est Expolianda venus: Puroque lavanda liquore. Confestim surgunt matres: alieque ministrant Vasa lavature Venerem: Pars una coronas Siccaque praeterito demunt appensa sub anno Myrtea serta: aliae removent redimicula collo: Nudaque tam nitido patuit Dea corpore: Quantum Nulla fuit phrigii Pallasve: Sororve Tonantis Iudicium passura ducis: neque candida Phoebe: Thuricremis micat ara focis: combustaque odore Sub testudineo fumant altaria tecto. Olli cana Senex semperque tuenda Sacerdos Flexa genu coepit, tacuere: ambasque sub axem Extulerunt bona turba manus: si casta lavaris: Si sancte pureque Venus: si laeta lavaris: Et nos si caste Dea te pureque lavamus: Sic duce te foelix Romanos abluat annus, Tunc omnes: foelix Romanos abluat annus. Postquam lota Venus fumoque aspersa recenti: Nunc aliae calathos extendunt flore nitentes Purpureisque rosis violisque: et prata virentem Si quem Narcissum peperissent, aut Iacynthum: Nunc niveas aliae vittas: auroque decora Tegmina: luxuriosa etiam redimicula in Ostro Purpureasque addunt vestes quae pura sacerdos Omnia et innocuis manibus succincta recepit. Et fronde ornabat Veneris caput orsaque sic est. Si tu diva Venus nobis viridique piaque Fronde coronaris: si te casteque pieque Fronde coronamus: da toto laeta Quiritum Fronde decorari Victrici tempora in anno. Dixere ille etiam: da toto laeta Quiritum Fronde decorari Victrici tempora in anno. Praeterea eximiam gemmis auroque rigentem Imposuit Pallam, Variisque coloribus: addunt Dona focis. fumoque omnes et pura sacerdos Circundant humilique Deam sic voce precantur. Excipe casta Venus, quos supplex obtulit arae Et tibi Troiano quondam de sanguine turba: Excipe sacra Venus tibi quos sacramus odores: Ut tu purpureo nunc es redimita colore: Ut nunc aspirant bene olenti opobalsama collo: Suppliciter da quod petimus: da totus ut annus Daeliciis faecundus eat velut incipis illum. Ast ubi eam celebri soluerunt munera cultu Hoc agite o matres quod sit de more, sacerdos Inquit: vos etiam vitreo sub fonte lavate. Omen inest undis: et habent sua munera lymphae: Iuraque caeruleis Veneri sunt debita in undis: Caeruleis aphrodita Venus quia nascitur undis. Nulla mora est: properant omnes: sed praevia passu Sancta senex venerando incedit: et optima tendit In loca: quae vitreis oppleta liquoribus humant. Quam iuvat ornatas olli facto agmine matres Laetaque sub viridi praecinctas tempora myrto Denudare humeros: et sidere corpora tuto Nuda loco: atque prius fortunam thure virilem Excolere: illa viros in tanto munere caelet. Ergo humeros postquam nudataque membra lavabant Audiit aetherea dum staret in arce precantes Alma Venus neptes: nec erat res parva tumultu: Praemia nec fuerant tanti occultanda diei: Sed quae Romanus populus: Romana propago: Romanique patres: pueri innuptaeque puellae Floreque virgineo nondum maculata iuventus Communi in templis Veneri venerentur honore. Interea flammatorum iaculator amorum In medio astiterat, superis ubi praestat Olympus Ambrosiam: et liquidum dulcissima pocula Nectar. Erexit sublime caput, circum omnia lustrans: Ardentesque oculos hylaris quacunque ferebat: Ardentes oculos: heu gens insana: quid illum Creditis ignitas sub nullo lumine flammas Torquere: o cecum et semper variabile vulgus: Non sic occiduas (si unquam tamen occidit) oras Rimatur radians solari lampade Titan Sunt velut huic vigiles vigili cum lumine flammae. Ergo ubi diffusas, liquidoque liquescere fluxu Vidit sole nives Asiaeque Aphricaeque sub altis Montibus: Europaeque etiam. mitissima certe Europa. ut quam sit ratio placidissima in omni Barbarie: Europa hoc tanto sit mitior illis. Extemplo, quae nam genitrici erit aptior aetas? Quaeve dies, inquit, iuveniles implicet arctus Promptior? et miseros in pectora concitet ignes? Haec est apta dies fugientem rure puellam Saxoso ascensu, Clivove sequatur amator. Haec est apta dies: Caeratis dura tabellis Vulnera et ignitos ardens deploret amores. Haec est apta dies: vario contexta colore Florea serta suo det candida Nais amanti: Ast ego qua teneor genitricis in agmine princeps Desidiae? vel quae a solitis me distrahit armis Causa? quid errantes passim nullo ordine nymphae Gramineis gaudent secura vagarier agris Turba? quid a Satyris Faunisve procacibus errant Intrepidae? quor septenis compacta cicutis Fistula iam nullo dat pastoralia cantu? Quidve adeo incassum Veneri obsequiosa iuventus Undique marmoreo spatiantur pectore matres? Has oculo nisi pervigili passuque sequaci Sollicitet Gens nunquam attriti temporis harpax? Est igitur riguisse satis contracta virorum Membra gelu: atque animos tremulo torpore sepultos. Discant nune trepida facie pallere sub aestu: Discant iura meae sub aprico tempore matri Tradita: et in gelido succensas pectore flammas Ferre simul: parvi pendantque Cupidinis arcus. Sic ait et subito alarum quatit aera plausu: Plausu, qui tenues auras diffudit in orbem: Auras, quae nimii difflarunt ponderis ignem. Tunc Tellus commota fuit: tunc omnia sylvis Extulerunt caput arboreis animalia, primae Naturae nimium dulces optantia motus. Cunctaque cuius vis puero plaudente iuventus Est calefacta plagae: Tunc miscent aequora pisces: Summa petunt atque ima maris, proprioque iocantur Iure simul. Tunc Nereides: Tunc concutit imo Aequore Ceruleos Vultus, crinesque virentes Laeti Neptunnus Saturni diva propago: Et dum etiam accenso purgabat Apolline plumas Plurima querit avis tunc nidificare: et aperto Acre demissum interse sentire calorem. Et tunc intento volucrum Regina tonantem Prospicit ore Iovem, Si quos Ganimedis amaret Amplexus. Tunc Iuno ardet fratremque virumque. Quin et tartareo surrexit poste Trilinguis Ianitor: ut placitura deo Proserpina si qua est Plutoni: ante Deum quovis ferat impiger arma: Haec videt Alatus summo de monte Cupido: Disponique animos hominum ad sua vota volutat. Ergo alacer quantusque potest, sese extulit alte In patriam et pulchrae sanctissima limina matris.