CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus GADIO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GADIO.carm-01.xml.

Documentum GADIO.carm-01.xml in db pdill0


1. Georgius Gadius Blasio Hoelcelio Cantant Hoelcelium noui poetae, Tollunt hystorici suis libellis, Et diuum sibi dictitant coluntque, Hoc uultus facit omnibus serenus, Hoc uirtus, probitas, iocique compti, Et quas pierides amas puellae, Hinc Caesar tibi fert libens honores. Hinc Ioseph tibi dat dicatque monstra. Prisco tempore uisa, uel recenti. Sic semper foueas amesque uates. Atque hos munificis sequare donis. Si foelix cupis esse, si beatus. Reddes temporibus tuis Marones. Et Flaccos, tua qui polo locabunt Claro nomina, uersibus canoris. 2. Georgius Gadius Blasio Hoelcelio Qum tibi diuitias, et summos donet honores Ac faueat Blasi Caesar ubique tibi. Publica quum regis tu semper munera cures. Semper et ante fores stet tibi turba frequens. Forsan ob haec aliquis te dixerit esse beatum: Sed nil sunt: uirtus ni tua tanta iuuet. Plus puto, quod doctae decorant te dona Mineruae: Quodque libens prestas auxilium miseris: Haec faciunt quod ament cuncti, laudentque, probentque; Teque putent meritis ferre minora tuis. Dedecori fortuna potens uirtute remota Accedit: nec opes, sed benefacta placent. Non est (crede) parum, quod sic tua uita probetur: Sed neque perpetua est hinc tibi fama tamen. Hanc solum sacri possunt donare poetae: Et quisquis libris facta legenda notat. Vtque tui similes narrem. quis nomina Galli Sciret: Vergilio ni celebrata forent. Quis maecenatem: nisi doctus horatius illum Cantasset. uarium musa maronis amat. Parthenius, priscusque uigent per carmina Marci: Et messala tuis culte tibulle modis. Statius hos: illos commendat carmine Naso Viuit et ingeniis quisquis in orbe fauet. Si uere foelix igitur dicique beatus Concupis, et nomen quaerere perpetuum. Moribus hoc gratis, moneo, superadde: poetas Scriptoresque omnes, dilige, tolle, foue. Quos si inter nostras non aspernabere musas: Quae iam deuota te pietate colunt. Et quandoque tuas celebrabunt carmine laudes: Quo nosces quam sim deditus ipse tibi. 3. Georgii Gadii epithalamium | in nuptiis Blasii Hoelcelii ac Mariae Rumulae Huc Hymenee ueni turba comitatus ab omni Diuorum, faustos quae facit esse thoros. Quaeque potest hilares noctes praestare, diesque: Atque nouis nuptis gaudia longa dare. Duc tecum Charites, et te comitentur amores: Ac quae de nullo nata parente Venus. Te phoebus, Bromius, risus, iocus, atque uoluptas Circumstentque omnes ex helicone deae. Iste dies tuus est, genialia sacra parantur: Iungitur Hoelcelio rumula progenies. Blasius est sponsus, uatum columenque decusque. Solamen miseris, confugiumque bonis. Qui per uirtutes, studium, durosque labores Augusto meruit carus et esse deo. Pace bonus calamo tractare negocia, bellum. Quum poscit, sed non aptus ad arma minus. Blasius insolito nexu gratoque ligatur: Atque datur uiridi uirgo tenella uiro. Virgo pudica nimis, nimis et formosa, nimisque Blandula, palladiis et nimis aucta bonis. Cui Petrus pater est, qui quaestor Caesaris aequus Ac prudens opibusque ac probitate nitet. Aduentare deos faciles, thalamoque fauentes Parte polus leua prospera signa dedit. Quae mora uos retinet? cessat quid obire minister Quilibet officiis munera iussa suis? Vestiat hic postes hedera: lauroque coronet: Ast alius flores spargat, et ille crocum. Hinc alius pictis sternat triclinia pannis: Splendeat ut uario tota colore domus. Erigat is abacum, preciosaque uasa per omnes Disponat certa non sine lege gradus. Et uos uicinos, carosque uocate propinquos: Adsit ut officio foemina uirque pio. Ante fores stat turba frequens decorata lacernis Mollibus, et capiti florea serta gerit. Timpana rauca sonant, dat acutum fistula cantum: Dulce melos cytharae, constituuntque lyrae. Iam prodi noua nupta, ueni iam sponse sacerdos Vos ad templa uocat, iam noua nupta ueni. Pompa parata omnis, procedunt ordine certo: Matres atque uiri, uirgineique chori. Quid demissa oculos graderis noua nupta: procaces Ne iuuenum uoces: ne mala uerba time. Excipe connubii socios uittate sacerdos Et primo in templi limine siste pares. Apprendasque manus, et aperto carmine iungant Foedera, quae sola sint dirimenda nece. Annuat haec certa, tua sum: tuus ille, loquela, Annulus in digitum testis et unus eat. Hinc his concordes animos, sobolemque precator Foecundam, et uitae tempora longa simul. Sed uos transacto socii iam foedere, sponso Parcite uibratas dilacerare comas. Tota cohors templi subeat penetralia, sacris Insistatque silens, et bene fausta roget. Et dum sacra deo datur hostia, conferat aris Ordine bis humili quilibet aera manu. Mox quum finis erit, stent ante altaria nupti: Perque sacerdotem tradita uina bibant. Et quae uerba canet faciet quae signa, libenter Excipiant, foelix auguriumque probent. Aspersi demum cuncti lustralibus undis Ad sponsalitias uos remeate domos. Hic limen ne sponsa teras pede, transige saltu: Vt procul a thalamo fascinus omnis eat: Hora petit, stimulatque fames, discumbite mensis: Pellentes epulis tristiciamque mero. Hic aper et ceruus, turdus, perdixque, lepusque Piscis de rapido tractus et amne recens. Sint et ad intinctus liquamina grata, palato Quicquid et ars sapidum nouit et ingenium. Cretica uina fluant et Tergestina redundent Quaeque Athesis, Rhenus parturit atque Nicer. Ac postquam calices mensis, mappaeque remotae Guttatimque cadens lauerit unda manus. Xenia certatim sponsae date, lusibus inde Et choreis totum continuate diem. Post defessa iterum dapibus recreate meroque Corpora: mox choreas et renouate iocos: Nox uenit, in thalamum sponsos sociate frequentes: Impositosque thoro culcitra lata tegat. Iam licet: ite omnes foelix faustumque rogantes Vt sit connubium, numina sancta prius. Nullus adest: sponsi placido certate duello: Per quod perpetuus congeneratur amor. Amplexus uincant hederas, sint oscula conchis Quae simul aduenient, conglutinata magis. Cetera que fient, tu conscie lectule dulcis Secreti, sic tu fida lucerna tace. 4. Gadius Blasio Hoelcelio Ingratum fore te Blasi celebrande putasti: Munera ni nobis multiplicata dares. A me missa breuis tivi uenit Epistola, reddis Litterulas, reddis carmina carminibus. Ista satis fuerant, neque enim maiora rogassem: Visa sed haec animo parua fuere tuo. Aurea nam mihi das fulgentia ferta smaragdo: Et sponsalitium munus habere iubes. Accipio, gratesque fero sponsaeque tibique: Et laetor doni conditione tui. Serta decent uates etenim, sed et ille lapillus In manibus nuptae non mage tutus erat.