CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus GABRIO_Z.orph-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/GABRIO_Z.orph-01.xml.

Documentum GABRIO_Z.orph-01.xml in db pdill0


1. Antoninus iustus erat, tamen ipse vocatus Est pius et totus Pius. Hoc speciale per orbem, Nomen erat nactus, per quod fortasse et omnis Cesar nomen habet passu similique parique: Imperium pietasque uno simul ordine vadunt, Utque premit rigidos onerosa corona capillos, Comprimat et mentem pietas, nec distet ab ipso Nomine res parto, sed res sit consona verbo. 2. Sic fit quod in ordine primus Tu sis, teque sequar; fias tu maior amicus, Simque minor, tuque alter ego: sit velle duobus Unum, sitque <etiam> sic unum nolle duobus, 3. Non est verus amor nisi par, nam turpiter ardet Solus amans, ubi non alter amicus amat 4. Extat amicitie lex quod poscamus honesta, Iusteque dilecto mens det amico suo 5. Qua sumus hec etas puro que perstitit auro, Levis ad argentum postmodo cepit iter: Erea facta fuit subito celerique recursu Ad ferrum properans venit ab ere suo 6. In medio virtus inter rigidumque piumque Consistit, non molle nimis, non aspera querens 7. Iustus erat Nerva, quem cum reprehendit amicus Quod sibi subiectos nimio tractaret honore, Et quod non deceat par conversatio regem, Dicit: Amice, volo michi conversatio talis Sic cum privatis regi qualem ipse volebam, Dum privatus adhuc essem michi regibus esse