CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus GABRIO_Z.epis-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/GABRIO_Z.epis-01.xml.
Auribus insonuit nuper preclara poete Fama, velut radius solis dum lustrat opaca, In tenebris lucens, lucentior atque sereno Stella micans, clara multum prestantior inter Sydera Franciscus nomen. Vulgata per orbem Fama quidem vera est: nec enim vox publica fallit; Vox populi divina suos habet undique testes. Hinc amor, hinc timor est: amor est quia tempora priscos In mores rediere suos. Saturnia regna Iam redeunt etasque suum consurgit in aurum. Ipsa novat veterata satis con[s]umptaque reddit Antiquosque viros revocat: iam magnus Homerus Surgit et excelsi renovatur musa Maronis; Iam renovat Sulmo Nasonem, Corduba summum Lucanum renovare parat. Sed quomodo, queris? Exibuit natura suas cibi prodiga dotes; In te conspitio veteres; te summus Apollo Edocuit pulsare liram, tu Pergama recte En iterum dulcore tuo componere posses Et lapides cantu duros et saxa movere. En speculum de te fecit preclara Minerva, Ut faciem plerumque suam formosa videret In te conspiticus, se seque videre iuvaret; Forsitan et proprio cernens caperetur amore, Ut de Narcisso laudanda [p]oemata dicunt. Hinc, quoniam miranda placent, fuit ardor amorem Sincerum captare tuum, coniungere tecum Nomen amicitie: Piladem quod semper Horestes Sentiat esse suum, Nissus cognoscat amicum Eurialum in nobis, Titidem karus Ulixes. Unde amor, inde timor: nec enim me preterit illud Quod sit amicitie sermo caput ordoque primus Principiumque boni quasi nuntius interioris. Verba solent temptare vadum: nam nuntia cordis Lingua solet fore sepe sui, declarat amico Mentis amicitiam, vicini cauta requirit Auxilium quandoque manus, quo quoslibet absens Absentes fatiat presentes, sepe remotos In fatie videat, quasi coram ipsisque loquatur. Hoc ego principio, dixi, captantis amicum Utar et aonio cordis loquar ipse poete Interiora mei vel dextera scribet amorem Quo sibi nodor ego; sed mecum sedulus inde Parvus mente timens [ce]pi dubitare poete Scribere me tanto, quasi ut formica leoni Scribens aut aquile generose parva cicada. Sentio me minimum, te summum; sentio recte Numen inesse cibi, cibi Pieridesque favere. Hec ego dum mecum sol[e]rti mente retracto, Lingua timet, trepidatque manus, timor omnia difert: Nam timeo pelago navem committere parvam, Ne vitio naute tumidis mergatur in undis, Et timeo arboreas armatus scandere silvas Et sine subsidiis allarum forte volando Aerias temptare vias er villis, inermis Surgere in armatum vel aperto pectore acutis Credere me gladiis, [im]bellis bella movere. Vicit [am]or, iussitque m[an]um [producere pennam]. Prebeat et testem sese mitentis amici Cordis et ingenti parvum promitat amicum. Ergo cibi, magne, pauper mea litera missa Leta venit, vacuus sicut solet esse viator, Autoremque suum quamvis sit parvulus offert Et rogat ut karos admitas inter amicos, Nec dedigneris munus ti dives egentis. Exiguum in parvo magnum est, quod denique magnum Est nichil in magno; distinguit munera tantum Conditio dantis, modicum magnumque datum sit. Deprecor ut, sicut coniungitur utraque nostri Litera, vicinas ut habent [et] in ordine sedes, Sic vicinus amor, sic sintque fidelia corda; Litera vestra tamen procedit in ordine recto, Sed mea subsequitur: sic sit quod in ordine primus Tu sis, teque sequar; fias tu maior amicus Simque minor, tuque alter e[g]o: sit velle duobus Unum sitque etiam sic unum nolle duobus. Oro deos, quibus est in cunctis summa potestas, Ut tibi perpetuam dent famam: gloria vatum Sit tibi perpetuo, nullum [mo]ritura per evum.