CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus FRACASTO.syph-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FRACASTO.syph-02.xml.

Documentum FRACASTO.syph-02.xml in db pdill0


sive de morbo Gallico, ad Petrum Bembum Nunc age, quae vitae ratio, quae cura adhibenda Perniciem adversus tantam, quid tempore quoque Conveniat (nostri quae pars est altera coepti) Expediam, et miranda hominum comperta docebo Quippe nova quum re attoniti, multa irrita primum Tentassent, tamen angustis solertia maior In rebus, crescensque usu experientia longo Evicere: datumque homini protendere longe Auxilia, et certis pestem compescere vinclis, Victorem et sese claras attollere in auras. Credo equidem et quaedam nobis divinitus esse Inventa, ignaros fatis ducentibus ipsis. Nam, quanquam fera tempestas, et iniqua fuerunt Sydera, non tamen omnino praesentia Divum Abfuit a nobis, placidi et clementia coeli. Si morbum insolitum, si dura et tristia bella Vidimus, et sparsos dominorum caede penates, Oppidaque, incensasque urbes, subversaque regna, Et templa, et raptis temerata altaria sacris: Flumina deiectas si perrumpentia ripas Evertere sata, et mediis nemora eruta in undis, Et pecora, et domini, correptaque rura natarunt: Obseditque inimica ipsas penuria terras: Haec eadem tamen, haec aetas (quod fata negarunt Antiquis) totum potuit sulcare carinis Id pelagi, immensum quod circuit Amphitrite. Nec visum satis extremo ex Atlante repostos Hesperidum penetrare sinus, Prassumque sub Arcto Inspectare alia, praeruptaque littora Rhapti, Atque Arabo advehere, et Carmano ex aequore merces, Aurorae sed itum in populos Titanidis usque est Supra Indum, Gangemque supra, qua terminus olim Catygare noti orbis erat: superata Cyambe, Et dites ebeno, et foelices macere sylvae. Denique et a nostro diversum gentibus orbem, Diversum coelo, et clarum maioribus astris Remigio audaci attigimus ducentibus et Diis. Vidimus et vatem egregium, cui pulchra canenti Parthenope, placidusque cavo Sebethus ab antro Plauserunt, umbraeque sacri manesque Maronis, Qui magnos stellarum orbes cantavit, et hortos Hesperidum, coelique omnes variabilis oras. Te vero ut taceam, atque alios, quos fama futura Post mutos cineres, quos et venientia saecla Antiquis conferre volent, at Bembe tacendus Inter dona Deum nobis data non erit unquam Magnanimus Leo, quo Latium, quo maxima Roma Attollit caput alta, paterque ex aggere Tybris Assurgit, Romaeque fremens gratatur ovanti. Cuius ab auspiciis iam nunc mala sydera mundo Cessere, et laeto regnat iam Iuppiter orbe, Puraque pacatum diffundit lumina coelum. Unus, qui aerumnas post tot, longosque labores Dulcia iam profugas revocavit ad ocia Musas, Et leges Latio antiquas, rectumque, piumque Restituit: qui iusta animo iam concipit arma Pro re Romana, pro religione Deorum. Unde etiam Euphrates, etiam late ostia Nili, Et tantum Euxini nomen tremit unda refusi, Atque Aegaea suos confugit Doris in Isthmos. Ergo, alii dum tanta canent, dumque illius acta Inclyta component, dum forte accingeris et tu Condere, et aeternis victurum intexere chartis, Nos, quos fata vocant haud tanta ad munera, lusus Inceptos, quantum tenuis fert Musa, sequamur. Principio, quoniam affecti non sanguinis una Est ratio, tibi sit morbo spes maior in illo, Sanguine qui insedit puro: verum, quibus atra Bile tument, spissoque resultant sanguine venae, Maior in iis labor est, pestisque tenacius haeret. Quare operae pretium est validis atque acribus uti Omnibus hos contra, miseris nec parcere membris. Quinetiam meliora sibi promittere cuncta Ille potest, qui principiis novisse sub ipsis Serpentem tacite valuit per viscera labem. Nanque, ubi pasta diu, vires per pabula longa Auxerit, et iam se vitium firmaverit intra, Heu quanto tibi libertas speranda labore est. Ergo omnem impendes operam te opponere parvis Principiis, memorique animo haec precepta reconde. In primis ego non omni te assuescere coelo Exhorter: fuge, perpetuo quod flatur ab Austro, Quod coeno, immundaeque grave est sudore paludis. Protenti potius campi mihi liber et agri Tractus, et apricis placeant in collibus aurae, Et molles Zephyri, pulsusque Aquilonibus aer. Hic (iubeo) tibi nulla quies, nulla otia sunto. Rumpe moras, agita assiduis venatibus apros Impiger, assiduis agita venatibus ursos. Nec tibi sit labor aerii cursu ardua montis Vincenti, rapidum in valles deflectere cervum, Et longa lustrare altos indagine saltus. Vidi ego saepe malum, qui iam sudoribus omne Finisset, sylvisque luem liquisset in altis. Sed nec turpe puta dextram summittere aratro, Et longum trahere incurvo sub vomere sulcum: Neve bidente solum, et duras proscindere glebas, Et valida aeriam quercum exturbare bipenni, Atque imis altam eruere ab radicibus ornum. Quinetiam, exercere domi quo te quoque possis, Parvam mane pilam versa mihi, vespere versa, Et saltu, et dura potes exudare palaestra. Vince malum: nec te fallat, quod desidis oti Assidue desiderium, lectique sequetur. Tu lecto ne crede, gravi ne crede sopori. His alitur vitium, et placidae sub imagine pacis Decipit, e dulcique trahit fomenta quiete. Necnon interea effugito, quae tristia mentem Sollicitant: procul esse iube curasque, metumque Pallentem, ultricesque iras, omnemque Minervae Addictum studiis animum, sed carmina, sed te Delectent iuvenumque chori, mixtaeque puellae. Parce tamen Veneri, mollesque ante omnia vita Concubitus, nihil est nocuum magis: odit et ipsa Pulchra Venus, tenerae contagem odere puellae. Quod sequitur, victus ratio tibi maxima habenda est: Nec sit cura tibi, neve observantia maior. Principio, quoscunque amnes, quoscunque paludes, Quosque lacus liquidi pascunt, quosque aequora, pisces Omne genus procul amoveo. Sunt, quos tamen usus Liberius, quum res cogit, concedere possit. Omnibus his est alba caro, non dura, tenaxque, Quos petrae et fluviorum adversa marisque fatigant. Tales nant pelago phycides, rutilaeque per undas: Auratae, gobiique, et amantes saxea percae. Talis dulcifluum fluviorum scarus ad ora Solus saxa inter depastas ruminat herbas. Sed neque, quae stagnis volucres, quaeque amnibus altis Degere amant, liquidisque cibum perquirere in undis, Laudarim: tibi pinguis anas, tibi crudior anser Vitetur, potiusque vigil Capitolia servet: Viteturque gravi coturnix tarda sagina. Tu teneros lactes, tu pandae abdomina porcae, Porcae heu terga fuge, et lumbis ne vescere aprinis, Venatu quamvis toties confeceris apros. Quin neque te crudus cucumis, non tubera captent, Neve famem cinara, bulbisve salacibus exple. Non placeat mihi lactis amor, non usus aceti, Non fumosa mero spumantia pocula Baccho, Qualia Cyrnaei colles, campique Falerni, Et Pucinus ager mittunt: aut qualia nostris Rhetica dat parvo de collibus uva racemo. Nempe Sabina magis placeant, dilutaque tellus Quae tulit, et multo domuerunt Naiades amne. At, tibi si ex horto victus, mensaeque Deorum Sunt animo, atque olerum simplex et inempta voluptas, Non mentae virides, non laeta sisymbria desunt, Intybaque, et toto florentes frigore sonchi, Et sia fontanis semper gaudentia rivis, Et thymbrae suaves, et odoriferae calaminthae: Laeta meliphylla, et riguo buglossus ab horto Carpantur, plenisque ferax erucula palmis, Atque olus, atque rumex, et salsi gramina crithmi. Ipsa lupum dumeta ferent: hinc collige primos Asparagos, albae asparagos hinc collige vitis, Quum nondum explicuit ramos, umbracula nondum Texuit, et virides iussit pendere corymbos. Singula sed longum est, nec percensere necesse. Iamque aliud vocor ad munus, iuvat in nova Musas Naturae nemora Aoniis deducere ab umbris: Unde mihi si non e lauro intexere fronti Serta volent, tantaque caput cinxisse corona, At saltem ob servata hominum tot millia, dignum Censuerint querna redimiri tempora fronde. Vere novo, si quem morbus tenet, aut et in ipso Autumno, si firma aetas, si sanguis abundat, Regalem, mediamve lacerti incidere venam Proderit, atque extra foedatum haurire cruorem. Praeterea, quocunque habeat te tempore pestis, Corruptum humorem, et contagem educere turpem Ne pigeat, facilique luem deponere ab alvo: Ante tamen ducenda para: concreta resolve, Et crassa attenua, et lentore tenacia frange. Ergo Coryciumque thymum sit cura, thymumque Pamphylium, thymbrae similis qui durior exit, Prima tibi coxisse, lupique volubile gramen, Foeniculumque, apiumque, et amari germina capni. His polyporum hirtos imitata filicula cirros Additur, et lymphis tangi renuens adiantus: His sterile asplenum, his pictam phyllitida iunge: Quorum ubi decoctum permultis ante diebus Ebiberis, crudumque humorem incoxeris omnem, Tum scilla medicare acri, et colocynthide amara, Helleboroque gravi, necnon quae in littore surgens, Qua ludit maris unda, ter evariata colorem, Ter flores mutata die rem nomine signat, Herba potens radice, suum cui zinziber adde: Adde etiam anguineum cucumin, Nabathaeaque thura, Myrrhamque, bdelamque, hammoniacique liquorem, Et lachrymam panaceam, et dulci colchica bulbo. His actis, si forte tibi frigentia corda, Et molles animi fuerint, nec acerba placebit In primis tentare, brevique extinguere pestem, Sed placidis agere, et per tempora lenibus uti, Tum superest tibi cura animum ad fomenta relicta Vertere, contagisque ad tenuia semina caecae, Illa quidem consueta modis inserpere miris. Profuerint igitur, quaeque exiccantia, quaeque Marcori resinosa solent obsistere putri. Tales sunt myrrhae lachrymae, sunt talia thura, Cedrusque, aspalathusque, immortalisque cupressus, Et bene cum calamo spirans redolente cyperus. Ergo nec desint casiae, nec desit amomum, Macerve, aggalocumve tibi, nec cinnama odora. Est etiam in pratis illud, iuxtaque paludes Scordion, omnigenis quod tantum obstare venenis, Contagique solet, parvo quaerenda labore Herba tibi: viret ipsa comis imitata chamaedryn, Flore rubens, referensque alli cum voce saporem. Aurora nascente huius frondemque comantem Radicesque coque, atque haustu te prolue largo. Sed neque carminibus neglecta silebere nostris Hesperidum decus, et Medarum gloria citre Sylvarum: si forte sacris cantata poetis Parte quoque hac medicam non dedignabere Musam. Sic tibi sit semper viridis coma, semper opaca, Semper flore novo redolens: sis semper onusta Per viridem pomis sylvam pendentibus aureis. Ergo, ubi nitendum est caecis te opponere morbi Seminibus, vi mira arbor cithereia praestat. Quippe illam Citherea, suum dum plorat Adonim Munere donavit multo, et virtutibus auxit. Quorundam inventum est, vitrei intra concava vasis, Cui collum oblongum est venter turgescit in orbem, Aut hederae folia, aut Ida mittente maniplos Dictamni, Illyricamve irim, rhamnive nigrantem Radicem, aut inulas coquere: in sublime solutus Effertur vapor, et tenuis vacua omnia complet: Ast, ubi frigenti occursavit ab aere vitro, Cogitur, et rorem liquidus densatur in udum, Decurritque vagis per aperta canalia rivis. Destillantis aquae cyathum sub lumina prima Luciferi potare iubent, stratisque parare Sudorem: nec certe ab re: vis utilis olli est, Relliquias morbi tenues dispergere in auras. Interea, si membra dolor convulsa malignus Torqueat, oesypo propera lenire dolorem, Mastichinoque oleo: lentum quibus anseris unguen, Emulsumque potes lini de semine mucum, Narcissumque, inulamque, liquentiaque addere mella, Coryciumque crocum et vilem componere amurcam. At, fauces atque ora malus si eroserit herpes, Tange nitro, et viridi medicata aerugine lympha: Semina inure mala, et serpentem interfice pestem. Verum ipsos ope non alia consumere achores, Urentum quam vi, poteris, quibus addere debes Pingue aliquid, quod secum intus siccantia portet. Haec eadem, et miseros artus si qua ulcera pascunt, Tollere, concretosque valebunt solvere callos. Si vero aut haec nequicquam tentasse videbis, Aut vires animique valent ad fortia quaeque, Nec differre cupis, quin te committere acerbis Festines, diramque brevi consumere pestem, Hinc alia inventa expediam, quae tristia quanto Sunt magis, hoc tanto citius finire labores, Aerumnasque mali poterunt: quippe effera labes Inter prima tenax, et multo fomite vivax Nedum se haud vinci placidis et mitibus, at nec Tractari sinit, et mansuescere dura repugnat. Sunt igitur styracem in primis qui, cinnabarimque, Et minium, et stymmi agglomerant, et thura minuta, Quorum suffitu pertingunt corpus acerbo, Absumuntque luem miseram, et contagia dira. At vero et partim durum est medicamen et acre, Partim etiam fallax, quo faucibus angit in ipsis Spiritus, eluctansque animam vix continet aegram. Quo circa totum ad corpus nemo audeat uti Iudice me: certis fortasse erit utile membris, Quae papulae informes, Chironiaque ulcera pascunt. Argento melius persolvunt omnia vivo Pars maior: miranda etenim vis insita in illo est: Sive quod id natum est subito frigusque caloremque Excipere, unde in se nostrum cito contrahit ignem, Quodque est condensum, humores dissolvit, agitque Fortius, ut candens ferrum flamma acrius urit: Sive acres, unde id constat compagine mira, Particulae nexuque suo vinclisque solutae Introrsum, ut potuere seorsum in corpora ferri, Colliquant concreta, et semina pestis inurunt. Sive aliam vim fata illi, et natura dedere. Cuius et inventum medicamen munere Divum Digressus referam. Quis enim admiranda Deorum Munera praetereat? Syriae nam forte sub altis Vallibus, umbrosi nemora inter glauca salicti, Callirhoe qua fonte sonans decurrit amoeno, Fama est cultorem Diis sacri agrestibus horti, Cultorem nemorum, sectatoremque ferarum, Ilcea labe gravem tanta, dum molle cyperum, Et casiam, et sylvam late fragrantis amomi Irrigat, haec orasse Deos, et talia fatum. "Dii, quos ipse diu colui, tuque optima tristes Callirhoe, quae sancta soles depellere morbos, Cui nuper ramosa ferens ego cornua cervi Aeria victor fixi capita horrida quercu: Dii mihi crudelem misero si tollere pestem Hanc dabitis, quae me afflictat noctesque diesque, Ipse ego purpureas, ipse albas veris et horti Primitias, vobis violas, ego lilia vobis Alba legam, primasque rosas, primosque hiacynthos, Vestraque odoratis onerabo altaria sertis." Gramen erat iuxta viridans; sic fatus, ut aestu Fessus erat, viridi desedit graminis herba. Hic Dea, vicino quae sese fonte lavabat, Callirhoe liquido ex antro per lubrica musco Saxa fluens, iuveni dulci blandita susurro, Lethaeum immisit somnum, sparsitque sopore Graminea in ripa, et salicum nemus inter opacum: Atque illi visa est sacro se flumine tollens In somnis coram esse, pia et sic voce locuta. "Ilceu in extremo Diis tandem audite labore, Cura mei, tibi nulla salus, quaecunque videt Sol, Speranda est terram magnam super. Hoc tibi poenae Dat Trivia, et precibus Triviae exoratus Apollo, Ob sacrum iaculo percussum ad flumina cervum, Et nostris affixa tibi capita horrida truncis. Nam, postquam illa feram exanimem per gramina vidit Abscisso capite, et sacro sparsa arva cruore, Omnibus ingemuit sylvis, dirumque precata est Authori. Oranti Latous tanta sorori Affuit, et pestem misero immisere nefandam Durus uterque tibi: quin et, quacunque videt Sol, Interdixit opem: quare tellure sub ima, Si qua salus superest, caeca sub nocte petenda est. Est specus arboribus tectum, atque horrore verendum Vicina sub rupe, Iovis qua plurima sylva Accubat, et raucum reddit coma cedria murmur. Huc, ubi se primis aurora emittet ab undis, Ire para, et nigrantem ipsis in faucibus agnam Mactato supplex, atque, "Ops tibi maxima," dic, "hanc," Dic, "ferio." Nigram tum Noctem, umbrasque silentes, Umbrarumque Deos, ignotaque numina Nymphas Et Thia venerare, atrae et nidore Cupressi. Hic tibi narranti causam, auxiliumque vocanti Haud aberit Dea, quae caecae in penetralia terrae Deducat te sancta, et opem tibi sedula praestet. Surge age, nec vani speciem tibi concipe somni. Illa ego sum, quae culta vago per pinguia fonte Dilabor, Dea vicinis tibi cognita ab undis." Sic ait, et se coeruleo cita condidit amne. Ille autem, ut placidus cessit sopor, omina laetus Accipit, et Nympham precibus veneratur amicam. "O sequor, O quocunque vocas pulcherrima fontis Vicini Dea Callirhoe." Tum postera primum Exurgens aurora, suos ubi protulit ortus, Monstratum Iovis in sylva sub rupibus altis Antrum ingens petit, et nigrantem tergora primo Vestibulo sistit pecudem, magnaeque trementem Mactat Opi: "tibique," inquit, "ego hanc Ops maxima macto." Tum Noctem, Noctisque Deas, ignota precatur Numina. Iamque simul Thian, atramque Cupressum Urebat, quum vox terrae revoluta cavernis Longe audita sacras Nympharum perculit aures: Nympharum, quibus aera solo sunt condita curae. Extemplo commotae omnes, ac coepta reponunt, Sulphureos forte ut latices, et flumina vivi Argenti, mox, unde nitens concresceret aurum, Tractabant, gelidoque prementes fonte coquebant. Centum ignis spissi radios, centum aetheris usti, Bis centum concretorum terraeque marisque Miscuerant, nostros fugientia semina visus. At Lipare, Lipare, argenti cui semina et auri Cura data, et sacrum flammis adolere bitumen, Continuo obscurae latebrosa per avia terrae Ilcea adit, firmansque animum sic incipit ipsa. "Ilceu (namque tuum nec nomen, nec mihi labes Ignota est, nec, quid venias) iam corde timorem Exue, nequicquam non te huc carissima mittit Calirhoe: tibi parta salus tellure sub ima est. Tolle animos, et me per opaca silentia terrae Insequere: ipsa adero, et praesenti numine ducam." Sic ait, et se antro gradiens praemittit opaco. Ille subit, magnos terrae miratus hiatus, Squallentesque situ aeterno, et sine lumine vastas Speluncas, terramque meantia flumina subter. Tum Lipare: "Hoc quodcunque patet, quam maxima terra est: Hunc totum sine luce globum, loca subdita nocti, Dii habitant: imas retinet Proserpina sedes, Flumina supremas, quae sacris concita ab antris In mare per latas abeunt resonantia terras. In medio dites Nymphae, genera unde metalli, Aerisque, argentique, aurique nitentis origo: Quarum ego nunc ad te miserans ipsa una sororum Advenio, illa ego, quae venas per montis hiantes, Callirhoe haud ignota tuae, fumantia mitto Sulphura." Sic ibant terra et caligine tecti. Iamque exaudiri crepitantes sulphure flammae, Conclusique ignes, stridentiaque aera caminis. "Haec regio est late, variis ubi foeta metallis," Virgo ait, "est tellus: quorum vos tanta cupido Exercet, superas coeli qui cernitis auras. Haec loca mille Deae caecis habitamus in antris, Nocte Deae et Tellure satae, quis munera mille, Mille artes. Studium est aliis deducere rivos, Scintillas aliis rimari, et sparsa per omnem Semina tellurem flammarum, ignisque corusci. Materiam miscent aliae, massamque coercent Obicibus, multa et gelidarum inspergine aquarum. Non procul eruptis fumantia tecta caminis Aetnaei Cyclopes habent, versantque coquuntque Vulcano stridente, atque aera sonantia cudunt. Laeva haec abstrusum per iter via ducit ad illos. Dextera sed sacri fluvii te sistet ad undam, Argento fluitantem undam, vivoque metallo, Unde salus speranda." Et iam aurea tecta subibant, Rorantesque domos spodiis, fuligineque atra Speluncas varie obductas, et sulphure glauco. Iamque lacus late undantes, liquidoque fluentes Argento iuxta astabant, ripasque tenebant. "Hic tibi tantorum requies inventa laborum," Subsequitur Lipare, "postquam ter flumine vivo Perfusus, sacra vitium omne reliqueris unda." Sic fatur, simul argenti ter fonte salubri Perfundit, ter virgineis dat flumina palmis Membra super, iuvenem toto ter corpore lustrat Mirantem exuvias turpes, et labe maligna Exutos artus, pestemque sub amne relictam. "Ergo age, quum primum coeli te purior aer Accipiet, nitidamque diem, Solemque videbis, Sacra para, et castam supplex venerare Dianam, Indigenasque Deos, et numina fontis amici." Sic virgo, et iuvenem tanto pro munere grates Solventem e nocte aetherias educit in oras, Dimittitque alacrem, atque optata in lumina reddit. Accepit nova fama fidem, populosque per omnes Prodiit haud fallax medicamen: coeptaque primum Misceri argento fluitanti axungia porcae. Mox etiam Oriciae simul adiuncta est terebinthi, Et laricis resina aeriae. Sunt, qui ungen equinum Ursinumve adhibent, bdelae, cedrique liquorem. Nonnulli et myrrhae guttas, et mascula thura Adiiciunt, miniumque rubens, et sulphura viva. Haud vero mihi displiceat, componere si quem Trita melampodia, atque arentem iuverit irim, Galbanaque, et lasser grave olens, oleumque salubre Lentisci, atque oleum haud experti sulphuris ignem. His igitur totum oblinere, atque obducere corpus Ne obscoenum, ne turpe puta: per talia morbus Tollitur, et nihil esse potest obscoenius ipso. Parce tamen capiti, et praecordia mollia vita. Tum super et vittas astringe, et stuppea necte Vellera: dein stratis tegmento imponere multo, Dum sudes, foedaeque fluant per corpora guttae. Haec tibi bis quinis satis est iterasse diebus. Durum erit: at quicquid tulerit res ipsa, ferendum est. Aude animis. Tibi certa salus stans limine in ipso Signa dabit: liquefacta mali excrementa videbis Assidue sputo immundo fluitare per ora, Et largum ante pedes tabi mirabere flumen. Ora tamen foeda erodent ulcuscula: sed tu Lacte fove, et cocto cytini, viridisque ligustri. Tempore non alio generosi pocula Bacchi Annuerim sumenda tibi, purumque Falernum, Et Chia, et pateris spumantia Rhetica largis. Sed iam age vicinae victor gratare saluti: Ultima adest tibi cura, eadem et placidissima, corpus Abluere, et lustrare artus, ac membra piare Stoechade, amaracinisque comis, et rore marino, Verbenaque sacra, et bene olentibus heracleis.