CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus FRACASTO.syph-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/FRACASTO.syph-01.xml.
sive de morbo Gallico, ad Petrum Bembum
Qui casus rerum varii, quae semina morbum Insuetum, nec longa ulli per saecula visum Attulerint: nostra qui tempestate per omnem Europam, partimque Asiae, Libyaeque per urbes Saeviit: in Latium vero per tristia bellas Gallorum irrupit, nomenque a gente recepit: Necnon et quae cura, et opis quid comperit usus, Magnaque in angustis hominum solertia rebus, Et monstrata Deum auxilia, et data munera coeli, Hinc canere, et longe secretas quaerere causas Aera per liquidum, et vasti per sydera Olympi Incipiam: dulci quando novitatis amore Correptum, placidi Naturae suavibus horti Floribus invitant, et amantes mira Camoenae. Bembe decus clarum Ausoniae, si forte vacare Consultis Leo te a magnis paulisper, et alta Rerum mole sinit, totum qua sustinet orbem: Et iuvat ad dulces paulum secedere Musas: Ne nostros contemne orsus, medicumque laborem, Quicquid id est. Deus haec quondam dignatus Apollo est: Et parvis quoque rebus inest sua saepe voluptas. Scilicet hac tenui rerum sub imagine multum Naturae, fatique subest, et grandis origo. Tu mihi, quae rerum causas, quae sydera noscis, Et coeli effectus varios, atque aeris oras, Uranie, (sic dum puro spatiaris Olympo, Metirisque vagi lucentes aetheris ignes, Concentu tibi divino cita sydera plaudant) Ipsa ades, et mecum placidas Dea lude per umbras, Dum tenues aurae, dum myrtea sylva canenti Aspirat, resonatque cavis Benacus ab antris. Dic, Dea, quae causae nobis post saecula tanta Insolitam peperere luem? num tempore ab illo Vecta mari occiduo nostrum pervenit in orbem, Ex quo lecta manus solvens de littore Ibero Ausa fretum tentare, vagique incognita ponti est Aequora, et orbe alio positas perquirere terras? Illic namque ferunt aeterna labe per omnes Id morbi regnare urbes, passimque vagari Perpetuo coeli vitio, atque ignoscere paucis. Commercine igitur causa accessisse putandum est Delatam contagem ad nos, quae parva sub ipsis Principiis, mox et vires et pabula sensim Suscipiens, sese in terras diffuderit omnes? Ut saepe in stipulas cecidit quum forte favilla De face, neglectam pastor quam liquit in arvo, Illa quidem tenuis primum, similisque moranti Incedit: mox, ut paulatim increvit eundo, Tollitur, et victrix messem populatur et agros, Vicinumque nemus, flammasque sub aethera iactat. Dat sonitum longe crepitans Iovis avia sylva, Et coelum late circum, campique relucent. At vero, si rite fidem observata merentur, Non ita censendum: nec certe credere par est Esse peregrinam nobis, transque aequora vectam Contagem: quoniam in primis ostendere multos Possumus, attactu qui nullius hanc tamen ipsam Sponte sua sensere luem, primique tulere. Praeterea et tantum terrarum tempore parvo Contages non una simul potuisset obire. Aspice per Latii populos, quique herbida Sagrae Pascua, et Ausonios saltus, et Iapigis orae Arva colunt: specta, Tyberis qua labitur, et qua Eridanus centum fluviis comitatus in aequor, Centum urbes rigat, et placidis interfluit undis: Uno nonne vides ut tempore pestis in omnes Saeviit? ut sortem pariter transegimus unam? Quinetiam externos eadem per tempora primum Excepisse ferunt: nec eam cognovit Ibera Gens prius, ignotum quae scindere puppibus aequor Ausa fuit, quam quos disterminat alta Pyrene, Atque freta, atque Alpes cingunt, Rhenusque bicornis: Quam reliqui, quos lata tenet gelida ora sub Arcto. Tempore non alio, Poeni, sensistis, et omnes Qui laetam Aegyptum metitis, foecundaque Nilo Arva, et palmiferae sylvas tondetis Idumes. Quae quum sic habeant sese, nempe altius isti Principium labi, rerumque latentior ordo, (Ni fallor) graviorque subest, et maior origo. Principio quaeque in terris, quaeque aethere in alto Atque mari in magno Natura educit in auras, Cuncta quidem nec sorte una, nec legibus iisdem Proveniunt, sed enim, quorum primordia constant E paucis, crebro ac passim pars magna creantur: Rarius ast alia apparent, et non nisi certis Temporibusve, locisve, quibus violentior ortus, Et longe sita principia: ac nonnulla priusquam Erumpant tenebris et opaco carcere noctis, Mille trahunt annos, spatiosaque saecula poscunt. Tanta vi coeunt genitalia semina in unum. Ergo et morborum quoniam non omnibus una Nascendi est ratio, facilis pars maxima visu est, Et faciles ortus habet, et primordia praesto. Rarius emergunt alii, et post tempore longo Difficiles causas, et inextricabile fatum, Et sero potuere altas superare tenebras. Sic Elephas sacer Ausoniis incognitus oris, Sic Lichen latuere diu, quibus incola Nili Gens tantum, regioque omnis vicina laborat. De genere hoc est dira lues, quae nuper in auras Exiit, et tandem sese caligine ab atra: Exemit, durosque ortus, et vincula rupit. Quam tamen (aeternum quoniam dilabitur aevum) Non semel in terris visam, sed saepe fuisse, Ducendum est, quamquam nobis nec nomine nota Hactenus illa fuit: quoniam longaeva vetustas Cuncta situ involvens, et res, et nomina delet: Nec monumenta patrum seri videre nepotes. Oceano tamen in magno sub sole cadente, Qua misera inventum nuper gens accolit orbem, Passim oritur, nullisque locis non cognita vulgo est. Usque adeo rerum causae, atque exordia prima, Et coelo variare, et longo tempore possunt. Quodque illic fert sponte aer, et idonea tellus, Huc tandem annorum nobis longa attulit aetas. Cuius forte suo si cunctas ordine causas Nosse cupis, magni primum circumspice mundi Quantum hoc infecit vitium, quot adiverit urbes. Quumque animadvertas tam vastae semina labis Esse nec in terrae gremio, nec in aequore posse, Haud dubie tecum statuas reputesque, necesse est, Principium, sedemque mali consistere in ipso Aere, qui terras circum diffunditur omnes, Qui nobis sese insinuat per corpora ubique, Suetus et has generi viventum immittere pestes. Aer quippe pater rerum est, et originis auctor. Idem saepe graves morbos mortalibus affert, Multimode natus tabescere corpore molli, Et facile affectus capere, atque inferre receptos. Nunc vero, quonam ille modo contagia traxit, Accipe: quid mutare queant labentia saecla. In primis tum Sol rutilus, tum sydera cuncta Tellurem, liquidasque auras, atque aequora ponti. Immutant, agitantque: utque ipso sydera coelo. Mutavere vicem, et sedes liquere priores, Sic elementa modis variis se grandia vertunt. Aspice, ut, hybernus rapidos ubi flexit in Austrum Phoebus equos, nostrumque videt depressior orbem, Bruma riget, duratque gelu, spargitque pruina Tellurem, et gelida glacie vaga flumina sistit. Idem, ubi nos Cancro propior spectavit ab alto, Urit agros, arent nemora, et sitientia prata, Siccaque pulvereis aestas squallescit in arvis. Nec dubium, quin et noctis nitor, aurea Luna, Cui maria alta, omnis cui rerum obtemperat humor: Quin et Saturni grave sydus, et aequior orbi Stella Iovis: quin pulchra Venusque et Martius ignis, Ac reliqua astra etiam mutent elementa, trahantque Perpetuum, et late magnos dent undique motus: Praecipue sedem si quando plurima in unam Convenere, suo vel multum devia cursu Longe alias tenuere vias. Haec scilicet annis Pluribus, et rapidi post multa volumina coeli Eveniunt, Diis fata modis volventibus istis. Ut vero evenisse datum est, numerumque diesque Exegere suos, praefixaque tempora fatis, Proh quanta aerios tractus, salsa aequora quanta, Telluremque manent: alibi quippe omnia late Cogentur spatia in nubes, coelum imbribus omne Solvetur, summisque voluti montibus amnes Praecipites secum sylvas, secum aspera saxa, Secum armenta trahent: medius pater impete magno Aut Padus, aut Ganges super et nemora alta, domosque Turbidus, aequabit pelago freta lata sonante. Aestates alibi magnae condentur, et ipsae Flumina speluncis flebunt arentia Nymphae. Aut venti cuncta invertent, aut obice clausi Excutient tellurem imam, et cum turribus urbes. Forsitan et tempus veniet, poscentibus olim Natura, fatisque Deum, cum non modo tellus Nunc culta, aut obducta mari, aut deserta iacebit, Verum etiam Sol ipse novum (quis credere possit?) Curret iter, sua nec per tempora diffluet annus. Ast insueti aestus, insuetaque frigora mundo Insurgent, et certa dies animalia terris Monstrabit nova, nascentur pecudesque feraeque Sponte sua, primaque animas ab origine sument. Forsitan et maiora audens producere tellus Coeumque, Enceladumque feret; magnumque Typhoea, Ausuros patrio superos detrudere coelo, Convulsumque Ossan nemoroso imponere Olympo. Quae quum perspicias, nihil est, cur tempore certo; Admirere novis magnum marcescere morbis, Aera, contagesque novas viventibus aegris: Sydere sub certo fieri, et per saecula longa. Bis centum fluxere anni, cum flammea Marte Lumina Saturno tristi immiscente, per omnes Aurorae populos, per quae rigat aequora Ganges, Insolita exarsit febris, quae pectore anhelo Sanguineum sputum exagitans (miserabile visu) Quarta luce frequens fato perdebat acerbo. Illa eadem Assyriae gentes, et Persidos, et quae Euphratem, Tigrimque bibunt, post tempore parvo Corripuit, ditesque Arabas, mollemque Canopum: Inde Phrygas, inde et miserum trans aequora vecta Infecit Latium, atque Europa saeviit omni. Ergo age iam mecum, semper sese aethera circum Volventem, superumque domos, ardentiaque astra Contemplare, animumque agitans per cuncta, require, Quis status illorum fuerit, quae signa dedere Sydera, quid nostris coelum portenderit annis. Hinc etenim tibi forte novae contagis origo Omnis, et eventus tanti via prima patescet. Aspice, candentes magni qua Cancer olympi Excubat ante fores, et brachia pandit aperta. Hinc dirae facies, hinc se diversa malorum Ostendent portenta: una hac sub parte videbis Magna coisse simul radiis ardentibus astra, Et coniuratas sparsisse per aera flammas: Flammas, quas longe tumulo Sirenis ab alto Prospiciens senior vates, quem dia per omnes Coelicolumque domos duxit, docuitque futura Uranie: "Miseras," inquit, "defendite terras, O Superi, insolitam video per inania ferri Illuviem, et magnos coeli tabescere tractus. Bella etiam Europae miserae, bella impia, et agros Ausoniae passim currentes sanguine cerno". Dixit, et illa etiam scriptis ventura notavit. Mos superum est, ubi saecla vagus sol certa peregit, Ab Iove decerni fata, et cuncta ordine pandi, Quaecunque eventura manent terrasque, polumque. Quod tempus quum iam nostris venientibus annis Instaret, rerum summus sator, et Superum Rex Iuppiter acciri socios in rebus agendis Saturnum, Martemque iubet: bipatentia Cancer Limina portarum reserat, diisque atria pandit. Conveniunt, quibus est fatorum cura gerenda. Impiger ante alios flammis ferroque coruscans Bellipotens Mavors, animis cui proelia et arma, Vindictaeque manent, et ovantes sanguine caedes. Post placidus curru invectus rex Iuppiter aureo Insequitur (ni fata obstent) pater omnibus aequus. Postremus, longaque via tardatus et annis, Falcifer accedit senior, qui haud immemor irae In natum veteris, nato et parere recusans, Saepe etiam cessit retro, et vestigia torsit, Multa minans, multumque animo indignatus iniquo. Iuppiter at solio ex alto, quo se solet uno Tollere, percenset fata, et ventura resolvit, Multum infoelicis miserans incommoda terrae, Bellaque, fortunasque virum, casuraque rerum Imperia, et praedas, adapertaque limina morti: In primis ignota novi contagia morbi: Morbi, qui humanae nulla mansuescat opis vi. Assensere Dei reliqui: concussus Olympus Intremuit, tactusque novis defluxibus aether. Paulatim aerii tractus, et inania lata Accepere luem, vacuasque insuetus in auras Marcor iit, coelumque tulit contagia in omne. Sive quod ardenti tot concurrentibus astris Cum Sole, e pelago multos terraque vapores Traxerit ignea vis, qui misti tenuibus auris Correptique novo vitio, contagia visu Perrara attulerint: aliud sive aethere ab alto Demissum late aerias corruperit oras. Quanquam animi haud fallor, quid agat, quove ordine coelum, Dicere, et in cunctis certas perquirere causas, Difficile esse: adeo interdum per tempora longa Effectus trahit, interdum (quod fallere possit) Miscentur fors, et varii per singula casus. Nunc age, non id te lateat, super omnia miram Naturam, et longe variam contagibus esse. Solis nam saepe arboribus fit noxius aer, Et tenerum germen, florumque infecit honorem: Interdum segetem, et sata laeta, annique labores Corripuit, scabraque ussit rubigine culmos, Et vitiata parens produxit semina tellus. Interdum poenas animalia sola dedere, Aut multa, aut certa ex ipsis. Memini ipse malignam Luxuriem vidisse anni, multoque madentem Autumnum perflatum Austro, quo protinus omne Caprigenum genus e cunctis animantibus unum Corruit. A stabulis laetas ad pabula pastor Ducebat: tum forte, alta securus in umbra Dum caneret, tenuique gregem mulceret avena, Ecce aliquam tussis subito irrequieta tenebat, Nec longe mora mortis erat: namque acta repente Circum praecipiti lapsu, revomensque supremam Ore animam, socias inter moribunda cadebat. Vere autem (dictu mirum) atque aestate sequenti Infirmas pecudes, balantumque horrida vulgus Pestis febre mala miserum pene abstulit omne. Usque adeo varia affecti sunt semina coeli, Et variae rerum species, numerusque vicissim Inter mota subest, interque moventia certus. Nonne vides, quamvis oculi sint pectore anhelo Expositi mollesque magis, non attamen ipsos Carpere tabem oculos, sed sese immergere in imum Pulmonem? et pomis quanquam sit mollior uva, Non tamen iis vitiatur, at ipsa livet ab uva. Nempe alibi vires, alibi sua pabula desunt: Ast alibi mora certa, nec ipsa foramina multum Non faciunt, hinc densa nimis, nimis inde soluta. Ergo contagum quoniam natura genusque Tam varium est, et multa modis sunt semina miris, Contemplator et hanc, cuius coelestis origo est: Quae, sicut desueta, ita mira erupit in auras. Illa quidem non muta maris, turbamque natantum, Non volucres, non bruta altis errantia sylvis, Non armenta boum, pecudesve, armentave equorum Infecit, sed mente ingens ex omnibus unum Humanum genus, et nostros est pasta sub artus. Porro homine e toto, quod in ipso sanguine crassum Et sordens lentore foret, foedissima primum Corripuit, sese pascens uligine pingui. Tali se morbus ratione et sanguis habebant. Nunc ego te affectus omnes, et signa docebo Contagis miserae: atque utinam concedere tantum Musa queat, tantumque velit defendere Apollo, Tempora qui longa evolvit, cui carmina curae, Haec multas monumenta dies ut nostra supersint. Forte etenim nostros olim legisse nepotes, Et signa, et faciem pestis novisse iuvabit. Nanque iterum, quum fata dabunt, labentibus annis Tempus erit, quum nocte atra sopita iacebit Interitu data: mox iterum post saecula longa Illa eadem exurget, coelumque aurasque reviset, Atque iterum ventura illam mirabitur aetas. In primis mirum illud erat, quod labe recepta, Saepe tamen quater ipsa suum compleverat orbem Luna prius, quam signa satis manifesta darentur. Scilicet extemplo non sese prodit aperte, Ut semel est excepta intus, sed tempore certo Delitet, et sensim vires per pabula captat. Interea tamen insolito torpore gravati, Sponteque languentes animis et munera obibant Aegrius, et toto segnes se corpore agebant. Ille etiam suus ex oculis vigor, et suus ore Deiectus color haud laeta de fronte cadebat. Paulatim caries foedis enata pudendis Hinc atque hinc invicta locos, aut inguen edebat. Tum manifesta magis vitii se prodere signa. Nam, simulac purae fugiens lux alma diei Cesserat, et noctis tristes induxerat umbras, Innatusque calor noctu petere intima suetus Liquerat extremum corpus, nec membra fovebat Obsita mole pigra humorum, tum vellier artus, Brachiaque, scapulaeque, gravi, suraeque dolore. Quippe, ubi per cunctas ierant contagia venas, Humoresque ipsos, et nutrimenta futura Polluerant, Natura malum secernere sueta Infectam partem pellebat corpore ab omni Exterius: verum crasso quia corpore tarda Haec erat, et lentore tenax, multa inter eundum Haerebat membris exanguibus, atque lacertis. Inde graves dabat articulis extenta dolores. Parte tamen leviore, magisque erumpere nata, Summa cutis pulsa, et membrorum extrema petebat. Protinus informes totum per corpus achores Rumpebant, faciemque horrendam, et pectora foede Turpabant: species morbi nova: pustula summae Glandis ad effigiem, et pituita marcida pingui: Tempore quae multo non post adaperta dehiscens, Mucosa multum sanie, taboque fluebat. Quinetiam erodens alte, et se funditus abdens Corpora pascebat misere: nam saepius ipsi Carne sua exutos artus, squallentiaque ossa Vidimus, et foedo rosa ora dehiscere hiatu, Ora, atque exiles reddentia guttura voces. Ut saepe aut cerasis, aut Phyllidis arbore tristi, Vidisti pinguem ex udis manare liquorem Corticibus, mox in lentum durescere gummi. Haud secus hac sub labe solet per corpora mucor Diffluere: hinc demum in turpem concrescere callum. Unde aliquis ver aetatis, pulchramque iuventam Suspirans, et membra oculis deformia torvis Prospiciens, foedosque artus, turgentiaque ora, Saepe Deos, saepe astra miser crudelia dixit. Interea dulces somnos noctisque soporem Omnia per terras animalia fessa trahebant: Illis nulla quies aderat, sopor omnis in auras Fugerat: iis oriens ingrata Aurora rubebat: Iis inimica dies, inimicaque noctis imago. Nulla Ceres illos, Bacchi non ulla iuvabant Munera: non dulces epulae, non copia rerum, Non urbis, non ruris opes, non ulla voluptas, Quamvis saepe amnes nitidos, iucundaque tempe, Et placidas summis quaesissent montibus auras. Diis etiam sparsaeque preces, incensaque templis Thura, et divitibus decorata altaria donis: Dii nullas audire preces, donisve moveri. Ipse ego Caenomanum memini, qua pinguia dives Pascua Sebina praeterfluit Ollius unda, Vidisse insignem IUVENEM, quo clarior alter Non fuit, Ausonia nec fortunatior omni: Vix pubescentis florebat vere iuventae, Divitiis, proavisque potens; et corpore pulchro: Cui studia aut pernicis equi compescere cursum, Aut galeam induere, et pictis splendescere in armis, Aut iuvenile gravi corpus durare palaestra, Venatuque feras agere, et praevertere cervos: Illum omnes Ollique Deae, Eridanique puellae Optarunt, nemorumque Deae, rurisque puellae: Omnes optatos suspiravere hymenaeos. Forsan et ultores superos neglecta vocavit Non nequicquam aliqua, et votis pia numina movit. Nam nimium fidentem animis, nec tanta timentem Invasit miserum labes, qua saevior usquam Nulla fuit, nulla unquam aliis spectabitur annis. Paulatim ver id nitidum, flos ille iuventae Disperiit, vis illa animi: tum squallida tabes Artus (horrendum) miseros obduxit, et alte Grandia turgebant foedis abscessibus ossa. Ulcera (proh divum pietatem) informia pulchros Pascebant oculos, et diae lucis amorem, Pascebantque acri corrosas vulnere nares. Quo tandem infoelix fato, post tempore parvo Aetheris invisas auras, lucemque reliquit. Illum Alpes vicinae, illum vaga flumina flerunt. Illum omnes Ollique Deae, Eridanique puellae Fleverunt, nemorumque Deae, rurisque puellae: Sebinusque alto gemitum lacus edidit amne. Ergo hanc per miseras terras Saturnus agebat Pestem atrox, nec saeva minus crudelis et ipse Miscebat Mavors, coniunctaque fata ferebat. Quippe lue hac nascente putem simul omnia diras Eumenidas cecinisse fera et crudelia nobis. Tartareos etiam Barathro (dira omina) ab imo Excivisse lacus, Stygiaque ab sede laborem, Pestemque, horribilemque famem, bellumque, necemque. Dii patrii, quorum Ausonia est sub numine, tuque, Tu Latii Saturne pater, quid gens tua tantum Est merita? An quicquam superest dirique gravisque, Quod sit inexhaustum nobis? Ecquod genus usquam Aversum usque adeo coelum tulit? Ipsa labores Parthenope dic prima tuos, dic funera regum, Et spolia, et praedas, captivaque colla tuorum. An stragem infandam memorem, sparsumque cruorem Gallorumque, Italumque pari discrimine, quum iam Sanguineum, et defuncta virum, defunctaque equorum Corpora volventem, cristasque atque arma trahentem Eridanus pater acciperet rapido agmine Tarrum? Te quoque spumantem, et nostrorum caede tumentem, Abdua, non multo post tempore, te pater idem Eridanus gremio infoelix suscepit, et altum Indoluit tecum, et fluvio solatus amico est. Ausonia infoelix, en quo discordia priscam Virtutem, et mundi imperium perduxit avitum! Angulus anne tui est aliquis, qui barbara non sit Servitia, et praedas, et tristia funera passus? Dicite vos, nullos soliti sentire tumultus, Vitiferi colles, qua flumine pulcher amoeno Erethenus fluit, et plenis lapsurus in aequor Cornibus, Euganeis properat se iungere lymphis. O patria, O longum foelix, longumque quieta Ante alias, patria O divum sanctissima tellus, Dives opum, foecunda viris, laetissima campis Uberibus, rapidoque Athesi, et Benacide lympha, Aerumnas memorare tuas, summamque malorum Quis queat? et dictis nostros aequare dolores, Et turpes ignominias, et barbara iussa? Abde caput, Benace, tuo et te conde sub amne, Victrices nec iam Deus interlabere Lauros. En etiam, ceu nos agerent crudelia nulla, Nec lachrymae, planctusve forent, en dura tot inter Spes Latii: spes et studiorum, et Palladis illa Occidit: ereptum Musarum e dulcibus ulnis Te miserum ante diem crudeli funere MARCE ANTONI, aetatis primo sub flore cadentem Vidimus extrema positum Benacide ripa, Quam media inter saxa sonans Sarca abluit unda. Te ripae flevere Athesis, te voce vocare Auditae per noctem umbrae, manesque Catulli, Et patrios mulcere nova dulcedine lucos. Tempestate illa Ausoniam Rex Gallus opimam Vertebat bello, et Ligurem ditione premebat. Parte alia, Caesar ferro superabat et igni Euganeos, placidumque Silim, Carnumque rebellem: Et totum luctus Latium, maerorque tenebat.