CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus FRACASTO.alco-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FRACASTO.alco-01.xml.

Documentum FRACASTO.alco-01.xml in db pdill0


Assiduis nuper fessus venatibus Alcon, Falleret aestivi ut fastidia longa diei, Corvini qua se nemora excelsissima caelo Extollunt, viridi dum captat frigus in umbra, Dicitur ad iuvenem senior sic fatus Acastum: "Me segnes artus defectaque viribus aetas, Et superare iuga et latis discurrere campis Et torquere leves hastas et ferre pharetram, Nate, vetant, densasque indagine cingere silvas: Sed te pulvereum cursu transmittere campum, Ferre aestum frigusque, leves agitare Molossos, Et pinguem silvis ad tecta avertere praedam Nunc decet, ac validam pro me exercere iuventam. En arcum pharetramque tibi iaculumque relinquo: Ne tamen usque adeo plenae confide pharetrae, Ut postrema canum interea tibi cura putetur: Quorum ope veloces poteris praevertere cervos, Aut aprum ingentem, aut fulvum superare leonem. Ergo age, et haec tecum semper mandata reserva. Principio, ut generosa canum tibi copia numquam Desit, quae certam valeat promittere praedam, Elige degeneri nequaquam semine natos, Sed quos assidue silvis exercuit altis Et labor indomitus, saevarum et praeda ferarum. Nec vero parvi formamque genusque putaris: Nam neque sunt animi, neque mores omnibus iidem, Et variae diversa canum dant semina gentes. Nam rabidas si forte feras te cura tenebit Venari et variis caput obiectare periclis, Spartana de stirpe tibi, de stirpe Molossa Quaere canes: Libycos illis acresque Britannos Pannoniosque truces et amantes proelia Celtas Adde, nec Hircanos, nec Seras sperne feroces. Si vero parvos lepores capreasque fugaces Malueris, timidosque sequi per devia cervos, Delige Paeonios agiles volucresque Sicambros. Quod tibi si latebras abstrusaque lustra ferarum Rimari certa catulorum indagine cordi est, Hunc usum implebit Perses et Saxogelonus. At genere ex omni praesertim delige quae nec Corpore sit gracili, nec densis aspera villis; Sed sublime caput, vivacia lumina et amplam Ostentet frontem atque ingentes oris hiatus; Cui rectae surgant aures, cui pinguia terga Dividat in caudam descendens spina reflexam: Sint armi lati, sint aeque pectora lata, Lata alvus, quae sic costis adiungitur imis, Ut tamen in spatium sensim se colligat arctum; Ut cava diductis succedant ilia costis, Excipiant siccis quas fortia crura lacertis; Ima pedum parva signent vestigia planta. Huic similem coniunge marem, quum vere tepenti Tangit amor genus omne avium, genus omne ferarum. Bis quinos tamen ante dies accensus uterque In venerem, venere abstineant: sic plena libido Acrius exstimulat viresque ad semina praebet. Hinc maior soboles atque inde valentior exit. Quae simul ac se se numeroso protulit ortu, Selige de multis quos iam praestare videbis Pondere, vel stipulae flammis include sonoris Ingentem turbam: prolis nam mota periclo Egregiam sobolem melioraque pignora mater Ocyus eripiet flammis et inertia linquet. Illi igitur plenis ubi nondum viribus aetas Accessit, parvum cursu conscendere collem Et molli assuescant se se demittere clivo. Hinc tenerum leporem, vel crura infirma trahentem Sectari capream et facilem percurrere campum Incipiat, verbisque viri parere vocantis. Nulla mora est, ipsis crescant cum viribus anni. Iam potes hos tuto densis committere silvis, Perque altos montes, per lustra agitare ferarum, Nec minus aut apro, aut fulvo obiectare leoni; Si modo vel capreas, vel dedignabere cervos. Immodicis tum parce cibis, tum cursibus illos Exerce assiduis, ac mox ad tecta reverti, Vincla pati discant: ita demum libera colla, Quum res ipsa ususque vocat, maiore feruntur Impete, nec cursum remoratur pigra sagina. Hactenus in silvis catulos eduximus altis; Nunc quae morbosis sit cura adhibenda, docebo. Insomnes quum forte canes occulta fatigat Vimque adimit febris, putrem tunc ore cruorem Ferro emitte levi; dein bacchica dona rosarum Misce oleo et rapidis simul omnia concoque flammis, Terque die inserto demitte in guttura cornu. Si vero nimio venandi langueat aestu, Butyro lapathi succos siculique Lyaei Pocula, contusumque piper simul omnia miscens Prosubige: ut certi simul ac commixta liquoris Praetulerint speciem, cupido canis hauriat ore. Immodicam sed forte sitim dum sublevat atro Fonte canis, lymphae mala si successit hirudo, Cimiceo suffire canem nidore licebit, Aut oleo ptisanam et spumanti melle subactam Incoquere, offensoque cani praebere vorandam. Aut quum taetra lues (clavos dixere) palatum Afficiet misere, silvestria sesama, nec non Bacchi acidos latices et chartam sume perustam Atque ammoniaci frustum: dein singula in unum Confundens, taetrae caussam superilline pestis. Tum vero ardentes oculos inimica perurit Quum tabes crebraeque fluunt a lumine guttae, Iam frondes sacrae myrti, silvestris et uvae Arentesque rosas diluto concoque Baccho, Hisque affecta levi citus ablue lumina dextra; Inde oleum atque ovi niveos immitte liquores. Quod si nativo stimulatur coxa dolore, Lemiulum lapidem (meditem nomine dicunt) Urina semel atque iterum demerge recenti: Cui Bacchi dulces acidosque adiunge liquores, Quaque latet pestis, sumta circumline penna. Ast ubi rupta novo manabit sanguine vena, Tum murem geminum ac telam pendentis Arachnes Ure foco, cineremque undanti impone cruori; Proderit et ferro candenti tangere vulnus. Obstructo vero lotii quum forte meatu Vexari aspicies catulum, cerealia dona Obiice lacte prius simae perfusa capellae. At contra venis si quando sanguis apertis, Pro facili urina, terram madefecerit atram, Conveniet lente ferventi lactis aheno Mollire et tenues coriandri immittere succos, Infractumque piper laticemque undantis olivi, Insertoque cani paullatim infundere cornu. Quid? taceam nimio quum decidit ungula cursu? Frangere namque iuvat pallentis grana cumini Dentibus, admotaque pedem lenire saliva: Incipientque novi subcrescere protinus ungues. Fit quoque ut immundo catulus iuguletur ab oestro: At tu silvestrem crepitantibus urere rutam Ignibus et fumo pariter mulcere salubri Disce, dehinc acri perfundere vulnus aceto. Quin aures etiam muscarum turba molesta Impetit usque adeo, mutilatum appareat alte Ut caput, ipse autem venienti occurre periclo, Et prius has nucibus viridique putamine tinge. Quid quum dura canes inter se proelia miscent, Alter ut alterius percussus dente laboret? Tunc etenim cervi flammae subiecta voraci Ossa teres, oleo subigens frondentis olivae Unguinis in morem, ac vulnus letale perungens; Quamquam etiam possis ramenta inducere ferri. Namque venenifero serpentis saucius ictu, Quo valeat, scit sponte sua reperire salubre Gramen, et ipse sibi nullo auxiliante mederi. Senserit at rabidos ubi morsus, protinus ipse Idaeam rutae foliis acrique Lyaeo Iunge picem, laeseaque adhibe haec medicamina parti. At mala quum scabies miseros depascitur artus Latrantum et foede miserabile corpus adurit, Cerussam abdomenque bovis resinamque tenacem Butyrumque recens viridantibus incoque sensim Lentisci foliis, infectaque membra perunge. Sed tunc praecipue sollerti mente cavendum est, Quum rabie accensus nunc hos, nunc impetit illos, Ipsi infensus hero, datque insanabile vulnus. Ergo illum primo valida compesce catena; Inde rosae agrestis radicem pondere saxi Contusam vivi fontis consperge liquore, Ut potus speciem lino colata nigranti Praeferat: hac sumta, revocari ad pristina tradunt Sensa canem; ac posita rabie mitescere rursum. Sunt qui silvestres ficus adipemque vetustum Contundant; hederas alii ferventibus undis Emollire iubent, donec pars una supersit E tribus, atque ipsis foliis tepidoque liquore Pascere quadrupedem, Aurora surgente, furentem. Nil tandem usque adeo prodest ac prima sub ipsum Principium morbi rescindere semina ferro. Nam qua parte imo coniungi lingua palato Cernitur et fauces nativo concolor auro Occupat, in rabiemque feros agit usque Molossos Vulnificus vermis, suffunditque ora veneno. Quem si quis potuit ferro resecare, potentem Is tanti abstulerit caussam stimulumque furoris. Quae superant, olim: nunc praedam ad tecta iacentem Ferre monet praesens fugientis temporis hora: Quandoquidem calamos posuit Coridallus acutos, Et iam sublustres invectat Luna tenebras".