CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-15+02:00. Nodus FONZIO.saxe-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FONZIO.saxe-01.xml.

Documentum FONZIO.saxe-01.xml in db pdill0


1. ad Ioannem Corvinum, Mathiae regis filium Mathiae regis soboles Corvina, Ioannes, Quem similem magni cernimus esse patris, Cum regnum tueare armis, cum moribus ornes Illustresque tuo sidere Pannonias. Ut meus in te ardens animus studiumque pateret, Munera cum vellem congrua ferre tibi Ac neque Pyrgotelis gemmas, nec signa Lysippi, Nec quod Apelleis fulgeat in tabulis, Nec vasa insignem referentia Mentora haberem: Hoc, tibi quod possem mittere, maius erat, Carmina nam primis si complecteris ab annis, Post mortem vatum munere vivus eris; Caetera nam tempus ferrumque aut conterit ignis, His neque longa dies, flamma, nec ensis obest. 2. ad Franciscum Saxettum | excusatio, cur poema nullum scribat Saxette, exemplis veterum quid saepe lacessis? Propositum et vitae flectere cogis iter? Diffugiunt curas Phoebus doctaeque sorores, Sollicitant varii pectora nostra metus, Non tamen ingenuas artis studiumue relinquo, Otia nec vitae languidiora traho. Olim principibus fuerat laudanda voluptas Undique facundos accumulasse viros, Muneribus largis sanctos ditasse poetas: Sic hortos Calabros Ennius emeruit Flaccus et accepit fundum villamque Sabinam, Praedia Vergilius Parthenopea tulit, Valgius et Varus cum Tucca, maxime Caesar, Ornantur titulis muneribusque tuis. Describunt laudesque tuas laudesque tuorum, Decantant, valida Martia bella tuba. Pro dolor, haec ferro venit deformior aetas, Qua nullum Latio nobile surgit opus. Non quia vel desint animi vel pondera rerum, Nam ferrent vates tempora nostra bonos, Sed, qualis fuerit quocunque in tempore princeps, Esse etiam talis caetera turba solet. Attamen innumerae si cessent undique curae, Describam laudes et tua facta libens, Sit tibi quantus amor patriae studiumque Minervae, Quam iusti et recti maxima cura tibi, Sed modo, cum nostris votis sint numina laeva, Non bene distantem pulsat Apollo chelym. Interea nostri, dulcis Saxette, memento: Mutua cura tibi, mutuus adsit amor. Ipse ego te vivens, moriens te semper amabo Exanimisque umbris si modo sensus erit. 3. de valetudine sua ad Nicolaum | Michelozium ex Alpibus A Gallis Italos frustra natura diremit Per saevas Alpis nam, patefacta via, est, Quas igni et ferro, tandem confregit aceto Hannibal edomitas viribus Herculeis. Alpibus aereis assurgit, Caucasus horrens Et, qui verticibus sidera fulcit, Atlas. Tartareas valles et saxa minantia coelo Prospicio et nigros per iuga summa lacus. Hac me facundi Donati copia ducit, Quo duce per Stygias ire liberet aquas. Vix tamen hoc patior coelum, vix horrida ventis Frigora; tris languent corpora fessa dies. Quod si contigerit gelida me valle recondi Hoc teneat scriptum carmen ut urna, velim: Gallorum ad regem non parva negotia missum Donatum comitans Fontius hic periit. Sin redeo incolumis Christi genitricis ad aram, Procumbam nudis et capite et pedibus: Interea ad Mariae festis, concede diebus Cereolos voto munere persoluens. Magna dabunt alii, quis maior copia rerum est: Non minor est largis mens bona muneribus. Nec te praetereat multa donare salute Cenninum sanctae lumen amicitiae Saxettum et dulces Nera cum coniuge natos, Hunc penes est nostrae maxima pars animae. Cui dic, Montugia me culta expectet in aula; Nil collata valet Gallia Montugio. Ad summam nostros omnis, Nicolae, saluta, Plurima nam languor scribere posse vetat. 4. de Giraldorum genere | cum ruris laudatione ad Fannium Qua se Syllani pinnato culmine muri Attollunt liquidis et fluit Arnus aquis, Surgebant Ripoli saluberrima balnea quondam Aegrotis: hodie sola ruina iacet. Non ullis herbis fuerat, non arte medendi Tunc opus. Hinc medicos pessima cura subit: Inficiunt puras scelerato gramine ripas Et cantu et taetro sanguine vipereo. Quare indignatos caput abscondisse sub arvis Et sacros latices delituisse ferunt. Hinc si te ad levam paulum, deflectere ripam Arni vicinum Remagiumque velis, Ghiaeretum invenies celebrem per saecula villam, Giraldi veteres quo posuere Lares. Ghiaeretum vero proavi dixere, quod haesit Giralda his quondam virgo Sicana locis, Territa ne, quoniam custos erat ipsa puellae, A se desertam crederet alma Ceres, Quam deus aeternae noctis subduxit ad imos Amplexu rigido mollia membra premens. Giralda infelix patria patribusque relictis Vesteque Trinacrio litore deposita, Cum vellet Siculi tranare ad gurgitis undam Pulsare et niveo pectore saeva freta, Sic ait: O Ditis, culpae qui causa fuisti, In dubiis miserae porrige, rebus opem. Affuit et tenerae fertur deus ipse puellae Trananti rigidam supposuisse manum. Tum vero Caenym, qua desinit Itala tellus, Applicuit madidis fessa puella genis; Hinc Rhegium tuosque petit, Consentia, muros, Mox tua praeteriit otia, Parthenope, Campanamque urbem Sinuessanamque reliquit Anxuris et tenero moenia sacra Iovi, Hinc septem colles, ubi cernitur inclyta Roma, Quanvis tunc silvae, tunc ibi saltus erat, Caeruleum hinc Thybrim vicina et Sutria tecta Et stagnum Cimini Vulsiniosque lacus Et procul acclivi positos in monte Faliscos Et loca, sex populis quae tenet orta Sena. Vix Arni tandem descendit virgo fluenta, Unde Fluentinis nomina dicta viris. Hic statuit certam post multa pericula sedem, Hic, ubi Remagias combibit Arnus aquas. Ex hac dives opum matris de nomine dictum Giraldum genuit Faesulus indigena. Giraldus Damum, Damus Lausumque Remumque, Virgine qui Magia Remagium genuit. Sed puer hic rapido cursu, delapsus in amnem, Remagii claris nomina fecit aquis. Sustulit at Lausus, referant qui nomina avorum, Giraldum et qui te, Faesula, monte locat. Hoc satus in Calabris longo post tempore terris Giraldus belli clarior arte fuit Et magni Carli magnum decus addidit armis Zelotem sternens Altimelemque duces. His ego, dum placidis Ghiaereti demoror arvis Cum Phoebo et Musis tempora laeta trahens, Frustra hinc carminibus me, Fanni, abducere tentas, Quae superent Marsi quaeque Pedonis opus. Frustra me, revocas, tantum dilecte Trebati, Unus amor quantum pectora bina capit. Non veniam, si me Ghiaccetus et ipse rogaret Paulus et est animae portio quanta meae. Non etiam, si qui duxit per saxa, per Alpes. Quas agitant venti, grando, pruina, nives. Ne tamen immemorem vestri credatis, amici, Antiqui cultor semper amoris ero. Sed manet ad scopulos nou surdior unda Sicanos. Quam fuero, donec rura benigna colam. Rura colunt nymphae, Musae visuntur in agris, Visitur intonsa Cynthius ipse coma. Rure Fluentinae discedunt taedia turbae. Rure procul fastus ambitioque manent. O utinam talem concedant numina vitam, Ut Musas, Phoebum semper et arva colam. 5. ad Franciscum Saxettum Mens erat illustrem Saxettam pandere gentem Qualiaque antiquis stemmata ducis avis, Olim quos Totila saevo Florentia versa Sensit in exiguis rebus adesse sibi Sed mihi conanti tanta et cantare paranti In somnis visus Delius emonuit: Desine magnanimam sobolem temerare canendo Quantaque Gentiles praelia, quanta Pepus Gesserit et quantus fuerit Saxone perempto Saxettus, Carlo cum bene ferret opem. Tractabis prosa melius Mavortia bella, Nunc tuba, nunc litui classicaque, este procul. Sic ait. Indictum sed te prohibetque vetatque Mutuus et certe non reticendus amor. Tu, licet ardenti nunquam te credere Marti, Cingere nec fossis oppida cura fuit, Diversa ratione tamen tutoque meatu Ad coelum natis et tibi pandis iter. Divitias partas non terrae in viscera condis, Sed gentis patriae vertis in omne decus. Montugium testis, testis Ghonfentia Tempe, Hic bene quaesitas tu bene ponis opes. Praeteriens Gallus miratur saxula tecta Et stupet auratam Celtiber ipse domum. Magna dei genitrix sensit tua dona gehennis, Senserunt Tusci, munera coelicolae. Totque inter curas et tanta negotia semper Intendens animum nobilibus studiis, Quaecunque historici, quicquid, scripsere poetae Estque Leontina quicquid in arte, vides Colligis et veterum praecepta et scripta novorum, Doctorum releves ut monumenta virum. Haec tibi me iuvenem sanctissima vincula iungunt, Haec tibi me iungent aenea vincla senem. 6. ad Franciscum Saxettum | quomodo podagra sit ab Apolline liberatus Maxima cum fuerim multis tibi cura diebus, Tristitiem ut toto pectore dissoluas, Accipe, post mediam quae vidi oracula noctem, Quo certe superi tempore vera monent. Tum mihi per somnum languenti et multa querenti Conspicuus forma visus adesse deus. O quales oculos et qualia pectora habebat, Lacteus in roseo corpore candor erat Et rutilans crinis, tereti cervice fluebat, Nectebant longas laurea serta comas. Molliter hic citharam plectro modulatus eburno Edidit haec claro dulcia verba sono: Immerito damnas coelestia numina, Fonti, Nam natura sua corpora lege regit, Vincere quam nequeat certis Epidaurius herbis, Non Amythaonius Phillyridesque pius. Quando tamen nostri studium te dulce prehendit, Admoveam doctas ille ego Apollo manus. Ut dixit, cithara posita gravidaque pharetra Paeonia laxam colligit arte togam Et fulcro assistens et stragula tenta revolvens Fomenta inflatis abstulit a pedibus Ac summis digitis nervos venasque retractans: Artis, ait, nostrae dira podagra fuit. Tum vero ambrosios unguenta aequantia succos Prompsit odoratas lecta per Armenias Cruraque ter fricuit subitoque assurgere iussit: Me sopor et morbus destituere simul. 7. ad Bartholomaeum Schalam Berlingheriadum quotiens Teianus habebit, Absenti veniam, Bartholomaee, dabis. Nanque pedes postquam magnus sanavit Apollo. Ut longum valeam, talibus emonuit: Pallada si semper recolas studiumque severum, Nullo exercitio debile corpus erit. Hunc ego purpureum semper si tendere coner, Intentus semper mollior arcus erit. Surge, age,, frondosas laqueis praecingere valles Et canibus timidas exagitare feras. Interdum tenera modulatus harundine carmen Asserva errantem quis vetet ista? gregem. Ipse ego sic quondam iacui per prata, per arva, Nec puduit tantum pascere numen oves. Nec te poeniteat valido insudare bidenti, Aut curva arboreas tondere falce comas. Sic ait. O certis liceat consistere campis, Vertere vel gemino iugera pauca bove. Non ego Montugium, non iam Ghonfentia posco, Divite non auro, non pretio afficior. Delector Musis totas impendere noctes, Noctibus et totos continuare dies: Huius te studii similis quoque detinet ardor, Sed nequis hoc animo liberiore frui. Publica nam patriae vexant tua pectora curae, Cum tamen oblata est quantulacunque quies. Vel fingis causas, vel condis amabile carmen, Vel Florentinae consulis historiae. Qua melius posses in re consumere tempus Ireque magnorum docta per ora, virum? Una dies tandem mortalia corpora solvet, Qua bene qui vixit, ille beatus erit Ambitione procul tristique Cupidinis aestu Et quicquid scelerum pectora caeca trahit. Haec Teianeis vitat, dum vivit, in arvis Fontius, hac causa rura beata colit. 8. ad Angelum Politianum Cum gravius solito premeret fors impia mentem, Accepi versus, Politiane, tuos, Nostra quibus non sic languescere saecula sensi, Ut nequeant vates nunc quoque ferre bonos. Sed neque tunc valui numeris impendere curam Musaque carminibus defuit aequa meis. Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis Arbitrio possum pandere vela meo. Scribo tamen, ne me Lethaei ad gurgitis undam Remige sub duro forsitan esse putes. Quod si me, quid agam, rogites: nune Lesbia docti Vatis habet, nunc me Cynthia, nunc Nemesis. Has inter, fateor, vita contentus inerti Divitias magnas nolle rogare Iovem. Nam neque Pyrgotelis de gemmis pocula quaero, Nec clara ut docti Mentoris arte bibam. Saevus purpureis cervicibus imminet ensis, Regum sollicitas qui facit esse dapes. Has petat intortis ardens Bellona flagellis, Quem quatit et stimulat semper avara fames. Impiger Assyrios petat hic, petat ille Britannos, Ut cumulet magnas tristis et aeger opes. Me proba paupertas et mens mihi conscia recti, Aurea libertas et pia Musa iuvant. Tu quoque, si sapias, cura scribensve legensve, Ne tibi nunc iuveni displiceasve seni. 9. saturnalia Aurea si tristi radiarent saecula mundo, Falciferi ut redeunt annua sacra dei, Non Ferrandineas vires Venetosque paveres, Sforzigenamve ducem sacrificumque patrem. Ille suas ageret pecudes ad pascua laetus, Laetus araturos iungeret ille boves. Alter et ad Gallos, alter mercator Hiberos, Alter ad Assyrios tenderet et Pharios. Ipse meos etiam solarer saepe labores Tecum dulcisono Pieridum studio. Dura Fluentinos quanquam sed numina vexant Et patitur manes Thuscia victa feros, Crinibus Astraea et lachrimat per compita passis Et pudor et probitas spesque fidesque gemunt, Ne tamen obducta sint Saturnalia fronte, Accipe, quid Iano dixerit ipse pater: Ille ego flammiferi quanvis regnator Olympi Exciderim tanto nuper ab imperio, Non tamen ingentes animos fortuna negavit, Nec quicquam primis moribus imminuit. Ergo, quae Cresso fuerant communia regno, Esse itidem cupio, Iane, tuo in Latio. Dixerat et, pelago quascunque advexerat, ultro Hospite cum parvo dividit altus opes. Caetera magnanimum regem sed turba secuta, Munera praelarga datque capitque manu. Et mensas onerant epulis et vina coronant, Incertis saliunt ebria gens pedibus. Hunc morem in Christi tempus natale tonantis Verterunt proavi sub meliore deo. Stat meliore deo gaudere et iure Decembri, Potare antiqui more sodalicii. Tu quoque tot curas depone et mille labores, Fac, lucrum toto defluat ex animo. Aspice me, quae alii mirantur, despicientem Rebus in angustis vivere mente hilari, Quam non Attalicae vestes viridesque smaragdi, Nec daret Aethiopum lucida chrysolithos. Mortales homines sola virtute beantur, Non Pactoleis fluxibus auriferis. Quare ego non tanti facio genus omne metalli, Ut sitiam liquidas Tantalus inter Aquas. 10. in obitu Donati Acciaioli Si neque forma potens, nec doctae Palladis artes, Nec genus a mortis conditione levat, Quid tantum maria et terras coelumque fatigat Post paulo ad Stygios turba futura lacus? Cernite Donatum feretro nigrante repostum, Ut tumulum invisum non rediturus eat. Ingenui mores inerant, facundia, virtus Famaque ab antiquis clara micabat avis. Hunc tamen immites potuere absumere Parcae, Cuius transvolitat sidera magna anima. Quanquam, o fors, melius secum natura peregit: Quid, nisi tristitiem, longior hora ferat? Non cernet patriam flammis et Marte cadentem, Oppida non Calabro diruta nostra duce. Ipse quidem vixet si non tria saecula Nestor, Non mortem extincto posceret Antilocho. Non Priamus Troiam eversam natosque videret, Non Croesus Cyri viveret arbitrio. Sed quanquam haec alia et forsan peiora cadebant, Hoc tamen orbatam cive queror patriam. Quis veteres populi leges ac iura tueri Mitius aut poterit continuisse patres? Aptus erat paci, Demosthenis utilis armis, Praestantes patriae conciliare viros. Civibus in nostris utinam sim falsus haruspex, Tempore tam duro quid, nisi triste, canam? Multi ad se rapiunt. Iusti reverentia paucos Tangit et hos etiam mors inopina rapit. Ast tu Donati serves, Florentia, natos, Fas est demeritum semper amare virum. Sic Roma extincti sobolem complexa Rutili Estque Camilleum sic venerata genus. Tu vero, antiqui restat si sensus amici, Vive memor Fonti sedibus Elysiis. 11. ad Petrum Parenthium O animi ingentis semper spectate Parenthi, Exere sub Bacchi festa supercilium: Discedant tristesque metus et cura futuri, Quae Venetus terra, quae ferat arma mari Sforzigenumque genus pacem bellumne capessat Sixtus et in terris claviger ille Iovis. Martis deserti si servassemus honorem, Non rueret Tuscos Appula turba Lares, Oppida non Calaber nostra expugnasset inultus, Hostiles premeret dura catena manus. Pro pudor, imbellis sed Florentina iuventus, In venerem fortis luxuriemque perit. Pugnabant pulchra pro maiestate parentes, Stat modo venali milite nostra salus. Imperii latos fines nomenque relictum Amplius ignavi vix retinere valent. Divitis hoc auri vitium. Vertuntur ab auro Iura, magistratus fasque pudorque simul. Paupertas obscura latet. Virtute relicta Religio et periit cum pietate fides. Nec regere invisos mores, nec ferre valemus, Interea patriae dilacerantur opes. Quo me, Bacche, rapis? mentemne insania vertit? Unde hodie fronti cornua tanta meae? 12. somnium Theodori Saxetii Nunc ego crediderim leto non omnia solvi Atque animum rapidos non temerare rogos. Nam cum nec dulces Musae, nec cantor Apollo Maerore oppressum solveret ingenium, Viventis facie Theodorus et ore loquentis Confectum in somnis talibus admonuit: Pone, precor, lachrimas et pro me pone dolorem. Vestra ego mutavi nam loca, non perii. Sunt geminae Ditis portae, quarum una nocentes Accipit. Hanc iuxta Cerberus ore sonat. Tisiphone interius saevit tristisque Megaera Allecto et multo torta ceraste comam. Sponte alia insontes animas sed porta receptat In loca purpureis candida cum violis. Huc me inter cantus et gratos inter amores Cyllenae natus vertice dexter agit. O ego ter felix tanto dignatus honore, Ni vestro luctu torquear et crucier. Nam tuus Elysios penetrat gemitusque parentum Mique oritur vestro, saepe dolore dolor. Quare si qua mei tangit vos cura sepulti, Desinite ingrato me premere officio Et Pario nostri memores incidite saxo, Qua Rhodanum celerem lenior implet Arar: Saxettus Theodorus amans invisere Gallos Accessit Rhodani nobile nomen aquis. 13. ad Petrum Philippum Pandolfinum saturnalia Turpe est Saturni festa non luce madere, Iste dies nobis aurea saecla refert. Num cernis domini servis ut cuncta ministrent Perque vias currant munera perque domos? Iuppiter insano regnandi captus amore Impius in veterem cum tulit arma patrem, Crudelis fugiens nati crudelia bella Saturnus magnam venit in Hesperiam Instituitque rudes homines non more ferarum Vivere, sed posuit moenia, iura dedit. Omnia tunc illo stabant communia rege, Non erat impositus, qui secat arva, lapis, Non faber in saevos ferrum converterat enses, Non mare caeruleum spreverat ulla ratis. Hinc vitae illius non immemor aurea sacra Saturno instituit Romula posteritas. At tu, sancte senex, hodie Florentia tecta Et Pandolfinam vise, benigne, domum. Sed mitis placidusque veni qualemque Decembri Mense decet ludos te celebrare tuos. Florentemque urbem, Syllanae moenia gentis Aeternum serva cum populo et patribus. Omnibus et crescat soboles, quae gesta parentum Vincat, nec priscis gaudeat in titulis. Annuit, intonuit laevum thalamusque refulsit Gestiit et paries adveniente deo. 14. oraculum Cosmi ad Laurentium Medicem Maiorum venerans Laurentia templa tuorum, Quod modo te tantum spectat et orat opus: Ante aram extantem gradibus niveisque columnis Adstabam flexis et capite et genibus, Cum subito nostras tenuis vox perculit aures Ex adytis: Cosmi quis monumenta latent? Syllanae quondam parva incunabula gentis Quam bene venturis aedificastis, avi, Esset ut Etruscis longo post tempore terris Romanae gentis non periturus honos. Troia quidem sedes olim mutavit avitas Mox viguit multo clarior in Latio. Nec te poeniteat Romana potentia nostros, Quae tua progenies, incoluisse Lares. Sublimes aedes, ingentia moenia cernis Multaque magnorum candida templa deum. Annuit. Antiquam matrem, mea clara propago, Suscipe, mi Laurens inclyte, tende manus. Quid cessas? Rerum tibi Iuppiter annuit arcem, Nec mea sub tanto pondere tecta cadent. Sic tibi purpurei cedant, Florentia, reges, Sic videas magnos sub tua iura duces. 15. ad Giraldum Giralde, antiqui magnum solamen amici, Quem fortuna suo nunc regit arbitrio, Ghiaereti molles tecum decerpere somnos, Ghiaereti vellem continuare dies, Cernere muscosum iocundo murmure fontem Remagium et fluxu quod properante sonat. Non tua Romanis cedunt Ghiaeretia villis, Ghiaereto cedit Tuscula terra tuo. Isthaec Phaeacias credam servasse puellas, Isthaec Hesperidum poma tulisse nemus. Tum versus inflata meos cantaret harundo Curreret et cantu saepe vocata Pales. Callimachi possem teneros describere amores, Sive Philetaea concinuisse lyra. Quanvis aut nulla est aut certe obscura poesis, Quae non sit magni tuta favore viri. Carmina vesani fuerant moritura Lucreti, Si non Memmiadae munere clarus erat. Carmina divini fuerant peritura Maronis, Candide Maecenas, ni tua dona forent. Praemia dant vires nobis et nostra potentes Carmina sublimant, carmine fama venit. Hic neque rectae artes, neque sunt in honore poetae Servitia et vexant non toleranda bonis. Hic sunt Christicolae fastus et taedia pompae, Hac transit lento mula togata pede. Hic sunt, irato magnum quae daemona coelo Et varia possunt vertere lege fidem; Sed taceo; haec Ussus quoniam detexit iniquo Concilio, flammis integer arripitur. Vera est libertas nulli servire, nisi uni Perpetuo, coelum qui regit omne, deo. Rectius hoc credas nunquam sensisse Platona, Qui fuit humano doctior ingenio. 16. ad Ioannem Acciaiolum Praecipiti delapsus equo dum tristia duco Tempora, dum Romae debile curo latus, Felix lascivis nimium placiture puellis Templa deum mira calliditate petis, Nunc recolens servos, Mariae miracula divae, Nunc reparatei tecta superba tholi, Nunc ad porphyreas devinctas aere columnas, Perfida quas nobis Pisa subacta tulit: Saepius ut videas, facilis coniector amoris, Palleat adventu Deianira tuo. Gratulor ipse tibi, quanquam mea corpora languent, Deianireo quod sub amore cales. Sed deus Oechaliam quoniam dilexit amantem, Sis memor, Oetaea quod tumulatus humo. Aspice morellos praesigni corpore vultus, Aspice morellas, sidera bina, faces. Nec te commoveat, caderent si crinibus angues Sumeret et veras Gorgon amata comas, Latoa posset forma contendere sola, Cederet huic Tyro candidaque Antiope. Hanc cui nam superi iungent in amore secundi, Fortunatorum maximus unus erit. 17. in Petri Cennini funere Ah, quid me in lachrimas totiens, Fortuna, lacessis Funereo et luctu semper acerba premis. Vix bene Donati defleram fata perempti, Cum Theodoreum deprimit urna caput. Ecce, hos post cineres quo sit sine fine dolendum, Cenninus nostri pignus amoris abest. Crudeles divi, quid prodest cultus ad aras Nudaque Cennino cum pietate fides? Quid coelum et terras animo et lustrasse profundum Doctaque summorum tot monumenta virum? Non cuiquam satis est, certum quod speret in horam, Sperabam tecum vivere posse miser. Invidere dei, ne gaudia tanta subirem, Quae mihi te vivo noster alebat amor. Plurima nam moriens fregisti commoda nostra, Plurima qui vivens commoda, Petre, dabas. Heu, moror invisam sine te quid cernere lucem? Qui fuit Eois mos vetus ille: Redi. Mos fuit Eois in funere dignus amicis, Se sponte in medios praecipitare rogos. Christicolas celsi nunc lex avertit Olympi Extremam cunctos accelerare diem. At si non cineri cineres miscentur amici, Cantabo de te carmina maesta tamen, Qualia frondenti ramo saevissima mater Concinit occisum triste gemens Itylum. Et qua te potero ratione, hic semper amabo, Istic Elysia postmodo valle colam. Istic amplexus, istic pallentia iungam Oscula, quae extorsit mors violenta mihi. Servitium dum triste sequor, dum multa nefanda, Experior Romae te moriente procul. O properem in campos istos lucosque piorum, Ne sine te vivens longius excrucier. 18. ad Petrum Guicciardinum Ex quo diversum prohibet studiumque locusque Arbitrio tecum vivere posse meo, Narrabo absenti, Pelagi quae tempora ducam, Ut noscas vitae munia cuncta meae: E strato surgens nitidis turgentia lymphis Ora lavo et denso corrigo dente comam. Mox collem ascendens avium contemplor amores, Bis mille et passus ambulo poma legens. Inde revertentem facunda volumina Livi Aut Crispi aut magni Caesaris excipiunt. Interdum medicas Celsi convertor ad artes, Cui totum attribuit munus Apollo suum. Eloquium in primis nostri Ciceronis adoro, Saepe tuos repeto, Quintiliane, locos. Sed ne gentili me tantum incumbere credas, Venit et in nostras littera sacra manus. Et modo me retinet coelestis copia Pauli, Uni de toto cui deus orbe dedit Scandere magnanimi fulgentia templa tonantis, Clarius hoc nullae concinuere tubae. Quandoque Aristotelem capio magnumque Platona, Marsilius Latio quem dedit ore legi, Ne foret in terris Italis, qui dogma Platonis Sperneret. Hoc uno, magne Academe, viges. Sumimus hinc epulas et munera grata Lyaei, Defessos studio nos deus ille levat. Amotis dapibus cithara Giraldus eburna, Cantat, quae lyrici Teia Musa senis. Vulcane ignipotens, argentum perfice tornans, Non armaturas. Quid mihi Martis opus? Sed, quantum poteris, calicem diffinge capacem Inque illo currus astraque non facias, Quid mihi Pleiades curae? quid stella Bootae? Uvas ac vites ponito pampineas. Purpureos comites calcantis et adde Lyaei Sitque profundus amor sitque profunda Venus. Praeterea, inflatos amnes quae sistere possunt, Cantat, et attonitas quae retinere feras. Vidi ego de silvis animalia saepe trahentem, Nec laqueos ullos, nec timuere dolos. Vidi ego praecipites volucrum consistere pennas Vicanum et spumeas sistere flumen aquas. Inde furens recolo divini scripta Maronis, Vel Sili, Hannibalis qui fera bella canit. Insani vel me verto ad praecepta Lucreti, Sive ad Phrixeae nobile carmen ovis. Mox Tartessiacis factus vicinior arvis, Dum studet auratos solvere Phoebus equos, Seu dextra eversam Ghiacceti ascendimus arcem, Vicanas laeva sive subimus aquas. Post haec Giannino mensae thalamique ministro Et Baccho et somno mentem animumque levo. Haec est vita mihi misera ambitione soluto, Optabit sapiens quam bene quisque sibi. 19. ad Caeliam Quid tantum insultas nostro, crudelis, amori Quid me contemnis destituisque fidem? An decet iratis totiens me rumpere verbis? An decet obtutu me exanimare truci? Non satis est lachrimas iterum vidisse cadentes? Non satis ante tuos procubuisse pedes? Ah, quid me laceras, immitis Caelia, quantum Barbara nec tellus, effera nec Rhodope? Ah, perstans, ah, dura nimis, succurre cadenti; Sum tuus. Heu, vati parce, puella, tuo. Quam male iuravi, nune tanto impensius uror, Iam meritas poenas lingua proterva luit. Et tu iurasti. Concurret Caucasus ante Alpibus, Eridano iunctus et Ister erit, Quam te deserto patiar consurgere lecto, Nunc sine te viduo conqueror esse toro, Nunc sine te experior noctes invisus amaras: Nocte venit multo lux inimicitior. Sed licet irato me cernas horrida vultu Et dedigneris reddere verba mihi, A te non vertar tamen et te semper amabo, Vel si des tergo verbera, vincla pedi. At si talis eris, si ferrea corda tenebit Longius ista nimis vana superstitio, Decrevi in silvis tantos finire dolores Aut ferro aut flammis ait dare corpus aquis. Magnus amor magnos animos praestabit amanti, Durior est saeva morte superbus amor. Sed neque te tigris genuit nec torva leaena, Nec mihi de nihilo tam fera semper eris. Ergo oculos mihi redde tuos et mollia verba Quicquid et est verbis dulcius atque oculis, Nec mea tam lentis maceres praecordia flammis. Quem fugis? Ahne tuum me, mea vita, fugis? Quod natura dedit, quantum fortuna paravit, Omne est id certe sub tua iura datum. Vivo tuus moriarque tuus, quodcunque monebis: Dulce mihi pro te vivere, dulce mori. 20. in Christi natali Nocte qua magni moderator orbis Venit in terras reparare gentes Perditas primi vitio parentis, Palluit Orcus. Palluit centum furiatus hydris Cerberus torquens animas nocentum, Laeta sed proles hominum deumque, Laeta ferarum. Tum lupus nulli insidiatus haedo, Cerva non saevas metuit leaenas, Non dolos ullos laqueosve sensit Turba volantum. Inde mos longo celebratur aevo, Nocte qua summo genitus tonante Corpus humanum sine labe sumpsit Ponere curas. I puer, comptis nitidam capillis Caeliam recta properet, memento, Tuque de cella interiore Bacchi Pocula prome. Sparge tu postes, age tu choreas. Tu manu docta citharam fatiga, Hunc diem morem in Salium bibamus Iure Decembri. 21. ad Franciscum Gaddium Gaddi, saeva Venus pectora cum mea Aestu tam rapido torreat impia, Ut nusquam misero praebeat otium, Qualem me fore iudicas? Non me mobilium mensa sodalium, Non me Pierides, non studium iuvat. Odi, quicquid erat dulcius antea: Non sum, qui fueram prius. Heu, heu, cur dominae sub iuga aenea Cervicem indomitam ponere nescius Crudele imperium duraque verbera Cogor, me miserum, pati? Heu, heu, cur Libycis saevior anguibus Tantum suppliciis gaudet amantium, Quantus non Aquilo, nec rabies Noti Silvas et freta concutit? Parcas, non tua sunt ferrea pectora, Non de quadrifido robore consita; Non durant nimium lilia, non rosae Longum purpureae manent. 22. ad Caeliam aegrotantem Ex quo tu langues, tantus me vexat amaror, Ut lucem invisam linquere discupiam. Ah, potuit vultus roseos invertere pallor, Ah, macies teneros extenuare sinus. Diva potens, tristem iubeas discedere morbum Et salves uno corpore, quaeso, duos. Ante tuas aras ex voto astabimus ambo, Nam geminum pectus concipit unus amor. Annuit. Exores Mariam nunc, Caelia, mecum, Aegris supplicibus diva benigna favet. 23. ad Caeliam Si tantum aspicies, ut ad ignem cera, liquesco. Quid, roseis labris oscula cum dedero? In tua deficiens transibit spiritus ora, O utinam haec tecum vitaque morsque mihi. 24. ad Fannium Nil medium dat saevus amor vel mergit in undas, Vel torret fauces asperiore siti. Copia perdebat nuper, penuria nunc me Perdit. Quid faciam, consule, ne peream. 25. responsio Pieridas frustra perituraque carmina iacias, Muneribus tantum femina victa patet. Coelicolum regem Danae non ante recepit, Quam bene nummatum vidit adesse Iovem. 26. ad Caeliam Inviso, donec, mea Caelia, rure manebis, Hic sine te semper tristis et aeger ero. Quare, si qua mei tangit te cura doloris, Pro me confestim mitte, vel ipsa redi. 27. ad Caeliam Ne tibi displiceam, taceo moriorque tacendo: Tu mihi fecisti vulnera, tu fer opem. 28. Gallus Ad liquidi ripas Bizenti pastor Ilerdas Annixus trunco miseros cum fleret amores, Excitus questu vicina e valle Philetas Philetas Quid maeres, dilecte mihi, dic, inquit Ilerda, Nulla tuos laedunt contagia noxia capros, Pingue pecus teneras ovium depascitur herbas, Tota domus salva est, de collo fistula pendet Integra, qua nymphis olim Satyrisque placebas. Ilerdas Quid curas questusque graves me pandere cogis? Pastores inter, genuit quos vernia tellus, Tristior, heu, nemo vivit, mi care Phileta, Non quia lanigeri pecoris mihi copia desit, Sive olidos inter capros contagio serpat, Sed quod longe alias silvas mea cura pererrat: Gallus, et hos montes nunquam fortasse reviset. Philetas Non dulcis Galli te solum absentia torques. Ille meos etiam secum portavit amores. Nec fuit in silvis pastor formosior alter, Cuius et in nivea, fuerit plus fronte pudoris. Sed quia nec lachrimis revocari ad pascua nota, Nec tanto maerore valet. Quid pectora plangis? Non luctu saturatur amor, non haedus, hibisco. Quin potius cantu miserum solare dolorem Et refer absenti. quae te maerentia. Gallo, Cantasse attonitis narravit Nencia Faunis, Ilerdas An quicquam nobis posset contingere maius, Quam nostrum penetrare tuas modo carmen in aures, Quo melior nemo est doctas inflare cicutas? Vere novo Zephyris cum frondent robora silvis Et laetae pecudes errant pecudumque magistri, O felix aries, ovium fidissime custos, O pater armenti, Veneris vos dulcia furta Herbosas inter valles et mollia prata Carpitis, absentes nec deploratis amores. Ipse ego sed quondam felices inter amantis Nunc cogor tristis miseras efferre querelas. Dicite, Naiades, quas Iuppiter ipse futuri Admonuit: Gallusne meus Gallusne redibit? Tertia iam renovat fulgentia cornua Phoebe, Ex quo consuetas durus non venit ad oras. Hos postquam liquit montes et florida prata, Arescunt frondes, arescit fontibus humor. Sed si iam redeat, spirabit dulcia myrtus, Scaturient fontes, complebunt vernia frondes. At vos, o Fauni, pastorum numina amica, (Fors teneram poterit mentem deflectere terror) Si qua mei pietas, haec pro me dicite Gallo: Igne tuo ardentem ni complecteris Ilerdam, Perdemus pecudes, perdemus pinguia culta. Sed neque vos, Fauni, tam tristia dicta feretis, Nec tu tam longum lentis nos ignibus ures, Nam si te nostri non tangent, Galle, dolores, (Quod tamen avertant superi) stat nectere collum Ilice de nigra, primos quae sensit amores, Ne cogar miseras totiens efferre querelas. Philetas Solamen mihi tale ferunt tua mollia dicta, Quale sonans rivus, cum praeterlabitur herbam, Fessis sub patula distentis corpora quercu. Circum lascivae tondent arbusta capellae. Nam neque tam facili modulatus carmen avena, Admeti niveos tauros dum pavit Apollo: Nec Paris Idaeo similes de vertice cantus Edidit, aut nymphis Paphiis ululatus Adonis. Sed tibi quae reddam grato pro carmine dona, Cum mea tam dulces non spirent pectora Musae? Hos, hos accipias calamos arcumque sonantem, Quo solitus Mopsus linquentes retia cervos Sistere et aerias coelo fixisse volucres. Sume, precor, nostrique tibi sit mutua cura. Nec minor ingenio, non forma indignior illo, Non opibus, non gente feror. Sed, dulcis Ilerda, Iam vale. Nanque procul nullo custode iuvenca Et nox adveniens cogit revocare capellas.