CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus FONZIO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FONZIO.carm-01.xml.

Documentum FONZIO.carm-01.xml in db pdill0


1. Nicolao Michelozio A Gallis Italos frustra natura secavit, Per saevas Alpes nam patefacta via est, Quas igni et ferro tandem confregit aceto Hannibal edomitas viribus Herculeis. His nulli similes montes, non Caucasus horrens, Non, qui verticibus sidera tangit, Atlas. Praecipites valles et saxa minantia coelo Fluminaque et nigros per loca summa lacus Perpetuasque nives nebulasque et murmura cernens Ventorum Stygias crederet esse domos. Hac me facundi. Donati copia ducit, Quo duce Tartareas vadere per tenebras Et possem rapidis corpus committere flammis Et Getulas, inter tuto habitare feras. Vix tamen hoc patior coelum, vix horrida ventis Frigora; tris languent corpora nostra dies. Quod si, contigerit, me ut Gallica terra recondat, Hoc teneat scriptum carmen ut urna, velim: Gallorum ad regem, non parva negotia missum Donatum comitans Fontius interiit. Sin redeo incolumis Christi genitricis ad aram, Procumbam nudis et capite et pedibus Cereaque incendam nostra sub imagine, cuius Talis in extremo margine versus erit: Quod media saevas bruma pertransiit, Alpes Et redit in patriam, Fontius hanc posuit. Interea ad servos festis contende diebus, Accende et pro me cerea parva decem. Magna dabunt alii, quis maior copia rerum est: Non minor est magnis mens bona muneribus. Nec le praetereat larga donare salute Cenninium uostrum, Calvulum et Antonium, Cui, quantum fortuna potens naturaque ademit Corporis et formae, contulit ingenii, Et nostros Medices fraternae pignora mentis Totius Etruriae praesidium et columen, Saxettum et castos casta cum coniuge natos, Hunc apud est nostrae maxima pars animae, Cui dic, Montugia me culta expectet in aede; Nil collata valet Gallia Montugio. Dic Basso, aeternum pergat convertere Homerum, Ni potius blando carmine laudat Hylan. Cynthius in primis nostro sit nomine salvus, Ne cadat ex illo pectore tantus amor. Ante licet solitos temnet sol aureus orbes Lunaque fraternos munera lucis equos Anteque consuetos invertent flumina cursus, Destituent coelum sidera, piscis aquas, Quam vel amor nostri casto de pectore Cynthi Vel cadat e nostro Cynthius ingenio. Hunc igitur, quotiens videas, salvere memento Et dare vel mediis oscula quadriviis. Ad summam nostros omnis, Nicolae, saluta, Plura etenim languor scribere posse vetat. 2. Angelo Politiano Cum gravius solito premeret Rhamnusia mentem Accepi versus, Politiane, tuos, Nostra quibus non sic languescere saecula sensi, Ut nequeant vates nunc quoque ferre bonos. Sed neque tunc valui numeris impendere curam Musaque carminibus defuit apta meis. Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis Arbitrio possum pandere vela meo. Scribo tamen: Ne me Lethaei ad fluminis undam Immemorem factum crederes esse tui, Sive soporifera contactum tempora virga Mercurii somno continuante putes. Quanvis polliceor cariturum piscibus aequor Et coelum stellis omnibus ante suis, Quam tuus e nostris discesserit ossibus ignis Eque abeat nostro pectore cura tui Sed quia non canerem turbatis carmina rebus Marsilii cultis, auribus apta legi, Cui quondam memini nostrum placuisse libellum, Aurea qui Medicum limina sancta colit. Si tibi pro multis rescribo pauca vicissim, Da veniam nostri gloria, Basse, chori Et pariter nostras animo complectere flammas, Maxima pars animi, Politiane, mei. 3. saturnalia ad Laurentium Medicen Turpe est Saturni non festa luce madere, Iste dies nobis aurea saecla refert. Adde puer talos et in urnam coniice sortes, Adde merum et large ligna repone foco. Num cernis domini servis cuncta ministrent Perque domos currant munera perque vias? Iuppiter insano regnandi caecus amore Impius in veterem cum tulit arma patrem, Crudelis fugiens vati crudelia bella, Saturnus magnam venit in Hesperiam Instituitque rudes homines non more ferarum Vivere, sed posuit moenia, iura dedit. Omnia tunc illo stabant communia rege, Non erat impositus, qui secat arva, lapis. Nec faber in saevos ferrum converterat enses, Nec mare caeruleum spreverat ulla ratis. Hinc vitae illius non immemor annua sacra Saturno instituit Romula posteritas. At tu, sancte senex, hodie coelumque relinque, Huc ades et sedes vise benigne novas. Sed mitis placidusque veni qualemque Decembri Mense decet ludos concelebrare tuos. Florentemque urbem, Syllanae moenia gentis Aeternum serva cum populo et patribus Saxettumque meum tota cum prole secundes Donatumque, decus stirpis Aciaroleae; Laurentum ante omnes Medico de sanguine Cosmi Doctorumque decus praesidiumque virum. Omnibus et crescat soboles, quae gesta parentum Vincat, nec priscis gaudeat in titulis. Annuit, intonuit laevum thalamusque refulsit Gestiit et paries adveniente deo.