CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus FOLENG_T.poem-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FOLENG_T.poem-01.xml.

Documentum FOLENG_T.poem-01.xml in db pdill0


1. ad Paulum Ursinum Dudum cui labor istius libelli, Et parum nitidi, et parum expoliti, Donetur satago, et voluto mecum: Qui tot ungue secet notas severa, Totque expungat acu hinc et inde mendas, Quot possunt niveos ferire ocellos. Num quem simplicitas, merusque sermo Nunc Evangelii tenet, iuvatque, Quamvis doctiloqui minus Catulli Et lusus imitetur, et lepores, Explodetur ut improbus poeta? Nullumque inveniet miser patronum? En mi Paule; nihil modo repugnat, Quin meam hanc tibi Lesbiam perito Commendem, ut foveas sinu, velisque im- Pune huic tot dare basiationes, Quot naevos feries stilo nigellos. 2. de seipso Quae quondam, fateor, docili mihi floruit aetas, Magnificum poterat laudis adire iubar. At mens decipitur iuvenum, quae lubrica saepe Unde decus poscit, dedecus inde refert. Cum mihi praeteritae subeunt insomnia vitae, Tam pudet, ut pudeat non puduisse satis. Infelix tamen ipse minus fortasse viderer, Lusissem varios si sine dente modos. 3. ad Matrem Virginem Virgo, quam rerum sibi praeter usus Legit in matrem sator orbis, ut quam Intulit noxam prius Eva, eandem Sola fugares: Si latus servas propius Tonantis, Praenitens omni superum catervae, Si te Amor circum, Charitesque, et omnis Gloria ludit; Si triumphanti cytharae, lyraeque, Et strepunt albi Aligeri, vocantes: "Mater o Mater Patris, o Potenti Nupta deorum" Si genus nos hinc miserum, quod atrae Debitum morti properat, vacamus Spe tibi cuncta, erigimusque nostrae Vota salutis; Si Paros tandem tibi iuncta caelo Templa molitur, populusque supplex Hinc odoratis meditatur aptum Carmen ab aris: Oro, ne nostris veneranda coeptis Subtrahas te te; sed opem benigni Numinis, quo non aliud rogatur Certius, adfer. 4. de Sala regione Campaniae Sala Napaearum, Dryadumque admixta choraeis, Ibat, earundem tantum pulcherrima, quantum Ipsa Same, atque ipsa Paros Nereidas inter. Illam Capripedes, illam qui Pana sequuntur Et videre simul, simul et caluere medullis. Nam neque visa Pado Stella est tam pulchra, neque ipsa Tybri pater visa est tibi tam formosa Lycoris: Parthenope licet huic, licet illi Mantua vatem, Parthenope similem det primo, Mantua primum. Sed quid erit tantae sacra inter pectora mentis, Qui, velut hic Stellam superat, velut ille Lycorim Laudibus, aequato celebret certamine Salam? En reperire datur quem suma Phoebus, amentque Usque adeo Aonides, ut eas, quas aurea vernas Sala rosas, violasque, et candida lilia nectit, Auferat, et laurum, cui lauri cura, remittat. Huc huc verte fides aurati Scipio plectri, Scipio Scipiadum nomen sortite, decusque. Quid sua necquicquam tibi consuit Ischia serta, Ischia Nereidum matri decus Amphitrite? Non minus ipsa tibi debet, quam myrthea vati Mergilina suo, atque suo vel Clodia, vel quae Sirmia Benaci ludit pulcherrima ripis. Ischia cur frustra populat durissima quidquid Ramorum, florumque tibi, laurique, hederaeque, Et myrthi pariunt, et fragrantissima citrus? Ut nedum decori, verum sint illa decori Tam tibi quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam. Verum nec decori, nec erunt serta illa decori Tam tibi quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam. Sala quidem te sola manet, quae solis amica est. Illa venit, venit en Dryadum stipante caterva, Cui latus adglomerant Charites, cui thessala virgo Inter Hamadryadas occurrit laeta, vicissimque Extantes complexae humeros grata oscula miscent. Cos quibus, atque silex, et marmora dura liquescunt. Iamque vagus per odora suae vestigia Daphnis Phoebus adest, sed quem niveae praesentia Salae Perstringit, caelique hebetat Sala una nitores. At cita Peneis tumido consulta pudori, Arripuit conversa fugam, perque avia multam Emicat in sylvam fugitans, iamque aspice, iamque Fronduit, et miserum, ut crebro, delusit amantem. Sala manet tantum, claroque arridet amanti, Obiiciensque oculos oculis, simul ardet, et urit, Urit adurentem extincta Peneide Phoebum. His furtivus Amor repit, petisque cachinnis Implicat et Dryadas, et semicapros Sylvanos. Ipsa Venus formosa suos intenderat arcus, Vitisatorque suos; sed Hymen tener abfuit unus, Abfuit unus Hymen, qui quos exciverat ignes Alma Venus, Venerisque puer, quicquidve iocorum est, Compescat, miscens iunctis conubia taedis. Mittuntur blandae Illecebrae, Charitesque decorae, Quae raptim accito Geniorum antistite, laetas Apportant choreas, plectroque sonante resultant. Interea Salam Sol carpit, Salaque Solem; Dumque alternantes Natura intercipit ictus, Ipsa suas texit Zephiritis odora corollas, Rident prata, et sylvae, et multicolora pererrant Rura vagi fontes, gemmantque in palmite botri: Atque ita perpetuo Campania tempore vernat. 5. in Gallam amici uxorem Galla, te praefers rabidam, modum ne Ponis interdum Furias ciendi? Accipin quantos tua concitarint Verba tumultus? Usque quo mecum geminas palaestram? Meque discindis mage quam valeret Ferre, qui erosa cute Ioppus acres Fluxit in angues? Pergis ah sic sic in ovem bidentem Dura grassari? superest, ut aut te Perferam ritu crucis, aut remota Poscar eremo. Nil mihi blandis precibus relictum, Ut furens tandem rigor eliquescat: Stas minus tygri, minus atque marso Flexilis apro. 6. ad Petrillum poetam impudicum Quam sunt et lepidi, quam et elegantes Sunt tui endecasyllabi Petrille, Summaque arte laboriosiores, Doctos qui referas in his Catullos: Tam sunt illecebrae tui exoleti Scortilli putridae, iocique turpes, Ut non putridius cadaver, ut non Sit, cur turpe oleat magis cloaca. Quare odoriferas rosas Petrille Si quando olfacimus tui leporis, Optamusque ibi mille habere nasos; En hui quam cito nostra, nescio quo Ventris profluvio, cadit voluptas, Atque intercipiunt rosas oleta, Optamusque ibi nullum habere nasum. Si nescis, tua bella mi Petrille Vernum Cynthia concacat rosetum. 7. iocus de scabie omnium morborum pessima Pelion, et vastum iaculatus Iuppiter Ossam, Iusserat aeterno monte Typhoea premi. Utque suo prudens iam illo ex tempore regno Prospiceret, miserum nos iubet esse genus. Quippe superba iterum mens nostra invaderet astra, Ni iuga sub duro verbere dura ferat. Pandoram genuit; quae formosissima Divum, Multiplici evasit dote puella simul, Et simul adlabens nigri Cocytidos urbem, Omnigenam nobis attulit inde febrim. Tantaleo de fonte sitim diffudit, ut hydrops Aestuet ad liquidas, quo mage potat, aquas. Sysiphiis alii torquentur viscera saxis, Atque alii titia discruciantur ave. At nulla elanguent graviori corpora morbo, Quam quae per scabiem rumpimus ungue trucem. Ipsa quidem spuma est, quam eructat Cerberus, aut quam Lurida surrecto crine Megera vomit. Non mihi quis iactet pestem, quae gallica dicta est, Quaeve aegros tentat glande tumente pedes. Quisquis pruritu informi, scabieque laborat, Omne quidem se se credat inisse malum. 8. methaphora de iis, quos ad magistratum | se contulisse poenitet Infidum arridet saepe imprudentibus aequor, Mentiturque leves zephyros aquilone parato. Hinc veniunt homines cupidi, quos plura videndi Cura subit, seu forte Deas in gurgite nantes, Sive tridentiferi verrentes caerula currus. Verum ubi subducto ventum est qua litore circum Misceri aspiciunt coelum aequore, et aequora coelo: En miseri avulso singultant viscere proni Hinc atque hinc nautae, nigraeque urgente vomuntur Bile dapes, foedatque acidus Nereidas humor. Unde indignantes venti tam audacter amicas Commaculare, suas genus hoc mortale, caducum, Atque procax, ne sic evadat crimen inultum, Concurrunt, sonituque ingenti obnixa profundo Tergora subiiciunt pelago, totumque revellunt. Heu stulti, quos nulla monet iactura priorum! Tunc ea tempestas, ea tunc asperrima rerum Debuerat facies animo spectarier ante- Quam nauta insultans fortunae solveret audax: Mox frustra insani vellent contingere portus. 9. de ira, ad Paulum Ursinum Nocte si quando media repente, Dum tibi obrepens sopor ambit artus, Paule, consurgitque Aquilo, trucemque Fertur in Eurum: En vago excussus tonitru, fenestras Luce rimosas rutilare cernis, Quam ciet creber Iovis huc et illuc Ventus, et ignis. Interim praeceps nebulas Orion Torquet abruptas, ut ab axe credas Mole subductum bibula per auras Nerea duci. At simul fessi posuere venti, Solque disiecit tenebras sub ortum, Surgis, explorans quid atrox ruinae Gesserit imber: Cernis heu moerens, ut agros olyvis, Ut nemus passim trabibus revulsis Straverit, littusque putri gravarit Africus alga. Flent lacessito tibi cuncta vultu. Hic Ceres, Floraeque nitor, Paterque Vitium sensere Iovem ruentem Grandinis iras. Quae semel vento ruit acta pinus, Haud reviviscit, nec acer, nec ilex. Nescit heu certa, semel hinc quod exit, Lege reverti. Non minus si quando furor virum, quem Ius potens irae decet, incitarit, Ah quibus se se veneranda larvis Turpat imago. Frons trahit vultus, oculosque torvis Asperat flammis, tremebunda livent Labra, dens frendit, micat impedito Lingua palato. Iurgii tandem via vi patescit, Fulgur et linguae crepitat solutae, Mens cadit vesana, caduntque lapso Pectore sensus. Victa quin morum gravitas fugatur, Virque, qui consors modo erat Deorum, Mugit ut bos, ut leo rugit, utque Sibilat anguis. Mox ubi lapsae Eumenides quierunt, Mensque redduxit sibi se, procellam Cernit ingentem miser, et peremptos Fulmine mores. Verba succurrunt, reditura demum Si redit noster, repetitque fontem Mintius, vel signa queunt Olympi Vertere cursum. Ingemit secum, nec humi iacentes Sublevat demens oculos, nec inde (Tam pudet fusae gravitatis) uti Audet amico. Ira, si obluctans animum triumphat, Tu tibi servis; at inermis abs te Tunc fugit, cum te premis, estque summa haec Palma laborum. 10. commendat hortulum Quirino Cui nam tot comitum, sodaliumque, Mandabo fidei, bonaeque curae, Hortum delicias meas, Quirine? Nam (quod scire quidem te oportet unum, Quem plurisfacio, probans fidelem) Hinc praeceps abeo, nec ante voto Quam deus bene vertat, huc revertor, Cui vestrum hortulus iste erit colendus? Incertum est: tibi ne insuber Cyrille? An tibi Ugo? tibi ne Paule? sed nec Ambos huic habiles, idoneosque, Vos curae inspicio; quidem librorum Macri, pallidulique deterentes Tot volumina, nec pili aestimatis Plantarum studium. At tuae Quirine Magis crediderim sagacitati. Nam quis te serit, amputatque, sarritque Aut hortos melior colit? qui es actor Tam boni agricolae (ut datur videri) Quam optimus Maro scriptor, et magister. Quid non dant validi tui ligones? Quibus continuo vacas labori; Quibus nos sapidis, salubribusque Sustentas epulis? tibi virentum Ubertas olerum redundat hortis: Et molles sua protulere betae Late brachia, brassycaeque, opesque Horti, et nobilium quies ciborum Lactucae, atque inulae, intubumque amarum. Cui non cicorium, cucumis, pepoque, Non ventrosa deest cucurbita, et quod Sopores gelidum papaver infert; Non cepae, raphanum, ascaloniumque, Non porrum, allium, et illa, quae per hortos Nostrae salvia nascitur saluti. 11. in nativitate Servatoris Qui coelorum agitat rotas, et aureum Sub se orbem stabili volutat axe; Qui vim nubibus, et vapori, et euris Ingentem incutit, ut fretum tumescat Alte, fulmineoque terreat nos Mortales tonitru rescissus aether; Qui solis ditione sub potenti Late disposuit, quod esse rerum Tot causae nequeant, opesque mundi, Ni Phoebus caleat, sororque Phoebi Frigeat, speculique levis instar Fraternos sibi contrahat nitores; Nec nox aurea tot recludet ignes, Nec latum mare tot levabit undas, Nec terra omniparens tot aedet herbas, Ni soli radios det orbis author, Mox solis radiis et undae, et ignes, Ac herbae immadeant, et incalescant; Qui tandem quatiens operta terrae Fundamenta, Dei manum fatetur: En, quis credat? inops, et arctus Infans In praesepe iacet, premitque durae Stramentum stipulae, bovemque, asellumque Inter stratus, bomo pusillus alget, Et nudus patitur suos decembres. At castissima Mater, et puella Integerrima, candido revolvit In sudariolo tenellum Iesum. Vagit interim Amor Benignitasque Tam parvi Pueri, brevisque Pupi. Vagin Pupe meus? nec anxiosis Parcis lachrymulis, dum anhela Mater Stringit fasciolas et osculatur? Ne fle magne Puer: quod en mamillam Admovit Genitrix tuis labellis. Dum coeleste bibis lac o pie Infans, Cessent ha tepidi madere ocelli, Cessent languidulae genae rigari. 12. in Gallam amici uxorem Galla pernicies boni, velint Dii Tam bono bona sis tuo marito, Quam mihi rigidissima es ferarum: Nam quod tu Eumenidum acta diritate, Xantippen imiteris in maritum, Ah me poenitet, ah minus ferendum est. Verum quod iacias Erinnis ipsa In me angues odii, malique virus, Parvi tam facio, nihilve pendo, Quam pendenda nihil palustris alga. 13. de duarum avium fortuna Parvula dum saxo ludens avis haeret acuto, Ecce madens volucrum caede Corillus adest. Protinus adducto, cui cretea ponitur arcu Spherula, se mira praeparat arte neci. Iamque ictum ferientis erat sensura volucris, Quum pro illa subiit fata repente soror. Illa fugit, manet haec, sonat arcus, concita stridet Spherula, et indignum rumpit in aure caput. 14. Tumulus Pompei Columnae Proh quantum excidiique de...Dit, stragisque columna haeC, Omnis ut impulsu domus ...... Inclyta nutet ab un..............O. Magne tuo mota est tam ...... Casu haec machina, quod niL Peiore ad se se vale ............ At mors ferre tumult............U. Extinctus ne iaces? an ......... Tantarum agmina reru..........M Intercepta iacent simul? ....... Unde hoc missile fulme........N Obtrivit saxum for.................Mosae grande column.........AE? 15. item Pondere fulta suo stent .... Dura haec marmora, doneC Omnivagis cursum radi......Is obliquat Apoll...............O. Magnanimus, liber, sa.......Croque ex ordine praesu...L Pompeius, tuto hic legit ... Acta ingentia port..............U, Egregium referens vir........Tute, ut nomine, Magnu.....M, Ipsa licet superet iam ...... Virtus denique nome..........N, Obtineatque polo sum......Mae fastigia palm...............AE. 16. ad amicum, de Galla eius uxore Invidet nostram quis atrox quietem Hostis? infernae lemur an tenebrae? Aut meas vires probat experiri Coelica virtus? Ecce quae serpsit mihi nuper Hydra, Hydra lerneae feritas paludis, Heu quod ingenti iaculatur in me Gutture virus. Foeminam linguae triplicis potentem, Vix thyestaea dape temperantem Audin? et quo nos studet inter astu Rumpere pacem? Tu fide constes, moneo, caputque Et leve, et mordax, et inane vilis Foeminae sopi, facias ve quanti Penditur alga. 17. in felem omnium pessimum Resultent "io io" coci, resultent Iam dudum queruli simul lebetes: Nuper nescio quid mali gemebant. Quin ipsae insiliant nigrae nigellis Ollae cum patinis; et huc, et illuc Permixti urceolis catini, et urnae, Et quantum est olidissimae popinae, "Io" ter geminent, chorosque ducant: Curis nanque animi levantur aegris, Hostem nanque alacres suum triumphant. Hostis insidiator ille felis, Versipellis, atrox, trifurcifer fur, Et cuivis cacodaemoni parandus, Tam cautissimus omnium latronum, Quam notissimus omnium malorum, Lurco, carnivora, et lucernilingus, Praedatorque inhians iugi rapinae, Ictu nunc valido atque ponderoso Ligonis periit, deditque poenas, Tot commissa luens, quot ille sparsim Per corpus rubeos pilos habebat. Ah pili scelerum indices suorum! I nunc, palladios bibas liquores Nulla relligione: qui nec ipsi Parcis stuppae, olidas vorans lucernas. At vobis lemures tenebricosi, Et nigri genii iubetur Orci: "Raptate hanc olei bibacitatem, Torquete hanc adipis gulositatem, Torrete ad patinas Stygis flagranti Bullantes oleo, et putri sagina". Has poenas merito luat gulonis Felis ingluvies, voracitasque. 18. ad socium de limacibus Blande soci, an fueris nobis venator, an auceps, An piscator (ut his acer es) ambigimus. Nam neque quadrupedis, nec avis, nec piscis imago est Huic praedae, nostris quae cecidit patinis. Mirum quam genus id coclearum longa remittat Cornua, quamque ingens pondus agat scapulis. Tardigradae sunt hae limaces, sueta propago Secum ferre humeris omnia quae sua sunt. 19. ad Intronatos Scilicet a triviis tanta est audacia nostris, Ut rudis, utque humili nostra haec succincta cothurno Musa, et degenerem vatem testata, canoras Senarum inspiciat Veneres, atque ocia Phoebi. Illic Arsicii comites cura unica nostri Hetruscam, instaurant linguam, quicquidve leporum est. Felices Genii, felicia pectora, tanti Vos faciant Charites, et Nymphae nobilis Arni, Quanti magniloquum vatem, quem Mintius Ande Sustulit e modica summae ad fastigia Romae. O mihi contingat (faveat modo Tuscia caeptis) Inter apollineos numerarier Intronatos. An quicquam maiore queat me laude referre: Vel si Dardanidas celebrem non impar Homero; Vel si verrinos mores grandi ore lacessam? Ah redeas delira, ingens lux illa pusillum Perstringit lumen, cui sol caligat ab axe. 20. in Gallam furentem At quis, o Divum pater, at quis, inquam, Inter heroas fuerit potentes, Qui satis firma petat huius iram Fronte colubrae? Ut ferox, ut turpis, ut expedita Impetus in me ciet; ut bilingue Os tumet vibrans, ut anhela me iam, Iamque retentat. Per tuum te connubium, per ipsos Liberos Sampsone meo receptos (Ni qua dirarum thalamos cerastas Pexit in illo<s>) Oro, quid ferro similis petitae Belluae saevis? agedum luparum Pessima, en me me tibi dedo: vince: Pascere carnes. 21. de quattuor temporibus anni. Experientia I Ver novum domitis adest pruinis, Cui Mars nunc aperit, tenerque Aprilis, Occurrunt Veneres, vagique Amores, Dum tectum vetuli subintrat Anni. Sol fraeno ignivomos equos retentat, Lentis solstitium notans quadrigis, Aestas nuda sitit, gravesque spicas Dum torret, cupidos parat colonos. Autumnus moderante sole flammas Prodit tardigradus, satis quod ille Succulentus hebet, suaeque vites Illi palmitibus gemunt onustis. Adportat gelidos Hyems novembres, Canasque hirta comas, trahit podagram, Tussit, pelliceis pedes ad imos Se volvens tunicis, fovensve prunas. 22. de quattuor temporibus anni. Experientia II Ver nitens, ubi nix modo imperabat, Sumit regna, suasque ponit herbas: His arridet Amor, parensque Amoris, His blanda Zephyrus iocatur aura. Aestas delitiis laboriosa Praefert seria, decutitque flores: His fruges subicit Ceres opimas, His flavae subeunt Deae manipli. Autumnus vacuos cados vetusti Ad novum reparat Thyoniani: His plaudit Bromius, Bromique pupi His circumsiliunt, chorosque ducunt. Horret Bruma gelu, casaeque rimas Stipat sedula pervias rigori: His mugit Boreas, suasque victor His vibrat scythico nives ab arcto. 23. de quattuor temporibus anni. Experientia III Iam novos, variosque picta flores Passim reddit humus, decusque veris. Lascivit Cytheraea, consuitque Ludenti violas, rosasque Amori. Dat messes ager hispidus salubres, Nec tunc utilis impeditur ardor. Texit flava Ceres graves aristas, Cingens tempora spiceis corollis. Pingues pampineos gravant lacertos Uvae; pampineos gravant lacerti Ulmos; ulmi asinum gravant flagellis, Dum Silene agis hunc gravem racemis. Nix alpes aquilone sibilante Summas candidat, implicantur amnes, Hinc Nymphae vitreo stupent ab alveo, Et comunt glacie comas sub ipsa. 24. de quattuor temporibus anni. Experientia IV Fragrant multicolora prata gemmis, Quas leni populant apes susurro. Laetae qua nemorum trabes comantum Frondescunt, avibus sonant canoris. Flagrant pulverulenta rura flammis, Quas brevi extenuant oves sub umbra. Lentae qua coryli, nigraeque olivae Pallescunt, querulis strident cicadis. Turgent mellificata musta botris, Quos Bacchae patulis ferunt canistris. Et qua vitibus explicantur umbrae: - Io Bacche, - canunt - Io Lyee. Torpent obstupefacta stagna crustis, Quas nec plaustra notant, rotaeque signant. Et qua cymba modo premebat undas Colludunt pueri, labantque plantis. 25. de quattuor temporibus anni. Experientia V Florescunt sata, vineaeque gemmant, Purae per teretes cient lapillos Raucum murmur aquae, udulique rivi Albent liliolis, rubent rosetis. Durescunt segetes agris, caduntque Iam curvis sata falcibus, nec aestu Messores avidum gemunt laborem, Sed crebris cyathis levant calorem. Dulcescunt, nimioque botriones Sunt ulmis oneri tumente succo. Fit vindemia, vinitorque laetus Suo destituit decore vites. Canescunt nive tecta, stiriaeque His pendent vitreae, stupentque guttae. Pastor straminibus, simulque arator Defendunt, hic oves, at ille tauros. 26. de quattuor temporibus anni. Experientia VI Vector sydoniae calet puellae: Sagittas acuit tener Cupido; Torquati geminantur hinc palumbes, Auriti lepores, boaeque turpes. Sydus herculei flagrat Leonis: Frondes nec tenui moventur aura; Dumos nec gelidi exeunt lacerti; Portu nauta latet, viator umbra. Pugnaci haeret Apollo Scorpioni: Spumant labra mero, lacusque praelo Vi pressante capit novum phalernum; Complenturque cadi, amphoraeque grandes. Horret sydere Bruma Capricorni: Auget ligna focis, veruque torret Longo terga suum, superque crates Tuceta, et croceae strident tomaclae. 27. tumulus Dorothaeae tianaeae Dum sol plus nimio flagrat, Dorothaea Dianae Quondam sacra, viro sed modo iuncta, lavat; Dumque lavat, castoque Deae natat inscia fonte, Marmor facta iacet marmore hoc in niveo. 28. in senem hypocritam Senties (ni iam resipis) furentum Vindices divum simulator iras. Vis pius, qui sis pietatis expers, Quippe videri. Interim peccas miser, inque curas Deteris lucem pueros decentes: Nulla nec fati quibus est, nec Orci Tristis imago. Tu merum ludens bibis impudenter, Tu lupus molli latitans sub agno Spongiam Christi canis hic, et illic: Suggere temnis. Novit heu vindex scelerum nequaquam Fallier, nostrasque super medullas Excubat, doctus sua cuique morum Praemia ferre. An fugit te te quot habes dierum? Quot caput spargit cinerum? cavantque Quot cutem sulci? quot ab ore lapsi Forcipe dentes? Si tibi fervor periit iuventae, Si liquor vivax, agilisque nervos Deficit, si grata petis facessit Forma puellis; Si madens, lippusque oculus gravescit; Si laboras pituita, refertque Gibba delphinem; quid adhuc ineptis Stulte? quid audes? It dies pernix, nec it una, siccam Sed simul spicam, simul et pruinam Corripit miscens: alio quid aequum Tempore differs? Ah redi delire, redi: Caleno Sat tibi indultum: lachrymis madendum: Fle, licet tarde, quia nec senum aetas, Nec later humet. 29. in Apianum poetam Castigas Apiane, nescio quo Me dicto sat acerbiore, quam quod Te, tuique pares, putem decere. Cum sis doctiloqui gener Maronis: Qui nuptum tibi dat suam poesim; At cum expers, et inops, et imperitus Sis Evangelii, phrasimque pressam Contemptor fugias: mones iniquo, Me inculcare modo sacris Camoenis Nomen barbarum, et insolens Iesu. Quare, si sapio, mihi cavere Posthac debeam, et expolire Musas. Nam se, quisquis amat vocabulorum Id miscere genus lepore, praefert Non nisi aridulum, et malum poetam. Sic culpas Apiane: nosque magno Das prorsus vitio, atque ineruditos Hac de barbarie vocas poetas. O factum male, fila me ne eburni Plectri consona polluisse Phaebo? Incusas Apiane saepe nostro Me poemate nominare Iesum? Incusas merito: quod illud altum, Ac divinitus ante secla magnae Impostum Sophyae, typum salutis Secum nomen habens, scelus videtur, Et sensu, et calamo, oreque impudico Me versare nimis licentiose. Nam quis frugi hominum, sequax ve Iesu, Qui dignum sine suavitate Iesu Se ducat bene nominare Iesum? At tibi o Apiane dissipator Castae simplicitatis, istud atrum Tuum sacrilegum caput teretur Ictu fulmineo: qui adulter omnis Bonae iustitiae, hoc salubre nomen, Sanctumque, egregiumque, mysticumque, Vocas barbarum, et insolens, minusque Musarum auribus arte commodatum. At tu barbare barbarissimum te Praefers, et rigidas bibisse tygres: Qui sis tam petulans, procaxque laeno Vestrae grammatices, ut almum Iesu Nomen despicias, quod ipse Apollo, Et Musae, et Charites, et elegantum Quantum est laurigeris scholis leporum Formidant, venerantur, atque adorant. Quare summoneo ne ineptiarum Tot demens cumules; et admoneri Consulto patere, admones qui acerbe Sic nos tam resonum referre nomen. 30. in Annunciatione Virginis Matris Stabat dicta sacris Puella templo, Coeli delitium, fidesque rerum, Felicisque iubar perennitatis, Infernaeque tremor profunditatis, Virgo virginei decor decoris, Matrum nobilitas, patrumque cura, Et laeta anxietas: quibus canori Vates detulerant tot ante seclis Venturam ingenui gradus Puellam, Quae prorsus thalami virilis expers, Ignitoque dei gravis nitore, Integerrima, perditae salutis Authorem pareret, simulque Matris, Virginis simul assecuta nomen. 31. ad Alovisium Grifalconem Quid refert quod onusta auro, gemmisque lucerna Sit mihi, et hanc Cyclops sicano cuderit antro; Vel quod orontaei bombycis stamine, vel quod Ipsa venafrano Pallas ornarit olivo, Pendula si cessat? si nulli admota coruscat? Te non dissimilem video, qui culmen adeptus Virtutum (cum homines se praeter caetera norint Causa hominum genitos) contemnis promere signa, Sub quibus arma novus duce tractet Apolline miles. Siccine mortales divum nos munere fraudas? 32. ad seipsum Iam diu assuesti (domat usus artes, Et iugum tauros, et equos lupatum) Perpeti longas Philotheu maligni Temporis iras. Seu Canis, seu regnet Hyas, det illa Igneos aestus, gelidos det ista, Tu nihil flammae, nihil et flabelli Commoda pendis. Iurgium linguae tamen insolentis (Proh viro forti nisi non pudendum!) Et minas, turpemque sonum ferendo Vincere nescis. 33. ad Federicum Gonzagam Mantuae ducem Palpanti Styga Dux o praestantissime coelum Tun mi ades? an nocti sufficis astra meae? Sed proh quanto ardes nunc Phoebo! Quod nisi ab illo Stem procul, ecce in noctem, et Styga, rursus agor. Qua re age iam quae sit tua lux patiare videri: Si procul, expande, si prope, coge iubar. Nam mihi non acies illa est, quae proxima possit Divinum Solis lumen adire tui. 34. tumulus Candidi Castelionaei Heus tu quisquis ades, sis ... Clemens ossibus his, ne....C Inspicias tanti ducis ............ Absque favoribus arm.......A. Candidus hic ille, huma.........Nis qui abscessit ab ori.....S, Inque deum numero sua. ..... Desuper inclyta cerni........T Acta, refertque suo iam ....... Iam praeconia Mart.........E: Candidus hic, inquam, cui .... Dii apposuere suum me....L, Et dulcem ambrosiam, vi.......Vax quoque nectar OlympI. Tuque igitur sacro da .......... Sertaque, thuraque, bust...O. 35. item Horrida mors ferro dum ............ Curvo huc sevit, et illuC, Incautum hunc iuvenem secat, ... Armorumque proterv..A Consternit decus, et iuve.............Nilis culmen honori.....S: Improba, crudelis, trux, ............. Dira: quis impete possiT Arma referre suo? quin .............. Iulius, Hector, et ips...E Clarus Alexander tam ................ Durum anteire tribuna.L, Erectasque acti cer......................Vices subdere mort....I. Tanta est hoc rigido di.................Stricta potentia fat......O. 36. in maledicum aenigma "Errans mus" scribere, tuum nunc accipe nomen, Idque tuis par sit moribus, idque iocis. Diceris "errans mus", male si mutilata reducas; Raptaque stent numeris bina elementa suis. Quis rogo diminuit meritum tibi nomen? an errans Mus (nam mus peredit cuncta) peredit idem? Erras mus ita ne, ut laceres duro omnia dente? Denique erit tituli iam nota nota tui. 37. ad ducem Adriae Aquevivum Multa tui virtus, qua dux nitidissime utrunque Prospectum oceani late quatis, ut super omnes Arduus incedas et Phoebi, et Martis alumnos: En longe devota tibi duo pectora traxit, Vivae semper aquae dulces bibitura liquores, Ad quos turba coit vatum, qui te auspice dicunt, Quae non altiloquo sunt visa indigna Maroni. Quis te Pieridum neget esse amplexibus, aut quis De Iove non dicat te una cum Pallade natum, Si dotes animi, si robur penset in armis? Felices oh vitae hominum, felicia secla! Lapsa quibus coelo Ducis est praesentia tanti. Cui Mars bellandi, cui pulcher Apollo canendi Ius dedit, ut nusquam melior te hoc tempore vates Incumbat musis, aut dux praestantior armis. Oh ergo ne gracilis laudes contemne cothurni Maxime semideum: nec puri subtrahe vivas Fontis aquas: patere ingenium hoc, quondam tua verset Inclyta facta, locetque tuum super aethera nomen. 38. tumulus Fambroniae Castelionaeae, | quae matrem alloquitur Heus mater, satis haec fleta ossa, diutius atrum It funus, quam quod Christicolam deceat. Ne geme, neu tanti facias, quod morte fefelli Mortalem, aeterno quo fruerer, thalamo. 39. de Ioanne Baptista Chrysogono Huc huc Chrysogonus tot ex amicis Charis, quot numerare nemo possit, Huc charissimus ad suos redibit Tandem eremicolas; diutius qui Quam promiserat, et suam bis, et ter, Fidem astrinxerat, est procul; gravique In moerore tenet sodalitatem. Sed (ne flete oculi mei miselli) Revertetur, et ista plus duobus Nobiscum colet iliceta seclis: Quem videbitis, ut prius solebat, Foecundum simul hortulum perita Contrectare manu, simul tenellas Suo tempore commodare plantas. Licet patricius, licet sit alta Natus prole, tamen venusti Iesu Ob dulcem, atque humilem benignitatem, Synceras adhibet manus labori, Callis horridulas diu, et nigellas: Nam illum utile, multiplexque semen Occultare solo iuvat feraci, Mox rivo tenui strepentis undae Inducit vitreum satis liquorem; Quem culti simulac bibere sulci, Ac leni tepuere solis aestu, Pandit multiplices agellus herbas, Et refert avido duplum colono. Qua re tandem aderit, suosque caros Angelumque, Theophilumque, raptim Amplectetur, et osculis trecentis Blando non sinet ore suaviari. 40. ad Servatorem nostrum Flagrantissime Iesu amoris ardor, Et repleta sitis, repletioque Divinae sitiens perennitatis: Fragrantissime Iesu odoris arbor, Miscens nectareum croco liquorem, Spirans ambrosium rosis odorem: Amantissime Iesu honoris author, Qui nos degeneres, diuque Lethes Sopitos fluvio, vocas ad astra: Pientissime Iesu amaror, et fel, Dum clavos crucis horridos amarae In te ultro rapis: utque dulcor, ut mel, Ut sis vita simul mihi misello: Quid tibi referam tot ob dolores Clementissime Iesu? an appetis cor? An cor appetis istud aridum? ecce Qualecunque habeas, ferasque tecum. 41. in obitu Caroli Agnelli Carole, quis vatum praestans, et idoneus adsit, Qui satis ad tumuli defleat ossa tui? Sunt, fateor, nostro tenues in carmine vires Non tamen ah tenues liquimur in lachrymas! Carmina debentur lachrymis, lachrymaeque sepulchris, Debentur functis luce sepulchra viris. Huc huc et Charites properent, Phoebique sorores, Quaeque colunt fontem numina, quaeque nemus. Huc, inquam, properent, elegisque furentibus ornent Busta sepulchrali semper alenda face. 42. tumulus Candidi Castelionaei Arma, supercilio quae templi affixa viator Suspicis ad tumulum rutilantia, Candidus ille Castelio, dux ille ducum celeberrimus, ille Agminis adversi terror, virtusque suorum, Gestabat, patriaeque suae assignabat honori. Mirum quam se se dura inter bella ferebat Impiger hic heros: cui multi ponderis ipse Mars genitor dederat nuper thoraca, simulque Fulmineum, gladium, et galeam cervice comantem. Indefessa viri quae vis, quae gloria, quae laus, Quisve animus, quod robur erat, novere phalanges Adversae toties fusae: cum praelia miscens, Aut clava, aut mucrone hostes caedente fugabat. Vos etiam Insubres, etiam gens clara Cremonae, Quondam fumivomis Venetorum obsessa metallis, Castelionaei Ducis acta ingentia nostis. Primus ibi ante alios cunctis qui cernuus urbis Conscendit miro ausu propugnacula tantae; Quem non saxa, trabes, et edaci pulvere flammae Deterrere unquam poterant, quin ferreus ille Hostibus in mediis vastam per vulnera caedem Spargeret, ac se se pulchra cum laude referret Ad socios, magnoque ducum legeretur honore. Ergo age clara viri tollamus gesta potentis, Spargamusque alacres victrici fronde sepulchrum. Martia Pina suo felix gratetur alumno; Cuius ob insignes titulos, ac nominis auram, Expulit hesperias longa obsidione, catervas. Nosque poetarum minimi (quando inclyta magni Facta Ducis merito nequeamus ferre cothurno) Saltem hoc mantoi recitemus carmen Homeri: "Candidus insueti miratur limen Olympi". 43. querela avis in Corillum sagittarium Dii, quibus est avium (si sit tamen ulla) potestas, Certaque plumosi solicitudo gregis; Cernitis ut largo pateat mihi pectus hiatu? Promat ut abruptum viscera nuda latus? Conterite authorem Dii tanti vulneris arcum, Ipseque pro alitibus porra Corillus edat. 44. de Surrento Delicias Phoebi, Musarumque ocia sentis, Dum surrentina gargara in urbe tenes. Nempe (modo veniat quod edas aliunde) recessus Non habet huic Helicon, mollis et Ascra, pares. Verum si colles tantum apponantur aprici: Sit tibi Surrentum delitiosa fames. Aere camaleon nutritur, rore cicada, Haec ea Surrentum dat tibi, pane caret. 45. tumulus Avali, principis Pescariae Armorum decus, et ter........Ror, quis preterit? heus tV Vove viator, hic Avalus ..... Est,. sua munera Mart.....I. Arma aderunt suspensa ro...Go per saecula, done.....C Labitur, adriacosque si........Nus Pescaria lustra.........T. Virtus multiplici fert ........... Alta haec ossa triumph....O: Sors abiit contempta, ni.......Tet suo acumine victo.....R. 46. ad Nicodemum fratrem Hoc tandem Nicodeme colligamus Portu vela, nec amplius modo huc, modo illuc, Per fluctus agitamur anxiosi. Nos qui relliquiae, superstitesque, Immani superavimus profundo, Iam laetum canimus celeuma, iamque Saltantes ruimus potiri arena, Et putri sale iam cutem madentem Purgantes, maris execramur undas. Grates ergo suas, suasque laudes Ore et corde rependimus Tonanti. Hic hic o Nicodeme roboramus Navim dente volubilem tenaci, Non sortis fidei dehinc parandam. Sat concredita vita nostra morti est. Nam tentare fretum quid est, mori ni est? Hic opes Nicodeme, opumque fastus Nos nec quam minimi aestimamus assis. Horum qui ambitione moliuntur Sub coelum solium, eminentiamque, Quo eunt altius Icarum aemulantes, Ruunt altius Icarum sequentes. Hii fortunae ita commodis anhelant, Ut quae finis eos manet, nec horae Tantillum ratione metiuntur. His tandem Nicodeme commoramur Sylvarum latebris, et his potimur Speluncis, ubi pax, et aequa vita est. Hic viri Nicodeme gloriantur Se solos bona vera comperisse: Qui deo, sibi, proximoque vivunt. 47. ad iram Ira vis praeceps animi, repente Quae virum turpas, adigisque in atrum, Quale vel Protei, vel erat Chimaere Pingere, monstrum, Unde laerneo recalens veneno, Huc meis repsti miseris medullis? Unde? dic fornax odii, canisque Spuma trifaucis. Credin abreptum hoc ideo fuisse, Quicquid est curae mihi, quidquid artis, Quidquid ardescit studii tuendae Pacis? an inquam Credis abreptum hoc ideo fuisse, Quod semel fracto ruerim capistro? Me sibi, ne frende, trahunt, trahentque Vulnera Iesu. En serenatis ut adest ocellis, Ut mihi, humanos miserans, pepercit: Tu breves frustra Eumenidum colubros Livida torques. 48. ad socios anachoritas Duremus socii, precumque nixi Propugnaculo, et unitate nostra Facti iam stabiles, nec huc, nec illuc Flectamur folio pares, quod aura Quaevis fert modico, ut lubet, susurro. Perstemus validi, nec utris instar Inflemur tumidae; sed hoc laborum Curramus stadium semel receptum. At cursu in medio, cavete, condunt Suas decipulas, suosque casses, Ter centum Genii mali et nigelli Qui circumsiliunt ab axe Pluti. Porro lachrymulis ubi precantes Dulcis laverimus pedes Iesu, Illi ne minimi aestimentur unguis. 49. de quodam anachoreta nimis ocioso Ni ego hallucinor has tenebricosi Per frondes nemoris, procul videre Macronem videor, novissimus qui Nobiscum accola factus est eremi, Ut quidquid segetum modo per urbes Mendici, modo de labore nostro Venamur, comedat, voretque lurco. Quid non semper edit, nihil laborans? Verum subdubito sit an Macro iste. Immo est, nam sedet hic, et oscitatur, Quod sedere suum est, et oscitari. Mirum si quid agat volumen istud Nugarum, simiusque ineptiarum, Quam torpescere, commodum ad laborem: Quam fervescere massicum ad liquorem. 50. flentes oculi ad cor O cor, ah cur plus nimio gravaris? Cur times tantum, nec amare discis? An tui, dic cor, sumus intuendo Causa doloris? Cernimus maesti siquidem bicornes Pingier templis lemures, nigrasque Sontium furcis animas voracem Ferre sub Orcum. Hinc sanguis frigens tremebunda currit Ossa per, circunque tuum tribunal (Noster es iudex) coit, et paventes Deserit artus. Omnis heu tunc artis inops, tuique Impotens, nescis quid agas miselle, Aut quid obiectes opis imminenti Desuper irae, Nosque laxata cute discolores Semper obiurgaris, et omnis in nos Culpa fertur, qui male ianitores Te tueamur. Tunc procellosas aquilone rupto Sublevas iratus aquas. Quid heu, quid Fluctibus mersi obruimur, pedesque it Fletus ad imos? Ne nimis saevi tibi cor, tuisque Ne cor ah saevi miseris ocellis, Sed Crucis causam memora, sed ipsa Vulnera Christi. 51. de sacello divo Ioanni Baptistae dicato Cui vestrum proceres, bonique cives Urbis sydereae, modo absolutum, Qualecunque, dicamus hoc sacellum? An tibi Petre? summa cui ligandi, Solvendique animas rogata cura est? Ecquid Paule tibi? quis aptior te? Te quis continuus magis, magisque Indefessus Evangeli ad labores? Sed nec Petre tibi, nec alteri (absit Livor coelitibus) sacramus aram: Aram, quae erigitur: favete laeti Baptistae nemorum, sacraeque eremi Cultori, ut nemorum, sacraeque eremi Cultores foveat, diuque servet. Baptista huic praeerit sacello et arae, Det nomen, titulumque, et illi, et illi. Vos quoque aligeri Deum ministri, Hinc hinc horrisonum vetate fulmen, Hinc hinc anguicomas fugate Diras. 52. de eodem O quisnam Superum novo sacello, Haud tofo, et pariis sito columnis, Sed crusta scopuli modo expedito, Huic nomen facit? o quis huius arae, Quodquod munus erit, favens secundat? An Baptista feras id obtineri Abs te? an, si quateris prece, assequemur? Sed non hanc refugis subire curam. Olim tu quoque vastitate rupum, Et sylvae latebris frui solebas. Qua re tu face quidquid est sacelli, Quidquid ara precum vovet, ratum sit. 53. ad Nicolaum Morosinaeum I papire, meum Morosinaeum Festina reperire, ubi moratur: Dic suos male torpet ad sodales Remigrare, nec esse tam negoci, Ut modo "venio", modo "venibam", Modo "quum veniam" rescribat ad nos. Ah tandem veniat, sonetque "veni". Hunc precare, vel arroganter urge: Demum provideat suo decori: Satis prospiciat suis amicis: Qui sylvis velut orphani vagantur. Quocirca si animo (ut solet) virili Praestet, huc avis advolabit instar. Quamvis nobilium modo hi, modo illi Contendant reditus vetare coeptos. Qui modo (nisi falsa nunciantur) Illum glutineis fovent in ulnis. Die ergo repetat suos amicos, De quibus, mora si trahatur, actum est. 54. blanditur Pauli epistolis Mi libelle, mi ocelle, corculumque, Et solaciolum mei laboris! Quem noctuque diuque savior, cui Assurgo tremebundus, ut quid omni Duriusculus es magis libello? Ut quid te asperulum, inviumque praefers? Qua re me puerum sat imperitum, Ignarumque tuae profunditatis Mammis admoveas, quoad virili Grandiusculus assuescar escae. 55. de illo: "Ductus est Iesus ut tentaretur a Diabolo" Inferni lemures, et monstra nigerrima Ditis, Vosque avidi umbrarum manes, quae audacia tanti Vexat, ut Authorem rerum vos omnium adorti Posse illum vestro sperastis fallere visco? Discite deformes animae, non ulla manere Gaudia vos post hac: summi aetheris. Illa fideles, Illa decent humiles vitas. Vos iure superbas, Candorem exuti, luitis caligine poenas. Hinc a luce procul miseri Cocytidos umbrae, Res alibi vestra est, ubi Pluto immania sceptra Sustinet ignipotens, vosque inter pendet ab atro Terribilis solio, flammasque impartit edaces: Sors ubi perpetuo vestra est obnoxia fato. 56. blanditur suis oculis Flevimus tandem ne oculi? an duas (ni Fallor) horas flevimus? o beatae, O salubres lachrymulae, o pusilli Pectoris imbres! An bibunt memphitica prata Nilum Largius septemgeminum? sitim ne Mollius sedat puteo profundo Usta Syene, Ut modo vestro recreor liquore? O mei dulces novies ocelli, Et favis Hyblae magis, et recenti Lacte! Sed aequa est, Nuncio, mens huc adhibenda, rebus, Ut nimis fisi, aut alacres secundis Frena laxetis cilio, malusque Repat adulter. Ille nam fallax, et adulter hostis, Versipellis, durus, atrox Cupido Iam faces, atque arma vocat, feroxque in Vulnera pendet. Ah niger daemon, violas ocellos Tun meos furtim? rapies amorem Foede Amor bellae Crucis? at velis no- Lisque, tuemur. 57. in furem At quis tam validi repertus, et tam Firmi pectoris, ut tibi impudens fur Non succenseat, et reclamet usque Ad convitia, et acriora dicta? Venisti siquidem hortuli ad vireta Succulenta mei, et negas negare Quemquam, aut Alcynoi, aut Adonis hortos, Tam vernos nec habere flosculos, nec Tam simillima poma fulgido auro, Qualia Hesperidum fuisse dicunt. Tu mei nihilominus corollam, Et solatiolum hortuli latro, et fur Suffuratus es. An tu ita optime hospes Solvisse hospitium soles? ita album Clam sub veste rapis trifurcifer fur Meum liliolum? cui et lac, et nix, Et rosae, et violae dabant honores, Minusque albidulae, minusque olentes? Qua re sacrilegas (sit ante dictum) Sacro trade manus viro piandas, Et facti facinus fatere furti. Nam, si te latet, ille flos stetisset Bellam ante effigiem benigni Iesu. 58. ad Christum oratio Lux mea (nanque tibi summus Pater omne potenter Credidit imperium mundi, seu parcere clemens Subiectis, seu iuste probes domitare superbos) Proh phlegethontaeis quae gens emersa caminis In me signa movet frendens? pessumque minatur Me dare? iamque tubas strepere, et clangoribus atris Accipio lituos, atque arma sonantia late. Me miserum quae nam facies? quae monstra? quis horror Urgentum lemurum? qualis quantusque catervas Ductor agit? spumasque atrox vomit ore cruentas? Ille Satan (ni fallor) erit: qui adversa volutat Castra, pudicitiae invasurus moenia nostrae. Et quis ego? ut veniam contra? summaeque ruinae Me obiiciam? cui nulla, acies, nulla arma, nec ulla, Quod magis ad Martem facit, experientia belli. Ergo age Christe meos legatos excipe: qui sunt Et lachrymae, et gemitus, et quae suspiria tygres, Et quae sarmaticas valeant inflectere cautes. Te coeli, terraeque potens, te maxime regum, Quem trepidant manes victi, cui coelica paret Militia, unum oro, da invictum pectus, et arma, Daque triumphatis me me hostibus altius ire. 59. Cyrillum increpat, quod ignaro literarum | paulinas donasset epistolas O qui nobile solitariorum Effulges specimen quot extiterunt, Quot ve sunt modo, quot ve erunt deinceps, Mallem aut Chrysogono, aut mihi dedisses, Quam isti delicias peritiorum, Pauli scilicet aureum libellum. An sat commodus ille, idoneusque Hortifossor habetur, ut libellum Tam bellum, aureolumque, melleumque Docti susciperet manu Cyrilli? An Cyrille habilem esse censuisti Durum foenisecam explicare Paulum? Is quanto magis utilis ligoni; Is tanto minus utilis libello est: Cui nec littera quamlibet minuta, Nec tantillus apex patet figurae. "Verum, inquis, bonus est vir". Ah cachinnor Ut huius bonitas homuntionis, Qui bubulci ad aratrum ineptit, aptet Se se Pauli ad epistolas profundi. 60. de Nicolao Maurocaeno sive Morosinaeo Est mihi ad venetas iter lacunas: Ut inde omnimoda protervitate Furer doctiloquum Morosinaeum, Nostrae praesidium sodalitatis, Nostraeque auspicium iubarque eremi. Illum subripiam, suaeque matris Extirpem vetulae sinu licebit, Quae verbosum, et anile nescio quid Miscens blandiciis, et udo ocello Stillas callidula eliquans minutas, Hunc nobis adimit: satis, superque Morosa est mulier, morosiorque, Quam quod expediat Morosinaeae. Quin natum memorat semel sacrorum Oblatum officio? quibus parentum Impium est pietatem anteferre? Quare audaculus hunc ego admonere, Immo liberius volo exprobrare, Furarique suis Morosinaeis. 61. moerens anima in Christum pie invehitur Me ne supervacuis et adhuc insistere curis? Non posse obstructam coeli recludere portam? Illam quandoquidem crebris posco ictibus, illam Excutio, impello, clamores insuper addo Solicitus, donec pene iam labefactus amaras Prorumpo in lachrymas, et me me in limine sterno. Siccine evangelicae iuxta promissa salutis Ianua pulsanti mihi iam reseratur Olympi? En ego, qui toties supplex tero limina templi, Amplexusque aras teneo, pedibusque volutor Christe tuis, animo fassus contagia vitae Tanta meae, tepidoque oculi mihi fonte liquescunt: Necquicquam crucior. Ne ah clementissime Iesu, Ne patere hanc animam spe, quam tenet anxia, labi. 62. de sanctorum beatitate Mens diu siccis peregrina terris, Iam Dei fontem sitit ad perennem, Iam satis vitae penitus caducae Turbida vixit. Pugnat abruptis laqueis vetustae Carnis educi exilio, suaeque Dulce iam littus patriae relata Visere gestit. Fortius terrae patimur ruentum Tot procellarum, tot adhuc laborum, Laeta cum sensu memori tenemus Iubila Coeli. Quis triumphalem sat alacritatem. Illius regni aetherei? quis auro Tecta fulgenti, niveisque gemmis Condita promat? Limus, et quicquid maculis nitorem. Inficit, quicquid graveolentis aurae Fumat e stagnis, procul a Deorum Sede recedit. Non ibi glebas queritur praeustas, Seu trahant rimas Cane sub flagrante, Seu decembrali rigeant sub arcto, Durus arator. Ver ibi sertis alimenta florum. Praebet aeternum, variatque nedum Tot coloratos, sed odore miro Spirat amictus. Mobiles aurae, Zephyrique lenes, Et iugi ripas decorant virore, Et ferunt multo variata sylvis Poma decore. Aureo laeti Genii colore Post triumphantem glomerantur Agnum, Et choros ducunt, et agunt ovantes Ore paeana. Quisque Divorum sua per trophaea Gloriam pulchri tituli reportat, Aut quibus victor stygium palaestris Fuderit hostem, Aut tyrannorum veluti furentum Spreverit crates, clibanos, ahena, Ut sequi Regem cruce sub beata Posset Olympo. Iam tenent portus, vacuique tandem Colligarunt vela cadente fluctu, Navitae digni, qui oleae coronas Aethere sumant. Iam canunt iunctis clypeis receptu, Post tot obiecti capitis pericla, Milites digni, qui onerent superno Tempora lauro. Iamque coelestes animae levant se Se catervatim Lachesi perempta Sub thronum Regis, pariterque laeta Voce resultant. Hic suum Regem Proceres honorant, Praedicant, mirantur, amant, loquuntur; Hic Dei nomen tonat; hic labores Dona sequuntur. Hic bonos cives amor unus, una Claritas miscet, penetrantque se se Mutuo tamquam vitreos, nec ulla Nube nigrescunt. Est idem cunctis quod inhaeret uni, Id volunt, noluntque, pares amici. Oh quam felices gladios, quibus gens Tanta perempta est! Vosque felices lachrymae tot ante Noctibus fusae vigilanter, et vos Antra, sylvestresque dapes, et horrens Cultus eremi. Hoc quidem coelos rapiunt agone Seduli Athletae sibi se negantes, Nunc in aeterna sine fine laeti Pace quiescunt. 63. ad Cyrillum Quod Cyrille tuus stat hortus acrem Ad Notum oppositus, quod a Favoni Flatu sepositus, quod alter haurit Opimum, quod opimat alter haustum, Dicis nec minimum virentis herbae Cultori areolas tibi referre. O malae areolae, malique venti, Quorum qui humidulo madescit imbre, Hunc Cyrille, ais ustulare betas: Et qui siccat, agitque ab axe nubes, Hunc idem asseris irrigare betas! O inquam degeneres, malique venti, Qui praevertitis ordinem, nec ipsi Meo sufficitis dapes Cyrillo. At non est (fateamur) o Cyrille In causa, nec amaror Austri <agentis>, Nec dulcor Zephyri negantis auram: Sed iucunda, frequens, vigilque cura Librorum, quibus unus accolarum Deserti magis excubas. Proinde Pro porro ambrosiam, pro acore caepe Suggis nectareum magis liquorem: Nam libros sequeris, fugis ligonem. 64. de aureo vase, in quo Eucharistia servatur Urnula, quam gemmis auroque nitere videmus, Quaeritur angusto quid ferat in gremio. Est precium quo non aliud preciosius: ipsa, Quod rerum amplexus non capit, ecce capit. 65. blanditur suo ligoni Amo te merito ligo ligonum Antistes, nitidi minister horti. Nam quantum est, vel erit, vel ante constat Tot iam secla fuisse sarculorum, Nemo te melius repurgat herbas, Unde tot sata, multiplexque vernat Pubertas holerum, decusque florum. Tua namque opera nemus virentum Betarum superat, suosque late Dat lactuca dapum quies lacertos. Non est dicere quanta brassycarum Sit vis: dispeream nisi praealtis Se herbae subiiciant pares cupressis. 66. ad Deum Patrem de Filio Aspicis alme Pater pro me quamque impia, quamque Fert indigna Puer tuus ille simillimus agno? Ille tuus Puer innocuus, Puer unica proles Qui tibi, tam dira laniatur caede, nec illi Parcis, ut e stygio me servum carcere ducas? Nonne hic expulsor tenebrarum, authorque dierum? Hoc duce nonne vetus patuit pereuntibus error, Et datur ad nostram via, lux, aditusque salutem? Tu Pater, ah, crucis horrenda sinis arbore natum, Dilectum natum rescisso corpore figi? Turpius an tanti genus est cruciaminis? ambos Ille pedes, ambasque manus traiectus ahenis Ut pendet clavis! ut apertum vulnere pectus Sanguineum manat fluvium! ut compacta cruore Caesaries rubet! transfixo vepribus horrent Serta tenus cerebro! cervix ut languida prona est In latus! ut livent oculi! ut defossa cavantur Tempora! ut ora trahunt retrahuntque per ilia tristem Languentemque animam! Cernis spectacula tanta haec O Pater, et pateris? mitissime conditor, ut me De morte ad vitam revoces, tua pignora torques. Ista meas decuere manus, decuere pedesque Vulnera, cuspidibus clavorum pervia duris. Sic haurire latus mihi lancea, sic mihi frontem Debuerant haurire simul rigidissima serta. Quid sputum? quid amarum fel? quid amarior ipso Felle iocus mordax? an visa nocentior illi Crux ligni, cruce linguarum? oreque subsannantum? Eya agite o sensusque mei, mea mens, mea quaeque Vis animi, fluite in lachrymas, in flumina, in amnes. Flete oculi miseri, pro me quod ab aethere labens Huc deus, ad facinus mortem subit omne piandum. 67. blanditur Cyrillo sarrienti Tu tandem requiesce mi Cyrille, O mi care Cyrille, tute tandem Sub lauru requiesce digne lauro. Nam quod te assiduo eneces labore, Glebas excutiens Canis sub aestu, Non laudo, expedit interim ociari, Umbellasque subire te decentes. 68. de passione Domini Heu me mens mea Iesus, heu meum mel, Meae deliciae, meique flamma Dulce urens animi, meusque ocellus, Qui cum saepe loqui, et bonas solebam Noctes ducere pervigil fruendo; Heu me heu me miserum miserrimumque, Iesus se obtulit impiis, et ultro Ille ille in cruce contumeliosa Fracto corpore mortuus pependit. Ah lupi rabidissimi ah quod Agnum, Tam bellum Agnum odio, et neci dedistis. Ah Gryphes rigidi, famelicique, Siccine abripuisse vos Columbam? Sic inquam abripuisse vos Columbam Mellitam, niveamque, et elegantem? Ac demum truculenter immolasse? Lugete o scopuli, aridaeque rupes, Aut si quid scopulis, et aridis est Rupibus magis horridum, et rebelle. Immanes siquidem ferae gemiscunt, Et nigri colubri, et breves cerastae; Unus saevit homo, exuitque sese Humanis, ut id omne quod ferarum est, Ut quod Caucasi, Atlantis, ut quod Aethnae Amens induat, utque crudior sit, Ut sit frigidior, magisque durus Quavis tygre, draconeque, et molari. Insontem ne hominem ipse sons cruentis Invadit manibus? spuit? flagellat? Subsannatur? acerbat? ossa tandem Tot disiecta flagris, cruci duorum Inter corpora destinat latronum? Sol ferruginea impeditus umbra Tam diram abstinuit videre mortem. Tellus quassa, petraeque scissae, et urnae Sanctorum cinerum repertae inanes Haud magno sine teste nosse rerum Authorem fremuere: perstat unum Immortale animal, negat, resistit Velle agnoscere amabiles Iesu Mores, et documenta veritatis. Tu vero bone Iesu, et ultionum Spretor, carnifici tui cruoris Indulges homini, Patrisque pro illo Exoras veniam, poloque adactum Tam tibi oppositum oscularis hostem.