CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus FOLENG_T.most-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FOLENG_T.most-03.xml.

Documentum FOLENG_T.most-03.xml in db pdill0


Traxerat undarum revolutio Siccaboronem Ad littus sanum corpore, mente nihil. Vult plus quam maium, zurat chiodumque piantat Infima Plutoni tollere, celsa Iovi, Vultque potestatem Neptuni prendere vultque Hos Super imperios unicus esse deus; Vult sua sit coniunx Pallas meretrixque Diana Et iam facta vetus sit rufiana Venus; Mercurium doro vult apiccare soghetto, Cuius ad officium Mars manigoldus erit. Solus solettus furiosa mente caminat Et sibi mangiandi plurima voia venit. Non leo sic rugit quando ventrone famato Bestia non griffis capitat ulla suis. Ergo procul vidit celsam per culmina turrim, Ad quam sollicito cum pede brancat iter. Haec erat immensus tendens ad sidera fungus, Culmine qui tundo iugera multa tegit. Quattuor hic pulices armato corpore stabant Et sub fungino tegmine quisque iacet; Pinguis in aguzzo rostitur lendina speto, Sub qua carbonum grande brasamen erat. Expectant pulices quod sit bene cocta famati, Hanc et adocchiatam Siccaboronus habet; Accanegiatus erat, scarpasque pedesque gigantis Mangiaret sancti cruraque Christophori; "O socii - dixit -, vobiscum ducor acenam, Me vester quoniam rostus odore guidat". Unus respondet: "Non hic, compagne, taverna est, Albergum quaeras in meliore loco". Siccaboronus apro similis cito fervet in ira, Cui frons de colera tota bianca venit; "Per Stigiam - dixit - dabitis cenare paludem! Gentilezza negat quod dare, forza dabit." Cui responderunt: "Per forzam tollere visne?"; Siccaboronus: "Ita, sufficientus ero". Non suportarunt Pulices ea verba superbi, Targas et brandos sguainavere suos; Siccaboronus enim prestus iam traxerat ensem, Quem semper secum per mare nando tulit, "Ah, trincaores - gridat -, gens apta tavernae, Non vestras timeo, brutta canaia, minas." Sic ait, et spada facit illos stare dalargum Et velut in canibus granfiger ursus erat. Circumdant illum pulices saltonibus altis, Nam cum bellatur saltat in astra pulex. Siccaboronus habet stortam non lamine ferri, Sed faber ex dura condidit ungue viri. Hoc genere armorum Pulices natura spaventat, Quapropter superat Siccaboronus eos. Vipera sembrabat sticiosos infra leones, Vel non castratus bos magis intra canes. Per nullum pactum sgomentabatur ab illis Et rubeo multas fecerat ense plagas. Unus at ecce pulex dardum slanzavit acutum; Ad padellam oculos Siccaboronus habet: Dum mirat dardum venientem, saltat in altram Bandam, ne talis botta necaret eum. Numquam vista fuit leonissa legerior illo, Cum saltans pariter movit alhora pedes. Adiunxit pulicis spallam fendente sinistram, Quod latus ad dextrum spada calata fuit. Non tamen assaium fuit hanc fecisse prodezzam: Se levat ad caelum forsitan octo pedes, Octo dico pedes moschini saltat in auras, Et super alterius percutit ense caput. Non elmus durat, quamvis sit scorza lovini, Millibus in pezzis fractus ad astra volat; Squartat et in tenero callat ventramine ferrum, Sic duo iam pulices Tartara nigra petunt. Tertius ecce pulex incautum Siccaboronem Post cuppam chioccat proditor, ille cadit; Ille cadit, sed non aliter sua gamba resurgit, Cum tangit duram sgonfia balla petram; Inde magis factus colerosus Tartarus heros Nettum roverso truncat utrumque genu. Ultimus expavit, scapolat saltonibus inde, Quem desdegnatur mens generosa sequi: Elevat orgoium, post unum currere temnit, Sed vadit longam pro satiare famem. Incipit ante focum rostitam mandere lenden, Omnia cum totis carnibus ossa vorat; Mox uvae granum tribiani repperit unum, Quem bibit, et musto factus alegrus abit. Strapassat montes, strapassat flumina, valles, Tandem iunxit ubi campus uterque furit, Dico, muscarum formicarumque catervae Stabant iam guerrae pro dare signa pari. Hic erat in medium campagnae testa cavalli, Non procul et veteris crappa stat ampla bovis; Intus mille salae, camerae talamique decentes Et loca squadrones apta logare duos. Muscas testa bovis, formicas testa cavalli Continet, has circum bastio fortis erat. Formigenum testam, potius quam nuncupor urbem, Muschifur insidiis clauserat arte suis; Muschifur octipedum ragnorum maximus est dux, Qui dare formigen venerat abus opem; Condiderat largum sua gens ragnina stecatum, Quem sbusare potest artelaria nihil. Ter centum vigilant noctesque diesque pedocchi, Semper et in muris "Fac bona guarda!" gridant. Ipsorum regem Fitfolgel nomine dicunt, Qui gelvelphivi portat in ungue fidem. Caganiellus ibi formicis donat aiuttum, Qui pulicum plenas vexit otanta rates; Boscosam sub iure suo tenet ipse Lasenam Subque suo imperio silva Canina iacet. Hic erat et cimicum Putrifola nomine princeps Totum Lettiriae possidet ipse fretum. Hos inter campos fit maximus ergo travaius: Presones mutuo scaramuzando piant, Implent horrisono bombardae nubila "tuf taf" Et faciunt fummo sidera nigra suo. Quis posset tantae strepitum narrare canaiae? Tamburri, gnacarae, timpana, corna sonant, Saepe corerias faciunt saltantque deforas Et Stradiotorum grisa cavalla rotat. Terra coverta tremit squadronibus, aethera nutant, Audiit Inferni talia bella pater. Talia bella pater baratri praesensit et inquit: "Nunc ego contentus, nunc ego ricus ero". Vulcanum clamat, qui zoppegando venivit Et dixit: "Quidnam rex mihi Pluto iubet?" "I, cito - respondet -, canutum avisa Charontem, Qui per sex giornos evigilare velit Et videat si forte levis sua barca foratur, Cui tua suffragium nempe tenaia dabit. Si lamentatur non tantam posse fadigam, Dic quod ego mittam nunc Graficanis opem. Post haec portabis cunctis mea iussa diablis, Quos ad pallazzum fac properare meum". Ergo Vulcanus non rem bis dicere fecit, Tamburri sonitu per loca caeca tonat. Plutonis cito fiunt attria plena diablis, Ac ibi consilios instituere suos. Pluto iubet cunctas baratri scopare masones; Sub quibus albergum tanta brigata capit. Corniger extemplo sua spaciat antra Minossus: Hic animas pulicum foeda libido rapit. Cerberus ignivomas aperit latrando ganassas, Ad quas muscarum turba gulosa ruit. Formicas niger expectat Sathanasus avaras, Optima spazzatur concava foppa quibus. Sed muscolinis aperit Draganizza cavernas, Qui circa buttas imbriagare solent. Sanguine viventes optat Malabranca tavanos, Non cessant morsu qui stimulare boves. Stantes ad stradam Cagnazzus mirmiliones Allicit et grottas collocat intra suas. Foetentes cimicos guastantes tecta, letiras Astaroth in bronzo valde bulire facit. Sacrilegos avidosque caput violare pedocchios Sollicita miseros Belial ungue terit. Sic miseris almis poenas statuere diabli, Quas expectantes bella futura vident. Protinus ad mundum Furiae venere malignae, Spargere quae vadunt semen ubique suum, Semen vipereum, semen quod toxicat almas, Semen quo mundo tanta sinistra cadunt. Hoc urbes multae cascarunt semine, namque In se divisum labitur imperium; Nascitur hoc inter proprios discordia fratres, Hoc veniunt pestes, iurgia, stupra, neces. Tesiphone centum gremio fert torva cerastas Et serpentinas it lacerando comas: Nunc huc nunc illuc per muscas seminat angues, Inter quas rabies dentibus atra fremit. Defunctos offert natos ante ora parentum, Concipit ac animos saeva Megaera truces: Heu heu, formicae, tantam caveatis Erynnim! Contra diabolicos est opus ire canes. Alecto interea stimulabat Sanguileonem, Cuius magonem pestifer anguis habet. Ipse facit subito magnum ragunare senatum: Nuper arivatus Siccaboronus erat, Cui per conseium datur omnis maxima campi Libertas, quoniam sanguinolentus erat. Cursitat huc illuc, animat cum voce timentes Soldatos pavidam nil trepidare necem, Supra panarottum urget furibunde cavallum, Multorum furias plus furiare facit. Ordine componit per longum quinque phalangas: Sgnifer zenzalae prima caterva datur, Mirmilioneam guidat Mirpraedo secundam, Tertia sub valido Sanguileone bravat, Quarta tavanorum regitur sub Scannacavalla, Sed quintam pro te, Siccaborone, tenes. Alta spiegantur vexilla strepentque per altum Aera trombettae, mille "taranta" sonant. At Mirnuca videns inimicos esse paratos Instituit longo tramite quinque squadras: Fidfolgel primam regit, octo mille pedocchios, Putrifolae cimicum turma secunda datur, Granestor terzam, sed quartam Caganiellus Guidat, Mirnucae postera squadra manet. Iam magis alter erat campus vicinus ad altrum, Ponitur in restam lancea silva procul. Utraque gens altum levat arma gridando fragorem, Quod caelum paret velle tornare zosum. Sgnifer primus adest, cagafocum spronat et urtat, Quem zenzalarum grossa caterva seguit. Huic incontra venit Fitfolgel supra locustam, Quae velut alphanae fortia, fortis erat. Plus maravigliosam giornatam plusque cruentam Non umquam potuit tradere penna libris, Quam modo cum tanta venio contare paura, Quod quasi principium non dare Musa potest. Nec sub rege quidem, nec sub duce principe turba Tanta recolta fuit, quanta recolta modo. Montagnae reboant frifolo clangore tubarum, Muschifur ignivomos sgombrat ab urbe tonos. Ecce locusta venit, Fitfolgel portat adossum; Dum currit, sabiam mittit ad astra levem. Limaghae cornam pro lanza Sgnifer abassat Contraque Fitfolgel praecipitosus abit, In medium pectus lanzam primarus ataccat, Frangitur et trunchi sidera mille petunt. At Fitfolgel habens hastam, quae est gamba cigalae, Percutit et stratum Sgnifera misit humo; Non illum curans distesum lassat arenae Cumque locustino tela subintrat equo. Iam mistura tenet zenzalas atque pedocchios, Incipit horrisonam stolus uterque brigam. De lancis unus milionus frangitur, unde Qui cascat, qui non, hic necat, ille morit. Mille roversatas zensalas atque pedocchios Sotta cavallorum calcibus esse vides. Fitfolgel passat, banderam Sgniferis arctat, Quam rapit, et terrae folta per arma tirat. Protinus hoc viso zenzalica turba scapinat Nilque scavalcato rege fugire pudent. Quando sbaratatos vidit Mirpraedo cosinos, Mirmilioneos spronat ad arma ladros; Ast alia banda cimicos Putrifola movit, Has inter squadras quisque pedester erat. Ut prope Mirpraedo celeravit, culmen aristae Torquet, ut occideret vulnere Putrifolam. Ipse sed e tasca traxit duo grana ceserchiae, Artificioso tota piena foco; Dum Mirpraedo tirat, ballottam concitat unam, Quae de bombarda ceu vomitata volat. Hanc non expectat Mirpraedo, saltat, et illa Mirmilioneos conterit octo viros. Dum simul hi certant et dant pro pane fugazzam, Miscetur cimicis mirmiliona cohors. Ingrossata magis facit atra bataia spaventum, Aethera diversus rumpit aperta gridor. De testis, gambis, polmonibus atque figatis Deque coradellis terra coverta rubet. Ast aliquantillum sese Mirpraedo retirat, Fitfolgel squadras pellit ubique suas. Sed cito Sanguileo porcelli corripit hastam, "Eya, valenthomines, me seguitate!" gridat. Sic ait, ante alias muscas ferit ilia grilli, Prosequitur regem cetera turba suum. Omnia pulvis erant, quem volvit cursus equorum, Soldati dubitant quae sit amica cohors. Dum male Fitfolgel zenzalas menat inermes, Sanguileo iungit, "Guarda, pedocchie!" gridat. Fitfolgel scutum porgit de semine fungi, Is nil de valido Sanguileone timet; Sors tamen hunc rapuit: porci pilus inguina transit Deque locustino tergore lapsus obit. Non procul intornum cimicos rex Sgnifer habebat, Quem scavalcatum prendere turma studet. Stringit Sanguileo grillum saltatque per illam Putrifolae gentem, quam dare terga facit. Vadunt in rottam cimices ut squadra caprarum, Quas leo grignanti dente famatus agit. Sgnifera Sanguileo fecit montare locustam, De qua Fitfolgel mortuus exciderat. Ergo pedocchiorum stolus calcanea voltat Atque locustinos retro speronat equos. Sanguileo incalzans it mescolatus in illos, Quos semper rubeo svenat ut ense grisos: Cui mediam testam, cui brazzum spiccat ab armo, Tecta cruentosis carnibus arva latent. Sed tamen indretum subito quod tornet oportet, Nam sua Granestor prestiter arma ciet; Festucum faeni pro lanza primus aferrat Et forbesinam stricte speronat equam; Ista bifurcatam gestat mala bestia caudam, Ob cuius rapidam surgit arena fugam. Sgnifera miravit, medio cui pectore ferrum Intrat, et ad Stigios it pover alma focos. Postea muscarum minitanti voce catervas, Schiappat, ut aequoreas Tygris et Arnus aquas, Urtat et atterrat soldatos atque cavallos, Semper habet gentem post sua terga nigram. Non supportatur Granestoris alta prodezza, Quaeque piat turpem musca repulsa fugam. Mille roversantur sine musca ad littora grilli, Mox fugiunt sellis caeca per arma vodis. Sanguileo et magnus Putrifola grande comenzant Bellum, qui mutuo vulnera plura dabant. Scannacavalla suam banderam tollit ad auras, Pampognam striccat, turba tavana sequit; Hunc bene Granestor, muscas dum cazzat, adocchiat, Quem cito voltato prestus asaltat equo. Tam possenta fuit lanzarum botta duarum, Quod lunae tetigit fractio trita pedes. Forbesina dedit nec non pampogna stramazzum, Speronata statim quas relevare facit. Iamque comenzabant tegnam gratare vicissim, Quando tulit campo Caganiellus opem; Supra zaninos seguitant pulicina fabenses Agmina, sed primus Caganiellus adest. Quendam terribilem passat sua lanza tavanum, Mox quo maior erat calca, speronat equum. Non, mihi si centum linguae, describere possem Terribiles bottas horribilesque sonos. Tota fracassatis asprescunt littora lancis, Sanguinis ad panzam flumen aguazzat equos. Invilupatus erat per totum campus uterque, Qui stant, qui scapolant, hic morit, ille necat. Voces innumerae seu plorant, sive minantur Aut animant pavidos, aut scapolare monent. Pulverulentus erat garboius ad astra levatus, Nil nisi per terram corpora morta iacent; Tamquam cornacchiae volitant per nubila testae, Coratae, milzae, brachia, terga, manus. Cum brandis finos audis spezzarier elmos, Spata ferit spatam scutaque scuta terunt. Qualis garboius, qualis travaiatio fitur, Quando fasolorum caldar in igne bulit, Talis erat dum musca cadit, formica resurgit, Dum zenzala ferit mirmilioque parat. Grillos, pampognas, zaninos atque locustas Innumeras cernis rubra per arva mori. Sed quid Olympiacos video tremolare Penates? Quid mare, quid terras nox tenebrosa rapit? Numquid, philosophi veluti dixere vetusti, Vult brusare simul cuncta creata Deus? Heu, quia terribilis non est nisi Siccaboronus, Qui moschinorum castra movere parat. Ante suos oculos scampabant mille tavani, Zenzalae, muscae, mermiliona cohors; Hos formicarum pulicumque potentia cazzat, Hosque valorosus Caganiellus agit. Ergo leonis habens iram canegiatus achiappat Brandum cum targa moxque speronat equum; Namque sui fugitant: schioppat creppatque dolore, Extra squadronem primus in arma ruit. Dumque ruit, proprias cernit dare terga cohortes, Unde manum rabido mordet utramque grido; In qua parte fugam rapiunt, se prestus aventat, Urtat et occidit quilibet ante venit. Qualis in inverni guazzoso tempore torrens De montagnarum culmine praecipitat, Talis agrezzat equum panarottum Tartarus heros Atque hostes pariter snembolat atque suos. Ut bombarda secat densatas illico squadras, Taiat, sfrantumat, dissipat arma, viros, Stendardas praprias aliasque superbus aterrat Sic hastes taiat, sic simul ense suas; Nec muscas guardat, nec grillas, nec cagafocos, Destreros pariter tratque sosopra viros. Iungit ubi montem de martis Caganiellus Fecerat, unde gridat: "Guarda, ribalde pulex! Sic, renegate canis, per te mea castra ruinant? Sanguine sic gaudes te spegazare meo?" Inde suis conversus ait: "Qua, brutta lovagna, Curritis? Erga unus vas dare terga facit?" Dixerat, et dentes pariter brandumque restringens In pulicum regem fartiter arcet equum; Ad caput ecce tirat, scutum fracassat et elmum Inque duas quartas Caganiellus abit. Deserit hunc mortum, formicas inter anhelas Incipit ad nubes mittere terga, manus, Mittere spalazzos, laceratas mittere maias, Sanguine sbroiatus carnea frusta tridat. Confugiunt cimices, quod habent post terga diablum; Granestor cernens: "Volta, revolta! - gridat -; Volta, revolta cito! Quo tendis, Siccaborone?" Sic retro clamans it retrovare necem: Ille revoltatus stoccatam vibrat in illum Punctaque per mediam transit aguzza tripam. Granestor moritur, qua morte gridatio magna Nascitur, et pulices corripuere fugam. Versus equi testam ricolant Granestoris arma; "Guarda - gridant -, guarda: Siccaboronus adest!" Ad terram butant alabardas, scuta, balestras, Ut magis ad cursum sit sua gamba levis; Nullus afrontatur, calcagnos quisque revoltat, Confugiunt gentes confugiuntque duces. Putrifola ante alios rancabat supra cigalam, Post quem dimittit Siccaboronus equum. Iuncta cigala fuit panarotto prestiter illo, Putrifolae tardat Siccaboronus iter; Corripit ambabus manibus spadamque roversat Testaque de spallis netta spicata volat. Tunc Mirnuca nimis tardatus convocat omnes Ragnos: "Eya - inquit -, me seguitate simul, State simul stricti, mea numquam linquite terga, Namque facit grandes stricta caterva provas". Dixit, et in restam ponens cum tergore lanzam Agmina praecipiti cuncta traversat equo; Gens illum ragnina sequit spronatque cigalasi, Heu, miserae muscae, vestra ruina venit. Contremuere poli quando Mirnuca tavanos Agreditur spezzans scuta virosque necans. Aethera terribilis subito gridor alta momordit, Cum Mirnuca procul vistus in arma fuit. Quis bene Mirnucae vastum narraret asaltum? Quisve suas posset recte docere provas? Fronte minax urget celerem sperone zaninum, Protinus hoc viso gens fugitiva redit. Exuperat strepitu Mirnuca tonitrua caeli, Vel quando salsas turbo subintrat aquas. Flamma per ardentes stipulas Mirnuca videtur Vel Padus avulso littore quando ruit. Mille roversavit mortas sua lancea muscas, Ante petivisset quam sfiacata polos. Sfodrat ab armato brandum galone coruscum, Quo cito per nebulas brachia trunca volant. Nullum quippe trovat, dum taiat, spada riparum, Nulla piastra, licet sit fina, stare potest. Ad terram vadunt stendardi Siccaboroni, Qui nil, quod facitur post sua terga, videt. Iamque super fossas urbis furibundus arivat, In quas praecipitat se pulicina domus: Siccaboroneam potius quam cernere frontem, In fossas rumpunt colla cadendo giusum. Ecce super muros apparet Muschifur altos: Grossa tirat vasto robore grana fabae, Merlorum pezzos vibrat mediosque caminos Ac paiae grossos castra per ampia trabes. Siccaboronus habet iam portam, Muschifur obstat, Merlos et domibus tecta revulsa iacit. Introit ipse tamen solus Tartaricus heros, Quem sua, nam trepidat, gens seguitare negat. Muschifur ex tempio facit omnem claudere portam, Sic miser in trapola Siccaboronus erat: Muschifur et grandis ragnorum squadra seraium Circa valorosum conseruere ducem. Ergo velut porcus singiarus corde gaiardo Se cito mastinos scaliat intra canes, Muschifur exclamat: "Tua nil possanza iuvabit, Nil tuus ardirus, nil quoque fortis equus. Te nunc, o infelix, omnino morire bisognat Inque brevi noster tempore preson eris." Siccaboronus ait ridens: "Accede prius tu, Impresa est mortis si tibi tanta mei". Muschifur attollens mazzam, quae summa granarae Pars erat, ingentem lassat abire plagam. Sed colpum scontrat cum brando Siccaboronus Inque duos troncos mazza taiata cadit; Inde super testam geminis Muschifura palmis Colsit et ad bassos dividit usque pedes. Illa ruit subito defuncti machina ragni Et moriens largo sanguine bagnat humum. Quapropter dardi, lanzones, saxa, gianettae Hunc agitant pluviae more furentis aquae; Vix reparare potest tantam se contra brigatam: Iugiter armorum spissa procella fluit; Spennacchiatus erat cimmerus desuper elmum, Spezzatur brazzo targa repente suo; Icta celata fabis resonat grossisque fasolis, Cui ciceres trino cuspide valde nocent; Semina spinazzae peracuta cientur in illum Et sua sunt porci membra ficata pilis. Qualis gente leo gentisque gridore citatus Non vult sdegnoso corde timere necem, Talis es octipedes trans ragnos, Siccaborone, Cui semper decoris fama perennis erit; Praesentem mortem cernebas nec tamen umquam Falce valentisias fregit iniqua tuas. Maxima tunc etiam campagnae guerra furebat, Gens tamen in voltam Sanguileonis erat: Ipsam Mirnucae vastissima forza repellit, Squartat soldatos, spingit et urtat equos. Numquam facta fuit tam cruda barufola mundo, Nil nisi per terram membra taiata micant. Grandes mortorum vadunt ad sidera montes, Quae sunt alba prius, sanguine rossa modo. Pulmones, milcae, lardi, ventralia, nemboy Saturni adiungunt foeda per astra domos. Una corada Iovis mostazzum colsit et uno Sol ventronazzo tractus ab axe fuit. Dumque accumbebant epulis Ganimede ministro, Ecce super mensam plurima membra cadunt: Vel brazzus ragni, vel gamba cruenta pedocchi; Vel cor moschini, vel pulicisque caput. Scuta, fracassatas lanzas, vexilla, cavallos, Traiectos dardis vix mare, terra capit. Non plus schierarum modus, ars servatur et ordo, Non plus libertas ceditur ulla fugae; Nam sua per circum distendunt retia ragni, In quibus, ah pietas, quanta brigata cadit! Non passare queunt muscae, trapolantur in illa, Quas ragni crebro cumpede circa ligant; Illic moschini, zenzalae, mirmiliones Millibus in groppis se sgathiare student. Scannacavalla tamen fugiens tam fortiter urtat, Inque plagis faciens grande foramen abit; Multa tavanorum potuit scampare caterva, Retia nam ragni forza tavana secat. Sanguileo supra Mirnucae percutit elmum, Quem terit, et largum vulnus in aure facit. Se Mirnuca videns elmi sine parte feritum Spatam cum duplici menat inique manu; Illa super targam subians disquartat et inde Per medios dentes arma virumque secat. Mirpraedo vidit morientem Sanguileonem, Flevit et: "Heu - dixit -, vincimur", inde fugit. Hunc Mirnuca tamen iungit spadamque sub anca Vibrat et in quartos decidit ille duos. Ergo trucidatis ducibus Moschaea necatur Tota nec una quidem vivere musca potest. Formicae, pulices, ragni "Victoria!" clamant, Trombettae "tararan" iam frifolando sonant. Solus in urbe miser certabat Siccaboronus Iamque suum centum vulnera corpus habet. De passu in passu tirat se retro fiaccum, Saepe minazzanti voce spaventat eos. Sed nimis est grandis quae iugiter illic arivat Turba tirans lapides, ligna fogata, trabes. Saepe soteratur saxis, at fortiter exit Ac sboientata saepe pilatur aqua. Denique tam vastus summa de turre fasolus Cascat et horrisonans callat inique zosum, Qui super elmettum colpivit Siccaboronis, Sic rex illisus membra momordit humum.