CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus FOLENG_T.agio-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FOLENG_T.agio-04.xml.

Documentum FOLENG_T.agio-04.xml in db pdill0


passio Anastasii monachi Hic vir Persa genus Baio e genitore creatus Callenti quidquid Zoroastres repperit arte In magica, fertur qui mox risisse sub auras Editus aetherias, saeclis memorabile monstrum. Hanc ipse et puerum teneris instruxit ab annis. Cosrois arma diu sub signis ferrea regis Gessit utraque valens virtute, animique manusque, Illius in solymos bellantis castra secutus, Dum tantas hominum strages, incendia tanta Miscuit, et rigido bacchatus in omnia Marte est. Non templis cupidae parsere horrentibus irae. Miles inexplendus ius calcat, fasque profanat; Cui nihil illicitum suadet sitis aurea factu. Tum quoque divinum Crux est ablata trophaeum Sacras inter opes, pietas divina pependit Qua quondam, et totum genus instauravit, acerbam Passa necem. patriam repetebat cuncta tyrannus Depopulatus atrox: media nitet illa phalange: Fulgida nocturnis pleno velut orbe tenebris Cynthia, quum gelido facit alta silentia curru. Ac veluti ladanum, aut costus, vel spica syrisca Quam tenuis conservet onix, dispergit ordores; Ex membris redolens sic crux opobalsama sacris Aera odoratum grato spiramine reddit. Nescio quid penetrat divini saxea corda Viscera pertacitis conquassans motibus ima. Hausit Anastasius caelestem pectore rorem Hunc melius; citiusque dedit seges optima fruges. Ast ubi achaemeniam nativo in climate Susan Rex tetigit laetus, spaciosae Persidis ora, Arte perillaea claros et mulcibris, unum Pectore subnitet, ac mentis penetralia miscet. Scitanti siquidem (velut assolet) inter eundum Quidnam transverso sibi vellent ordine ligna, Captivus quidam de vinclis intulit arctis Nempe Deum (ut sordes purgaret sanguine nostras Utque genus mortale sua servaret ab Orco Morte) pependisse his, coleret quem pectore puro Optima relligio: iam tum pertingere gestit Ignotos cultus; crescunt cum tempore vota. Interea tacito volventi talia sensu Causa contingit subigente Hieropolis urbem Moenia sacra peti, grandis duce fratre manipli: Quo abscedente sacros fidei cognoscere ritus Perstitit exardens; fabrique pyragminis aedes Convocat in coetum, nemeseo et tollit in auras Aere domum, gemmis interlucentibus ornat: Intus apollineos currus, Pyroisque, Phlegonque, Aethon Eousque trahunt: gelidaeque peregit Parte alia lunae bigas, stellasque nitentes. Hac in turre locat robur venerabile dextra; Gallum leva tenet, referat qui flamina sancta: Se vero medium statuit, patremque vocari Imperat; et cupiens in terris aemulus amens Aetherei esse Dei, per largos magna meatus Flumina ducebat, totamque pluebat in urbem. Quadrigis etiam subtus versantibus altam Molem, terribiles tonitrus fingebat, honore Divino exultans, tibi compar fraude superba Salmonee eolides: verum iustissimus olim Culmine de rapto casus deiecit utrumque. Te caeli fulmen ferit, illum Caesaris ensis. Verum non tantus tremor, aut insania tanta Cepit Anastasium, palparet honore tyrannum Empyrio ut tumidum; nova iam sub corde recursat Alto cura: Deus (nondum licet agnitus) atro Ingreditur fuscas; cui conterranea iura, Ac patriae privatus amor coniunxit: ab illo Praeduram didicit chalybe et fornacibus artem Cyclopum inventum, quamvis documenta doceri Plus velit alta: negat sed mussabunda cupitos Formido effectus bacchante tyrannide regum. Illa piis candens flammis veneranda piorum Limina solivagus fanorum saepe terebat. Hic pictura animum haud certe pascebat inani, Namque legebat uti fidorum, proelia magna Bellatorum acies quondam gessisset inermi Corpore freta Deo, nullis conterrita poenis. Subnixus solio sarrana veste tyrannus Ore minas torvo, accensisque vomebat ocellis; Testibus et fidei impingi tormenta iubebat Trux diversa: illos incendia viva cremabant: Hos necat ingenti depressos colla molari Vis adversa, Iatex sub salsis aequoris undis. Ensibus ast aliis nudatus brachia lictor Aut caput elatis, seu caetera membra cruentus Scindebat, maiora pius certamina passis. Istos spirantes terra condebat in alta. Cernere erat tamen insonteis consistere mente Infracta mediis cruciatibus; oreque aperto Lumina tollentes modo verba sonantia desunt. Nonnulli aspecto duplicabant aethere palmas; Caelum aliqui sociis monstrabant indice pulchrum, Magnanimisque illos dictis animare videntur. Insuper empyria veniebant sede corusca Agmina divorum, queis mille coloribus alae. Aurea serta ferunt illi: cytharasque tubasque Hi dulce exercent: alii cum termite palmae Puniceae frondes comportant aethere dextra, Victorumque animas caelesti luce micantes: Haustaque purpureas fuso inter bella cruore Ad tecta excelsi referebant splendida regis. Inconniventi spectabat singula pendens Lumine: ab integro iuvat et mox visa videre. Miratur ceu tiro rudis, dissuetus ad arma, Certat inoffensis ubi doctus milito membris Colludens, veroque parans praeludia bello; Sic stupet ille: animo verum incluta facta volutans Altius, ardescit, talique occumbere Marte Vellet: tamquam elephas piger ad certamina, viso Sanguine, mox init irritatus in impete pugnas. O ille aeterno pictor memoretur in aevo Obsecro: nec linat invidiosa oblivio nomen, Ad sacra egregiis accendere fata figuris Qui potuit mentem: non illi Cous Apelles, Pellaci extulerint quamvis edicta tyranni, Aequetur: non qui scripto botryone volantes Lusit aves, tumidusque suo velamine victor Parrhasius: non ipsi impensius arte Timanthes Aemulus, Androcydes; cedant aliique celebres. Iis etenim tantum est (me iudice) dignior ille, Materies quantum subiecta illustrior. isti Ad turpem Venerem irritare coloribus olim Spectantem variis potuere: lucescere amore Ille poli valuit lectorem. pectore flammas Divinas igitur gestans vir dignus in horas In votis crescit caelestibus, atque morarum Impatiens, Solymam vestigia dirigit orae Ipsius mediam versus: amor addidit alas; Saepius hostiles subiit perpessa ruinas Moenia, et agnoscit quos laeserat ante penates, Arma ferens. hic demum ardentia vota salubri. Fonte replet, moresque novos et nomina sumit. Militiae hic genus oppositum et contraria primis Arma capit, quae fata ferant, non lata repellant. Atque hostem solitus manifestum perdere dextra Pertulit occultos, ubi claustra silentia normae Ingressus tetricae, iunctusque ligamine Christo. Saepe amino magicam revocabat spiritus artem Nigrior, in stygiis quondam regionibus ortam, In genus emissam nostrum; nam talibus illum Perdolet evulsum laqueis, ut sedulus auceps Retibus, apprensam facto vi tramite labi Si cernat volucrem, moerore absumitur acri. Strenuus at pugnae solida fert mente labores; Ac senis exsuperat doctus strategema recocti; Gestaque magnanimum relegens transacta virorum, Nedum fit validus tacita ad luctamina, verum Et necis optator: nascuntur et aemula vota: Inque dies imis maior generosa cupido Sensibus efficitur, gliscuntque incendia cordis. Ceu scintilla inter si serpserit arida vivax Sit licet exigua, ex spatio tamen excitat ignes. Iam quot sunt Nili praedivitis ostia, quotque Virtutes; et quot perhibent errare planetas: Hebdomas et numero quo circuit ipsa dierum, Recte solivaga sub sorte peregerat annos: Nec minus internas fibras animosa perurit Cura: petitque mori manifesto vulnere ferri, Qui sit in occulto diuturnus pectore martyr. Huic desiderio, sed non fumantia, Baccho Somnia de nimio, dederunt augmenta calenti: Affuit in tenebris siquidem qui porgeret altum Stertenti calicem, belli argumenta futuri. Tum prorsus fervens (ne quis foro obstet) in umbris Egreditur, campo iam pugnaturus aperto. Post varios flexus tandem pervenit in urbem Caesareae, Herodes cuius fundamina iecit Impius, Augusto tali blanditus honore. Commoda percupidis datur hic occasio votis. Insonuit quoniam quum primum nomen Iesu Ore perexosum, atque indignas contigit aures, Insiliit multus multo clamore satelles: Ac velut infando deprensum crimine, sellam Iudicis ante trahit, quo non immitior alter. Proposito is nequiens firmam divellere mentem Conatus crebro, sub aliena mole gravatum Colla pedesque, iubet gestare immania saxa: Terga perurget atrox lictor: verum una eademque Patria quos tulerat convexant acrius; addunt Pondera ponderibus, carpunt et voce lacessunt Mox castigatus praeduris fustibus antro Clauditur in tetro; modicaque affligitur esca. Ille sed empyrio late soffultus amore Omnia, fert laetus; iuvat et deducere noctes Insomnes, supero pangit dum carmina regi Flammea, membra terant ut poena, laborque diurnus. Praecipue exarsit quom caelica veste nivali Numina conspexit, tenebras splendore fugante. Ast ubi Persarches multis iam lucibus illum Anxerat incassum, ut iussis pareret atrocis Cosrois imperio (quando is romana labante Plurima, regna sibi vi, barbaricoque furore Subdiderat) graviter perplexum crura manusque Persica palmiferis phoenicum e finibus arva, Arva sagittiferis raro sat tuta colonis Immittit: sic ille solum genitale revisit, Et tua regna olim Dari rapidissima mensus Flumina Tigris. ubi Susorum venit ad urbem Regia tecta, parat maiori cernere lucta. Nam bis est caesus, moles et pertulit idem Cruribus arboreas resupinus: tollitur inde: Trabs ambas palmas vinclis tenet alta: fatigat Ingens a pedibus pendentia membra molaris. Denique quem nequeunt cruciatus vincere, nulla Dona, nec oblati fasces, is fune iubetur Regis ab imperio domibus residentis ahenis Occidi: nec solus adit tamen ipse triumphos, Sed decies septena cohors gratissima caelo Una pro causa, ac voto, quoque, funere eodem: Nec locus est impar, ad eamdem praepete cursu Contendit patriam; pendent suspensa sub auras Corpora sacra virum, sibi quos praecedere ad astra Vidit Anastasius, vel quo palpantia dicta, Seu pavor avertat; verum magis ille propinquam Optat obire necem, vicinae et proemia palmae. Atque agit ingenteis laetanti pectore grates, Quod breviore via superas conscendant in arces. Ergo subsequitur colliso gutture euntes: Cui caput egregium lictor ferus abscidit uni, Praesentatque truci residenti in turre tyranno. Ille quidem tumuit tali tunc munere, verum Mox similis tumidum sententia plexit: et aequas Exegit poenas. medium vix Cynthia cursum Egerat, en latiis vi fulminis affuit oris Eraclius, qui regna manu usurpata redemit; Ipsum regali obtruncavit sede superbum. Aenea templa ruit, liquescit et igne metalla, Almaque semirutam Solimam vexilla regessit. Martyris interea radiabant sideris instar Membra: nec illa canes, non insatianda luporum Contigit ingluvies, tanta est reverentia mentis. At quamvis mutilum et sine nomine corpus humetur Nunc, testis celebrande, tuum, tamen inde resurges Integer, haerebis lateri quom iudicis aequi Quondam; digna tuo tortori praemia reddes. Humida tunc pueri Trois sol tecta tenebat: Mense, bifrons quondam cui nomina Iane dedisti.