CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus FOLENG_T.agio-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FOLENG_T.agio-03.xml.

Documentum FOLENG_T.agio-03.xml in db pdill0


passio Abundii sociorumque Proculi praesulis | et Carpophori Hos Syriae quondam tradunt natalibus oris Egressos, Romaeque lares tetigisse superbae: Pectore tantus amor caelesteis pandere cultus. Terruit haud furor infrendens, rabiesque cruenta, Omnigenae poenae, sanguisve innoxius etsi Fusus ubique, tamen multo sub moenibus urbis Uberius saevis, ipso spectante tyranno. O felix aetas, o corda accensa supernis Ignibus, et vitae temptrix generosa cupido. Quam tamen aetherius si quis quaesisse latebris Miles sive fuga arguitur, non ille profecto Vivendi studio quaesivit, caelica verum Iussa propagandi: hac causa suadente vel isti, De quibus hic agitur, taciti fugere, salinas Quom male cautus aquas lictor duxisset adusque Obtruncaturus: tenebris fautricibus ergo Elapsi, rapidis latiala rura relinquunt Gressibus, et penetrant illaesos imbribus Umbros Antiquis, quibus et supereminet Apenninus. His fidei inter iter manifestant lumina trinae, Sacrilegisque pias proponunt mentibus aras. Tu tamen, o patriae quondam Procule inclute praesul. Nunc praeses, spoliis se Felsina iactet, in antra Divulsus sociis divertis proxima, qua Nar Spumeus impellit resonantia saxa rotatu. Nutus id ad tempus iussit divinus: at illi Spoleti versus convertunt moenia gressus Fructifer in donis alter caelectibus, alter Uber in edendis, nitidi virtutibus ambo, Ac avidi pariter veros extendere cultus. Fana profana cremant, urunt simulacra nefanda, Daemonas explodunt magno stridore sub umbras: Frigida nec prohibet formido vera profani Urbe vel in media; circumstat pendula turba, Atque salutareis monitus non auribus haurit Tantum, verum animis etiam: iam credula abhorret Antiquos ritus, placet accepisse recentes, Lustralique iuvat caput intinxisse lavacro. Turgius ut didicit ferus haec molimina vulgi, Qui e tribus unus erat iuris potioris in umbros, Iuridica incensus iubet ad subsellia nexos Fune trahi insonteis, quibus exin talia fatur: "Vos ne illi, facibus, qui templa verenda deorum Diruitis? precor, unde haec tanta licentia flammis? Quin pellexistis vafro sermone caternam Innumeram: asseritis (quo non insanius ullum) Huic decus esse ingens, hominem si numen adoret, Hebraicae quem iure manus fixere patiblo." Sic inquit: latio tu contra idiomate Abundi: "Nos neque fraude iuvat, neque verbis fallere quemquam; Deceptis potius suademus spernere avernae Culturae fera sacra: Dei tum numina veri Trina docemus et una rudeis, qui robore quamvis Fixus, ut obiectas, fuerit, tamen ultro subivit Insons fata crucis: mox pressa morte revixit. Divorum vero, quorum donaria vileis Vertimus in cineres, expertia numinis esse Quis prudens simulacra neget? stant aspera saxa Cassa Deo, Arfificis scalpsit quae dextera caeli, Indiga sed sensu: pes, aures, ora, manusque, Caeteraque officii nil servant prorsus in illis." Responsa haud placidis ingrata haec auribus hausit (Quandoquidem nimium sententia vera remordet) Aethnica saevities: crudeli hinc verbere multat, Ac vetita astringit claustris nigrantibus esca. Quattuor elapsis censebat solibus illos Robore defectos vitali: lusit Olympi Verum cura; plagis effulgens Nuntius altis Delapsus nigra contempto subit obice tecta. Innocuos fovet, ap maerentibus extrahit umbris Integraturos coepta intermissa, tenebris Educti peragunt, constanti pectore munus. Consurgunt fidei magis incremanta verendae, Augenturque pii coetus, quos utilis inde (Mens licet immanis) mucro sub moenibus urbis Verticibus demptis caelo donavit ad unum. Nam simul effugium trucis ad proconsulis aures Pervenit, fremuit: custodes saevit in ipsos, Ignaros tamen, exstiterit quae occasio clausis: Pacat at ardenteis paucis post lucibus iras Abdere semotum testes ubi percipit antrum. Nocte satellitibus media fulgentibus armis Illo transmissis, gemino duce fida caterva Parta Deo extrahitur: mox caeditur hostia servet Quod pia sacra tenax, altariaque impia temnat. Ast illois iudex extrema perendinat atrox Subvertant stabiles diuturna ut taedia mentes. Luna suos vario quater orbe peregerat annos, Phoebus et interea calidi post terga Leonis, Viserat Astraeam, Libramque ac Scorpion acrem, Et Chirona senem linquens, tua corniger Hirce Limina pulsabat conscendens alta polorum, Ex quo dura viros tenuere ergastula claros. Denique in ingratas, oculis fugientibus, auras Iudicis educti iussis, qui triste tribunal Fixerat ante Iovis delubra, foroque patenti. Hic sibi quos domitos vinclisque malisque putarat Repperit infractos animis: quin pectore firmo Dicta retundebant, tumido licet ore, loquentis. Idcirco primum laedentia labia teruntur Cotibus in rigidis: exin vexantur equino Tormine; depositi rudibus caeduntur amare Fustibus: eliso manat de corpore sanguis. Postremo invicti terris adiere triumphos Empyrios trunci cervices. haud vorat artus Improbus emeritos corvus: non turba luporum, Quos pia condiderit, patriis reverenter in arvis Fulginiae, Eustochie: namque illos plexerat illic Mente leonina, rabieque Leontius, aequa Ultio quem rapuit redeuntem: torvior ursus Unguibus insiluit, quem nec vitare furentem Fas fuit, horribilis sed territus ore ferinae Praecipiti dum fertur equus per devia gressu, Abrupta dominum expirantem rupe reliquit. Pro tumulo ventres habuerunt membra ferarum, Impia mens stygiis est turbis tracta sub Orcum: At testes petiere polum et sua praemia bello. Hos et subsequitur Proculus non dispare leto, Ut quos unus amor, cultusque, ad sanguinis item Nexus, iusque, etiam finis coniungeret aequus. Quippe ubi sub specubus degisset longius aspris, Inde, ciente Deo, te, antiqua Bononia, adivit. Hic Totilae iussis, quo non truculentior ullus, Extractis geminis vivo de tergore loris Corpore in averso, mutilatur vertice sacro. Sed tamen exactae nonnulla intexere vitae Gesta libet: tanti iubet hoc et splendor, honorque Praesulis: et patriae pietas aeterna, per annos Quam rexit multos clare sortitus habenas Oblatas: neque enim pretiis venatus in aulis Ambitus extorsit, fervente tyrannide in omnes Tunc quicumque pios auderent promere cultus. Verum tantam animis non degener algor ab alto Igne calefactis, necis aut certissimus horror Segnitiem incussit pleno quin, proderet ore Numina vera, licet praefecto vapulet urbis Nequinensis, erat Veneris quae perdita luxu. Rupe catenatus licet et sit clausus in atra, Dum secum iudex poenas molitur amaras; Hac tamen aetherius, subtraxit Nuntius item, Qui pridem sacrata Deo porrexerat olli Pocla bibenda palam, multa spectante caterva, Regia quique poli patefecerat ostia eidem: Aut illum e terris superis admoverat oris, Cantibus humana frueretur ut aura supernis. Sed quid adhuc tacitus moror enthea mira per urbes Italicas celebrata, quibus supplevit in unguem Mancam, divitiis opus irreparabile Croesi, Naturam? ac miserae mala contingentia vitae? Lumina corporeae pars praeclarissima formae Huius sunt precibus vacuis concessa lacunis: Aut acies rediit coecis, amissa tenebris Lyncea: inassuetos cecinit vibrabile plectrum Lingua sonos: clausae sumpsere examen apertum Ipsae aures: paria hoc claudus vestigia fixit. Quid, quod pertremulos verbo solidaverit artus, Reddideritque manus solita virtute valentes? Seu mage curarit vitiosi incommoda partus? Utque etiam febris calor importunus abacta Mox sit ad imperium: cui vel ratione ferina Cassa quidem morem gessit, vaga cerva; timores, Ac solitas oblita fugas ad verba cientis Continet aerios hinnulo placidissima gressus, Plena patri, sociis arentibus ubera praestans. Belua torva quoque in lucis quae mansitat Orci Caelica iura viri praesensit crebro: iubenti Paruit et crebro, quum corpora tecta coacte Non sua deseruit: remigravit et invia vivis Regna tenebrarum aeterno resonantia luctu. Casibus his adeo languentia membra levabat Praesul honoratus; sed enim relevare iacenteis Terrena de face animos, ignavaque corda Instruxisse vias, patrio quibus itur Olympo, Maior cura fuit: divinis aestibus ardens Haec gelidum, effetumque senem, tot adire labores, Aequa mente truces plagas, ac ferre catenas Impulit, et colles superare alpesque nivosas. Felsineum petit ipse solum, et pinguia rura. Patria discendes flevit tua moenia longum, Moenia iuncta iugis, fluviis et cincta gemellis. Saepius arva, tribus felicia frugibus arva, Respexit, Cereris, Bromiique et Palladis almae, Irriguosque agros: ast, ipsos pectore natos Suspirat pius, et curae commendat Olympi. Inde pari iunctus socio petit incluta iussu Moenia caelicolum indigno tunc iure subacta Hausoniam gotico totam miscente furore. Ergo ubi permultos supero scripsisset in albo, Pluraque caelesti lustrasset lumine corda, Barbarico imperio caesa cervice cruorem Innocuum fudit: flava qua pixide lectus Rore lenis varios repulit de corpore morbos. Quin etiam membris puer attumulatus honoris Extemplo rediit vitaleis sospes in auras. Antistes vere aeternum memorandus in aevum, Qui vita frugi, fuit et post fata salubris. Tyndaridum nautis praesentia signa tenebat Titan, mense, dedit iuvenum cui nomina turba, Quom mens aerumnis, ac cunctis functa periclis, Laeta petit caelos meritis ornanda coronis. Lampade perfusum, cunctis mirantibus, alta In terris iacuit divulso vertice corpus. Est tamen illaesum fossa tellure repertum Postmodo: marmorea cui nunc plebs aede reposto Annua fert sacra turicremis lucentibus aris.