CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus FLAMI_MA.carm-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FLAMI_MA.carm-06.xml.

Documentum FLAMI_MA.carm-06.xml in db pdill0


1. ad Alexandrum Farnesium cardinalem FARNESI inclyte, forsitan videbor Iure stultus, ineptus, impudensque, Ausim qui tibi semper occupato Meis versiculis molestus esse. Verum ad iugera multa quae dedisti Agri fertilis, id mihi, patrone Magne, addas, rogo, munus, ut pusillum Hoc meae pietatis, atque amoris Pignus accipias. Neque esse possum Ingratus, neque di boni dederunt, Ut possem meliusve, apertiusve Id ostendere, quam tibi libellum Hunc si mitterem. Id ipse ne recusa Boni consulere, et tuum clientem Perge, ut hactenus, obsecro, tueri. 2. ad Musas Unde hic tam novus advenit Ardor? quove mihi mens trepidans abit? Iam iam moenia Romuli, Et coetus hominum linquere gestio. En dulcis Polyhymnia Phoebeos iterum me rapit ad specus, Et pulsare iubet diu Desuetam Aeolio pectine barbiton. Ut fontes mihi Thespios, Et Cirrhea libet antra revisere, Silvamque Aoniam, pater Quam Phoebus tenet, ac virgineus chorus Nympharum, citharae quibus Et permixta placent carmina tibiis! O dextro mihi numine Adsitis, superum deliciae! haud ego Iram fortis Achillei, Vel Graiis iaculantem Hectora puppibus Ignem, aut terrigenum impia Titanum cupio dicere proelia: FARNESI decus inclyti Alis Pindarici tollere carminis Ad caeli vaga sidera Fas sit, Pierides: tunc licet ultima Parcae fila legant mihi, Vivet nemo mea sorte beatior. 3. ad Stephanum Saulium et Ulyssem Bassianum SAULI candide, tuque BASSIANE Mi dulcissime, numquid, oro, scitis Vestrum Flaminium repente factum Ditem iugera magna possidere Agri fertilis, et domum venustam Divini iuvenis benignitate? Me FARNESIUS inclytus beavit, Et Musas colere otiumque dulce Iussit. Quas igitur referre grates Dignas; quas agere, aut habere possim? Nullas scilicet. At licebit hercle Virtutesque tuas, tuasque laudes, FARNESI venerande, praedicare. Quod si det mihi spiritum benignus Pater Castalii chori, et canenti Vires sufficiat, profecto vives Semper in lepidis meis libellis, Dum vivent monumenta litterarum. 4. de saxis Romae nuper repertis Haec saxa publicis notata litteris, Quibus triumphi consulesque origine Ab ultima indicantur ad novissimam Octaviani Caesaris diem, tibi FARNESIUS ALEXANDER e Fori eruta Altis ruinis, magna Roma, dedicat, Ut sint decusque, civiumque acerrima Ad aemulandam gloriam incitatio. 5. de liberalitate Alexandri Farnesii cardinalis Dilectus Phoebo et Musis, sed pauper Iolas, Et semper domini pascere suetus oves, Nunc dives pecoris FARNESI munere factus, Factus et illius munere dives agri, Divino iuveni meritis pro talibus ipsam Et vocem, et calamos, ingeniumque dicat. 6. ad agellum suum Umbriferae platani, et formosae cyparissi, Antraque muscosis roscida pumicibus, Non mea vos Nymphas resonare docebit avena Amplius: ad cantum me vocat alter amor. FARNESI virtus mihi dulcem in pectore flammam Suscitat: hunc ignem dulcis avena canet. Vos nomen iuvenis divini discite: laudes Semper et illius, pulcher agelle, sona. 7. ad Alexandrum Farnesium FARNESI, nomenque tuum, laudesque sonabit Hoc nemus, et culti vallis amoena soli, Dum potero meminisse, tuo quod munere dives Musas, et Musis otia grata colo. 8. ad eumdem Has tibi odoratas, FARNESI magne, corollas Mittit ab Aonio candida Musa iugo, Quod carum Nymphis tua virtus ditat Iolam Restituens patrii dulcia rura soli. Haec cape nunc, maiora dehinc habiturus: Iolae Tu modo praesenti numine semper ades. 9. ad eumdem Pauperies, hominum fera pestis, et ira deorum, Excruciare malos nata, bonosque simul, Quaere alias sedes; nam te FARNESIUS heros Amplius in nostra non sinit esse domo. Ecce venit properans pleno laetissima cornu Copia, quam sequitur dulcis et alma Quies. Illa timere famem diram vetat: altera mandat Ut Phoebo, et Musis otia digna colam. Magnus ALEXANDER, magna haec qui donat habere, Iure mihi magni numinis instar erit. 10. ad eumdem Ne mea, FARNESI, properent ad carmina Nymphae, Neve meas curet Pan Tegeaeus oves, Si mea te praeter cantabit fistula quemquam, Si mihi non magni numinis instar eris. Et merito; mihi solus enim facis otia, solus Tristitiam longe, pauperiemque fugas. 11. ad Bernardinum Maphaeum Pone modum, MAPHAEE, tuis hortatibus, et me Scribendi finem iam sinito facere. Non ego sum Musis inimicus: semper amavi Haec studia, et magno semper amore colam; Sed veluti solitus cursu praevertere ventos, Atque referre domum praemia fortis equus Deficit, infirmae cum sensit damna senectae, Et genua amissis viribus aegra trahit: Sic ego, qui doctis solitus certare poetis Dulcia Musarum praemia saepe tuli, Nunc fessus iaceo morbo gravis, et gravis annis; Ad bona nec vires carmina sufficiunt. Haec est ingrati iustissima caussa silenti, Hoc, MAPHAEE, mihi nomine danda quies. 12. ad Hieronymum Saulium pontificem Bari Siquid de Stephano tuo, patrone Dulcis, est tibi nuntiatum, id oro Ne celaveris. An febri laborat Ille, ut rumor ait, procul paterna Domo, affinibus, et bonis amicis? O deus mihi si quis addat alas, Ut volem citus ultimas ad oras Galliae, quibus is iacere fertur, Ipsi ego omnia fratris, et parentis Praestarem officia; et iuvaret una Mori et vivere. Nam quid esse gratum Queat te sine, amice amate nobis, Quantum vix Pylades Orestem amavit? Sed quidquid metuo, ferant procellae Ad Parthos, Arabasque; tuque SAULI, Alterum Genuae decus, clientem Bonum siquid amas, tuis iubeto, Quidquid de patruele nuntiatur, Id dicant mihi. Sic superba Roma Iam solvat tibi debitos honores. 13. ad Matthaeum Dandulum Care DANDULE, quid moraris? aestas Maturare iubet propinqua: verum Ni fallor, tibi PAULLA dulcis uxor Has moras facit. Heu misella! solam Domi tene manere? te videbit Numquam Sol oriens cadensve laetam, Dum coniux aberit cupitus; et cum Lassulam excipiet torus, doloris Non lenimen erit, sed usque amaris Ille lacrimulis tuis madescet. Sic flet turtur, acuta cui tenellum Comparem abstulit aucupis sagitta. Sed tu desine flere; non maritus Trans Alpes graditur feras, ut olim, Sed Tuscum Tiberim, et beata Romae Viset moenia missus a potente Orator patria. Hic salubre caelum, Hic est maxima civium suorum Semper copia, et hinc tribus diebus Ad te, si velit, is redire possit. Quare sis animo bono, atque euntem Fausto prosequere omine, et rogato Votis assiduis Deum, benignus Ut salvum tibi coniugem reducat. 14. ad Donatum Rullum Quid, o RULLE, sodalium tuorum Spem ludis toties? ego, Priulus, Stella, Parpaliasque, Madiusque, Omnes denique te putaveramus Danduli comitem esse, ut ambo eratis Nuper polliciti: sed ille cum te Non adduxerit, haud profecto scimus, Plusne laetitiae, an doloris eius Adventus ferat. Illum adesse multum Laetamur; sed abesse te dolemus Tantum, ut gaudia diluantur ipsa Valde tristitia. Veni ergo tandem, RULLE care, cupite, nosque amicos Maerentes hilara tuo lepore; Quodque ab officio lucratus es iam Cognomen tibi pluris aestimandum Thesauris Arabum, Indiaeque gemmis, Id tu si retinere vis, amice, Cave, durus, et asper esse pergas. 15. ad Ulyssem Bassianum Ergo, candide BASSIANE, vivis? O cara mihi carior salute, Iucundissime BASSIANE, vivis? Dulcis littera, litteris notanda Aureis, mihi nuntiasne vere Meum vivere BASSIANUM? at illum Rumor dixerat esse iam sepultum. Rumor pessime, paene me sepulcro Dedisti mala tanta nuntiando. O factum bene! BASSIANUS ille Phoebi deliciae, perire numquam Dignus, en superum benignitate Vivit. Flaminio tuo superstes Vivas o utinam, venuste amice; Nec de te mihi fama tale quidquam Posthac nuntiet. Ipse vitam in istam Veni te prius, hinc prius recedam. Te spectem moriens: meos tu ocellos Cara claude manu; piis sepulcrum Humecta lacrimis; diuque vive. Te superstite, BASSIANE care, Non omnis moriar, meique magna Pars vivet, mihi crede, adhuc superstes. 16. ad Ioannem Baptistam Philiarchum Dic oro, PHILIARCHE mi, virorum Quotquot Tuscia vel tulit, feretve, Candidissime, num domus paterna, Et domestica gaudia, et tuorum Aspectus tibi profuere tantum Ut illa assidua, et periculosa Destillatio cesserit? suerunt Saepe laetitiae fugare morbos Longe fortius arte quam saluber Phoebus instituisse, filiusque Phoebi dicitur. Hoc tibi secundus Si Deus dedit, o nimis beatum Sodalem tuum, et o nimis benignum Tuo Flaminio Deum! Profecto Nil mihi poterat mage expetitum Votis omnibus evenire; non si Frater deliciae meae relicto Sepulcro ad superas redisset auras. 17. ad Ludovicum Beccatellum Ne vivam, bone LUDOVICE, ni me Et mei miseret tuique; nam quis Deus, vel mala sors utrumque semper Captivum tenet Urbis in tumultu? Si nos ambitio, pecuniaeve Augendae premeret sitis, tacerem: Sed cum divitiis honoribusque Magnis otia praeferamus, ah cur Romam praeferimus meo Lavino, Albinoque tuo? O venusti agelli Musarum domus, et quies laborum Tam longe mihi vita num manebit, Ut meos satiare possim ocellos Vestro dulci, et amabili decore? O tandem placida, et beata rura, Nos carum accipite in sinum, nec ulla Vis avellere possit. Hic et haedo, Et pomis, oleaque, pensilique Uva nos alite, et simul supremum Tempus venerit, ossa sub virenti Lauru condite, qua fugit per herbas Suavem rivulus excitans susurrum. 18. ad Herculem Severolum HERCULI, mea Musa, fer sodali Haec bono bona dicta, quod Favoni Iam tepor rediit, tulitque secum Dulcis tempora veris. Urbe Roma Tuos Flaminius relicta agellos Suos visere cogitat, paterna Quos domus tua cernit: ipse vero Quid tandem facies? tumultu in isto Nimirum remanebis, et clientum Magnis agminibus premere semper. O tandem sapias tibi, tuaeque Vitae consule. Non vides, ut aetas Labitur fluvii rapacis instar, Quem nives aluere? quid laboras Ergo divitias parare inanes? Cum tantum patrimonii relictum A tuo tibi sit parente, quantum Est satis; sine vulgus imperitum Falsa imagine ludi: at ipse, mentem Cui Deus dedit expolire pulchris Artibus, patriam revise caram, Fratremque unanimem, bonosque amicos; Et dulci fruere otio, libellis Parvis Vergiliique, Tulliique Mutans magna volumina illa legum, Quae lassare valent feros gigantes, Et vires adamante firmiores. 19. ad Fabritium Brancutium O Diem niveum, et nimis beatum, Quo tam suaviter, atque delicate Simul viximus, o venuste amice, Dum curis procul omnibus fugatis Dulci colloquio, facetiisque Horas fallimus! hoc modo poetae Ferunt Elysiis pios viretis Aevum degere. Di boni, ac benigni, Vos opes aliis date atque honores: Nobis assidue videre lucem Hesternae similem, est satis, superque. 20. ad Ioannem Franciscum Casertam | de urbis Casertae agro Quid tantis precibus, CASERTA, carum Vocas Flaminium Casertae ad agros? Te desiderium quidem fruendi Mei sollicitat; sed ipse tanto Magis te cupio videre, quanto Es me amabilior. Quid? ista vestra Tam felicia, tam venusta rura Quem non alliciant suo lepore? Adde quod mihi reddidere vitam, Cum vis tabifica intimis medullis Serpens, lurida membra devoraret. Istic et mihi Musa tam benigno Semper numine favit, ut canentem Stuperent Dryades, meumque pictis Ornarent Satyri caput corollis. Quae tellus igitur tuo sodali Queat gratior esse? nulla certe. Nec tamen venio, negotiorum Dura compede vinctus: at venire Cum primum dabitur, volabo, teque Revisam et tua rura, amice dulcis, Non minus cupide, suam puellam Quam visit iuvenis, locum in remotum Quem coegerat ire vis paterna, Siqua forte revinctam amore mentem Posset solvere filii furentis. 21. ad Sebastianum Conradum Iampridem Stephanus Columna, princeps Clarus militiae, domique, doctum Quaerit filiolis suis magistrum, Nec doctum modo, sed pium, et venustis Cultum moribus. Hic labore parvo Non parvum faciet lucrum; quotannis Nam sestertia quina consequetur, Patronumque sibi parabit auri Magno pondere pluris aestimandum. Hunc tu si potes invenire, ad Urbem Statim mitte. Peritus, elegansque, Et vir non malus ille sit, necesse est, Quem tu iudicio tuo polito, Vir doctissime et optime, approbaris. 22. ad Laurentium Gammarum Quod numen male amicum, amice care, Hanc mentem tibi misit, ut relicta Roma, frigore saeviente adires Ad gentem horribilem, trucemque? tune Vates candide, cui Marone digna Phoebus scribere donat, efferata Ista in Barbaria morare? quis iam Neget, sidera celsa posse Olympo Labi Tartara in ima? at inscientem Ne malus male perdat error, audi Quid Phoebus pater, et novem Camoenae Praedicant tibi: Si manere pergis Istic, ex lepido, et bono poeta Fies Maevius, et tuos libellos Vitabit lue peius et veneno Quidquid est hominum elegantiorum. 23. ad Bartholomaeum Riccium Ah iam rumpe silentium, iocose Olim, nunc nimium severe RICCI. Num tu sic veterum flagras amore, Ut Tulli puta Caesarisque, vivos Ut iam pro nihilo putes amicos? At hoc Tullius improbat, iubetque Te sui cupidos habere caros, Nec solum cupidos sui, sed omnes Quos virtus aliqua, probique mores Adiunxere tibi. Sed heus, amice, Quid rerum geritur; notare pergin' Quidquid ad proprie, eleganter, apte Loquendum valet? id beare lingua Nos praedivite, id est Latinitati Suos reddere pristinos honores. Quare per Ciceronis, et Terenti Manes te rogo, perge, finibusque Pelle barbariem Italis, Latinae Linguae te veneremur ut patronum. 24. ad Petrum Myrteum Te consanguineum meum esse iactas, Et hoc nomine gratiam aucuparis Per urbes Italas; meique amici Dant tibi hospitium, pecuniamque, Quam statim male dissipas. Sed audi, Mendax MYRTEE, cuius et parentes Ignoro, et patriam, genusque; si tu Vir frugi incipis esse temperansque, Quin fias mihi filius, neposve Non recuso equidem: sed esse pergis Si nequam, et balatro impudens, caveto, Ausis dicere te meum propinquum, Ne laesa patientia furentem Camoenam experiare. Num ferendum est, Falso nomine te propinquitatis Meae ad flagitia, et dolos abuti? 25. ad Alexandrum Piccolomineum O si dent mihi caelites, ut, ante Hora quam veniat suprema, vere Fiam talis, amice, qualis a te Pulchro carmine pingor! esse talis Et certe cupio, et laboro: verum Ad hanc usque diem meo labore Nihil proficio. Timor, cupido, Cordis gaudia vana, itemque vani Dolores magis in dies, et horas Mentem sollicitant misellam: in alto Sic Notus, Boreasque saeva quondam Miscent proelia. At ipse fluctuantem Tranquilla, sapientiae serenans Cor meum monitis, quibus Lycei Magister nitidi tuum replevit Ob id pectus, ut ipse mente sana Aegrotis animis queas mederi. 26. ad Augustum Cocceianum Sic te, candide amice, nullus umquam Caelesti Sophiae, patrique Phoebo Possit carior esse, dic amabo, Num vere mihi dixit Hadrianus, Te describere quidquid ipse ludo Molli carmine per iocum, atque risum? Hoc tu si facis, o nimis beatam Musam Flaminii! graves, protervi, Mordaces critici, venena dentis Vestri nil metuo; quod approbarit AUGUSTUS meus, id probent, necesse est, Et Phoebus pater, et novem Camoenae. 27. ad Fernandum Torrem FERNANDE optime, noster hic libellus Iamdudum cupit ad tuos penates Ire, quod soleat favere nemo, Ut tu, versiculis meis, eosque Tantis tollere laudibus: sed hercle Si rem iudicio tuo eleganti Aptam vis gerere, arrogantis huius Spem falles, calami notans litura Severe omnia, quae minus Latine, Aut garrire putabis infacete Musam putidulam tui sodalis, Qui te non minus ac suas medullas Propter eximium tuum leporem Amat; sed tamen addet huic amori Ingentem cumulum, suum libellum Si tractaveris ut supra rogavit. 28. ad Camillum Rastellum Quis haec carmina tam venusta donat Tibi scribere? non magistra certe Ars tantum valet; et iuventa molli Vix lanugine vestit ora. Phoebus Ergo Phoebus, amabili lepore Tuo captus, habere dat poetae Nomen, numine te, CAMILLE, dulci Afflans. Sic Maro, sic tuus Tibullus Ludebant pueri suis Camoenis Olim carmina digna: sic et Orpheus Vix primam attigerat tener iuventam, Cum docta fide rivulos morantem Viderunt Dryades, simulque myrtos Formosi pueri lyram sequentes; Qua post et rigidas agebat ornos, Et fugam volucris tenebat Hebri. Ergo tu quoque perge; crescet aetas, Phoebi crescet amor, bonique vires Crescent ingenii, tuumque fama Nomen inseret optimis poetis. 29. ad Franciscum Robortellium Gratulor, tua vota liberales Audivisse deos: in urbe vives Qua nullam neque terra pulchriorem Nec latum mare fert. Docebis illic Prolem nobilium, vetusta quidquid Servant Graeca volumina, et Latina Scriptum puriter, eleganter, apte. At Canicula cum furit, relicta Urbe quam mare cingit, ad liquentem Mesulum properabis, ut tepore Veris perpetuo fruare. Sicus, Elegans iuvenis, domo venusta Te laetum excipiet libens. Sed aedes Tui Flaminii simul videbis, Flens dices: "Mihi carior medullis Meis candide Marce, quid morari Gaudes tam procul a domo paterna? Non te nutriit hic tenella mater? Non hanc ludere per viam solebas Puer cum pueris? quid ergo dura Caute durior hinc abes tot annos? Si quis te deus huc repente sistat, O quae gaudia, qui forent utrimque Sermones!". Age mitte iam querelas, ROBORTELLI; aderit volens, nec a te Latum Flaminius recedet unguem, Dum frui poterit tuo lepore. 30. ad Adamum Fumanum de obitu Violantillae | uxoris Romuli Amasaei Invitus tibi dico, ADAME; nostri ROMULI periit pudica coniux, Tam pudica, domusque tam regendae Sciens, tam sobolis ferax venustae, Quam facundus, et artium est bonarum Doctus, qui fuit illius maritus. Hoc docente bonus poeta factus, Oratorque bonus, bonum magistrum Consoleris oportet et soluto, Et iuncto pede. Sic levabis aegram Mentem illius, et eloquentis ipse Et pii simul assequere nomen. 31. ad Marium Savornianum Martis deliciae, Minervae amores, MARI candide, pessimus poeta, Sed vir sat bonus, ut reor, tuoque Non indignus amore, amoris ardens Flamma ob mirificum tuom leporem, Cui cedunt reliqui omnium lepores, A tua petit hoc benignitate, Non parem ut tribuas amorem amanti, Sed ut te patiare amari ab ipso, Quanto maximo amore ab ullo amari Potest, qui sit amore summo amandus. 32. ad Franciscum Torellum O flos candide Galliae togatae, Ante annos animum gerens virilem, Quid ah quid iuvat Urbe abesse? qua Sol Nihil nobilius videbat olim, Nec idem videt, aut videbit umquam, Toto quod queat orbe comparari. Haec te nutriit, haec domo paterna Tibi carior esse debet; ipsa Nam te sola capit, tuaeque gestit Virtuti dare debitos honores. Quare, si sapis, advola, et cupito Nos omnes hilara, TORELLE, vultu. 33. ad Marcellum Cervinum | et Franciscum Sfondratum cardinales Quod Faernum, hominem bonum, atque doctum Amo non secus atque memetipsum, Eius gaudeo commodis perinde Ac meis propriis: quod ergo per vos Summo a principe consecutus ille est Quidquid ad bene, commodeque agendam Vitam optabat, id hercule obligavit Me vobis ita, candidi patroni, Ut devinctior esse nemo possit. At vos qua pietate iam tueri Coepistis lepidum meum sodalem, Eadem pietate, firma ut haec sint Et perennia dona, providete. 34. ad Bernardinum Maphaeum cardinalem Quantum gaudet amans, suae puellae Casto coniugio potitus; aeger Quantum gestit ab imminente fato Ereptus subita medentis arte; Tantum Flaminius cliens galero Gaudet purpureo, MAPHAEE, summa Quem virtus tibi tradidit, Deumque Votis omnibus orat, ampliorem Ut tibi ferat hic honos honorem. 35. ad Petrum Carnesecum de Margarita Henrici | Gallorum regis sororis O felix mea ter, quaterque Musa, Cuius versiculos puella Regis Maximi soror, utriusque linguae Peritissima, cantat! hoc beato Nuntio super alta sustulisti Caeli sidera, CARNESECE, carum, Vetustum, unanimem tuum sodalem. I nunc, pessime livor, i, libellos Meos carpere perge; Margarita Dum me iudicio suo tuetur, Vos tantum et maledicta vestra curo, Mordaces critici, Libyssa quantum Latrantis catuli leaena vocem. 36. ad Albertum Linum Quod petis, LINE mi venuste, carmen, Id feci lateris dolore pressus; Non captans hominum eruditiorum Plausus, sed venerans Deum, eleganter Qui dictum putat esse, quidquid ore Pio dicitur. Hoc tibi sequendum Prudens iudicium: at sequi superbos Si mavis criticos, inelegantes Versus, quos tibi mitto, non legendi. 37. ad Aloysium Priulum Ah cur me lacrimis tuis, PRIULE Care, conficis? hoc tuo dolore Mors mihi fit amara, quam benigno Deus numine donat esse dulcem. Una viximus arcto amore iuncti, Qualem Sol radians ab ultimo Indo Vix cernebat ad ultimum Britannum. Nos unum studium, una nos voluntas Fecit unanimes. Nihil placebat Uni, quin idem amaret alter. Una Nos domus tenuit, alebat una Mensa. Laetitiae, dolor, secunda, Adversa unius alterum movebant; Ut numquam minus hic doleret illo, Gauderetve. Sed haec prius fuere: Nunc caeli vocor ad domos beatas, Ubi me vario labore functum Manent gaudia sempiterna. Quare, Si cordi tuus est tibi sodalis, Pone flebilibus modum querelis, Et plausu aethereas euntem ad arces Laeto prosequere, et piam labora Vitam vivere, mox simul futurus. 38. ad Ranutium Farnesium cardinalem Tune, Romula quem colit iuventus, PAULLI maxima TERTII voluptas, Et Graiis simul, et simul Latinis Musis care, meam salutem amore Tanto amplecteris, ut periculosa Febris, et lateris mei dolores Te semper crucient? misella nato Sic parens timet unico, fatigans Fletu numina cuncta pro salute Dulcis filioli periclitante. Hoc pium officium, tuasque laudes, Si mors abstineat manum rapacem, Et Phoebus faveat, tegent tenebris Nulla saecla. Micabit omne in aevum FARNESI decus inclytum RANUTI, Ut pulchro radians Eous igni. 39. ad Philippum Bonum pontificem famaugustae O qui nomine, mente, moribusque Es bonus, mihi quam venis cupitus! Ut te conspicio libenter! ut me Morbo letifero diu gravatum Aspectu recreas tuo, tuisque Gratis alloquiis! tenella virgo Sic florem aridulum imminente morte Liberat, gelidum irrigans liquorem: Sic gaudet patula viator umbra Aquosi nemoris, siticulosa Terra iter faciens Canis sub ortum. O quid carius est beatiusve Dulci amicitia? mihi periclo Tanto evadere si dabunt benigni Caelites, erit ipsa vita cara, Ut frui liceat bonis amicis. 40. ad Hieronymum Turrianum | de Ioanne Petro Carapha cardinali Quid piae valeant preces, benignas Ut Dei penetrent supremi ad aures, Disce, candide TURRIANE, Febris, Et saevus lateris dolor misellum Tuum Flaminium furore tanto Invasere, magistra ut ars medendi, Et quisquis levat aegra membra succus Cederent. Capiti meo imminebat Mors nigris tenebris operta: honorem Supremum mihi funeris parabant; Infandum veteris sui clientis Cum casum miseratus ille magnus CARAPHA, Italiae decus CARAPHA, Ad caelum geminas manus tetendit Multis cum lacrimis Deum salute Orans de mea; et ecce acerba fugit Febris, et lateris dolor; refectae Vires; et teneri mei sodales Cantu, et laetitia graves querelas Mutarunt lacrimasque. Amice dulcis, Dic laudes superum benignitati Pro vita mihi restituta; et, aura Quod vescor placita, quod alma pulchri Solis lumina cerno, id omne magni Acceptum precibus refer CARAPHAE. 41. ad sodales suos Gaudetis, teneri mei sodales, Me febri, et lateris dolore summo Emersisse; Dei sed ipse laetor In primis bonitate singulari, Qui mentem dederit mihi paratam Corpus linquere, ne suo rebellis Pugnarem imperio. Pater supreme, Tua incoepta secunda, et usque eamdem Da mentem mihi, nil velim quod ipse Nolis; nil renuam quod ipse mandes. Hoc unum, unanimes mei sodales, Hoc unum ex misero facit beatum. 42. ad Rodulphum pium cardinalem Hoc est, magne RODULPHE, liberalem Esse; dum prope ianuam rapacis Orci demoror, et salus miselli Desperata iacet, benignitate Summa das mihi fertiles agellos, Ut laetus moriar, meis relinquens Tanta munera dulcibus propinquis. Non, non temporis huius ista virtus; Virtus Maeonio canenda versu, Non meis ita deterenda nugis. 43. ad Michaelem Silvium cardinalem O quantum tibi debeo, benigne, Dulcis, candide SILVI, amabilisque Quantum quis pote amari! acerba cum me Febris ureret, et dolor sinistri Vexaret lateris, meo dolore Dolebas; meus ignis in medullis Ingentem tibi suscitabat ignem. Nec cordi data pax misello, amara Pestis dum requiem mihi negavit. O amor, pietasque digna dici Tuis carminibus, poeta summe! Nam mihi tenuem nimis dederunt Musae spiritum: at esse mente grata Et possum, et volo; quare in omne tempus Me totum tibi dedo, magne SILVI. 44. ad Franciscum Sfondratum cardinalem Cum noster mihi Carolus referret, Te dolor lateris meus dolore Quanto affecerit; et salus deorum Mihi munere restituta quantum Rursus laetitiae ferat; profecto Haec tui manifesta signa amoris Tam meo cecidere grata cordi, Ut iam letifero fuisse morbo Vexatum, iuvet, et recepta vita Sit mi carior, esse quam solebat; Nam virtus tua rara, comitasque, Et Musis animus dicatus almis, Nec rebus minus acer in gerendis, Sic mentem afficiunt meosque sensus, Ut plane videar beatus esse, Si tuo videor favore dignus. 45. ad Nicolaum Rodulphum cardinalem RODULPHI, decus omnium bonarum Artium, tibi gratias habere Dignas Flaminius nequiret umquam; Qui cum depositus iaceret, et iam Mortis cuncta nigrescerent tenebris, Agri iugera magna cum venusta Domo ab eximia benignitate Tua tam facile impetravit. Ergo, Quod potest, tibi se, suamque Musam Servitute, pater, dicat perenni. 46. ad Andream Cornelium cardinalem Ecce Flaminium, tuum clientem, Salvum, et incolumem, perire quem tu Dolebas nimis intimo dolore, Ut iam nec lacrimas tenere posses, Nec dulcis tegeret quies ocellos; Quae tanti facio, graves labores Ut non poeniteat subisse morbi. Nimirum tibi sic placere, laus est Longe maxima, quem genus superbum Ornat Scipiadum, probique mores, Et fervens amor artium bonarum, et Sacri purpura nobilis galeri. 47. ad Ninum Amerinum Quod Musis, et Apollini venusto Agis carmine gratias, amice, Pro vita mihi reddita, nec alter Est te laetior, haud mihi videtur Mirum: nam pereunte me necesse est Bonam partem animae tuae perire. 48. ad Bartholomaeum Cavalcantem Magna pars animae meae, benignus Tibi vivere ad ultimam senectam Sic donet Deus, ut perire dulci Tuo Flaminio magis molestum Erat ob nimium tuum dolorem, Quam dulcedine vitae. Et esse mortis Caeco a limine restitutum ad alma Solis lumina, id est mihi suave In primis tui amore, luce cara Cui sum carior. Haec, amice rerum Iucundissime, veri amoris expers Verba dixerit esse blandientis: At tu nil mage credis esse verum, Omnes qui superas amore amantes. 49. ad Ludovicum Beccatellum Iam iam desine mollibus querelis Fatigare deos, amice dulcis; Nam victi citharae tuae canorae Modis flebilibus mihi negatam Vitam restituere, quae sub imas Iam terras fugiebat. Ergo vincis Docta Calliope satum, misellam Qui frustra Eurydicen profundo ab Orco Ad caeli placidas vocavit oras; Quamvis et volucres teneret Euros Canendo, Eumenidasque mitiores Posset reddere bimulis puellis. 50. ad Damianum Damianium O lux Trinacriae feracis, aegros Qui iam depositos rapacis Orci Eripis manibus, diuque sanos Iubes vivere, si mihi dedisset Musa, pro meritis tuas canendo Laudes dicere, me beatiorem Nullum Roma videret; et recepta Tuo munere vita cara, longe Mihi carior esset: at merenti Cum dignas nequeam referre grates, Quod unum superest, Deum rogabo, Ut sicut tibi prorogare vitam Humano generi, unica est voluptas, Sic te coniuge cum bona valentem Sinat vivere plurimos in annos. 51. ad Emanuelem Chium Nec te, candide CHIE, praeteribo, Qui rursum mihi das habere vitam Arte Paeonia, salubribusque Succis, officioque singulari. Ut pastor rabidi lupi cruento Agnum deripit ore, sic voracis Orci faucibus extrahis misellum Tuum Flaminium Deo iuvante. Quare dum mihi vita, quam dedisti, Suppetet, nihilo minori amore Te colam, optimus optimum parentem Quam natus colit; et suprema quando Rursus venerit hora, quamquam amara Potem oblivia, non tamen licebit Tuae non memorem esse comitatis. 52. ad Federicum Donatum Quod spiro, FEDERICE, quod tueri Datur lumina cara caeli, id omne Haud parte ex minima tibi libenter Acceptum refero: febris furebat; Necabat lateris dolor; supremam Horam iam mihi cuncta nuntiabant; Cum tu, quam dedit ipse Phoebus, arte Morbum letiferum fugas, ut acer Spiritus Boreae tenebricosa Caelo nubila pellit. Ergo vitam, Quam mihi superum benignitate Donasti, tibi dono, meque totum Grata mente dico, meosque ad unum Omnes, qui pereunte me perissent. 53. ad Hieronymum Pontanum Quo te nomine dicam, amice care? An senex iuvenem vocem parentem? Qui febri, et lateris dolore pressum Numquam deseris, assidens iacenti, Ut pullis avis. An vocem salubris Phoebi sanguinem? ab imminente fato Qui me surripis, et valere donas. Sis quocumque tibi placet, virorum Humanissime, nomine; esse nullum In terris modo iudices parentem, Qui plus filiolum sibi suprema Natum diligat unicum senecta, Quam te Flaminius suae salutis Patrem diligit. Hoc, amice dulcis, Non verum minus est, nitere Solis Quam lucem, aut tenebris diem fugari, Cum Nox caeruleo revecta curru Ocellis hominum irrigat soporem. 54. ad Iulium Saulium O quantum gemui, venuste IULI, Cum febris tua membra pasceretur, Nec finem faceret, diem supremum Intentans media tibi iuventa! Me tui miserebat et parentis Carae, qua mulier nec ulla vivit, Nec vivet melior: misella quantos Angores tulit audiens iacere Natum depositum! Sed ecce vestram Dum vicem doleo, dolor sinistrum Invasit latus, et siticulosa Febris incubuit mihi per artus Furens, ut fera flamma cum vetustam Silvam corripuit semel, vagatur Vorans omnia. Nec tamen periclum Sic me perculerat meum, pericli Quin tui meminissem. Acerbus ergo Me dolor geminatus enecasset, Ni Deus miserans utrumque leto Praesenti eripuisset. Ille nobis Donat vivere: nos patri benigno Vitam, et omnia nostra consecremus. 55. ad Federicum Elephantutium Quod solet, FEDERICE docte, fama Mali nuntia latius vagari, Illam suspicor ad tuas tulisse Aures, Flaminium iacere febri Confectum et lateris dolore, nec iam Ullam spem reliquam salutis esse; Quo tuo mage nil acerbum amori Posset accidere. Ergo, mens misella Ut omnem abiiciat metum, sodali De tuo accipe nuntium, quod optas: Et vivo, et valeo bene, profundo Leti a limine restitutus, et iam Meas delicias Bononienses Paro visere, scilicet Lavinum, Amoenum, nitidum, salubrem agellum; Ubi te fruar, et diu cupito Tuo dulci, et amabili lepore, Quo sic afficior, beatus esse Ut plane videar; videre caros Cum vultus datur, et tua morantes Soles condere collocutione. Quare mi hospitium para diebus Paucis; et simul osculationes Centum, quae mihi erunt suaviores, Quam matri tenerae puella pulchra Quae dat suavia, cum remota ab urbe, In qua nupta fuit, suos revisit. 56. ad Franciscum Bolognettum I, quaeso, mea Musa dulcis, agrum Citis cursibus ad Bononiensem, Nuntiumque feras bonum, ac beatum Uni ex unanimis meis amicis FRANCISCO lepidissimo poetae, Quem dolor lateris meus dolore Tanto conficit, ut cibum misellus Non possit capere, aut soporem ocellis: Sed semper iaciat graves querelas In deos, medicosque. Dic, dolore Pulso letifero, suum valere Carum Flaminium. Ergo et ipse luctum Tradat Aeoliis Notis ferendum Trans alpes, Hadriamve: tum benignis, Qui vitam mihi reddidere, divis, Dic, laudes cithara canat Etrusca; Laudes, quas stupeat + gens amica Illi Tuscia plurimos in annos. 57. ad Iacobum Pactum PACTE, candidus ille Bassianus, Qui te diligit ut bonum parentem, Retulit mihi, te dolore tanto Affectum ob lateris meum dolorem, Ut, si vel tibi filius, paterve Forem, non gravius dolere posses. Haec dulcissimus ille Bassianus Cum narraret, amoris excitavit Tantum ignem mihi in intimis medullis, Ut qui te prius unice colebam Propter ingenium bonum, bonosque Mores, addiderim meo huic amori Ingentem cumulum, velut pusillus Ignis cum excidit alto in esculeto Pastori, frutices, rubosque primum Pascitur, fera deinde flamma crescit Vagans arboribus, peresa donec Silva magna resedit in favillas. Ergo tum probitate me licebit Vincas, tum varia eruditione: At vero superare amando, amice, Profecto tibi non licebit umquam. 58. ad Marianum Victorium Si qua te, MARIANE, cura tangit Tui dulcis amiculi, fidele Da mi consilium; cavebis autem, Ne te fallat amor mei videndi. Ecquid tu veniendum ab Urbe censes Istuc Flaminio? hic habemus haedos, Pullos, optima vina, habemus umbras Hortorum, et medicos bonos, meique Amantes: domus hic salubris, ampla, Et est hic hominum elegantiorum Valde copia magna, qui libenter Me visant male firmum, adhuc atrocis Morbi reliquiis gravatum. Amice, Haec tu commoda compares, necesse est, Cum vestris: mihi deinde, quid gerendum Praescribes, maneamne in Urbe, ubi aegre, Nec satis bene convalesco; praestet An vestras latebras adire, qua vix Humano pede semitam esse tritam Affirmant aliqui. Tamen quod ipse Ad me scripseris, id putabo vatis Ore veridici fuisse dictum. 59. ad Vincentium Parpaliam Cras, o PARPALIA, ut soles, parabis Elegans mihi prandium, tuisque Conditum salibus, facetiisque; Nam quo tempore me febris, malusque Tentavit lateris dolor, misello Nil primoribus ex eo labellis Fas fuit tetigisse, quod palato Gratumve accideret, foretve alendis Aptum viribus: hinc eas, et ipsum Corpus perdidi, et umbra inanis esse Iam mei videor. Tuo lepore Si tamen dabitur frui, tuisque Interesse epulis frequenter, aestas Ante quam veniat propinqua, fiam Ex macro, invalidoque fortis, atque Turdo obesior, uva quem voracem Diu nutriit, aut oliva pinguis. 60. ad Damianum Damianium O vinum tenue, aureum, suave Instar nectaris! o merum deorum, Vitae praesidium meae fugacis! Cedant Paeonii tibi liquores, Et quidquid remedi salubrioris Ostendit medicae repertor artis. Iacebant lateris dolore membra Semimortua; febris aestuabat, Ut fornacibus ignis; ipse plantas Leti limina dura transferebam; Cum tu languidulos fluens in artus, Caelestis liquor, et levas dolorem, Et vitam mihi reddis. Ergo, docte DAMIANE, tuum merum, tuamque Vineam aureoli meri parentem Dulci carmine concinam, recepta Vita dum superat mihi; et rogabo Votis assiduis Deum quotannis, Ne venti, pluviaeve, siccitasve, Aut vis grandinis, improbive fures Laedant aureoli meri parentem. 61. ad suavissimum sodalem suum Tune versiculos tuos sepulcro Meo scalpere, amice, cogitabas? Me vivum potius vorent rapaces Lupi, quam mea mortui graventur Tuis versibus ossa. Non Typhoeum Sic vastum Inarime premit, nec Aetna Furentem Enceladum, mei miselli Manes ut premerentur a tuarum Pondere intolerando ineptiarum. Quare dis ago gratias, dederunt Qui, vita mihi reddita, periclo Tanto evadere: teque per vetustum Nostri foedus amoris oro, amice, Si quid acciderit mihi, priusquam Ipse mortem obeas, tuis molestis Nugis, pestiferisque, putidisque Ne vexes miserum meum sepulcrum. 62. ad Basilium Zanchum Iudex candide carminum meorum, Alterum tibi mitto nunc libellum, Lectum nemini adhuc: sed ipse amorem Per nostrum veterem rogatus illum Et leges, relegesque diligenter, Notans quidquid inesse iudicabis Aut dictum illepide, aut parum Latine. Quin igni dabis omnia, igne digna Si lusisse putabimur. Nec illa Vel assis facio, tibi videntur Si delenda; nec ulla criticorum Formido maledicta, si probantur Tuo iudicio. Vides, sodalis Bonus quam tibi fidat: ipse contra Verba singula ponderabis; idque Non solum mei amore, sed quod error Quisquis commacularit hunc libellum, Famam aeque violabit utriusque, Iudex candide carminum meorum. 63. ad somnum Huc ades, o bone Somne; veni, dulcissime Somne, Et mea furtiva lumina claude manu. Somne, veni: en volucres tibi dulcia carmina dicunt; Invitat placido te vaga lympha sono: Te violae, et lilia pulchra, tuumque papaver, Teque vocant plenis Cressia vina cadis. Nec tamen ipse venis. Quidnam, mitissime rerum, Iam surdum precibus te facit esse meis? Non ego vel foedo maculavi crimine vitam, Vel populi mores, et malefacta sequor. Si nescis, ego sum Musarum, Somne, sacerdos: Nutriit in tenero me pia Musa sinu, Et citharam dedit. Hos dulces tibi condere versus Iam meditor; propere tu modo, Somne, veni. Ni properas, leti sopor ingruit, et mea saevus Lumina perpetua fundere nocte parat. Ergo age, Somne, gradum celera, ne fama vagetur, Immeritum culpa me periisse tua. Nam si nulla meae tangit te cura salutis, At parcas famae, si sapis, ipse tuae. 64. ad Marcum quemdam Iam luculenta, MARCE, pecunia Tumultuosum per mare cursitans Quam comparasti, disce tandem Disce, precor, sapienter uti. Nam congerendis divitiis modus Hic esse debet, pauperiem ut tibi Tuisque liberis repellens, Laetus agas superest quod aevi. Ergo relictis navibus et mari Ad tuta ruris te refer otia: Insanientis et procellae Dirum alii paveant furorem. Quis non benignae culta nitentia Terrae minaci praeferat Hadriae? Quis candido gregi catervas Comparet horribiles natantum? Quod si lucellum te capit; et sua Sunt lucra gnavis agricolis: pecus, Saltusque, et arva diligenti Sunt domino bene fructuosa. Nam terra mater reddere diligit Magno colenti semina foenore, Ni tu recusas illam aratro Assiduisque iuvare rastris. Est hic agellus, villaque collibus Fundata amoenis, quam liquidi ambiunt Fontes, et arcens umbra opaca Silva Canis orientis aestum. His tu coemtis incipe tempora Post longa tandem vivere, coniugis In dulcis amplexu daturus Laetam animam veniente leto. 65. ad Stephanum Saulium Ne tu beatum dixeris, optime SAULI, superbo limine civium Qui prodit hinc, et hinc caterva Nobilium comitante cinctus; Non si feracis occupet Africae Quidquid praealtis conditur horreis, Gemmasque lucentes, et auri Possideat rutilos acervos. Nec ille felix, qui valet omnium Caussas latentes cernere, sidera Notare doctus, et profundas Ingenio penetrare terras. Sed tu beatum iure vocaveris. Qui mente pura rite Deum colit, Eiusque iussa ducit amplis Divitiis pretiosiora. Non ille vulgi gaudet honoribus, Sed carus ipsi Numinis est honos; Pro quo tuendo non recusat Dedecorum genus omne ferre. Quin et relictis coetibus urbium Mens eius altum transvolat aethera, Deique summi, caelitumque Colloquio fruitur beato. Caelestis ergo iam sapientiae Plenus, periclis altior omnibus Quiescit in Deo, furentum Despiciens hominum tumultus. Sic proeliantes aequore turgido Ventos reducto montis in angulo Miratur, et gaudet procella Terribili procul esse pastor. 66. ad Donatum Rullum Quis cuncta possit, RULLE, pericula Motusque mentis dicere turbidos, Qui saevientis instar undae Nos variis agitant procellis? Hinc proeliatur sollicitus timor, Hinc spes bonorum credula: gaudium Nunc tollit alte, nunc doloris Deiicimur furibundo ab aestu. Non sic benignus caelicolum pater Humana finxit corda: sed insolens Nos fastus ad tumultuosa Haec freta praecipites adegit. Cum vita nullis ante laboribus Turbata cunctis afflueret bonis, Nec mortis occurrens imago Cor trepido quateret tumultu. Quod ergo tantis auxilium est malis? Ecquid Platonis docta volumina, Cultique praeceptor Lycei Sollicitam recreare mentem, Modumque curis figere tristibus Possunt? vel auri perpetuo fluens Rivus? vel in sublime tollens Per titulos popularis aura? Fomenta sunt haec prorsus inania, Luduntque falsa vulgus imagine, Vulgique primores, acuti Viribus ingenii tumentes. At tu, beatam ducere si cupis Vitam periclis liber ab omnibus, Adhaereas Deo, piaque Mente sacrum venerare Numen. Hinc hauries veram et sapientiam, Verumque honorem, et divitias, ferus Quas nec tyrannus, nec tremendi Vis rapiat truculenta belli. Quidquid bonorum cernitur uspiam Hoc fonte manat; quo sine, quis, licet Terrasque, caelitumque regna Possideat, miser usque vivet.