CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus FLAMI_GA.obsi-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FLAMI_GA.obsi-01.xml.

Documentum FLAMI_GA.obsi-01.xml in db pdill0


Maximus Ausoniae trepidas invaserat urbes Terror: et a gelido bellicus axe pavor. Famaque Teutonici compleverat omnia Martis: Affore barbaricam, nec procul esse manum. Utque solent veris multo graviora timeri, Maior ubi invasit pectora nostra metus, Innumeras acies aiebat et agmina quisque Excitaque extremis gentibus arma trahi: Quot neque de lybicis invexerit Hannibal oris Nec ferus a scythico traxerit orbe Getes. Sic ciet ingentes Latio Germania motus, Impiaque invitos pellit ad arma duces. Nec tamen extabat sumendi iniuria belli, Causave, quam durus tenderet hostis, erat. Ingruit: ac celsam nostris in montibus arcem Occupat: haec bellis alea prima fuit. Dedunt se Cadubri fuso circum hoste; recludunt Moenia, barbarico subiciuntque iugo. Coguntur Veneti subitam vim pellere patres, Et Latio, et rebus consuluisse suis. Conveniunt acies: et in alpeis bella trahuntur; Nec nix alta tenet, dira nec obstat hyems. Fit fragor armorum, geritur res sanguine multo. Agminaque hoc tantum barbara Marte cadunt. Ut tantam cladem, tantum videre cruorem, Ausonias acies ingemuisse ferunt. Continuo belli fulmen, dux inclytus, arcem Vindex, et clausas Bartholomeus opes; Hostilisque octo victoria summa dierum. Et brevis, atque adeo perniciosa fuit. Hinc decreta patrum victrici signa revelli. Inque hostem ferri protinus illa iubent, Ut luat iniusti poenas Germania belli. Versaque in exitium sentiat arma suum. Ergo Forum Iuli invadunt, castrumque Cremunti Impositum celsi verticis arce premunt: Et capiunt, nec enim munita repagula Martem Arcere, aut alto trudere colle queunt. Continuo Portus subduntur clara Naonis Moenia; sed facta deditione tamen, Noreiam invadunt: maiore hic mole laborant Agmina, et hic multo terra cruore madet. Sed neque vim muris tormenta repellere tantam Mille, nec impositi militis arma valent. Frangitur hostilis duro in certamine virtus, Frangitur et causa deteriore perit. Tum populi passim fatis melioribus usi Certatim Venetum iura fidemque petunt: Belquegradum, Castrumque novum Florana Dotolgis, Sasana Salzanum Crux simul et Droimum; Haec Tumerim rebusque suis Nicolona timentem: Et Durimbergum Sultaberumque movent. Rasinum et Cumaris Lanzani moenia parvi, Vipulzana simul tecta sequuntur idem Codroipum et Lossum Cassoli et turba Suberni, Et quae Perstigum plebs Vipaumque tenet. Hinc sacra divorum Laurenti et moenia Iani, Angelus atque Ambrum deditione pari. Ut duo si quando coeunt in praelia tauri, Et pavet et spectat cum duce turba minor: Ast ubi praevaluit successu et viribus alter, Victorem sequitur protinus omne pecus. Hic quoque Postogna est, sed Martis fine subacta: Ultimaque haec belli cura laborque fuit. Oppida sic Venetus vel vi, vel sponte subacta Omnia cis Sonti transque fluenta capit. Exque Foro Iuli victor transfertur in Istros Miles et hic fractae subiiciuntur opes. Nec sua iuverunt vix expugnanda Duinum Moenia, nec duplici profuit arce fretum. Bellum atrox geritur; quo tellus saevit et ipse Moenia Neptunus vulsa tridente quatit. Classis adest populi, quem terra fretumque tremiscit Ac tergestinos obsidet illa sinus. Et celsam oppugnat procul adstans moenibus urbem Perniciemque modis obvia mille parat. Contarenus inest ductor quem nulla tacebunt Secula, nec terris eximet ulla dies: Quantus ad Egates mediis Luctatius undis, Et Siculo tyrias aequore fregit opes, Musa tuis nostra est, Hieronyme, laudibus impar Verbaque sunt meritis inferiora tuis. Parte alia trepidum dux Bartholomaeus in hostem Alter ut in castris Hannibal urget opus. Adiuvat illustri gravitate insignis et auro Scipiadum gentis gloria magnus eques. Consilio superas tormentaque vimque, Georgi, Agminis ac teli quodlibet ore genus; Utque soles sancto tamquam Nasica Senatu, Sic Pylio in castris non minor esse sene. Quinta dies aderat: terra ingens pugna marique Surgit et obsessis non mora, nulla quies, Sternuntur viri tormentis, ignea credas Ingruere in miseros fulmina mille locis. Et tamen obsistunt: adeo pudor occupat ingens Pectora in extremis succubuisse malis. Verum ubi nulla salus nisi quam promittere possit Deditio et virtus viribus impar obest, Cogitur ad Venetum leges Tergeste superbum Et quodam excusso reddere colla iugo. Subditur hinc ausum detrudere signum Prosecum Dum putat agminibus claudere posse viam. Sub iuga Pisini venit gens effera duri; Et similem eventum Pedena, Lindar habent. Galligna simul, simul Antignana moventur Vitaque dant simili colla premendo iugo Cersanum pavor hic, Racizam territat ingens, Et Moschenizam Cersatiumque trahit. Hunc Lovrana subit, Zuminus vicus eundem Barbana eventum capta vicemque ferunt. Rhodica Vragna simul, dehinc Suvignachia tectum, Et Pedemontani subditur ora soli. Bellunum et pinguis regio laudata Trivici, Atque Lupoglaum Bersechiumque ferax: Mimmia Cuslachum Gornichia Vercericumque Pascua dehinc Vremi, Castoa, Clana Promum. Deditio quando haec nullo ordine facta locorum est, Nec seriem certam, candide lector, habes. Ut fortuna tulit sua quenque aut terror adegit Subdita felici colla dedere iugo. Hoc musa expressit perque intervalla cucurrit: Ut faceret ratio Consiliumque fuit. Pluraque quid referam? Quicquid Germanus in Istris Rex habuit, quicquid barbara terra fuit, A Tergestinis ad Fluminis oppida capti Possidet adriacis urbs metuenda vadis. Ausoniam posthac gens si qua invadet, eodem Eventu latias impia tentet opes. Non herulus nostras, non miles gothicus arces Impetat, Alanae Vandalicaeve manus. Obstruxit solitos aditus pia cura potentis Nunc populi et certo limite clausit iter. Salve magna parens populis urbs nata tuendis, Italiae custos perpetuumque decus. Te dominam undisoni gentes dixere profundi, Te mare, te passim terra subacta colit. Seu pacem seu bellum velis, te sceptra verentur Armaque deponunt nec minus illa movent. Tu nunquam dominum cunctis ex gentibus una Experta es nullo tempore passa iugum, Te populi aurorae mirentur, et occiduus sol, Arctos et a medio fervidus axe dies. Salve iterum Latii columen, spes unica rerum, Barbaricae quoties intumuere minae. Imperii tibi sit limes gangetica tellus, Et Gaditani serviat unda freti.