CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus FILELF_G.amyr-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FILELF_G.amyr-04.xml.

Documentum FILELF_G.amyr-04.xml in db pdill0


de rebus gestis invictissimi regis | imperatorisque clarissimi Mahometti Turcorum principis Rex Deus, humanas ubi caelo cernit ab alto, Prospicit et studiis populorum et singula nutu Componit mandata suo, quandoque tyrannos Opprimit invictos, qui nil nisi Marte petebant Infausto et populos iugulabant nocte dieque, Et recreat cunctos qui passi iniusta fuere, Ut nihil extremum fiat, sed legibus orbe Vivatur, discantque bonis concedere pravi. Inde fit interdum divinae munere legis Ut, qui etiam iusti populis persaepe videntur, Mente tamen vitium calcant quandoque severa, Res subeant duras, et ab iis victoribus arma Saeva capi videant, quae nunquam capta fuerunt; Sed cepere alios, qui sunt servire coacti, Quos neque credebant Superis potuisse placere, Nec numero maiore virum peditumque equitumque Censebant paucis sibi posse nocere maniplis, Quos deus humana vestitus carne fovebat. Quid faciat summus celsi moderator Olympi, Quando homines, qui mente sumus fortasse nefanda, Nec censere omnes habitus et iura valemus, Corrigimus pueros gravius, quos carius olim A teneris annis aluit domus undique nostra, Instituitque viros et sede locavit in alta? Impatienter enim ferimus, si temptat in ipsum Fata patrem natus, si frater fratris in annos Coniurat senioris. Amo vehementius ut te, Sic debes tu plura mihi; si deficis ergo, Hoc odi te iure magis. Qui nil mihi debet, Si non solvit item, queror, atque iniusta querela est. Multa etiam debet si quis mihi, nec tamen est is Aut puer aut natus, generis vel stirpe propinquus, Aut talis qualem speravi saepe futurum, Hoc errante simul, simul hoc qui debuit esse Gratior ob veterem, fuerat quo iunctus amorem, Ingratus si sit, minus est mihi carus, et illum Insequor armatus studiis mentisque manusque, Nec possum mihi ferre gravem, quem diligo tantum. Nonne, ubi Pompeius furibunda Caesara mente Insequitur socerum, Caesar magis arma nefanda In generum quandoque parat, quam belliger hostem Indomitis castris quaerat calcare Britannum? At gravius bellum Polynici et fratribus olim Labdacidis, cuiquam fuerit quam forte Pelasgo; Hippolytum Theseus, qui censuit esse novercae Implicitum sceleri Phaedrae, tulit aegrius hoc quam Si quis id externus patrasset, et ocyus ipsum Optavit natum fatis succumbere diris, Quam si temptasset vitium cum coniuge tantum Quicumque hostili violentus more fuisset. Sic etiam Christus (quem vera lege putamus Corpus in humanum conversum, ut crimina gentis Terricolae purgaret homo, nostraeque pararet Praeceptis sacra iura datis iter atque saluti) Christicolas quamvis foveat, servetque benigna Fronte, nec hos patiatur eis sub regibus esse Quos videt a sancta seiunctos lege suorum; Si tamen obiiciant patri se denique nati, Et certare velint cum patre et virgine matre, Quam colimus, veluti nostrorum saepe laborum Quae relevat curas et nato crimine lapsos Saepe reconciliat, si caeli numina risu Prosequimur, miseri, nec Christi arcana tenemus; Denique quam durus, quamque implacabilis ille est Quem non mente deum, sed verbo atque ore fatemur, Negligimus cuius sceleri praecepta dicati! Ergo viri debemus opes pensare beatas, Et dominaturo regi committere mentem, Qui nihil insipide, nihil est sine lege secutus Consilioque gravi; qui poenas iure rependit Pro vitiis, praeciumque bonis compensat honestum. Vel quia discordes igitur cum fratribus essent Hadriaci quandoque patres (nam matris alumni Italiae fratresque suos puto posse Latinos Dicere, et Insubres et Tuscos et Genuenses Et Boios, et quot nutrit Flaminia reges, Atque Quirinalis qui sunt in culmine regni, Et quos Parthenope populos regesque tuetur) Aut quia divitiis coniuncta superbia crevit, Ut nihil esse putet valeat quod Marte nocere, Pace modo id dicam Venetorum: laedere nullum Carmine mens etenim est mea, quaerit perdere famam Cuiusquam nec in orbe bonam; sed causa mihi si Est quaerenda mali, tulerit cur Iupiter armis Classeque devinci Mahometti, ut dicere mens est Calcidis omne solum, sunt connumeranda malorum Pondera, tumque gradus quos struxerit unus et alter; At mihi, qui afficior Venetis (quia in orbe senatus Hic solus superat veteris Lacedaemonis artes, Et quas Karthago longo servaverat usu, Et quas Roma suo commiserat ante labori Quam successissent cum sedicione tyranni) Esse hanc in primis causam puto: fata quod ipsis Hadriacis surdas aures vertereque terga. Scire etenim debemus opes, quas quisque tuetur, Quas cumulat tanto ductus fervore peculii, Motibus esse poli subiectas, caelifer Atlas Si credendus erit, si qui successit eidem Pondere caelesti vi magna atque arte regendi. Mars etenim et Bellona trahunt sub sydere natos Sorte suo infausta, certent ut caedere multos, Indeque caedantur ferro taelisque recumbant; Nec prohibet, quae cura solet subiisse virilis, Quamquam animus nobis debet parere, potestque, Immotusque manet, nec caeli subditus astris, Ducere res hominum instabiles et corpora nostra In melius, signet quam caeli ex arce cometes. Fata regunt homines: fatum et fortuna coire Iure solent. Terris fortuna volubilis errat, Vis eadem cogunt qua caeli fata planetas; Atque modus pariter varius, diversaque semper Astra rotans, quo nunc vitam pepigere beatam, Atque infelicem mortem nunc fata dederunt. Quid, quod ero in cunctis, quantum vir possit, honestus Et iustus cum mente bona, pietatis alumnus? Opprimet ipsa tamen me caelitus omnis ubique Fatorum rabies, via nec mihi parta salutis Ulla erit in terris, morbisque gravabor iniquis, Nulla quies aderit, nec spes concessa quietis. Ast alius peior, vitio qui deditus omni Incumbit sine fine, solet melioribus uti Auspiciis, nunquamque cadit nunquamque gravatur, Laetus in orbe manet, senium perductus ad altum. Unde hoc? A Superis? Multi dixere supernum Arte Iovem mira sua reddere praemia cuique, Cum diversa vides populis haec tradita multis. Impunita etenim si non mala singula debent Ire, et habent praecium si quae bona dicimus esse, Iure haec cuncta solent fieri. Nam rectus homo qui Vixit in orbe diu, nonnil quandoque nefandi Commisit sceleris; vitii cum poenitet huius, Esse potest domino gratus sperareque caeli Praemia perpetui; quia sed finita fuerunt Crimina, finitam poenam sibi cernit in orbe, Ut sitiat fameatque simul, simul altera passus, Dum saeclo vivet, subiens incommoda vivat. At scelere infectus, qui quondam nobile quicquam Ausus anhaelare est, praecium sortitur honesti Finitum, ut vivat mundi candore quietus, Atque infinitam solvat pro crimine poenam Assiduo, ut Stygia flagret sine fine palude. Nec nego sic fieri sacrorum verba, nec ausim Aut violare loquens, aut mente infringere nostra, Interpraes cupiens novus atque invisus haberi. Sed si cuncta sequi liceat, puto et astra virili Culta ministerio, quis corpora nostra regantur Subiaceantque aditus rerum, instabilesque labores. Unde aliquis, primis quando infans crescit in annis, Afficitur ratibus, pontoque insistit ubique, Navita tum, quamvis pater hunc prohibetque cavetque Esse salo, efficitur? Bellis qui deditus arma Tractat ubique manu, nec eum potuere parentes Cum puer ante fuit, taelis revocare tenendis? Quis Croesi natum ferro commiserat atro Caedendum, ut patriae curae studiumque suorum Eripere hunc nequeat fatis diroque planetae? Unde fuit vatis mirabile nomen Homero? Ante ipsum nam nemo docet cantare Camoenas. Unde hoc Hesiodo? Nasonis denique vitam Si legis, hunc studio legum pater ante dicarat; Legibus in mediis Naso sed carmen arabat, Et revocabat eum legali a iure tenendo Fati cura sui, quae nil nisi carmen amabat. Quis Marium a vili surreptum iussit aratro Tam grandes res posse manu componere parva, Caedere nunc Cymbros, nunc vincere Marte Iugurtham, Et totiens multis patriam renidere triumphis, Victorem, meritoque decus sibi quaerere Romae? Qui Ciceronis opes tanto insignivit honore, Ut puer Arpinas rurisque relatus ab arvis Consul in urbe foret? Mihi si respondet amicus: Hunc, virtute sacrum, meruisse hos urbis honores, Virtutem studioque suo curaque parasse; Nec nego, nec tamen est responsum rite. Quis, inquam, Hunc potius voluit puerili aut rhetoras aevo, Aut simul historicos Graecosve referre libellos, Quam rastris mentem, duris quam tradere aratris? Haud pater hunc traxit, nec persuasere parentes. Fata virum duxere suum, Cyllenius alto Prospiciens solio, Phoebusque recepit Apollo, Iupiter in frontem subrisit saedulus amplam, Magnus ut hic fieret clarusque in culmine regni. At Saturnus ei mortem commisit inanem Atque immaturam, caesa ut cervice iaceret, Antonii gladios qui non metuebat iniqui. Quot numerare queam, quos fata dedere per orbem Multa sinistra pati et rebus gaudere beatis, Et nunc felices fieri, quibus omnia constent Prospera, nunc miseros, quos cuncta adversa sequuntur! Nam si firma foret rerum mensura bonarum, Quas plebs vana colit, nihil hoc felicius orbe Duceret ullus homo, nec vitae quaereret ullas Alterius vel opes, vel fundamenta beatae. Ergo rotatur apex caelique firmus in axe est, Atque planetarum cursus per signa Bootis, Per geminos Helenes fratres per sydera cuncta Volvitur; hinc alios signat variosque tumultus, Inde quietis opem; nunc ornamenta virorum, At nunc damna notat. Ceu cum nova luna rotatur, Decrescunt etiam Cancri, plantaeque vigentes, Et morbi, si qui fuerant, sub morte tenentur. Hoc natura facit lunaeque volubilis ordo. Sic fati nova signa dabant cum classe cavendum Hadriacis. Mahomettus eam nam struxerat olim; Obstabant sed fata viris, surdosque tenebant. Sic Mahomettus eam, quam classem Marte pararat Infausto in Venetos, navali exemit ab ipso, Inque salum redegit, opus mirabile dictu: Quadringenta quidem magno cunctamine vela. Machina stat ponto, nunquam vel visa priores In populos, vel scripta manu veterisve novive. Nam quod ait Xerxem quisquam tot millibus iisse Cum remis, quod vela Phryges sibi mille Pelasga Hostili commota manu videre, negamus, Historiaeque putant libris mendacibus usos, Qui bene de priscis libris sensere, Pelasgos. Haec sunt vera quidem, nostrisque visa diebus; Haud simulata cano. Classis cum milite forti Pergit in Hadriacos, nec falsa est fama. Refertur Id Venetis, nec vera putant sibi talia patres Ore relata novo, scriptisque hinc inde tabellis. Nicoleos classi praefectus namque Canalis, Nobilis e Venetum numero sine crimine patrum, Qui nunc damnatus patria caret, induperator Classis erat, Veneta quae classis venit ab urbe, More patrum; postquam qui Turcos Marte petebant, Ter decies semper pelago misere triremis, Interdum et plures, quae defendere salumque, Ne quid is opprimeret naves altasque triremes, In varias partes fuerant quas mittere sueti, Ut mercatorum officio quandoque redirent Hinc dites atque inde simul. Nunc fama vagata Instantem Turci classem, licet invida fata Surripiant persaepe fidem, tamen addere cogit Ad numerum qui primus erat, multasque triremes Atque aliquot naves, Mahometti ut classibus obstent. Sed provisa nimis sunt saero. Ille impiger audet Iam terra duxisse equites peditesque fremiscens Innumeros ultra solitum, millena tricenta, Ad littusque maris semper contendit, ut ipsam Ante oculos habeat classem. Nemus esse putares Arboribus densum, cecidit quando ancora ponto Firmatura ratem, cum vela ad subera surgunt Lintea syderibus demissa et carbasa dicas; Nec poterat cerni pontus, tegit omnia classis, Perque trabes valeant equites tranare et ab uno Littore ad alterius percurrere littora gentis. Quo petat haec classis, nescitur. Quisque putabat Cretenses quod vellet opes: dabat ille Methonae Hoc fatum; dabat ille aliis haec damna propinquis. Corcyraeve locis, Cyprove Rhodove; nec ullus Rem norat, quo Marte foret tractanda, novellam. Denique Nicoleos summa virtute Canalis Quocumque haec pergat classis se opponere dignum Magnanimo esse putat duce, qui navalibus instet. Ergo sua, quamvis minima, cum classe resistit Viribus illius, mediisque obsistit in undis. Quid faceret tamen ipse minor numeroque manuque Et ratibus structis Mahometti? Haud illa coire Cum Mahomettanis poterat. Revocaverat ergo Parva pedem classis, rata durum cum Mahometto Conseruisse manus, cuius vis tanta fuisset. Ergo redit, monet aque suos noctesque diesque Invigilent, monet atque patres persaepe tabellis, Ut, trabibus missis, nummos cum milite mittant Assiduo, ut possit classi se opponere Turcae. Quid faciant Veneti, cum sit distantia magna Inter utrumque salum, vel quo simul illa, vel illa Classis inest, vel quo Venetis sinus instat opertus? Interdum et ventus pergit contrarius esse Hadriacis, Boreas Eurusque repente subivit. Nicoleos igitur cum classe omnique paratu Euboicos fines, quibus haec videt arma minari, Ingreditur, cernitque aditu quo pergat Amyras. Namque videbat uti rex terra vectus aperta Fronte, et equo insistens Eurypi ad limina tendat, Euboicamque velit gentem confundere ferro. Instant solliciti Veneti molimine summo, Quid faciat Turcus si quidque obsistere possint. Sed Mahomettus, erat qui praestantissimus armis, Pontibus adiectis Eurypi in fine duobus, Officio alterius traducit castra vetustae Calcidis ad muros; alium, ne classis obesse Adveniens possit Venetum, confecit, utrimque Se medium tutumque tenens. Tunc fluctuat ardor Turcorum Euboica in patria; nunc imminet urbi Calcidis, atque suos stimulat Mahomettus anhaela Mente duces, praeciumque viris promittit in omne Tempus ob has laudes, quas sint nunc Marte secuti. Atque ait: "Hic, proceres, vestris virtutibus uti Me decet, hic miles quisquis me Marte iuvabit Indefessus, erit quem nocte dieque fovebo Iure sinu, et reddam fremitu cui digna peracto. Viribus iis opus est, nova quas tunc Roma dolebat Esse meis, collum mihi cum flexisse coacta est. Expugnate, viri, muros hos Calcidis atque Quanta docete mihi populi sint corpora fortis. Quod nisi victor ego redeo de Calcide capta Euboicoque sinu, moriar sine mente necesse est. Fata prius cedantque mihi patriaeque meisque, Demittant clademque gravem, fiatque nefandis Aerumnosa malis rabies de sydere summa, Deque infelici fato, quam cedere forsan Iis sit opus Venetis propter tam moenia parva". Namque erat haec Calcis maior vix mille tricentis Passibus, et forsan subiecta suburbia tantum Sunt spacii sibi nacta sui. Crescebat in ipsis Moenibus at tellus, populus cum ferveret omnis Ingenio belli, Martisque obsisteret arte. Conveniuntque rates, naves, longaeque triremes, Mittebat Venetus quas summa laude senatus, Atque animo graviore dabat committere bella. Nec tamen ob famam classis qua cresceret aucta, Nec quia dicatur quod ubique feratur in hostem Classis iniqua suum, Mahomettus deficit armis Decrescitve animis. Tunc est maiore coactus Audacique magis fremitu consurgere bello, Hortarique suos, moriuntur millia quorum Multa manu illorum taelisque occisa, quibus stat Moenia tutari; muris iaculatur ab altis. Namque sagiptator faciles hinc inde sagiptas Saxaque saeva rotat. Facile est committere fatis Aggere qui instabant humili sub moenibus altis. Quod si etiam, ut referunt, Venetorum classis adiisset, Prospera cum flabant ventorum fata per aequor, Cursus ubi Eurypi, reditu quandoque peracto, Cuncta secundabat, pontem, qui Calcidis urbem Obsessam reddebat, ea qua parte licebat Militibus regique suo nunc ire equitatu Composito, nunc saepe suo cum Marte redire; Pons is fractus erat, poterant nec stare quieti Qui obsessam tenuere urbem, nec forte redire, Cum vellent sine labe domum: Styx magna fuisset, Ut ducebatur, regi Turcisque subactis. Sed quia fata obstant Venetis, Turcisque favebant, Nicoleos, metuens classem in discrimina ferre, Segnis erat voluitque suos compraeendere gressus Consilioque magis procerum, quos classis habebat, Tendere, quam subito vel pontem frangere vento, Si fracturus erat, vel saevo instare periclo. Ergo, ubi consulitur quid agendum, magnus Amyras "En" ait "o iuvenes (nam nocte putabat in illa Decursu Eurypi Venetorum denique classem Fracturam hunc pontem, auxiliumque virosque daturam Calcidis ad muros adque alta suburbia Graecae) En" ait "experiar, qua vos virtute futuri, Quaque fuistis, honos si vos meus undique tangit, Curaque nostra movet. Conscendite moenia, fortes, Fascibus adiectis fossa, tormenta rotantur Nam nova tot, lapides vel quos bombarda remisit, Vel quibus est ballista tremens confecta ferendis. Quattuor ut constent iam moenia partibus acta Atque aequata solo; vos haec conscendite, fortes, Atque urbem in praedam convertite. Fessa iuventus Calcidis est etenim, somnoque cyboque caret, quae Pressa iacet, manibusque nequit pugnare remissis. Quod si subdantur totidem auxiliaribus armis Quae nova sunt, nequeant sterni contermina ponte Moenia, quae tellure sedent, reparata manebunt, Pugnacesque viri defendent singula bello; Taedia nos subeant longae obsidionis agendae; Tam grave castrorum pondus cum milite tanto. Hic certate, viri, quos merces certa sequetur, Gloria, quae in vestris non debilitanda diebus. Hic certate, viri. Minor est haec Calcidis umbra Quam quae servabant triplici fundata baratro Moenia, quae Thracum quondam expugnavimus alta. Cepimus illa tamen, Cholcosque subegimus atque Turribus in Seraphis, altisque in montibus audax Vestra fuit quandoque manus; committere pugnam In Bosnam, Illyricosque truces, dirosque Liburnos, In Lesbum et reliquas non olim Cycladas arma Ulla movere manu metuistis. Sumite taela Haec igitur, Graecum pariter fusura cruorem. En prope nostra domus. Nonne haec pudet esse aliena, Quam nobis subiecta? Animis confidite vestris! Hanc urbem in praedam statui committere vobis, Quam violenta manus victrix committere malit. Hic sit vester honos. Ne vos metus ullus ab armis His revocet. Durate, viri, et committite pugnam". His dictis, sceptrum dextra quod more tenebat Parthorum, cum sunt subiectis proelia turmis, Proiicit in fossam, quae vallo subiacet alto, Unde aditum fasces positi tignique parabant Compositi, et segetes subiectae. Ad scissa tumultus Moenia fit iuvenum Turco clamore frementum: "Colla iugis subiecta date et vos flectite regi, Calcidis o populi, quos iam violentia belli Opprimit immitis, cum vos nec sponte dedistis, Nec quos fas fuerat de re vitaque pacisci, Deque domo et patria, veluti vidistis in omnis De Peloponesso populos fecisse potentem Induperatorem, qui nulli cedit avorum". Haec ubi dicta, uno consurgunt corpora motu Ultra communem numerum millena tot ut sit Qui stupeat, si vera audit. Tunc moenia fractae Calcidis introeunt, rigor est in mentibus acer Euboicis Venetisque simul, qui forte fuerunt Praesidiove loci, legumve favore retenti, Praetores patresque alii cum consule claro. Ericius Paulus statuit committere morti Se potius quam ferre iugum servile. Fuerunt Nec non Euboici plures qui proelia temptant, Vana quidem. Nam porta patet quae panditur urbis, Ingrediturque suo Mahomettus in agmine princeps, Calcide cum populo pariter praedaque potitus. Quae lachrymae populi! Fuit hac quis plantus in urbe Euboicisque locis, ubi tum violentia Martis Victoris, tum saeva phalanx gentesque trucidat Innumeras, praedamque facit rerumque virumque! Sed nihil est, possit quod vel reparare Canalis, Praefectus Venetae classis, dubitare vel ullus, Possibile an fuerit talis confundere terras. Hic captivantur turbae, iuvenesque senesque, Cum patribus pueri, crebra cum matre puellae, Cum dominis servi, capto nec parcitur ulli: Ut solet in gregibus, venit cum turba luporum In stabulum, iugulatque pecus, grex territus audet Nil praeter gemitum, solisque ululatibus instat. Hic taceo. Ut rediit vigor in praecordia fortis Foemineis animis, mulierque accensa furore Ausa fuit multas comites perducere secum, Atque animare, velint potius succumbere fatis Quam gladiis cessisse suis, et perdere Turcos, Sacrificent quos thura Iovi. Plaerique secuti Hanc quandoque viri, primo tenuere recessu Quandam in proclivo turrim. Sed perditur igni Illa gravi, et mulier cedit populusque virilis. Hinc abiit, ut solitus fuerat Mahomettus ab urbe Quamcumque ante habuit victor, custode relicto, Praesidioque urbis tutandae, et praeside misso, Qui ius dicat eis qui Calcidis antra tenebunt Quique colent urbem, quavis regione relati. Hinc rediit ad Thraces signis victricibus, ausus Se iactare orbem domiturum, quando libebit, Cum neque classis ei Veneta nec quidquid ab urbe Obstiterit. Sic fata etiam promittere visa. Interea sua classis, erat quae maior eorum Classibus antiqui quas saepe volumine cantant Immensas, Cretam cogit metuisse trementem Phoeacasque domos, Cyprumque Rhodumque; putabat Insula quaeque sibi, pelago sita forte propinquo Aegaeo Ionioque sinu, sua fata parari, Excidiumque dari Turcorum fortibus armis. In medio nam classis erat contermina ponto, Diversisque locis, varioque in littore, posset Quae facile hunc illumque locum immeditata subire. "Sed satis est" inquit Mahomettus "Vicimus: in re Nolo rates dubia variis mandare ministris. Insueti pelago Turci. Mihi multa necesse est Commisisse aliis, quorum usus classica tractat Finibus ex aliis, ceu sunt quandoque Latini Et Graeci, quorum tandem confidere menti Mi grave fit. Libet ergo domi componere classem, Atque anno hoc potius toto nihil inde referri, Quam si perdantur mea classica et arma ferantur Infausta, ut delator opem det Marte Latinis Felicem, et recreet quos nunc oppressimus ense". Interea in Persas summa cum laude Casanes Sceptra manu cepit, Persarum rege perempto. Huic coniunx Cholcensis erat, sata rege parente, Quem quondam, Cholcis Mahomettus Marte subactis, Eripuit fatisque dedit. Persuasit Osoni Ergo uxor, Cholcense decus, Trapesuntia regna Deberi sibi iure patris. Vir, coniugis ira Et lachrymis motus, nec non quia credidit armis Vincere posse suis Mahomettum; poscit ab ipso Tum Cholcense solum, tum quidquid traxit ab illo In praedamque tulit. Repetuntur millia multa Nummorum, ni malit equos atque arma Casanis In Turcos sentire, animis audacibus acta. Quin etiam Venetos adeunt, quos misit Osones, Docti oratores, moneant quos quanta Casanis Ira sit in Turcos; quid sit facturus in illos Persarum rex magnus equis nummisque virisque; Auxilio tantum Veneti sint, atque favorem Cum nummis praestent ad tanta pericla Casanis, Euxinum ut mittant naves, longasque triremis Ad Pontum Lyciosque sinus, quas multa farina, Quas oneret rerum non copia parva novarum, Est opus iis quibus ore frui, qui castra sequuntur. Nam tellure vehi vel equo vel saepe chamellis Haec, nec iter patitur longum, nec copia rerum Multa ferendarum. Veneti assensere, iubentque Armari quandoque trabes, segetesque referri In Capadocenosque sinus, littusque propinquum Quod iacet in Lycia, Aiacis quod dicitur olim, Hic quoniam est Aiax divinis praeditus armis, Si verum scripsere patres, cum perdita Troia Prisca fuit, Lyciique novos statuere tumultus. Ergo parat bellum magno fervore Casanes, A Venetis etiam persuasus perdere Turcos; Non quia non teneant Veneti non esse Casanem Affectum Hadriacis, qui Christi iussibus instant, Atque huius praecepta tenent; ille alterius stat In sectae studiis, veroque recedit ab omni; Sed quia vincatur modo, quisquis vicerit hostem, Ille fovendus eat, donec res tanta peracta est. At Mahomettus iners non est, nec perdere frustra Tempus avet, nec stare domi, dum forte Casanes Adveniat Thracas, Persas prior ipse frementes Audet adire; Asiae finesque refertur ad altae, Castraque ducit equis non tantum clara, sed ipso Cum peditum numero, qualem non struxerat ante Ullus adhuc regum. Numerus vix creditur ulli. Sunt qui permixtos peditesque equitesque putarint Tot simul esse viros, ut nullis ante diebus Viderit ipse suos Mahomettus tot simul esse In campis structos armis et corpore forti. Sunt peditum dicant qui millia forte tricenta, At sexcenta equitum, qui plura fuisse reportent, Qui numerum minuant. Tamen ut sit cumque velit quis, Hic numerus certe (prohibet quem quisque fuisse Tam grandem) est Asiae tandem pervectus ad altae Regna domosque ducis magno fervore Casanis, Hoc animo, ut qua sit tutus magis arce, petatur Haec bello, certentque ipsum confundere Turci. Hic ut equos audit Parthos et castra movere, Obvius it multo numero maiore, putatque Indubitata sibi iam parta trophaea futura, Sive triumphantem rediturum Marte Casanem; Hoc animo et Persae subeunt haec castra frementes In Parthos, cupiuntque Phrygas committere praedae. Sic res humanas faciunt ludibria fata Esse secuturis, qui, qua sint mente, videbunt Huius ope illiusque manu sine vindice gestae. At deus humanas qui summo e culmine gentes Prospicit, haec ridet, quae regum turba paravit Saepe gerenda sibi, cum nil ratione sequantur, Si sperantve timentve aliquid; turbata vagatur Namque hominis mens, vera putans quae vera putavit, Quaeve cupit, quaeve ipsa dolet. Sunt sydera tandem, Quae, nisi cum virtute aliquis pietateque cernat, Singula conducunt res vera laude gerendas. Ergo viris praestat non haec, non illa putare Esse sibi temptanda manu, violare nec ullum, Nec mactare aliquem, sed mentis honore superni Cuncta Iovis praecepta sequi, nec Marte parare Quae possunt pacis fieri candore beatae. Mens etenim sibi sana deum puerosque deorum Conciliat, nullumque potest discrimen obire. Qui furit in socios, qui quaerit perdere Marte Finitimos, pacemque odit, violatque quietem, Et regni est avidus, cupidus, sine fine peculii, Ille deum ultorem tandem parat, et sibi quaerit Post inimicicias cum sedicione cruenta Vulnera mille, miser, non uno immitia cultro. Quam melius fuerat tibi non temptare, Casanes, Bella tua in Parthos, nec te censere futurum Victorem, quoniam numero maiore teneres Arma virosque manu, cum iusti causa pericli Grata sit et Superis, et terrae regibus omnis! Quid Cholcense solum repetebas coniugis, aut quid Poscebas regnum proprium reditusque referri Sublatos olim? Quid coniugis arte fremebas? Haec tibi culta fides, quae Parthis de Mahometti Legibus est. Venetos subiisti ut multa ministrent, Quis sine non poteras castris persistere motis: Non quia Christisequas vel ames, vel amare puteris, Iis quibus est aliquid verae rationis in armis. Turcus es ipse simul, fidei si cernimus arma, Et Mahomettanus, vel nostris hoc magis hostis Christicolis, quod habes vel Solis signa nitentis, Quae sequeris quaeque ipse colis, vel nonnihil audes Esse tibi sacrum dixisse et lege colendum, Quod ridere queat cuiusvis legis alumnus. Sed quia nunc confert socios tibi quaerere fortes Hadriacos, simulas fictum maledictus amorem; Quod si forte manus tua Parthos vinceret, et res Sterneret Europae quas perquisivit Amyras, Et facile id factu fieret, simul ipse Latinos Et simul omne solum Christi, quod deditur armis, Oppressisse velis, summumque parasse triumphum. Sed dum multa paras equitum peditumque, Casanes, Millia, et occurris Mahometto multa ferenti In praedam, quae parta tibi sunt moenia quondam, Ipse loco sistit valido valloque tuetur Castra sua, imparibusque viris numeroque suorum Cuncta videns, nolitque manus cum milite tanto Conseruisse, potest si se et sua cuncta tueri. Ille ardens instat nescitque quiesse Casanes, Donec castra premat Mahometti, et singula ferro Perdat inexcusso, ceu fert violentia regis. Cerne quid intersit, quid fatum invenerit ipsum. Millia plura virum pugna numerabat Osones; Sed pilulas glandesque graves cum sulphure missas, Seu lapides ignique levi bombarda rotabat, Qualis structa sinu Persarum non fuit unquam, Viderat et nullus. Nec equi sine tanta pavore Sensuri fuerant, qui non fuit ullus in illis Audierit qui tanta alias tormenta boare. Obsessum ergo putat Mahomettum fortis Osones Cum premere; ipse autem dum se Mahomettus ab armis Tutari illius quaerit, statuitque minaci Opposuisse manus, pilulas glandesque gravesque Bombardas emittit ea, qua parte feruntur Praecipites magis, acer equus validusque Casanis Et sociorum omnes effraeni in bella coacti. Inde fit ut strepitu flamarum ignisque rotati Commotus sit creber equus, validique recedant Persarum sine mente duces, nec fraena tenere, Lora nec in tremulis possint componere collis. Diffugiunt, sequiturque fugam Mahomettus et affert Inde trophaea sequax. Sed tandem in montibus altis Tum Persae latuere duces, tum turba sequentum. Moenia nam campos sunt Persis rara per omnis, Talia ni fuerint, quae perdere non queat ullus Tempore ni adiecto, numeroque animisque virorum. At Turcis aequor qua parte est nulla solutis Urbs patet, et servit qua sunt magalia parte Plurima, qua fluvii prohibent non castra moveri, Hic ubi dimisso Turcus custode iubebat, Imperioque suo Persas parere docebat. Heu miseras belli sortes, summisque negatum Stare diu, et Martis dubiam sine lite quietem, Ut merito ancipites cursus fortuna pararit, Bellorum exitiis in re quam plurima parva Regna iacent! Una quam multa pericula luce Arma ferunt, castrisque nequit stabilita teneri Ulla manus, fidumve aliquid sine labe putari! En Xerxis magnos habitus, primordia belli! Ante illum non visa viris tamen inclyta classis: Parva licet clari comitata Themistoclis arte Et Persas superavit eos, qui bella gerebant, Et Xerxem vertisse humeros sine luce coegit. Annibalis vero quam formidabile bellum Esset in Italia, non est qui nesciat. Urbem Obsedit Romam. Sed Scipio civis et unus Ingenio hunc parvaque manu succumbere fecit. Quid memorem multos, quorum vis magna manusque Impetuosa nimis? Sed vires perdidit acres Mens hominis qui cuncta sciat cum tempore nosse. Continuo Vlachi, Romana colonia quondam, In Scythico composta gelu, coniungere certant Foedera cum populis Hunnis et Pannone rege. Sed nondum iecere fidem, coepere pacisci Foedere de aedendo, cum Turcus misit Amyras Bellogradi temptare locum, quod et impiger olim Aggressus, cum nondum caetera cuncta peregit. Hic nihil efficitur, quia sunt in culmine montis Moenia Bellogradi, summoque cacumine missa; Non humeros tantum, non verticis antra tuentur, Sed caput atque pedes, peregrino effecta labore, Atque Quirinali quondam de gente relata, Ut sua fama refert. Stat gens inimica quietis Bellogradi custos, vigilat noctesque diesque, Thesaurus quasi sit fontisque et nominis Hystri. Hic ubi nil fieret, propter (mirabile dictu) Fundamenta loci, tendentia moenia ad astra, Inreparabilibus quae sunt servata ministris Arte loci, Martisque manu, quia solus ubi vir Haud metuit centum, nec eum pavor ullus ab arce Praevaricat solida, non est pugnare necesse, Nec sperare aliquid vinci bellacibus armis. Ne tamen et segnis iaceat Mahomettus et excors, In Venetos rursus temptat descendere casus; Nec tamen illorum quicquam deposcere regni Vel simulet, vel sit talis mens aemula regis Primorum regum, referunt quos carmina ad astra; Sed quae sola olim Greacorum membra fuerunt Atque Phrygum. Epyri regio nam tota fuisse Dicitur Aeacidae Pyrrhi, quem debet ubique Marte sequi infesto Mahomettus, quando fuit qui Occidit Priamum. Successit at Hectoris illo Patre Helenus quandoque satus, cui contigit uxor Andromache, genitrix pueri Astianactis, et alti Hectoris eximie coniunx dilecta marito. Iure igitur quo Graeca cupit sibi subdere quidquid Sceptra habuere olim, vel quae Troiana propago Pertinet ad generisque sui sobolemque suorum, Epyri deposcit opes, Scutarimque (vocavit Ut nova plebs arcem sublimi in vertice montis Compositam) quaerit bello confundere saevo. Hic Epidaurus apex olim sua sacra tenebat, Atque satum Phoebo medicum sub lege colebat Relligionis eum, medica qui scripsit ab arte Primus, et ante alios medicator vulneris exit. Hic locus est solis habitandus nubibus, atque Alitibus cernendus eis qui sydera certant Vel transgressa polum, vel transgressura videre. In radice tamen montis Boiana refertur In mare praecipitans (nova sic vox fluminis huius) Quod mare velivolum certat sine littore adire Ut pelagus dicas, montis non esse fluentum. Sed ne cuncta suo Mahomettus fervere ductu Efficiat (nam saepe decet non omnia reges Castra sequi) his castris, Scutarim quae mittere magna Decrevit quandoque manu, praefecit habendum Induperatorem, quem duceret omnia recte Facturum, et studio mirando electa daturum. Mittitur alter homo, quam qui felicibus armis Usus erat Mahomettus. In hoc sententia regem Decepit nova: victor erat, si forte fuisset Hic praesens, ubi castra alio non integra ductu Dissensere animis, nec eadem miles ubique Mente fuit, fatis etiam non aequa daturis Praemia, quae dederant regi, et quae forte dedissent. Hic ego commissas fluvio quandoque triremis Hadriacas taceo, quae dum succurrere certant Obsessis ea in arce viris, pontoque feruntur A Venetis, flumenque adeunt, vicisseque credunt Turcorum sine Marte ducem, qui cuncta putabat Obsidione sibi iam facta flectere collum, Imminet a tergo quidquid discriminis, instant Quaeve pericla oculis non cernunt undique caecis. Namque ubi dux audivit eas venisse triremis, Obsessisque animum rediisse: "En" inquit "habebo Cum trabibus quae cuncta ferunt". Statuitque cathaenas Conserere adiectas, ubi parvo milite distat Agger is ex illo. Sunt saxa propinqua, pererrat In quibus hic fluvius strictoque reconditur alveo. Iamque cathaenatis trabibus conclusa fuissent Corpora longa, quibus Venetorum multa sedebat Nobilitas latura animos in funera Martis Obsessisque fidem, multo discrimine misso, Ni fugitivus eos monuisset sistere nusquam, Sed subito rediisse viros, qui classis habebant Imperium a Venetis. Sic solus transfuga, rerum Tantarum adiutor, classem a discrimine tutam Reddidit. Illa autem vidit quando arte cathaenas Astringi, vix terga dedit, vix viva redivit Immunisque suis; Turcorum taela frementum Est experta etiam, qui, summo ex aggere, ferro Instabant, ubi saxa truci iunguntur in antro, Et periere aliqui in Venetis qui transtra tenebant, Atque aliqui ex Turcis qui classem praeendere certant. Sed nec ob hoc desistit iners dux velle potiri Hac Scutari; dura namque obsidione teneri Quod putat, esse sibi tradendum cernit et audet. Iamque propinqua dies fuerat qua flectere collum Hic Epidaurus apex statuebat, deficiente Corporibusque cybo populorum undaque recenti. Heroas nam saeva fames domat atque subire Vincla duces cogit, regesque e culmine verti In praeceps, nullosque suo consistere regno. Noluit at Superum rector sine rege triumphum Esse ducis parvi, qualem non amplius alter Viderat in solio regum, si capta fuisset Arx haec, unde aditus vicina ad littora semper, Illyricosque sinus, portusque sinusque Liburnos. Ad Venetosque lares sine multo Marte fuisset Quin etiam, et Turcus forsan Mahomettus adesset: Haud erat hinc victor rediturus. Nam pater ut fert, Si nati errarint, hos castigarier illis Saepe satellitibus, qui sunt scelus omne secuti, Dummodo discrucient natos; sed denique mortem Non vult natorum, revocatque satellitis arma; Sic Deus et nostros castigat saepe rebelles, Et tamen, illorum si cernit fata, medetur. Ergo subit Turcos stomachus, subiereque cunctos Taedia, ducentes hac armamenta sub arce Atque cybos sine fine, viros atque esse ministros Bellorum, quos nulla queant dispendia fatis Commisisse novis, non Martis proelia mille. "Hinc igitur redeamus" ait sua turba "nec armis Nec loca temptemus, nostris nocitura maniplis. Nil struimus, frustraque dies consumimus omnes". His dictis, veluti sic sydera cuncta parassent, Una abiere omnes: dux Turcus turbaque, et arcem Dimisere situ pariter consistere duro. Defuit haec tantum regi victoria Partho, Defuit haec tantum, quoniam praesentia regis Abfuit, atque ducem non sunt ea fata secuta, Quae fuerant magno Mahomettum Martis honore, Et quia cuncta deus moderatur numine certo. Foedera at interea qui temptavere Scytharum Finibus adiuti, Romana colonia quondam, Vlachorum populi solo sub rege sedentes, Danubii ad fines coguntur perdere terram Quae Moncastra novo cepit de nomine nomen. Namque simul Capham statuit Mahomettus adire, Subdereque armipotens, Genuae ne quando iuventus Cum Scythicis unita viris commixtaque Vlachis Hunnorum possit cum rege nocere, gravesque Aerumnas Turcis sine defensore parare. Namque ubi certarent hinc Hunni, hinc turba Scytharum, Hinc Genuae naves, Venetusque hinc inde senatus, Inde Casanis equi, Vlachusque in bella tremendus, Stare loco quis posset eis tot gentibus unus Undique turmatim nullo cum fine quietis? Ast ut commodius possit summittere Capham Et Vlachis nocuisse feris, sex mensibus aedit Inducias Venetis. Quam callidus est Mahomettus, Quamque ferox armis, quanta est prudentia regis Invicti in strepitu bellorum, gratia quanta! Armat et ipse tamen classem, quae terreat anceps Hadriacos, qua parte ruat. Sic rectius illos Inducias cupiisse videt, securus et ipse Possit opus temptare suum. Nova classis habebat Octingenta, refert ut veri nuncia fama, Vela quidem, et (monstrum quod quis mirabile dicat!) Christicolae pars maior erat. Nova praemia cunctos Namque coegerunt nautas de qualibet orbis Parte bonos, qua gente velis regioneve cretos. Mirantur stupidi nautae, qui tanta videbant Quanta prius nusquam videre, animisve putarunt Posse salo fieri. Tremit omnis natio et omnis Insula praecipue, magno commota tumultu. Hinc pavet alta Chios, pavet hinc altissima Crete, Hinc Corcyra tremit, tremit hinc spoliata Methone Finibus ante suis, socia comitata Corone, Hincque Cyprus riguit, Rhodus inde gelata pavore est. Nemo videt quo classis eat, sibi littora quaeque Excidium ducunt sine defensore parari. Vox tamen una fuit, qua Turcus ubique fremebat In Latios fines,Venetorum ad littora classis, Quod petitura foret, quandoque haec Appula regna Esse aditura, sinus et permensura Sicanos, Inde Quirinalis ventura ad moenia terrae Saepe ferebatur. Modo et hoc, modo et illud in ore Multorum fuerat; sed nec durare putabat Posse aliquis contra, nec taela instabat habere, Possibile esse ratus nunquam sua tecta tueri Classis ab adventu tantae, fremituque virorum, Castra quibus nova facta refert sua fama repleri. Dum timet omnis apex regum, dum quisque fremiscit, Ille salum subiit Maurum, cui missa Propontis Euxinusque relictus, ea cum classe petenti Ad Tanaim rigidum, glacies cui frangitur alta, Solibus aestivis compulsa; est Capha reperta Ante aditum Tanais, Capha antiquissima, quondam Quam coluere Scythae, servorum plena, lapillis Inclyta quos vexit mercator fuscus ab Indis. Heu praeceps quid agis discordia? Fratribus una Capha fuit, cum recta olim et subiecta duobus Finibus a Scythiae venientibus; hic ubi magnus Rex Scythicis dat iura suis, ubi Sarmata in agris Peltatus pharetraque gravi iaculoque vagatur Cinctus utrimque levi. Duo fratres non dominati Sunt Caphae, est Genuae quae subdita viribus amplae, Sed quibus, ut mos est, composta suburbia parent; Dissensere animis. Alius ferus occupat illa, Quae alterius fuerant fratris. Qua re impiger ille Iniuste affectus, simul et livore coactus Fatifero, in fratrem coniurat, ad alta vocato Moenia Turcorum Mahometto principe, Caphae Moenia, et ingressus pariter dedit atque regressus. Sed Mahomettus, erat qua mente infractus et audens, Sit licet admissus Scythici livore rigoris Atque odio immiti, partim tenet haec data ad urbis Moenia dona sibi, partim cum milite, classe Quem vehit, eximio disperso in littore, Capham Occupat expugnatque manu, vincitque capitque, Quo directus erat, cum classem ascendit ab urbe Ante novae Romae, nunquam ut statuisset abire Ni Capham superaret, eo compulsus amore, Perderet ut Scythici tam clara suburbia regni, Spemque illis adimat mercandi hic vel capiendi Praemia, quae quondam positis cepere lapillis; Hic, ubi servorum Scythiae tam copia grandis Vendita semper erat, Tanaisque rigebat ab undis, Qui piscis mercandus erat, praecioque vehendus; Iamque capit Capham classis, quam maxima sola Terruerat facie, quam miles fortis et audax, Conveniens armis infracto corpore saevis, Non est passus opem sibi quaerere, nec dare terga Pressa fugae. Hic prohibet nullos potuisse periclis Opposuisse manus, instar torrentis ab alto Monte ruens, qui saxa trahat pecus et simul agros Littus ad usque sali rapit et sata laeta colonis. Qui ingreditur Capham, Mahometto principe primo Invasore urbis, cum proscriptore Scytharum Delatore sui fratris, quem maxima virtus Regia non potuit non aspernata iubere Occidi, exemplum reliquis, qui iniusta sequuntur Prodigia in regnis, nulloque feruntur honore. Regibus, o miseri, praecio qui vivitis, esse Pergite magnanimis sceleris quandoque nefandi Vel delatores vel murmura saeva ferentes, Sive susurrones. Vestrum sit is auctor iniqui, Proditor iniusti, cernatque quis instet ubique Finis eis, qui tale solent discrimen adire, Et patrant nefas, veluti rex Turcus in illum Non fuit iniustus, licet eius moenia ductu Noluerit vitioque gravi. Sed ne sceleraret Haec habitanda suis, caedi commiserat illum. Ipse autem insedit platea diademate cinctus In media frontem, iussitque ibi cuncta patere Quae eripuit praeda miles quicumque suorum, Sive ducum fuerat socius, seu regis alumnus. "Ferte huc omne aurum" dixit "quod surripuistis Ex domibus Caphae, quacumque ex parte relatum, Aurea vasa simul, nummosque, ipsumque metallum Qualicumque modo". Quod cum fuit alta relatum In loca, quae statuit plateae confinia magnae, Utribus imponi iussit sex millibus; inde In classem cum lege vehi, ne deficiat res Vel minima ex auro, capitis nisi poena lautur. Inde vehi iussit praeda quoscumque lapillos Surripuere nova. Tam copia magna relata est, Ut qui parva ferunt, verisque minora putarint, In Venetis Genuaeque locis cunctisque Latinis, Quin etiam in Gallis regionibus atque Britannis Nec tantos una positos superesse lapillos, Nec praecii tanti. Res magna est certe, minorem Sed factura fidem, quam si sit lumine certo Visa; quibus sed visa fuit, sit denique maior. Tum populum afferri iussit, iuvenesque senesque, Et pueros pariter, simul hac aetate puellas, Cum patribus matres, dominos quoque turba sequuntur Servilis, quam praeda dedit violentibus armis Militibus subiisse iugum. Secernit ab illis Quos visum est pueros et quas speciosa puellas Ornavit quandoque Venus, numeroque minore, Ut referunt, sexcenta iubet sibi corpora tradi. Non quia committat Mahomettus corpora magnus Cuncta libidinibus, quia sed de munere praedae Quaerit honorari, ne vel violentia turbae, Vel miles victor cogat confundere praedam, Et pariter vitium cum re componere parta. Inde iubet capita alta virum primosque domorum Patronos Caphae, ne rursus perdere temptent Acquisita sibi, longas subiisse triremis, Atque vehi ad Thraces. Libertas traditur autem Tum reliquis populis, qui concoluere vetustam Ante diu Capham. Tum praeses traditur ipsis Caphigenis, qui cuncta regat cum milite Turco, Iusticiaeque sciat moderari singula habenis, Corrigere et sontes, insontes atque tueri; Qui Scythicis caveat, ne quid violentius armis Hic fiat, quod obesse queat. Quae praeda fuerunt Caetera, vasa suis argentea et arte tapetes Forte laboratos quaeque affert magna supellex Divitis eximii, concessit semper habenda Militibus, classisque suae nautisque humilique Remigio, et reliquis qui praedam Marte tulerunt. Ipse autem Mahomettus adit quo munere classem Constituit validam, ferturque per hostia magni Danubii, ut Vlachis noceat, primoque recessu Improvisa capit quae Vlachis cuncta fuerunt Danubii ante fores. Nec enim sine sorte favente Haec sibi facta videt, quod et hostis fortis iniqua Mente velit cessisse loco, nec in arma referri. Coniurarat enim Vlachus, quod diximus ante, In Turcos, ubi tanta audit sibi bella parari, Classeque cum tanta Mahomettum huc vertere gressus. Nonne videt quae multa sibi portenta parantur? Nonne audit strepitus bellorum et classica tanta? Quid facit ergo miser? Moncastri moenia terrae Aequat et idem omnem populum iubet alta referri Ad iuga montanosque apices cum re pecus omne, Cum patribus pueros, timida cum matre puellas, Ne, si forte urbem capiat Mahomettus, ab illa In reliquas aditusque illi pateatque recessus Ut sibi cumque libet. Quid enim violentia regis Non valeat tanti populis promittere cunctis De se deque suis bello et victricibus armis? Hic Vlachi trepidare animis, qui saepe minaci Ante fuere manu. Nec enim sine milite Vlachus Princeps esse potest, puer educatus ab ipso Principio generis bellis taelisque gerendis. Nunc ubi tam magnas, Mahometti munere, gentes Prosterni videre, pavent, nec sistere possunt Arma loco, trepidantque viri fortesque tremiscunt. Ut si quando ferox tygris, quae, Gange relicto, Omne pecus iugulabat, iners praesente leone Marmarico efficitur, nec habet quo vertere terga Possit inops; sic Vlachus erat qui miles in armis Fortis inexcussis, et qui quandoque minari Haud veritus Turco est; ubi nunc tot regna subacta Esse videt dextra Mahometti, corde pavescit, Horrescitque tremens, nec quo se vertat habetur. Iam prope tempus erat glacies quo astricta rigeret Flumine Danubii. Nam vera est fama, nivalem Hic glaciem aestivo fieri prope tempore et altas Diriguisse undas, ut in has et plaustra ferantur, Et transire equites possint, qua navibus olim Esset iter, qua parte vehi ratis alta solebat. Ergo recedendum Mahomettus duxit et undis Cedendum gravibus; dehinc expectanda tepentis Tempora vel veris, vel quae fervoribus usta Esse solent Phoebi, quibus haec aut illa sequatur, Quae meliora putet rebus conferre gerendis, Quas animus fert posse manu committere forti. Territat interea non Vlachos denique solos, Non Scythiae fines, Charamannum non simul ipsum Sarmaticis qui praeest populis rex magnus, ab axe Sit licet hoc distans per aperta silentia harenae, Aegypti quae pressa iacent in faucibus altae; Sed simul usque Chion, simul illos, stant quibus urbes In medioque domus ponto. De finibus horum Quot fugere viri! Quot cum re cuncta tulerunt Quae sua sunt ratibus! Vidi ipse Anconis, in urbem Cretensis venisse viros, sua quaeque tulisse Cum pueris totaque domo. Sensi esse vagatam Hanc famam, fugisse Chio cum navibus altis Corpora multa virum. Fines liquere Methonae, Atque Coroneos multi; Corcyra tremiscit, Indeque turba fugit. Metuit sibi quisque tenet qui Quid valeat Turcos, quo sit Mahomettus amore, Qua virtute sequax laudis, quae sydera recta Trascendat cervice polum, et se terminet astris. Heu quam mentiri vellem, Mahometton et esse Ignarum segnemque virum, quem nulla foverent Sydera! Sed fatis agitur qui viribus ardet Conseruisse manus nostris. Discordia sed si Omnis abesset, eique nullum numen adesset Fatorum! Nunc cuncta favent, quia nemo Latinus, Nemo obstat Gallus, Cymbrosque Hunnosque sopore Esse videt stupidos, nova semper in arma paratur. Namque aestate vident quae classis tanta futura Sic factura suo strepitu, nautisque paratis Militiaque gravi. Nemo est qui sistere ponto Securus sine felle sciat, sic cuncta pavescunt. Praecipue in Graecis quae constant finibus, et quae Graiorum fuerant quondam, Diomedis in usum Vel conversa, solent Calabri quot saepe docere; At qui sub Venetis sperant se posse tueri, Horrescuntque nimis, postquam vi et Marte Caphareus Concidit, arce situs summa, nimbosus et exlex. Sed via certa patet Mahometti protinus armis Sese opponendi: si sit concordia parta Inter Christisequas. Id si fit, non metuendus Ille erit. Eripiet Christus viresque animumque Illius ducibus, nec declinabit in horum Exitium qui sunt Mariae natoque dicati. At fama hac prima quondam Babylonis amicus Rex fieri cupiit Mahometti, et bella timere Coepit, et invicti magnos metuisse tumultus. Nam Sultanus, erat qui constantissimus olim, Et nullum metuebat, ei dat munera saepe Maxima, quae praecio veniant non parta minore. Quod vel amiciciae studio ceu nunc simulatur, Vel potius fiat trepido cum pectore, constat Esse metu factum. Fama est et bella parari Non audita alias dextra ducenda Casanis; Et classem Veneti statuunt et classica patres Infinita senes. Metuit non illa, vel illa Phryx Mahomettus: obest nihil hactenus huius honori. Multa suis calcat pedibus; violentius illos Opprimit immitis, quos viderit esse rebelles; Mitior illorum est qui se flexere saluti, Quamquam qui est animo quo debet, fata subire Debet malle, iugum perferre et vivere semper. Haec ego de magni Mahometti viribus ample Prosequor, ut videant qui Christi iussa sequuntur, Virgine matre sati, debent qui, saepe flagellis Percussi his, animo resipiscere et alta tueri Signa crucis. Nec sit discordia saepe nociva Atque gravis populis et regibus insidiosa, Quae nec parcit eis, quorum discrimine crescit, Nec tutatur eos, qui dissensere, putantes Sedicione nova domuisse hostilia quaeque. Haec tamen una solet, veluti levis urere flama In stipulas demissa, domos, quae forte propinquae, Velocique aditu se ad summa cacumina ferre. Haec ego, ne quisquam discors cum fratribus esse Facturum meliora putet se forte potentum. Namque ubi discordes duo sunt, vel corpora plura, Inter seque animis iam dissensere malignis, Fortior est aliquis medius, qui singula vertit In praedam, domat atque duos, vel corpora plura; Ut duo si milvi praedam rapuere ferendam, Nec simul esse valent, venit alto e culmine caeli Ales missa Iovis, rapit haec ea cuncta duorum Quae fuerant rostris surrepta, et pascitur illa, Seu leporis capreaeve forent nova membra remissae. Discordes animis cum sedicione, tumultus Quos novus oppressit, semper peioribus usi Auspiciis, meliora sinunt torpescere, semper Bella parant, nec bella sciunt committere fatis; Sed velut insani faciunt, dum bella sequantur, Armaque dira manu teneant, caedantur et ipsi, Haud dubitant fatis succumbere saepe nefandis. Sunt ubi discordes animi, nec gratia rerum Ulla gerendarum superest, nec cultus honesti, Nec pietatis honos. Sed habent, civilibus usi Vulneribus, quo Marte queant confundere cunctos; Factio tunc agitat mentes insana rebelles, Atque cruentatis manibus nunc caedere turbas, Nunc quaerit mactare duces, et regna cremare Fatiferis flamis et culmina summa domorum Aequare hinc quandoque solo, et quandoque rigore Ignis inexcussi matri committere terrae. O mentes hominum varias, o corda maligna, Et genus infandum populorum, quos gravis armat Sedicio in fratres, patri nec parcit honesto, Nec generi et proavis, nec successoribus ipsis! Namque quod est patrium, vel quod quicumque labores Quaesivere sibi, subitis confunditur armis, Et sceleratorum lituis dirisque sagiptis, Mittitur in praeceps, nec vitae parcitur ulli; Tanta sitis rabidusque furor movet usque cruorem, Quo sudare agros cogitque calescere terram. Hinc nihil est quod iure suum quis dicere possit, Multarumque avidi rerum dimittere multas Coguntur, nullumque sibi sperare pudorem. Tunc aliquis quem nemo alius pellitve movetve, Sedicione nova, cui nulla domestica cura est, Eripit e medio quidquid cumulabat avarus, Flagrabatve animis extinguere, perdere, flamis Urere, cum nulli parcebat iniquus amico; Ceu nunc Turcus ovat spoliis orientis, et instat In reliquos Christi sola sub voce fideles, Non animo, non mente pia. Namque ille Redemptor Humani generis metuit nec taela, nec hostes, Nec necis acre genus; sed per discrimina multa Invidus haud usquam cupidusve animove rebellis A virtute sacra, concordi pace ligavit Saepe suos, statuitque illos concordibus esse Ingeniis, si regna poli, si munera vellent Denique digna suis sortiri iusta periclis. Ergo vir ille, omnes cuius venerantur in orbe Nomen inextinctum prope cum videt esse parata Fata sibi, natos mira pietate vocavit Bis decies quinos: "Resque" inquit "lege relicta, Ut cuicumque sua est, minima est, nec sufficit ulli Singula natorum, si per se vivere quaerunt Corpora; si uniti sunt omnes, res mea magna est". His dictis, totidem, quas struxerat ante, sagiptas, Quot fuerant nati numero capit, atque ait illi: "Qui maior fuerat natu et qui fortior esse Iure putandus erat, fascem dirumpe ligatum Si potes hunc". Dextra cum nititur atque sinistra Frangere, non valuit. Veniunt huc denique fratres, Quisque patris iussu, iacula illa ligata nequivit Rumpere, tam fortis fuerat coniunctio fascis. Spicula tunc disiuncta iubet pater, atque minorem Natorum natu, si possit singula parva Rumpere taela manu; puer ille et debile corpus Singula confregit. "Sic vos" ait "ergo, putate Esse remittendos animos in vincla frementes, Si quis erit vestrum reliquis qui fratribus esse Coniunctus nolit. Si vestra est turba ligata, Bis decies quinos poterit quis subdere fratres? At si seiuncti, nunc haec, nunc illa petetis Diversis studiis, varioque hinc inde furore, Quisque minor vobis vos, disiunctissima tamquam Taela, manu minima franget, nullusque timebit". Quam bene consuluit pueris, concordibus esse Mentibus! Hoc pariter Romanis duco Quirinum Consuluisse suis; quod si servasset in urbe Quilibet antiqua, nunquam stupefacta ruisset. Hoc Latium duco cunctis suadere parentem Principibus, Christumque suis mandare tonantem Christicolis, ut pace velint cum fratribus alma Iungere se, et iuncti nunquam dissolvere vincla, Quos nequeat totus iunctos confundere mundus. Discordes autem rex solus perdit Amyras Hactenus, et maiora audet, si nemo resistit, Ut debet quicumque Iovis permissa secutus Sponte nequit cessisse duci, qui tam grave calcat. Pone etiam, ut nostrae sit sectae et Christicolarum In numero. At cunctas Mahomettus vincere terras Belliger infractus velit, et se dicere regem Caesare maiorem, cuiquam nec parcat amico. Nonne etiam in nostram debetis bella parare Pone etiam sectam si Christi iura sequatur, Concordes Latii, Gallique, acresque Britanni Theutonici atque Hunni, Vlachi, fortesque Rhutheni, Hispani et Celtas decoras qui fortis Hyberos, Et quicumque alius nomen praeponis Ihesu, Quod bene conducat rebusque intendat agendis? At vos discordes, de vobis iure querelas Spargite. Namque hostis qui vult vel solus haberi Orbis apex, qui fronte gerat diadema superbum, Si pugnat, si castra movet, si perdere ferro Hos cupit atque illos, sibi quos non dedere cernit, Quid facit indignum quod non ferus Annibal ante, Quod Perses, Pyrrhusve minus, satus atque Philippo? Ninus idem incoepit, bellisque subdidit urbes Finitimas primus. Tamen hunc sua gloria confert Cum reliquis, praefertque illis quos nomen ad astra Extulit eximium. Persarum maximus ille Cyrus idem optabat; Caesar sibi subdidit orbem Finitimum Oceano. Nemo est rex ullus ubivis, Cui satis esse queat quod habet, sibi forte relictum A proavis, quodve ipse suo persaepe labore Obtinuit; maiora cupit, melioraque semper. Prospice quanta Gothi, quam dura pericula Galli Temptarint, quot saepe Itali discrimina passi; Amphitrioniades quo Gadibus arma furore Intulit, Hispanum qua mente est ausus adire Geryonem, Lybici vel poma referre draconis! Est iniusta igitur contra hostem facta querela, Quaerere si cupiat meliora et plura repertis; De se ipso ille quidem, quicumque est, iure queratur Materiam qui forte dedit formamque modumque Pugnandi, et bello victricia signa ferendi. Ut nos Christicolae, nostri qui iussa tonantis Interdum sola voce affirmamus et ore, Menteque nequaquam: quos cum discordia fervens Assidue cruciet, Mahometto tradimus acre Ingenium et vires, iter atque ostendimus, in quo Si pergit gradiens, potiatur saepe triumphis; Nec nos mirari deceat si vincit et audet Plura animo captare gravi, nec parcere nostris. Nam si concordes populi quandoque fuissent Christisequae et reges superis fautoribus iissent Qua possent persaepe via, quam grandia bellis Efficerent, quantosque duces quandoque reservent Captivos, vinclisque darent cum rege clientes! Nam faciat quantos usus concordia, quales Producat fructus, nemo est qui nesciat. Instar Solis cuncta novi per agros recreatque fovetque; Caelitus est tamquam ros, quod spargatur in herbas, Cum canis aestivos soles rabiosa reformat. Sunt ubi concordes animi, pax et deus illic Laudibus aspirant miris, segetesque virescunt, Ut quandoque solo nulla obsistente pruina. Sic ubi concordes vivunt, concordia laetos Pascit agros, nullusque domi cum milite vivit, Factio nulla animos subit intestina cruentos, Consilioque omnis populus perducitur uno, Dissidet haud quisquam. Qui maior surgit in illis, Hic pater est, natosque sinu fovet usque benigno. Sunt reliqui fratres, paribus quos fata dederunt Sortibus; et si quis minor est, ceu natus habetur. Musica sunt tamquam, quibus est concordia, reddit Quae modulos suaves et consona singula pulsu Mellifluo; cordisque manu cum lege remotis, Non omnes cordae vocem misere tonantem, Non omnes humilem, raucam non quaeque resolvit. Dissentire etenim quotiens haec visa fuissent, Seiunctosque dedisse sonos modulamine surdo, Aut nimis intenso raucove, intenderet aures Musica doctorum, fieretque novissimus error. Ast tria cum coeunt, humilem vox illa superba Admittit comitem, raucaeque ministrat honores Rite suos; tunc dulce melos concordia nutrit Et creat harmonicos cantus modulosque repertos Pythagorae studio, cantumque a sydere tractum. Sic vel in urbe bona, cui sit res publica praeses, Maiores minimos non dedignantur habere Saepe domi socios, quibus et res iure gerenda Committi studiis variis, ut quemque iuvabit, Rite queat. Nam cuncta simul non possumus omnes: Sic mediis magni iungantur, ut ille vel ille Utilis est rebus, populus quas ducit agendas. Si minimus vero medio se praeferat et se Aequalem cupiat magno, discordia praeceps Incipit in mediis se civibus exagitare, Et gladios dextra, flamasque referre sinistra. Nam cito qui prudens fuerat, qui maximus alto Eloquio, ut concedat eis, quos vana frenaesis Cogebat nulla vel cum ratione locutos Velle quod optabant tantum, vel callidiore Mente malos patriae nil compensare saluti, Ut cedat stultis sapiens cogetur inique. Ergo ubi principibus nostris concordia crescet, Regibus atque duces non se praeferre, nec ipsis Audebunt ducibus populi, sed quisque putabit Se praecii quanti merito sit iure putandus, Deque salute suae patriae qui consulet, illum Quisque sequetur, erit tunc gloria nostra, latebit Tunc hostis sine mente piger, nec castra, nec arma Ulla movebit iners. Tunc nos victricia signa Adversus Parthos, Persasque Scythasque severos Et Babylonis equos, adversus singula regna Quae nobis obstare solent, referemus ab hoste, Hactenus ut voluit sua quilibet arva tueri, Neglexit socios. Nec providet, esse quid inde Possit, ut illorum regnis vi et Marte subactis Subiiciet sua quaeque, ulli nec parcet amico. Nam quis amicus ei qui solus in orbe vocari Rex cupit? Hic tantum qui sese dedidit illi, Sed nec amicus erit vero dicendus, amicus Cuius erit dominus; dominus vult esse, nec ullo Cum socio. Qui paret ei, non caeditur. At si Tantillum committat, opem non poscat amici, Hostis is efficitur. Securus nemo quiescit, Quamvis dediderit Mahometto seque suosque; Praestat ei ergo mori, quam vivere et usque timere. Hactenus est igitur Mahomettus laude ferendus Astra super, nummisque suis et milite multo, Ingenioque sagax sollersque armisque tremendus; Sed quem discordes populique ducesque beatum Efficiunt, regesque aliis qui intendere curis Forte audent; dextraque trahunt, repetuntque sinistra; Fortior ut fiat sine defensoribus ullis, Urbibus iis se sponte iugo flectentibus, in quas Est saevire ausus. Quod, si discordia desit, Quanta viris fuerit virtus, res ipsa docebit. Constat enim merito quae praetereunda putavi, Nedum haec quae scripsi, verum et maiora per orbem Effecisse ducem Marti Phoeboque tremendum, Ni sua Christicolae cum defensoribus arma Suscipiant, quae castra premant classesque nefandas, Hactenus exitio nostro cladique paratas. Nam si cuncta velim meminisse trophaea, quibusque Hic potitur persaepe suo sub Marte triumphis, Deficiat me longa dies, velutique resurgens Antaeus Libyca veniat redivivus harena. Ante oculos Chios nobis sua damna recenset, Et narrat sine fine suae discrimina gentis, Utque coacta fuit Turco praestare tributum, Et census augere feri sine milite quoquam; Nec defensa domi Genuensibus acre paratis Se defensores Mahonensis reddere terrae. Imo etiam Insubrium dux, qui tam maxima gessit Unus in Italia, licet hoc sine crimine posset Haudquaquam misisse sciens, tamen inclyta Chii Deservit Turco pugnante, armisque reliquit Moenia fatiferis vastanda, ut praeda feratur Si libeat Parthis, fiatque miserrima caedes, Quod iam signat opus. Mahomettus multa potest si In Mahonense solum, quae sunt incendia belli Ut causae hinc veniant classi castrisque parandis, Quae rapiant quandoque Chium, cui vincula collo Adiiciant, flectantque viros in cuncta probatos! Iamque minatur eis, rerum simulator avarus, Dissimulator item. Sed ni sua taela pararint, Qui debent haec iura fero sub Marte tueri, Insubrium dux atque ferox fortisque iuventus Quam Genuae tribuere domus, certe impiger una Nocte premet Chion, rapietque feretque revinctos, Ut solet omne pecus lanius iugulare tremiscens. Hei miseris Genuae populis, quibus una per altum Vis fuit imperiumque viris sine fine putandum! Nam quondam et Capham domuere et fortibus armis Cum Tanai cepere Scythas servire coactos, Et Paeram statuere solo, quo Graecia maior Esset in imperio, Thraces ubi constituerunt Sceptra novae Romae: Paeram de nomine Byrsae, Ut Karthago olim fertur constructa fuisse. Quin etiam imperio regem domuere potentem Bythiniae, statuere domos ex urbibus huius. Annua quot potuere suam sibi munera in urbem Provehere! O quantos reditus! Nam nullus in orbe Nescit id esse illis Libyca quod fervet in ora Suppositum; Veneti quamvis mercentur et ipsi Pro Veneto est uno numerus tamen ex Genuensi Urbe infinitus. Quin Cyprus subditur ipsis, Atque Hammocostus Paphia venerabilis ora Est servire ipsis Genuensibus ante coacta; Mox etiam rex ipse Paphi nisi solveret illis, Qui vectigali Genuensi praeesse solerent, Quale alius privatus homo pro re sibi vecta, Haud poterat quicquam regnum conducere in omne. Sic Pontus, cui fama fuit tam digna vetustis Sculpta voluminibus, Tanaisque Scythaeque rigentes, Et Thraces et Cyprus item, Corsique subacti Olim a principibus Genuae, quos legerat urbis Iudicium, timuisse queant quae taela gerebant Et quam saepe dabant classem, navesque superbas Ii populi Genuae! Nunc ad tam tetra ruerunt Supplicia, ut Paeram primum Mahomettus habere, Tum queat et Capham, tum perdere saepe minetur Marte Chium, cogatque sibi praestare tributum. Nec satis hoc: mercantur ibi, veniuntque sedentque Qui Mahomettani in Chio sibi constituerunt Esse aliquid, conducat eis quod forte gerendum; Christisequis imo in domibus muliere potiri Sunt ausi, et nullum metuunt subiisse lupanar Aeque ac quae nostra vivit sub lege iuventus. Proh, miserum scelus hoc poteris tolerare superne Iupiter? At si quando audet temerarius ullus De nostris miscere suum de sanguine saemen Cum Turca, haud secus hunc poenae committimus acri, Ac si cum vitula se commisceret inani. At Chios tolerare suo sub fornice Turcos, Christicolas agitare nurus moechasque coacta est, Plectere nec prosumit eas. Si fama feratur Crimine pro tali tales puniisse profanas, Poena paratur eis, qui iura dedere nefandis. Nonne igitur domini Turci sunt, atque minantur His peiora satis? Peius nihil esse putarim, Ni vinclis strinxisse illos. Nam funera debent Exoptare boni, potius quam vivere tanto Flagitio, et tantis agitari fluctibus usque. Mors etenim est finis cunctorum saepe malorum, Cum premitur graviter quisquam; iustisque probisque Appetiisse mori praestat, quoad sydera vecti Conspicue cernant, dubia quae mente putabant, Vera quidem, quam stare locis sine fine malignis Et scelere in tanto duo vix sibi verba profari. At tu, dux Galeaz, qui tam iuvenilibus annis Successisse patri datus es, qui sydera tangit, Mente sacer, nam fama polos supereminet omnis; Ille intemptatum nihil hoc dimisit in orbe, Gloria quod statuisset equis temptare virisque, Viribus atque ducis praeclari animoque beato, Qui sociale tulit bellum non gente sub una Tutari, in Venetis ubi quondam magna fuerunt Vincla, Fluentinisque simul, sanctaque thyara Pontificis summi, Insubrium, vivente Philippo, Cuius adhuc nomen cunctis venerabile terris, Nicoleos quando Picininus castra regebat Insubrium, magnoque fuit tremibundus honore. Nonne pater tuus is Picaeno praefuit agro, Praeter et Anconen, reliquas dominator in urbes? Nonne et dictator Romano praefuit usque Concilio patrum? Nonne hic cum Marte coegit Insubriam valido servire, atque inde triumphum Promeruit, qualem nullus cum milite summo Ante ausus temptare fuit? Quin pace quievit Italia hoc sub patre tuo: nec Turcus ovabat Tunc adeo hostili spolio, nec classe fremebat Tam grandi; Bosnos tantum cogebat et illos Qui nihil Italiae damnive metusve parabant. At post defunctum genitorem, Calcidis audet Euboicos vastare sinus, tum subdere Capham, Tumque Chium sibi velle, nisi succurritur illi. Paera fuit tunc capta, novae cum moenia Romae. Nondum erat ille tuus genitor, qui dicere Paeram Posset iure suam, fuerat Fraegosa propago Dux Genuae. At postquam Franciscus Sphortia dux est Insubrium Ligurumque simul, nec Capha subacta est, Nec Chios temptata ulli, nec is ista tulisset De se unquam fieri, valido qui Marte tueri Est solitus reliquos. Defendit Gallica regna; Tu quibus es missus fautor cum milite multo A patre magnanimo castris praefectus agendis; Quin et Parthenopes regem, cui mille pararant Intensas acies vario fervore Latini, Rexque ille invicto ingenio meritisque Renatus Eximiis, cuius iam nomine plura Iohannes, Dux Calabrum, sua signa dabat victricibus annis, Et Picininorum praestans Iacobus honore Maximus ingenti nihil hoc vel fidus omisit, Vel bello invictus; cum iam titubaret utrimque Tunc Ferdinandus, Franciscus Sphortia misit Castra ducesque suos, nummosque omnemque paratum, Et regni defensor eos cessisse coegit, Quos iam victores et Apulia et omnis ubique Orbis tunc poterat nullo obsistente fateri. Quin etiam ad Celtas quot naves misit Hyberos, Ut regi praestaret opem cum laude Iohanni! Expugnabat eum nam regis nomine Franci Dux idem, qui rege satus sine labe Renato, Magnus erat fortisque, ducum clarissimus alter. At tu pace tibi patrimonia regna relicta Insubrium Ligurumque tenes, Venetique ligati Foedere sunt tecum; satis est aerisque virumque, Sive equites misisse velis, peditesve ratesve, Aut naves Ligurum, qualis nemo audet in orbe Attemptare minax hostis, longasve triremis. Nec tibi deficiunt quae sunt in milite forti Exquirenda; potes tam saevas ferre ruinas In Genuae excidium, tibi quae servire fatetur, Nec cupit esse alii domino regive subacta. Quid Genua est, desint cum quae sibi regna tot annos Classeque non una, non parvo milite, nummis Non paucis quaesita? Ferox Mahomettus habere Pergit et insistit castris et classe potenti. Ut corpus nihil est, si desint membra, nec ipsum Stare potest; Genuae sic debilitata feruntur In praeceps si membra sacrae. Iam Capha profanos Excepit dominos, Tanais iam servit, habentque Quos audire Scythae possint parere coacti; Iamque Chium praestat censum, capietur et omnis Insula, ni properas opponere taela, tuosque Conatus viresque omnis et classica cuncta. Ergo, age, dux Galeaz, certa qui laude Marias Cognitus es mundo belloque togaque verendus; Accipe taela manu, propriis quae e finibus hostem Hunc arcere queant, nec eum patiare minaci Fronte tuis saevire viris, nec bella parare. Sint satis haec egit quae nuper, quae metuebas Haudquaquam, regni fidebas viribus. Esse Iusta solent, ne quando aliquis, nisi causa supersit Pugnandi sibi iusta, alias temptaverit urbes. Sed Mahomettus habet nova iura, atque audet in omnis Extendisse manus, nec tantum Christicolarum Nomen ei est odio: Persasque Scythasque secutus Est castris. Dum regna queat cumulare, licere Cuncta putat, legesque suae sine crimine mittunt. Antehac deceptus spe iuris, pelle tyrannum E regione tua. Tua namque est quae Genuensis, Dedita quando tibi Genuae ditioque locusque. Continuo exemplum venit admirabile nobis De fremitu Turci, deque aggressoris amore, Qui parcit nulli, cunctos sibi subdere quaerens. Namque Ragusa, pari subducta Tryphonia casu Inter Pannones praestat sine lege tributum; Crescit enim assidue, et summum super aethera tollit Usque adeo, ut certo videat, nisi fata sinistris Excipiant manibus Mahomettum, tanta parari Castra sibi, ut nequeat quandoque resistere taelis, Sed flexa cervice velit parere iubenti. Quottidie ad factos magno molimine muros Conveniunt Parthi, pariterque rebellibus usi His tanquam nullumque modum nullamque tuentur Urbe decus tanta. Nec enim quod forte sequatur Hic refero. Quod si gens Dalmatina meretur, Ob varias causas, quas hic siluisse iuvat me, Quando Ragusa meos penitus commoverit ausus Atque animum turbarit, eas expressero cunctas. Nunc calamum vel fraeno meum, vel mente furores; Sed stimulant certe, stimulant temptantque quid audet, Quoque sit ingenio Marius quandoque Philelfus, Quae de se possit carmen cecinisse poetae; Quod si etiam afficiar non iis, non urbis eorum Excidio, movear tamen ut coniuncta Latinis Damna meis video, fuerit quae passa Ragusa. Hoc doleo, hoc crucior quod ab iis via parta futura est In Venetos propius, facile hinc classesque virosque Turcus ovans spoliis mittat, quos Hadria possit Excepisse sinu Venetos, terrere paratos. Heu miseros casus vestros discordibus armis Undique, Christicolae, intenti in nova bella, nec huius Curantes hostis dextram, validasque cohortes! Hic tamen assidue rapit, et fit maior et audet Velle alios servos cumulare, et regna subire, Et reditus augere suos, si cernitis ipsum In cute, quidque velit bene compensatis, avarus Ex iis quae tenus hac ausus petiisse, potestis Noscere quid mentis foveat, quid cogitet unus, Acer et indomitus nullo domitore remissus. Nonne ausus Venetis antehac deposcere ab ipsis Littore quae tenuere ullo, pelagoque sedebat Insula si qua illis? Nedum Cretea vel arva, Corcyramve gravem, quidquidve est littore Achivo, Quando Methona ipsis parva comitata Corone Paret, et urbe nova; verum quae Pannonis ora, Quaeque Liburnus habet, quando est excursio crebra, Quae rapit hinc atque inde viros, armenta domosque Assidue et ducit praedam sine fine coactam; Poscere ea est ausus, Venetisque ea mittere tantum Quae tellure sedent, longeque a littore distant, Ut Paduae, et Tervisa phalanx, Vincentia prisca, Veronaeque locus, quidquidque huic adiacet uni, Brixiaque, et si quid plus Bergomon et Crema cernit. Quin etiam, ut possent Veneti sua pace tenere, Poscebat summum nulla ratione tributum, Nummos, fama minor si vera est, velle ducentos Se dicens auro ex solido Venetisque figuris, Annua quae fierent Veneti sibi praemia regni. Ultima pax tandem poterat sic stare, relicta Cuncta forent, quaecumque illis terraque marique Extiterant, non illa tamen quae ceperat ipse, Nec quae Thessalicove solo Graecove fuissent, Quando tributa darent quos diximus ante ducentos. Imo etiam est ausus sperare haec atque putare Deficere haudquaquam sibi posse: urgebat ut illos Quae classis tam dira fuit, maiore minata Se numero atque viris post pluribus esse futuram! Tunc Veneti titubare animis coepere vicissim, Haec atque illa simul dubitantes, sive tributum Reddere fas fuerit, liceat quo vivere pace, Posseque mercari terris in Thracibus, atque In Mauro ponto sine quoquam horrore, per altum Provehere et naves, et ducere saepe triremis, Solvere nec classi cuiquam nec in arma tenenda Militibus multis pro defensoribus aera, Quae assidue solvunt. At ditarentur ab illo Littore, quo mercator eat cum remige creber, Expectaturi cito Turci funera regis, Aut potius nullum tradant quandoque tributum, Nec promittatur quicquam nisi bella parari, Tum quia promissis non possint fidere Turci, Tum quia turpe putent Venetos praestare nomisma In census Parthos, augere peculia regis. Proh, miseram rerum cladem, quae condicione Usque adeo infanda est, Mahomettus ut audeat ex iis Poscere quae tanto tandem fervore poposcit, Atque senatori tanti quandoque coacti Sint dubitare, sibi si praestent forsitan aut id, Aut aliud melius, licet hoc statuere, nec illi Exhibuisse aliquid, nec se sine Marte tueri, Bella animo sed ferre gravi quae mallet Amyras, Aut terra aut pelago patribus committere sacris! Vos Veneti, qui tot modo res gessistis in orbe, Quos timuere omnes, qua parte est coelifer Atlas In Libyca regione senex, qua parte Bootes Usque riget gelidus, qua sol surgitque caditque; Vos, quibus est auri tantum tantusque senatus, Atque adeo multae magna vi et laude triremes, Assidueque novae naves, quos obstupuerunt Quicumque ingenio excelso tenuere, quid estis Vos igitur tales tantique parentis alumni? Nam sacer est Marcus qui vobis praesidet et vos Usque regit pietate nova, deus annuit alto Maximus e solio. Saevum non pellitis hostem? Non propulsatis tot taela nociva frementis? Hic audet semperque suos audebit honores Augere et nullos metuit. Sed vestra paratis Semper inexcusso cum milite castra, nec usquam Cessatis, nec pigra potest vestra esse iuventus. Impar certe manus sub mente haud impare vobis Atque illi: est opus ut paribus certetis et ipsi Viribus. Hoc nequeant Veneti sine munere soli Italico. Id nunquam fiet, concordia ni sit Fixa animis, stabilisque diu pax culta Latinis, Corpus ut unitum Latium sit, membraque nulla Contemnat nullosque arctus. Stat in unguibus ipsis Saepe aliquid, quod si caedatur, dextera possit Extremum sensisse gravi sub corde dolorem. Creditis, in Turcis fieret si forte tumultus Discordesque animi fremerent, potuisse tot unum Res gessisse virum, quot nuper gessit Amyras? Credite nempe aliud: nisi quisque ut numinis umbrae Huic domino pareret, eum nec castra movere Nec classes has posse loco; dubitaret, et armis Fideret haud propriis. "Cui mittam" diceret "urbem Thraiiciam? Cui regna meo nunc parta triumpho? Forte alius saliat, fiatque novissimus auctor?" Quisque timet propriis laribus, cum viderit hostem Expressum fictumve sibi fortasse parari; Tale nihil si sit, poterit vel sola relinqui Quaeque domus, famulis dominus comitatus abibit Et natis, coniunxque domi nataeque morentur. Sic facit hic. Nullum metuat cum saepe vagatur Hucque illucque celer, regno comitatus ab omni; Totque suos ducit, castrisque tot apparat arma Ut victor rediisse queat. Sed quisque Latinus Concordi si mente velit socialia ferre Arma, queant Turci Parthas tenuisse latebras. Evitate anguem, Latii, qui vel pedetentim Perreptans terram, spacio maiore feretur In vestrum discrimen. Erit violentius ater Foedaturus eos misero sine lege cruore, Qui iacuisse thoris nunc delectantur in amplis. Censete haec potius dici pietate metuque, Ne fera transgrediatur oves, Christique clientes Interimat morsu lupus intensissimus acri, Quam quia vel paci invideam, quae dura Latinos Continet imbelles, vel ferro accingere quemquam Quaeratur, cui dira velim dispendia Martis. Credite mi, Latii, vosque, o Galli atque Britanni, Theutonicique simul, reliquique Hunnique sequentes Signa crucis: nisi vos bellis accingitis istis, Frustra esse aut Venetos aut classem pontificalem Aut Ferdinandi regis quae classica misit Hactenus. Immanis dux hic Mahomettus, et alto Ingenio insignis, viresque accrescit eundo Semper et indomitus magis est, magis atque tremendus, Non veluti pater huius erat; perquirit amicos Italicos, Graiosve viros, reliquosve virentes Christicolas, sed Marte suo confundere certat Singula regna; sibi modo subdat singula soli, Excipit haud quemquam: non hunc illumve potentem, Nec sectas spectat, quas hic aut ille sequatur. In Turcos etiam Mahometti iura tenentes Sese animat, Persasque cupit superare Scythasque. Excipit haud quemquam. Non hostis ubique fideli est Christisequae, potius sed nostris imminet armis, Ut melius possit reliquos temptare tumultus, Ut maior sit fama sibi superasse Latinos, Quos referunt armis bellisque fuisse frementes, Assidue nullamque manum nullosque furores Hos metuisse viros, nullis clamoribus actos. Certe ego non refero, quam sint ingentia damna Hactenus haec, quae parta videt sibi quisque Latinus. Sit licet in Graecos potior iactura penates, Finitimosque illis, ut Cholcos, Lesbon et altos Illyricos reliquosque quibus tulit acer Amyras Arma manu intrepida, rapuitque ex hoste triumphum. Quae si cuncta velim meminisse, tenebit Olympus Astra prius, Phoebique domum claudet referetque In praeceps lunam rursusque iterumque renatam. Hoc edico meis Latiis cunctis, quibus sit Alma fides in corde dei, qui missus amore Est patris in terras, populos servare ruentes, Negligat ut nullus virtutem atque arma tremendi Regis Parthorum, Mahometti. Hic unus in orbe est Qui possit nocuisse viris, quibus alta supersunt Sceptra manu. Namque arma tenet nummosque virosque, Et quibus esse vident omnes in bella necesse Exercenda gravi ductu, melioribus annis. De nostris multi nummos servare sub arca Assidue cupiunt, nullosque movere tumultus, Ne minuantur opes, et ne descrescat acervus. Magna simultatis vis sit licet atque cruentae Sedicionis, inops animus quam cum tegit intus, Illa alitur, semperque latet, ne nummus ab arca Exeat occlusus. Laudo velamina cordis, Quamvis mente velim non sit confusa simultas; Sed potius laudem nummos exire repostos, Nec latuisse usquam, bellis sed ponere in altis, Ne vestros iugulet natos fratresque nepotesque Haec fera, quae nunquam satura est ni plena cruoris. Et quanto maior Mahomettus nomine et arte, Egregiusque magis meliorque ingentibus armis, Tanto etiam insistant cuncti graviore periclo Astricti, magis et videant sibi damna parata, Ni accipiant sua taela manu, ponantque furores Mentibus innatos adversus iura propinqua, Et natos patresque suos, fratresque colendos. Nec parvi faciant Turcum. Nam maximus ille est Viribus, ingenio, nummisque virisque putandus. Tollendusque quidem, nisi cuncti opponitis arma, Quos rex quaerit atrox bellis confundere tantis.