CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-15+02:00. Nodus FILELF_G.amyr-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FILELF_G.amyr-03.xml.

Documentum FILELF_G.amyr-03.xml in db pdill0


de vita rebusque gestis invictissimi regis | imperatorisque clarissimi Mahometti Turcorum domini Postquam praeda fuit de tam praestantibus urbis Moenibus, et nullo licuit cessare tumultu, Induperatoris caput ad Babylonis alumnum Mittitur (est illi Sultani parta corona) Ut cernat victoris opus. Tum tradita Parthis Tecta suis regni, simul alta palatia partim Ante dedit Galathis populis, tunc iura futuris Inter claustra novae, quo malint tempore, Romae; Indeque quaesiti proceres qui deficiebant, Quos Constantinus fidos carosque tenebat. Inter quos Notaras veteri cognomine Lucas, Qui dux magnus erat titulo, compertus, ad ipsum Perductus regem Mahomettum. "Si mihi servas Hanc animam" dixit "rex magne, et parta labore Quae mihi sunt reddis, patrimoniaque ampla parentum, Thesaurosque graves quos turris continet una, Utilis ipse tibi fuero reditusque docebo, Et reliqua in regno quae sunt incognita Thracum, Quae tibi nemo potest melius me dicere, cuius In manibus dudum steterunt. Qui cuncta gubernat Sceptra vicesque, potest regnum docuisse quid affert Quidve potest afferre boni. Tibi traditur ergo Solvendi lucem, tibi lex quoque sola ligandi. Ergo iube, et iussis parebo, o maxime regum". At Mahomettus, ea fuerat qua mente benignus, Parcit ei: "Modo sis" dixit "qui plurima serves Haec promissa mihi, nec res tibi parta labore Deficient tibi nec patrimonia multa parentum, Thesauri nec quos turris tam continet ampla". Tunc quoque semotis reliquis patribusque virisque, Militibus, quorum non copia parva frequenter Ad latus esse solet Mahometti; solus ad illum Haec ait: "Audierat num Constantinus adire Hanc urbem me velle meo cum milite?" Et illo Affirmante suum sensisse ea singula regem, Quae Mahomettani magno fervore parabant: "A quo" inquit "factus de re rex certior omni Est tuus?" "A magno, qui tecum cuncta Chalyles Primus agit, vel bella petas, vel pacis honores". "Quae causa hunc pepulit" rex orat "quanta gerebam Significare tuo regi?" "Quia partus in urbe Saepe novae Romae cumulus fuit inclytus auri. Nunc quoque res fuerat non parva, sed ampla Chalyli Undique, mercati vel spectes iura tenendi, Vel ratibus quidquid Genuae Venetumque ferebant, In cunctis nummi steterant sine fine Chalylis; Dives opum certe a proavis est factus, et ipso Ante parente tuo semper cumulando Chalyles Thesauros; sed et hinc non parvis ditior exit Divitiis. Igitur merito succurrere nobis Temptabat, certos reddebat deque futuris". "Dic mihi" rex inquit "cur tu, qui ditior ipsis Thracibus es reliquis, cui nunc quoque turris in urbe Thesauri hac plena est, quamvis mihi dedita, regi Non succurristi bellis quandoque futuris? Et servaturus regnum cum rege vetustum Sparsisti hos nummos ducendo milite et armis Tractandis aliis quam quae tractata fuerunt?" "Nemo mihi" dixit Lucas "suadebat ab hoste Servari te posse urbem, vel Thracibus ulla Regna meis. Vates etiam dixere periti Sub Mahomettano imperio ruitura potentum Signa ducum Thracum, regnumque a culmine totum Turcorum in manibus bellis et pace futurum. Quin etiam audieram qua sis virtute quibusque Laudibus ingenii. Certo haec ego cuncta videbam, Quae evenere; igitur servabam meque meosque Thesauros, qui, colla iugo cum pressa dedissem, Saepe favore tuo fraetus, quandoque benigno Auxilio adiutus, possem sine lite, quiete Vivere in urbe mihi patria, cum coniuge, natis. In numero procerum, mi rex Mahomette, tuorum Ergo nec obieci vires, nec tradere ferro Me volui, nummis nec Thracum castra tueri. Expectandus eras mihi nam certissimus auctor Et spei et rerum, mi rex Mahomette, mearum. Haec est illa dies qua summo e culmine caeli Est nobis concessa quies. Non ullus in urbem Hanc audebit equos, pedites nec mittere quisquam, Obsessam ut teneant, veluti modo vidimus esse Extremis quandoque malis. Tu quippe tueri Hanc poteris solo, rex praestantissime, nutu. Venisti ad nostram, me persuasore, salutem; Venisti ut vivant Thraces in pace quieti. Qui vero voluere tuum sine mente furorem Expectare, illis, si sub iuga ferre coacti Colla fuere, tuis olim contraria votis, Damna suis studiis sibi parta gravisque labore Discant ferre animo patienti. Ego, maxime regum, Affectus tibi, sponte feror servire paratus. Nec te poeniteat, Notaram quandoque habuisse In numero procerum, vel, si mage convenit, inter Quos malis dixisse tuos, quia saepe minores Regibus eximiis conducunt, saepeque monstrant Per quod iter gradiantur ea, qua parte nequibant Ire prius. Vivas tantum, parcasque subacto". Haec Lucas. At rex breviter sic orsus: "Amicus Quod fueris nobis, nec ob hoc opponere quicquam Militibus nostris decreveris, arma quod esse Scires nostra tuis victricia finibus, est res Grata mihi et pariter, si vera est, iure iuvabit Te simul atque tuos. Nunc, ne per verba vagemur Plurima, sis mecum, doceasque quid esse futurum Utile in urbe putes, reditus quis, quaeque gerenda Singula sint. Merces dabitur quandoque laborum, Ne modo me fraudes, credasque incognita regni Iura mihi. Ex aliis discam quae cuncta tacebis, Et decepturus si me fortasse fuisses, Crimine pro tanto poenam patiere luesque". His dictis, statuit quae constituenda fuerunt Iura novae Romae; regnum, mirabile dictu, Ordinat usque adeo provide, et genus undique transfert Iudaicum in Thracum terram, de finibus usque Extremis Asiae, de Graecis omnibus; ut, qui Facta videt decreta, putet non omnibus ullum Gentibus ante orbis regem tam singula iuste Consultoque brevi potuisse parare tumultu. Miratur sibi quisque igitur, proceresque senesque, Et quicumque alii rem tantam mente volutant; Mirantur quacumque orbis regione scientes Quid sit Byzanti confectum in moenibus alti. Dumtaxat templis, quae nos veneremur, abegit Campanas, quas aere sonant in turribus altis; Sacra autem et sacris quidquid venerabile in ipsis Christicolis liquit, voluitque quod illa sacerdos Quisque sua, ut fuerat quondam consuetus, haberet; Quin etiam Christi quandoque fidelibus aurum Tradidit, et multas res, magni munera regis; Sive hoc, munificus possit qui et iustus haberi, Invitetque alios, ut opinor, honore, vel illos Iure sequatur, agunt qui Christi in legibus almis, Idque velit quandoque sequi mutatus Amyras. Aequavitque solo Galatharum moenia, ne, si Bella forent quandoque sibi cum regibus ullis, In spacio parvo binis foret urbibus, esse His opus auxilio. Reliquum, legesque modumque Tradidit iis vitae populis quandoque futurae. Inde ubi discessit, crebro custode relicto, Atque cathaenato portu cum turribus altis, Hinc geminis atque inde; iubet quandoque Chalylem Ad se ire immeritum, proceris consistere sede, Sicque ait: "O senior, qui meque meosque parentes Et proavos iactas rexisse, et vera fateris, Sed fraude atque dolis, quem multa pecunia Romae Parta novae, et reliquis in Thracum partibus, esse Usque adeo te fecit eis vigilantis amicum Affectu studii. Quid non mortalia cogit Haec sordes sacra corda virum componere? Quid non Quaerere flagitii? Tune es, quo bella negante, Castra tamen movi! Quo dissuadente, paravi Singula, quo victor vel non credente, subegi Mermidonum Dolopumque decus! Dic arma trementem Multa parent contra me, quos quandoque putabas Esse paraturos, diversis partibus actos. Dic mihi se opponant. Nam si te consule res est Haec agitanda, animis venient in bella paratis Millia multa virum, Mahomettum denique cogent Me servile iugum patienter ferre, nec usquam Vel servare meos bello, vel sceptra tueri. En hominem senio infectum, qui consuluisse Iussus saepe suis longaevo regibus ore, Tutatus Graecos, dissuasit bella parari In Thraces, duros numerans sine fine labores Quos subiturus erat qui tam grave munus adiret, Difficilis dicens quod erat victoria nobis, Partibus e multis fuerat quod ad alta futurus Moenia concursus populorum, qualibus illi Auxiliis tuti qui concurrere Latini, De Genuae ratibus Galathae quos forte tenebant! Convenere aliqui; tamen est victoria parta. Tu falsus consul, tu vir scelerate nefandus. Poena igitur te certa manet: suspendite, servi, Hunc fraudatorem regni, partumque tot annos Thesaurum et longis cumulata tot ampla diebus Dona, referte mihi. Ne sit qui regibus esse Audeat iniustus, poenas pro crimine solve". Hic voluit causas errorum aliquando Chalyles Dicere, sed vetuit regis vox saeva minacis, Atque silere senem fraudantem cuncta iubentis. Ergo ubi rex iussit suspendi et parta referri In gazam quaecumque suam, miserare precantem Subdidit ille senem, servi miserere Chalylis. "Erravi, et fateor, peccavi et non nego; poena Mitior esto mihi. Rex es: miserare precantem". Ille instat: "Collo servi suspendite tristem, Hinc abeat vinctus". Sic dicens, terga reflexit, Atque vocavit eum quem saepe solebat amicum, Sicque ait: "Accelera passus, mihi care Saganes, Atque aurum et quidquid cernes superesse Chalyli, In qua parte domus cernes magis esse cavendum, Affer cuncta mihi, domui nec parce gementi. Namque patrum fraus est, si laesa aliquando videtur Maiestas regni, quae natis, vel nocet ipsis Natorum natis, quo sint exempla futuris, Ne quis in alta petat nimium properantibus alis, Pennarum studio nervis sine lege coactis". Iussa audit regis Mahometti cuncta Saganes, Atque affert auri cumulum, millena tot uno Stricta et honusta die, quot nullis ante diebus Lydorum reges dicunt cumulasse vetustos; Mulorum pondus triginta, omnesque lapillos De praecio immenso. Referam quid vasa vel auro Coelata argentove gravi? Quis dicat amictus, Cultaque cuncta senis? Vel quae fuit ante supellex, Nulla adeo insignis regi, vel qualis equorum Sit numerus? Quales servi, quot praedia, quam res Ampla, velis ubicumque domos spectare potentum Et mercatorum, vel qui civilibus essent Intenti studiis? Nihil est memorabile cuiquam, Quod cum divitiis possit conferre Chalylis. Gaza fuit, non ante viris audita fuisse Privatis, sed rege quidem dignissima, regi Tradita. Mortales discant sub regibus esse Mente pia, atque fide, sine quaquam fraude beati. Ne vero hoc dicant, demissum ad fata Chalylem Ut raperet quidquid Mahomettus struxerat olim Argenti atque auri, donavit cuncta Sagani Rex ea quae diti fuerant reperta Chalyli, Vel patris ante domo patrimonia tracta, vel ipsi Acquisita seni, studiisque adiuta nefandis. Mirantur stupidi proceres quae causa Saganem Usque adeo magno regi fecisset amicum, Invidiaque omnes flagrabant perdere tantum Hunc iuvenem. Quid livor edax tam murmure saevo In claros fremis acre viros? Nonne impia semper Vulnera magnanimis audes tractare? Iubesque Sternere de summo quandoque cacumine turres, Quando doles aliis felicia tempora terris? Nonne alios perdis, comperta sedicione, Aut lite, aut causa iniusta? Sine nomine, nomen Inventum facis esse viro, quem videris alto Progressum in solio rebus consistere magnis. Nunc quoque ne maior fiat, stant cuncta Sagani Prompta ad iniqua manu tractanda pericula laeva Invidiae, livorque parat mortalia fata. Namque ubi, non multo post, Hunnis causa fuisset Cum Turco, et missus foret ipse ad regna Saganes Hunnorum, obiiciunt proceres habuisse Saganem Munera, tardassent quae regis iussa potentis, Atque dies Hunnis ad defendenda parassent Regna sua, ut visum fuerat resque ipsa petebat. Quod si iussa sui regis foret alta secutus, Et subito Hunnorum populis dixisset Amyram Arma parare, gravi dextra sacra taela daturum, Ni secum foedus mallent cum lege pacisci, Ut posset sine felle alios confundere Graecos; Ii quibus exciderat rex Hunnus, quos vel Hyanchus Coeperat armato componere milite fortis, Tum sine lege viri quod patienter habebant, Tum quia quisque sibi procerum rex esse putabat, Nec poterant regem tolerare frequenter Hyanchum, Flexissent sua colla iugo. Sed munus Hyanchus Tradidit, ut referunt proceres, pergrande Sagani, Donec parta fuit via sedicionis Hyancho, Inventusque modus castris quandoque tenendis. Ergo ubi progenies fuerat iam pulsa Chalylis, Pignora cara duo, nec non praecepta potentis Regis, in Europam ne quis transiret eorum, Mittuntur subito tamen alto a rege tabellae Ut redeant: donatur eis res ampla Saganis, Cum qua mixta fuit senioris magna Chalylis Res, quam quaesierat, quamque alta a stirpe tenebat. O fortuna hominum variis cumulata periclis! O sortes, casusque graves, quibus aura pepercit! Nunc adit hos summa quandoque in luce sequenti Dira manus mactatque duces iugulatque tyrannos. Sed multo infensis iaculis magis aspicit illos Qui, cum divitias cumularint undique multas, Accumulant sine fine alias, nullusque peculii Fit modus augendi, nec quanta pecunia crescat Tanta vacat sitis. Auget opes quo tristis avarus Maiores, hoc plura cupit, nec sistit anhaela Mente fames, semper ignis sub corde rigescit. O miseri, insontes qui perditis, invenientes Nunc hoc nunc illud fati genus, armaque cunctis Dura paratis! Erit tandem sententia iusti Iudicis in vestros aditus vestrosque paratus: Fient haec vobis quae vos fecistis in illos, Quorum ditari curastis funere, quorum Res vobis commissa fuit tractata maligne, Et cumulavit opes magno fervore repertas, Et vitiis quibus est confusa pecunia tandem, Omnis et in cassum data rebus gratia vastis. Ne fraudate alios, ne vos quoque perdat iniqua Praedatrix hominum, variis erroribus ardens Opposuisse manus sceleri quandoque nefando. Interea in fratres crevit discordia Graecos, Induperatoris qui quondam saemine creti In Peloponesso regnum tenuere, domosque Divisere tribus dominis. Theodorus in illis Unus erat, Thomas alius, Demetrius alter. Iunior hic autem cum Turco sensit Amyra Et Mahomettanus voluit discrimine dici, In regno fratrum magno molimine facto. Ergo abiit ad regem Mahomettum, quaeque fuissent Ante sua in regno Graecorum tradidit illi. Functus luce olim fuerat Theodorus. Amyras Haec scripsit Thomae: "Demetrius ad mea regna Perveniens regni partem mihi tradidit illam, Quae est sua, cum nata mihi quae carissima coniunx; Est socer ergo meus; dos est mihi tradita, ac illi Pars regni; est socero pro parte hac reddita maior Pars quoque. Nam Lemnum, quidquidque hinc inde videtur Nobile et antiquum, veteres vel Cycladas ambit Atque suas cum lege regit. Quin millia multa Annua nummorum recipit, maioraque semper Est habiturus: agit mecum feliciter ergo. Cede mihi in regni qua parte hic rexerat olim, Sic et amiciciae studeas quandoque tenendae, Ni malis hostem Mahomettum forte videre, Et quandoque domo pulsus, vix quaerere vitam". Iamdudum et Thomas, qua vel Demetrius esset Mente videns, dubitare animo cum coepit anhaelo, Miserat ad Venetos, sese auxiliaribus armis Defendi exposcens, ne Turcus laedat Achivos, Paulatimque alios perdat, qui finitimorum Incoluere domos, vel qui tenuere propinque Regna salo aut terris. Veneti responsa dedere: Non esse imperium Thomae tam grande, nec aeris Armorumque decus tam nobile, qui sua posset Sceptra domi servare suae, auxiliaribus armis Compositis etiam, nisi forte ea semper in illis Partibus assistant, miles sit et undique fortis, Qui defensor eat contra qui malit adire Haec regna, his animis et forti milite tuta. Quod, si inimiciciae cum tanto sunt capiendae Rege suis patribus, ne possit magnus Amyras Post inimicicias tanto discrimine factas Cum Venetis conferre manum, tradantur Achivi Regni sceptra ipsis. Thomas melioribus arvis In Latio potiatur, ei quae pulchra dabuntur, Vel Tervisano in solio, Paduae vel in agro, Vel Veronensi, vel qua stat Brixia terra, Bergomeusque locus; statuentur et annua multa Millia nummorum Thomae, si regna parentum Parva refert Venetis. Sed quae si invadit Amyras, Cum Peloponessus medio stetit insula ponto, Ionium Aegaeumque tenens, queat inde propinquis Obiecisse manus regnis, brevioreque multa In spacio cumulare sibi, rebusque futuris Tantarum cladum componere vincula, tantas Atque parare aliis caedes, incendia belli Multa novi, ut nequeant facili revocare tumultu, Vel Xerxis veniant etiam navalia magni, Castraque terrifici fluvios potantia cunctos. At Graeci, ut fuerant caeca sub mente superbi, Et de priscorum titulis audacia sola Perdita vis fuerat quae conservaret Achivos, Haec, Thoma suasore, illis responsa dederunt: Si vellent Veneti nummos et mittere classem Quae Graecos servaret, eis conducere posse, Ne quando in reliquas Turcus cum milite terras Saeviret, velletque alios sibi subdere cunctos, Ut Thraces olim, nunc quaerit perdere Achivos; Quod, si nec nummis Veneti, nec classe favebunt, Esse ipsis certum non evitare frementis Posse manus diras Mahometti et taela, paratos Subdere colla iugo; sed quos vindicta manebit In reliquos, qui nunc solio innituntur in alto. Interea Mahomettus equos et castra parabat In Peloponessum. Veneti misere triremes, Sint licet et surdi Graeci, et postrema volentes Arma pati, fatis semper stimulantibus arma. Sed locus est nullus Venetis datus inter Achivos, Excepto in Cyconum summoque in vertice montis Oppidulo. Hoc Veneti nummis habuere tenenti Exibitis. Sed iam Thomas digressus Achivis, Quo nesciret enim, sed tanquam caecus et exspes Ire Quirinalem qui decrevisset in urbem, Romam adventavit cum primum, atque aera poposcit, Ut tueretur opes regni, pariterque recepit Pontifice a summo patrum et responsa sacrorum, Quae prius a Venetis; vano tamen ore tenebat Sub spe saepe suos, missisque hinc inde tabellis Scribebat procerum numero ne forte timerent, Ne dubitaretur, quia nummos, castra, triremis Quisque parabat, opem Graecis sine fine daturus. Est Peloponessus ponti clarissima nutrix Insula, ab antiquis quae multum vatibus aufert Nominis et famae, quam primo carmine cantant Postremoque omnes, de cuius laudibus implet Historia in multis cumulata volumina libris. Hinc Argos, priscaeque nitent quandoque Mycaenae, Hincque Corynthus ovat, multis ornata triumphis, Ad continentem, sed stat sex millibus alto Passibus affirmata solo, qua parte refertur Defecisse olim pelagus cessisseque terrae. Namque etiam Siculi generis praeclara propago In continenti steterat; sed tempus et exlex Ardor saxa sali prorupit montibus altis, Et medio insiluit, pontumque, ubi terra fuisset, Tradidit immitem, fluctusque referre minaces, Est ubi Scylla ferox atque implacata Carybdis. Sic mare nunc frangit terras, nunc cedit et illis, Atque retro sua terga trahit, spumosaque solvit Ora fremens aditu non uno et sedibus unis. Ergo ubi tardatum est mare tellusque ampla subivit Passibus, ut dictum est, sex millibus, undique muri Incoepere alti fieri, fossaeque parari Arte Corynthiaca; steterant namque arce Corynthi Custodes Graii, de nobilitate vetusta Progeniti. Huc etiam convenerat inclytus ipse Induperatoris frater Demetrius alter, Qui Constantino semper contrarius esse Fratribus et reliquis perrexerat. Ipse, Coryntho Et Patris magna cum spe quandoque relictis, Cum sensit regem Mahomettum castra tenere Facta propinqua sibi, fugit obvius atque beatum Se patefecit ei, quod Graecas venit in urbes, Admisitque hostem, quamquam si sistere contra Vellet adhuc, nec taela sibi satis ulla fuissent, Nec defensores: cuncti cessere Pelasgi. Ergo brevi spacio Mahomettus plurima magnus Regna capit, quondam quae nobilitata fuerunt, Nunc quoque sunt praecii non parvi. Haec regna tenebant Argivi reges, quae condidit Inachus ille, Quem numero cantant divorum ad sydera raptum, Isidis esse patrem; quot et hinc fluxere potentes Qui reges quandoque manu potuere minaci Subdere magnanimosque duces rabidosque tyrannos! Hinc etenim est Helene caro surrepta marito, Hinc classis Phrygibus tam dura fuisse refertur. En tibi Mermidonas, unde est et origo priorum Nata ducum Graecis. En Phthias, natus Achilles Est ubi magnanimus, Larissus prisca feratur Illa licet, cretus sub qua vir et ille putetur. En Itacheus apex, cuius sub moenibus altis Est Laertiades cretus, quem Troia bella Sunt exosa adeo; Palamedis nauplia proles Inde genus traxit; Thelamon de gentibus illis Venit, et Antiphates, Diomedes cretus ab illis Collibus est; Aiax Oileus est natus in illis Montibus. En celso qui tangit vertice Olympus Astra. En Ossa tibi; nam Pellion undique constat; Ecce alias urbes et fundamenta vetusta Spartani quandoque loci Lacedaemone ab alta, Cecropias olim terras, Thebanaque regna, In continenti quae sunt fundata, tibi sunt Dedita, servitio subierunt colla, tua nunc Sub dextra, quae multa tuis nocuere vetustis, Quae Phrygibus quondam rapuerunt Pergama claris. Hinc est insignis meritis et pulcher Iason, Qui meruit Cholcis tot damna parare sacrumque Inde auferre aurum, si vera est fama laboris. Hinc geniti gemini, qui nunc duo sydera caeli, Prospiciunt vel iura ducum, vel Martis alumnos. Hinc Chalais Zetusque, Iovis duo pignora regis, Qui Dyrcen docuere mori, fontemque dederunt (Inde sibi nomen) quo rapta est, quaerere priscum; Harpyias etiam sunt magna laude secuti Ad Strophadas, quarum in libris fit mentio cunctis. Hic Phineus regnabat iners, hic inclyta Theseus Arma tulit fortis, monstroque in carcere caeso, Connubio miser est factus, Phaedraeque nefandae Pro scelere invisum voluit cum numine natum Imperioque maris caecis mandare tenebris. Hinc est Mercurius satus, is quem fama vagatur Esse deum eloquii, Cylleni e monte relatum. Hinc quoque Phoebus erat, quem Deli denique sacro Commemorant responsa viris quandoque dedisse, Indubitata quidem, vatemque fuisse futuri. Hinc Melaeger erat, Chalydon tibi subdita prisca, Haec Lernaea palus, prope quam sita magna Cleone, Atque Erymanthus apex. Nam Thessala terra fuisse Fertur, aqua in fontes nondum perducta serenos, Quae spaciata solo vastas sine lege paludes Undique conflaret, nec agris committeret agros. Nam simul et creber torrens et flumen ab altis Montibus in valles qui descendere propinquas Alphaeus, Pennaeus, Alax, tot denique fontes Totque alii rivi populati singula, nullas Mortali cuiquam terras habitandave tecta Dimisere olim. Postquam fera saeva coacta est Hydra caput cessisse rogo, quod ab Hercule factum Obstupuere omnes, tunc terra habitanda virorum Est completa manu, Lapythaeque equitesque priores Centauri hinc coepere sequi primordia rerum Marte gerendarum. Nam Mars, quia cretus ab ipsis Est Lapythis, stirpemque tulit de sanguine primam, Cultus in orbe deus nondum cognomine divi, Privatus castris felicibus instat, et affert Victrices ut quisque manus, partosque triumphos, Atque trophaea parat multis commissa periclis. En Helis, cui fama fuit de sole relata; En et Tryptolemi domus; en, si cernis, Eleusis. Hinc quoque nata Ceres, Siculas non creta per urbes, In quibus ereptam magno clamore petebat Persephonen, quam fama illis errare ferebat Urbibus, unde aditus Plutonis ad atria diri. Palladis ecce domus. Libycum nam saepe quod illi Esse lacum patriam dixere, a Gorgonis ortu, Unde aegys clipeus divae committitur, aegys Est ubi terrificae frons atra relata Medusae Cincta suos crines serpentibus inclyta diris; Mentitur sua fama quidem, de vertice summi Nata Iovis nec erat, sed de Iove creta parente, Consilio superans mulierum facta modumque; Illa, oleae inventrix, veteres fundavit Athenas. Hinc abiens, nolensque virum, sed virginis usa Semper ope atque animo, lanae taelaeque dicavit Prima manus, artesque dedit ferrique togaeque. Inventum Cereris seges est; sine saemine grani Vivebant homines, vel duris glandibus usi. Inventum civile fuit, sed diva Minerva Hoc melius, quod nec vir quisquam laudibus usus Ante fuit bello, nec pace petebat honores, Otia mortifico dumtaxat pectore servans; Haec dedit esse viros, et pro virtute vocari Iure viros, quorum virtus praeciosa fuisset. Hinc Danaus fraterque sati, quorum impia proles Successit gladiis muliebribus. Impia turba Inde vacat Stygiae, poenam subitura, paludi. Hinc quoque magnanimum genus et domus ampla Lycurgi, Qui leges populis divinas tradidit illis. Inde Clearcheus vigor est, et multa virorum Millia, quae magnos bellis habuere triumphos. Hinc autem excelsa geniti quandoque Coryntho Tot proceres, quot vix totus numeraverit orbis. Hinc autem Cadmus, natorum pessimus auctor, Sed cuius praeclara animi laudataque virtus Scribere doctiloquos docuit cum lege Pelasgos, Mansurasque nova voces signare figura. Hinc etiam Evandri genitrix, Pallante marito Defuncto, in Latias quae quondam venerat urbes, Sacrorum interpraes, libros dedit esse Latinos, Et Carmentali portae cognomen habere, Urbe Quirinali, de cuius laudibus omnis Fama sonat, summisque refert in montibus Eccho. Quid referam in reliquis Cononem post pondus Achaeum, Actaeosque duces, classemque Themistoclis, arma Mylciadis? Referam quid multa pericula bellis, Consertasque acies et deportata trophaea, Subiectam Cyprum, Lemnum, Lesbumque, virorum Millia quae dederant clarorum corpora, quorum Sit numerare labor res gestas Marte peractas, Cum laude eximia? Satis est, quod sola Methone Deest, Mahomette, tibi, novaque urbs et sola Corone Et Cyconum sublimis apex. Sunt caetera regno Iam coniuncta tuo. Graeci (quos fama ferebat Astra super, satus unde Plato, Samiusque putatur Pythagoras, cuius semper venerabile nomen, Socratis unde decus, de qua regione tot illi Sunt orti quandoque viri quos mundus adorat) Hi Graeci, haec regio Mahometto paret Amyrae, Et servire tibi, caput inclinare bipenni, Si tu forte iubes, gens est miseranda coacta. O sortes hominum varias, o fata virorum Improvisa viris! Quis tertius extitit haeres? Aut quartus regnis successit grandibus usquam? Quisve tyrannorum sine caede et sanguine tandem Hinc abiit? En fastus hominum pompasque viriles! Quid struitis miseri, quos dirus fervor habendi Macerat et stimulat cumulanda pecunia semper, Quique tyrannorum studuistis semper amori, Atque laborastis rebus sine fine tenendis! Imminet a tergo vobis faeralis Erinnys, Nec satis est vertisse oculos, atque arma parasse: Fata inimica obstant. Non est reparare necesse: In parvo tandem claudentur vestra sepulchro Corpora, nec poterit miserator tradere quisquam Auxilium miseris, caeca sub luce subactis. Praestaret rerum magnarum cernere fines, Malle aliquando minus regni, minus atque peculii, Et misericordes dici, facilesque beatos, Quam tot in exitiis tremibundis dicier armis. Namque Phryges nisi vos, Graeci, tot funera passos Oppressissetis, regnumque a culmine totum Corporaque ampla virum vinclis et carcere duro Vestra manus traheret, nisi tanta incendia belli Ex Helenes moechae vitio commissa fuissent, Rex Mahomettus ea nunc vos non mente tulisset In praeceps, nec vellet eis committere bellum Cum quibus ulla foret non causa, nec ullus habendi Adiectus stimulus. Sed fatis denique vestris Principium veteres vestri struxere parentes. Vos luitis poenam. Namque acres qui pater uvas Atque immaturas quandoque momordit inique, Natorum dentes stupuisse coegit acerbas. Zelotes pater est deus hic; de saemine natos Iamdudum antiquo pro magno errore parentum Et proavorum, instat flamis torrere repostis, Ne quis eo iactet vitio fraudasse tonantem Quo nec avus, nec ob hoc pater ullus solvere poenam Compulsus fuerit. Gradibus nam saepe remissis Lenta petit vindicta dei; sed tardius iram Quo movet, hoc gravius compensat crimine poenas. Nam peccatorum non poscit fata, cupitque Ut convertantur vivantque; sed aspera semper Si videt hos et dura sequi, emendare nec unquam Crimina plena dolis, tunc alto fulmine summus Iupiter exurit scelerato corde rebelles. Ne censete homines, si quicquam erratis, ab alto Numine contemni, ne quando Epicurus honesti Immemores vos esse velit; quem dicere vanum Non puduit divos haec non curare, miselli Quae facimus. Nam cuncta videt deus optimus, alto Sit licet in solio, terrenaque respicit, et nos Esse iubet laudum studiosos mente benigna. Id qui non faciunt aut saero aut ocyus armis Mactantur superi Iovis; hic castigat iniquos Marte gravi, hic iustis meritos partitur honores. Caetera, quae vulgus colit, illa repente rigescunt In nihilumque ruunt. Sed qui virtutibus almis Deditus est, nullumque audet iugulare tyrannum, Nec violare aliquem, divino munere fraetus Officioque dei, iustusque piusque putet se Posse dei in medioque sinu manibusque foveri; Quod desyderio debet iustusque bonusque Usque sequi eximio, cum sit, quod dicere summum Iure bonum possit, caeli gustare quietem, Atque beatorum numero consistere claro. Ergo graves Graeci de tot modo gentibus omnes, De totidem populis tam turba severa, subegit Troianas quod fraude domos regemque peremit Antiquum et sacrum, poenas pro crimine solvit. Sed certe in regis manibus, qui non, velut ille Pyrrhus erat saevus, crudo generatus Achille, Interimat captos, sed vinclis stringat iniquis. Nam nisi persistant obsessis moenibus ulli, Atque velint potius stricto contendere taelo, Quam collum inclinare iugo et se dedere regi, Nullum rex gladio Mahomettus figere certat, Aut servum duxisse sibi, modo legibus ipsis Ii parere velint, quos castris vicit apertis. Ut Peloponessi nunc factum in finibus, urbes Hic ubi tot valido confudit Marte vetustas. Nobilitas etenim Graecorum obsessa per urbes Dura fuit, nec cessit ei; si capta fuisset Ergo iugum collo captivum traderet et rem Perderet ante suam. Fugit sed ab urbibus illis Quisque prius Thomae magno fervore dicatus, Quem dominus vana spe saepe in funera traxit Denique et exilium patriae gustare coegit. Creditis, o miseri, nonnumquam regibus ipsis, Res agitant cum forte suas, promittere reges Haud pudet et regnum et quidquid committitur ipsis, Donec transactum est quod constituere gerendum; Consuluere suis sed postquam denique rebus Succedantve minus, vel sint felicia cuncta, Ut cupiere sibi; tantundem reddere dignum Ducunt munus eis quorum est res facta favore; Ingratique aliquando magis statuere minora Pluribus officiis, vilem erexere clientem, Et servile caput magna ornavere corona. Sed demum ille etiam mutatur, et huius honori Non semper fortuna favet, quem vidit et ortus In numero procerum, populos calcare precantes; Vidit eum occasus positum de culmine regni Atque humiles habitare casas, quas pressit egestas. Praestat in officiis virtutis firma tenere Pectora semper, opem de re sperare beata, Nec simulare aliquid, nec dissimulare; et aperta Fronte animoque viri verum discernere, falsum Neglexisse decus, stolidae dispendia plebis. Ergo, ubi rex Mahomettus opus tam grande per omnis Graiorum gentes summa virtute peregit, Mente sua et studiis, fugere ii nobiliores, Perpauci tamen, atque suum, post littora visa Appula, Romano petiere in culmine Thomam, Hic, ubi pontificis sumebat munera summi. Namque hic pontificum summorum semper in urbe Mos fuit, eiectos patria Christique fideles Excipere atque fovere sinu auxiliaribus armis, Ut charitatis opus solvant, tutentur honestos. Graiorum populi Mahometto et singula parent Tecta, nec obsistit quisquam quando arma videbat Bellica, et infractas acies, summosque tumultus: Subditur imperio Mahometti Graecia regis. Spartanae primum mulieris causa periclum Composuit Phrygibus, Spartana urbs prima ruinae Causa fuit Graecae. Nam Spartam fortis Amyras Occupat ante alias urbes, Demetrius in qua Frater erat regum, regni cui portio Graeci Certa fuit; primusque tulit consultus Asanes Officium pravi qui in Graecos duxit Amyram, Et persuasit ei quae primum tecta subiret. Quid moror hic? Non est ullus regione peremptus Hac Peloponessi, ni quos iussisset Asanes Urbibus in geminis, quas qui rexere fuerunt Huius inextincti longis fervoribus hostes. Tacta fuit virtus Mahometti, ut nullus in omni Sit Peloponesso caesus, nec ferre coactus Vincla manu, nec rem dimisit protinus ullam. Quid moror hic? Prius haec quam sint effecta, subegit Cholcorum imperium; Trapezuntia namque vocatur Insula nunc, valida quam forti milite classe Ut subito accepit, neque enim fuit ullus in illa Miles ut obsistat; Cholcorum denique regem Classe vehit secum, non vinclis iure ligatum Militiae, et parti certa ratione triumphi; Sed vel honoratum regis de more, vel ipsi Ingratum minime Mahometto, ni sibi fata Procuravisset sua, lectis saepe tabellis, Quas a Cholcensi sibi missas diceret arce, Insidias monitus strueret, quo in regna rediret Et patria, et proavis iamdudum culta suorum; Suspectusque igitur, ne quid temptaret in urbes Quas habuit quondam, caco demittitur Horco. Tunc est capta pari Mitylene antiqua favore Fortunae et virtutis, opem cui tradere quamvis Iusticiae cultor vellet, summaque senatus Qui pietate valet Venetus, qui Iustinianum Ursattum classi praefecerat, qui tueretur Hanc Lesbum, quam quisque putat potuisse tueri. Ille tamen dubitans peiora, aliquoque pavore Commotus, cum vela videt, creditque triremes Quae fuerant scaphae (nam sic sua fata trahebant) Non adiuta fuit, sed perdita Lesbos et omnis Cum Mityleneo populi res principe capti. Hinc gataluseae commissa est causa ruinae, Cum iuga captivus princeps genus atque subivit Omne suum; pariterque Ennos subiecta Sigea Insula, et est tellus quae membris constat utrisque. Principis est cervix non multo post ea caesa. In Mitylene autem custos commissus ad urbis Moenia Lesbiacae studio servanda frequenti, Quamquam post aliquot dimissi tempora multi, Qui incolerent Lesbum. Nam Lesbos fertilis agro est, Et parit omne genus rerum, quas proferat usus Humani ingenii, quibus est hinc inde necesse. Post Lesbum ad Seraphos, ubi regna Georgius ampla Possedit princeps, de cuius saemine nati Tres pueri atque puella fuit non amplius una. Illa at erat coniunx Mahometti, consuluisset Cum pater huius enim Graecis committere bellum, Ante novae Romae exitium Thracumque ruinam; Rex Mahomettus ei munus mirabile donat Ut fiat gener, atque sua de stirpe creari Inde velit natos, gemini sacra lumina mundi. "Ad Seraphos igitur veniens, mihi regna Georgi Haec tua, care socer" dixit "concede, nec illis Sit caruisse tibi durum, quia plura dabuntur Et maiora meis studiis, quae rite tueri Pace queas. Namque haec, veniat si forsitan Hunnus, Theutonicove aliquis Germanus missus ab axe, Eripiat facili pugna. Mihi bella minantur Pannones populi, longis erroribus acti, Hacque via inquirunt Mahometti obsistere taelis. Quod nisi concedis regnum hoc, socer, arma parabo In tua regna simul, partesque fovebo meorum". Haec ut ait, faceret quid mente Georgius usque Territus ad summum? "Gener es, gener accipe" dixit "Quae mea sunt, committo tibi mea pignora tantum, Caeca licet, pater ipse tuus quae reddidit olim, Cum fremeret bellis, iuvenesque invisa dedissent Responsa, et stimulis movissent pectora duris Regia ad interitum nostrum, nostramque ruinam". Imperium soceri gener accipit et fruitur re Eximia, nummum tot millibus. Indeque nati Intereunt cum patre duo. Stat tertius haeres Imperii partis, Mahometti nomine regis, Nupta fuit Thomae cui Graeci filia. Mox hic Luce quoque est functus, rediit res tota superstes In Parthas de iure manus. Mox Bosna petita est. Milite cum forti Bosnam Mahomettus adivit, Pannonum regione sitam. Rex Bosnus ad ipsum Conveniens, genibus flexis, Mahometton adorat, Sponteque dat regnum, videat cum taela parata, Quae vitare nequit, multos latura tumultus Et fremitus castris vastos monstrantia saevis. Postquam se flexit regi, regnumque remisit, Ipse quoque est ausus priscam temptare coronam Et reparare suos veteri munimine cursus; Ipse quoque est caesus, Stygiam demissus in ulvam. Sic permittit enim fieri deus inter eorum Res, quibus esse videt furias in corde rebelles. Nam Bosni a Christi coeperunt legibus olim Errare in varias sectas. Fortasseque falso Dicitur hunc priscum voluisse resumere regnum: Inventa est mortis causa et tamen haud deus obstat. Hinc adit Illyricos rex, tot modo ubique triumphis Insignis, tantoque animo tremibundus ubique. Hos nova vox dicit Slavos cognomine forti, Montibus a summis qui littora multa frequentant Hadriaco subiecta salo, quos in Venetorum Classibus armandis praecio persaepe trahebant; Hos capit et ducit servos et cogit arare, Ne ducant classes Venetas, ne remigis usum Componant ratibus; damnum mirabile certe Hadriacis; sed mente quibus studioque virili Non sit opus, si quando alias statuere triremis. Nam praecio a summis perducunt montibus urbem Ad Venetam iuga summa, quibus vix astra minantur. Nil impossibile est, nummis si quaeris apertis: Tanta subit praecii mentes vis, tanta furoris Concurrit rabies, nullum vitare laborem Ob praecium, ut quidquid positis vis dicere nummis, Aut facere, aut fieri fortasse iubere; negetur Haudquaquam, sed cuncta queas, modo pulchra chrumena Sit manibus dispersa tuis, et fulgeat aurum. Heu nimis atra sitis, nimis insidiosa libido Argenti atque auri; quae quando metalla creavit Ipse deus, certe sunt pulchra creata, nec illis Turpe aliquid superest; quoniam sed avarus ad illa Conversus, non curat opem quamcumque deorum, Inde fit ut ferro peiusque et tetrius aurum Argentumque putetur adhuc, gemmaeque nitentes Sint velut insidiae, quia cogant saepe perire Fraude viros multa, nonnunquam perdere natos, Fabula si Pelopis vera est, si Tantalus inter Exuriens stat poma suae repetita saluti, Atque siti in mediis undis sine fine crematur. Croesus, ut his opibus cumularet grande nomisma, Succubuit fatis, Cyro victore, malignis. Fata Mydas etiam, qui tanto errore coactus Accumulabat opes, sensit contraria votis Dira suis, magno tandem terrore solutus. Hoc praecio incumbunt operi, corpusque fatigant Hi nautae atque illi, qui succubuere triremi, Et pro remigibus vitam subiere nefandam. Hos aufert Venetis Turcus, discursio quando Parthorum vel sola solet confundere multos. Namque audent etiam Mahometti numine regis Usque Liburnorum ad littus discurrere, et inde Captivos trahere in patriam quandoque propinquam. Haec ego distuleram, non qui non cuncta referre Facta velim regis Mahometti carmine parvo; Ut metuant alii, quos nondum fortis adivit, Christicolae nostri sese arment paceque vivant Concordes, ut, quando animis saeviret in omnis, Sint nostri haud similes illis quos hactenus aufert. Cuncta referre animus meus est, ut quisque pavescat Provideatque sibi. Tacui, non mente silendi, Sed qui maiores res saevo Marte peractas Instituam primisque locis primoque colendas Carmine. Natura propria nam caetera currunt, Quae minus ampla putem, quamvis amplissima ducam Singula quae gessit. Sed in iis discrimine certo Haec aliis distant: nova Roma est omnibus hisce Maius opus. Postquam, genus illa a stirpe secundum Est Peloponessi domus; hanc mox tertia Cholcos, Quarta autem Lesbos sequitur, Seraphique sequuntur Et Bosni, Illyricique viri, servique Liburni; Ordo nec his suus est, quamquam certissimus ante Quae Peloponessi sunt parta trophaea, ruinam Praefero, pulchra tamen magis et splendentia longe Iis quibus est laudis minus et splendoris habendum. Cum tamen in patriam rediit Mahomettus et Hunnos Non saevire animis sensit, nec bella parare, Quos metuit quondam pater huius fortis Amyras Undique Amorattis, iunctos quibus esse Rhuthenos Callebat, Vlachosque viris, sic inquit ad illos Qui astabant lateri: "Proceres, nunc arma repono Plena cruore gravi. Voluit violentia rerum Esse aditu tam saepe novo quandoque tyrannum Crudelem. Sic fama vocat, sed mente benignus Semper ero, ut liceat modo mente iacere benigna, Nec Veneti cogant repetita haec sumere taela. Nam Peloponessi quoniam sunt finibus urbes Iis aliquae, insistunt armis, multasque triremis Instituunt, ut fama refert, Cyconumque tenentes Oppidulum, in summo quod constat vertice montis, Quod Monovasiae consistit nomine terrae, Qua sint mente docent, in me quid forte pararint, Ni caveam, pelago, sese hostes dicere nostros Haud veriti. Extremas cum saepe adiere cohortes, Tunc mihi dant causam classesque et castra parandi Et pelago et terris, postquam mihi cernitur hostis Ille adeo excellens tanta virtute senatus. Namque ego, si verum, proceres, exquiritis, haud sum Hostis eis, nisi me magno discrimine turbent. Imperio tenuere olim quae plurima Graeci, Haec peto, nil aliud. Quorum pars maxima paret. Hadriacis persisto tamen, nec singula posco, Ni stimuler: tunc cuncta velim, cui parta corona est Imperii Thracum, cui maior Graecia servit. Nam si cuncta velim, quae regis multa fuerunt Ante novae Romae, Phoeacas Turcus habebit, Et Cretam, Euboicumque sinum cum Calcide parva, Et quidquid tandem nostris nunc adiacet oris. Namque etiam Cyprum, Chiumque Rhodumque docebo, Sint licet alterius manibus sceptrisque retentae, Cum mihi mens fuerit pugnandi atque omne volendi Imperium, Graecis fuerat quod regibus olim; Quis sim, quid valeam, quo possim Marte subactos Reddere, qui metuunt nec me nec signa meorum. Sed ne forte aliquis veniat quandoque paratus Classe sua, inveniatque meos sine classe iacentes, Est animus ratibus navale implere, quod urbis Esse novae Romae statui praestantius omni". Iamque parat classem Mahomettus, iamque triremis Instruit innumeras. Nam naves, corpora ponto Magna, gravis decrevit ea non parte referre, Qua stat navalis mens moenia composuisse; Non etenim facile est de ponto ad littora funes Sic, honus immensum, naves seducere magnas, Ut quandoque leves manibus conferre triremis. Tunc mixtim veniunt Genuae de finibus, atque Partibus e variis, praecio quos traxit Amyras, Qui mittunt dextras laevasque biremibus ipsis, Et myoparones formant, longasque triremes. Si numerum petimus, plures fortasse tricentis. Inde parandarias subdunt, quo nomine Graeci Schafarum dixere genus, quod non fuit olim, Utuntur nunc saepe novi. Nam longior ipsa est Communi concha, medio latissima ventre, Quae ferat arma sinu castris, potumque cybumque, Interdumque equites quos per mare saepe necesse est Hinc atque inde vehi. Sic armamenta locantur Navali, Mahomette, tuo, non ordine, tanquam Navali Hadriaco. Sunt hic tormenta, sed illic Scorpio creber; in hac sunt enses parte, at in illa Sunt arcus hastaeque leves; thoracibus hic est, Ille locus clipeis plenus galeaque nitenti; Hic locus est velis faciendis aptior, ille Est ratibus; torquet locus hic sine fine rudentes, Dirigit hic remos. Variis sunt artibus omnes Distincti artifices, locus hic divisus ab illo. Ordine mirando Veneto sunt cuncta reposta Navali sua cuique suo; sed maior habetur Copia multarum, nullo licet ordine, rerum Navali, Mahomette, tuo, pluresque triremes Atque rates uno valeas componere verbo, Quam possint Veneti. Quamquam illi in Marte Latino Non parvas partes habeant, non ultima pressent Vel loca, sed possint tantas committere classes, Castraque tam forti splendentia milite, quantum Vix paucis referam. Res est manifesta per orbem. Ergo paras superare illos, ut milite terra, Sic vel classe salo, siquidem ferus hostis haberi Et gravis esse cupis Venetis, quibus arma minaris Et faerale malum, quando est discordia praeceps Inter et Italicos et Gallos et dominos qui Nomine Christicolae, non re fortasse, feruntur. Nam Deus ille, hominis cum carnem sumpsit ab alma Virgine, quem colimus mira pietate Latini, Iussit ut uniti vivamus pace, nec error Ullus in iis sedeat, qui sunt sub lege futuri Praeceptisque suis; quosque aut discordia cogit Saevire, aut odium male sana mente rebelles Efficit, hos iussit Cocyti fervere in undis Perpetuo, nullamque sibi sperare salutem. Observant igitur Christi male iussa parentis: Inter se gladiis certant, fusoque cruore, Corda petunt fratrum, sublato viscere fratris. Quod nisi discordes animis grave vulnus ubique Et nisi tractarent graviora pericla Latini, Sanguine de Phrygio creti, quos Troica bella Et captivorum numerum genuisse fatemur, Praecipue Veneti de prisco Antenore nati, Res gererent magnas et Marte et pace putandas. Sed ne tanta queant, opponit classica classi Rex Mahomettus eis qua surgere ad astra videbat Iis caput. "En" inquit "classem qua per mare possim Illaesus quandoque vehi, nulloque pavore Confundi, atque hostes per saxa repellere factos, Obvia si veniat Venetorum classis Amyrae, Audeat aut quisquam nostrae se opponere classi". Dum tamen illa parat, iactatque haec cuncta videndo, Atque animum lenit magna feritate frementem In Venetos, iam transtra polit, iamque alta dolantur Corpora magnarum trabium, fiuntque triremes, Quas mercatores soliti sunt ducere, grandes, Quas Veneti in Tanain mittunt gelidosque Britannos, Asyriasque domos, Nerbonae ad littora durae; Fluxeruntque anni bis seni ante omnia facta, Quae gerit artificum manus atque libido magistri Quem praefecit eis Mahomettus, munere summo. Hoc etenim est animi, certa gravitate volentis Vincere et imperio sibi subdere cuncta sequenti, Consulto ut faciat quidquid facturus erat, cum Arma togamve tulit; victricia signa sequuntur, Si prudenter equos, si classem ducit et armat Dux sapienter. Homo est rex; sunt velut ille vel ille, Atque potest falli. Non est minus error in ipso, Quam vel in hoc, vulgi qui pars est parva remissi. Est homo rex, audit, loquitur, creditque, putatque; Quod si pensat opus quod sit facturus et audit Hos illosque simul diversos, atque vicissim Multa rogat pensatque animo sibi dicta relato, Nec maturat opus celeri torrente ferendum, Saxa velut compulsa iugis, de montibus altis Quae cecidere, potest felicia denique cuncta Cernere, et optatos aditus finesque videre. Nam velut unda, pluit celeri quae saepe recessu, Insinuat per agros et inebriat omnia raptim, Atque fluens camposque trahit segetesque virentes, Saxaque montano convulsa cacumine magna; At quae lenta venit, granis infunditur ipsis Et sata laetantur fieri sibi pulchra coloni, Arboribusque favet, pecorique ipsisque ministris. Sic quae rex leviter sine quoquam consule pergit Efficere, ut decuit, mens quando libidine regni Ducta novi, interdum vindictae impulsa furore est, Non durant, leviterque ruunt nusquamque resistunt. At quae consulto facit et discrimina pensat, Providet atque diu, sunt permansura, nec ullis Casibus in praeceps manibus ruitura cruentis. Recte igitur tantus, quantus Mahomettus habetur Viribus, ingenio, re, claro culmine regni, Consulit dudum qua classem laude pararet, Cum strueret sibi Marte rates, qua mente foveret Quae commissa sibi regnum statuere tenendum. Ergo videte, patres, velut hic gradiatur, ut anguis Insinuans pratis sua dira volumina tectus, Sed mortale ferens, si mordeat, usque venenum; Nec parcit magnis nec parvis dentibus uncis, Nec quid agat, nisi fama, docet, ceu nubibus atris Dispergens Phoebus radios tamen indicat orbem. Inde autem et Veneti didicerunt classis honores, Ingeniumque ducis, facto metuere tumultu. Sed vel magnanimi, quia vel sic fata trahebant, Non dubitaverunt, sed quo cunctamine primum, Caetera sunt pariter nullo fervore secuti, Nulla rati inde suae ventura incendia laudi. Fama tamen quandoque refert Mahometton habere Classica, mirandis quae sint insigna signis. Fabula narratur surdis. Sic fata trahebant. Namque aures claudunt nonnunquam fata virili Nec nocitura sinunt populis quandoque videre, Ut dicas fortunam illos seducere verbis Atque tenere locis strictos, ne vincula cernant Ante oculos, fossasque gravis. Cadit improbus alter In foveam, iustusque simul. Sic fata feruntur Dira illis, quibus est sors invida saepe beatis. At Mahomettus habet longo cunctamine factam Classem animis et Marte gravem, quamque horreat omnis Altus apex: augetque die, cumulatque triremis, Atque viros praecio subdit, qui nautica certent, Quos videat nautas merito cognomine doctos. Excipit haud quemquam: modo sit cui gloria nomen Tradat inextinctum. Talis rex numine tali Fatorum molitur opus mirabile cunctis, Quo neque priscorum quicquam referatur in orbe Maius, et ante alias res possit saedula dignis Posteritas titulis tuto super astra referre.