CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus FILELF_G.amyr-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FILELF_G.amyr-02.xml.

Documentum FILELF_G.amyr-02.xml in db pdill0


de vita rebusque gestis invictissimi regis | imperatorisque clarissimi Mahometti Interea, senio occeptus morbisque gravatus, Liquit Amorattis terras, regnoque potitur Cretus eo Mahomettus, honos patriae patribusque futurus. Sed stimulis quibus est primis commotus in annis, In faerale malum Graecorum crescit, et ardet Conseruisse manus, felicia singula cernit, Sive opibus, seu castra viris implere tremendis, Sive velit quidquid bellis favet atque triumphis. Sed temptare prius procerum mentesque suorum Consiliumque cupit, quamvis iam constituisset Quae facturus erat. Tamen hoc quandoque colore, Si male procedat res gesta, habuisse putetur Quos iuvenis sequeretur in his. Vocat ante Chalylem, Infensus quem saepe videt; quo persuasore Abstinuit bellis pater ante, huncque orat an esse In Graios praestet pacis vel Martis alumnos, Sicque ait: "Esse tibi quis nescit mentis et acris Consilii pondus, cuius virtute parentes Saepe mei et proavi res constituere gerendas, Et gessere suas? Igitur, te consule possim, Quae facturus ero, melius conducere, quam si Sponte mea sine te quicquam temptavero belli. Non nescis Graios generi scelus omne parentum Nostrorum et nobis cum sedicione parasse Assidua. Inde Phryges, Othman quos stirpis alumnos Quisque tenet, regno cessere, iugoque dederunt Cum cervice caput; totum dispersa per orbem Gens, captiva fuit quae, quamvis fama fuisset Inclyta magnanimo Aeneae patribusque vetustis, Imperiumque meis totius venerit orbis, Qui dominaturi nullum sine lege cacumen Nec liquere sinum; tamen haec non Graecia vidit, Intulit in nostros cum bella asperrima reges. Est odiis commota suis, velut hostis in hostem Saepe solet veterem praedandi ductus amore, Caedendique animos, violandi sacra, nec ulli Parcendi sceleri. Causa est tamen impia, et ipsis Iniustis invisa etiam, quia rapta puella, Quae nec rapta fuit, Paridem sed sponte secuta Moecha procum. Tamen iis fuit haec inventa futuri Causa mali. Res nota tibi, narrare sinamus. Multae etiam insistunt causae, quibus arma parare Cogor in hos, bellumque ipsis faerale movere: Regibus esse odium servandum mente putavi Ingenui nunquam studii, quos frontis apertae Pulchra decet facies. Vulgus simulata sequatur, Atque illi quorum nequeunt vel vota vel artes Sortiri quod posse velint. Rex cuius Erinnys Exercere animos valeat quem malit in usum, Pectore quod gestat debet componere vultu Atque sequi quaecumque placent. Dic, ergo, Chalyles, Quae meliora putes: armisne in cassa feramur Pectora Graiorum, qui dedidicere teneri Bellorum studiis, magis an sub pace iacere, Legibus et votis pergamus in otia factis". Ille, ut erat Graecis affectus amore peculii, Quod crescebat inops animi mentisque, putavit Regis verba suis debere incumbere verbis Haecque dedit responsa: "Deus, Mahomette, creator Cunctorum, non sceptra dedit, nec regna futuris Regibus ut rapiant, violent spolientque popellos, Et caedant sine lege viros, de saemine quorum Sunt etiam reges. Quamquam rex maior in illis, Non alia est natura tamen. Mortalia certe Corpora cunctorum, mens immortalis, et idem Rex homo, nonnunquamque minor virtute vel arte Quam privatus homo, nonnunquam laudibus alta Mente satus. Reges quot sunt sine laudibus ullis? Asyriis etenim in populis tibi Sardanapalus Exemplum praestare potest, variusque Quirini Moenibus; innumeros possim meminisse tyrannos Qui nullis nituere bonis. Laus regia sola est Iusticiam servare manu, nec laedere quemquam, Nec sinere ut laedatur, ubi nec dura, nec anceps Causa sit, et ratio possit suadere medelam In morbum quandoque gravem. Velut inter agrestes Si stipulas spinosa cadant arbusta, negentque Ire suis segetes gradibus, fomenta maligna Sunt flamis mandanda, queant ut crescere grana. Iusticia reges igitur vixere quot alma, Immortale decus, nomenque ad sydera clarum Constituere sibi. Contra, qui iniusta tulerunt Arma, et, ob excelsas vires cumulataque regna Vel praedam cupiere gravem, vel forte cruorem Hostilem, quo sudet ager, famamque nefandam Successisse vident, nec non viventibus ipsis Multa inimica sibi, quae dira patibula nolint. Quae tibi iusticia est cum Thracibus? Hi tibi iuncti Sanguine, si recte quaeras; quis moenia Thracis Urbis constituit, Romana vectus ab urbe? Constantinus enim, vel portus ductus amore, Vel quia Roma suo fuit infensissima morbo, Esse novae voluit nomen memorabile Romae. Non sunt Thraiicii reges, non Palaeologus, Hoc est sermo vetus, de Thracum saemine natus, Sed de Romano, veteri sermone, relatus. Praeterea, antiquas si rex sub pectore causas Bellorum servare velit, quis possit in huius Tutus stare fide? Cunctis pater unus et idem Dicitur antiquus; geniti duo, qui, variata Mente, boni atque mali studium docuere sub una Stirpe coli. A Abeli probitate feruntur honesti Et iusti, quicumque nitent melioribus annis; A fratris vitio veniunt scelerata Cayni Saemina, si repetas causae primordia tantae. Sive bonus fueris, seu peior, plurima possis Aut pace aut bello temptare pericula rerum. Si Phrygibus nocuere tuis primaeva iuventus Graiorum, post illa tuis quot saecula rebus Hi Thraces favere boni! Quid praecipis illis Quod non servetur? Captivis non stat asylum, Quod fuerat quondam sub sacro saepe Sophiae; Ut capiantur enim cum praecipis, hi capiuntur, Et redeunt vincti. Cupis his maiora? Puellas Ergo iube ut mittant proprias ipsique cathaenis Conveniant stricti cara cum coniuge, quisque, Cumque sorore sua, pecus omne, atque omnia tradant Ornamenta tibi, quae forte domestica, vel quae Thesauris composta tenent. En iusta putanda Causa tuis coeptis! Iuveni nunc crescere primum Barba potest hac laude tibi, lanugoque malas Tingere iure tuas, ut, ductus munere praedae Menteque caedendi, bellum exitiale movere In Thraces pergas. Nec enim prudentior ullus Dixerit esse aliud quam quod, iuvenilibus annis, Et delectari incipias sine lege cruore Et praeda, et regni cumulandi ductus amore Haec facias, quae iure nequis: vetat omnis honestas. Sed fac sic libeat: licuit nam regibus omne Quod libuit; facilis non est victoria. Thracum Moenia non capies leviter, terraque marique Quae, triplici fundata solo, super astra levantur Et spacio non sunt breviore. Haec Roma vetusta Plus medio maior; bis senis passibus illa est Millibus haec autem sub septem collibus instat Ter senis. Quae turba queat tam grandia castra Implere, ut possint obsessam reddere gentem Thraiiciam? Adde autem varia quod gente ferentur Christicolae huc multi, quis defensoribus uti Urbs queat in nostros. Quid quod cum classibus illi In pelago didicere sequi navalia bella? Portus erit plenus ratibus. Tum nautica cernes Taela, virosque leves ad quaeque incendia promptos; Quisque domum servabit, opes sibi quisque tueri Perget iure suas; pariter Genuensibus hostis Thraiiciisque aderis. Fuerit quandoque necesse Aut cessare loco, castrisque recedere fractis, Cedere longaevo vel bellis tempore fessum. Mustapham meminisse iuvet Chrycinque, tuorum Maiorum patres. Denos nam bella per annos In Thraces statuere, suis incendia damnis, Interdumque necem vitae, horroremque ruinae. Credis opus tantum non attemptasse parentem, Si facilis sibi visa foret victoria? Sed cum Dura nimis fierent quaecumque his cogitat armis, Destitit; et potius voluit conducere paci, Qua nihil indigni fieret, quam plurima ferro Quaerere, quae nullum possent producere fructum. Fac tamen ut vincas, facilis victoria constet, Atque cathaenati veniant iuvenesque senesque, Serviat atque tibi Thracum gens perdita bello; Nonne vides quae sint incendia forte parata? Christicolae, qui nunc, te non stimulante Pelasgos, Pace sedent, visa re tanta et qualibus armis Factus es ipse magis fortis magis atque tremendus, Quique novae nequeant claustris consistere Romae, Mercarique olim ut soliti, tranareque pontum Ad Tanaim rigidum, pro re quacumque profecti, Concurrent omnes, quia turpis causa probari Non poterit, quandoque tuo temptata furore. Tum quia dura nimis fuerit victoria cunctis Christicolis, urbem ut teneas, quae nobilitate Imperii famam totum dispersit in orbem, Quando necesse illis fuerit iustumque videri Coeperit, in bellum si sese accinxerit omnis Italiae vis sola quidem, nec venerit Hunnus, Nec Pannon quisquam, nec Gallus, nec vel Hyberus, Vel gravis Hispanus, vel Vlachus, sive Rhuthenus, Theutonicusve aliquis, gelidusve in castra Britannus; Italia satis est, Latium confundere gentes Innumeras didicit, cui tradidit altus habenas Iupiter imperii terrarum. Nulla Latinos Subdere vis potuit, nec barbarus ullus in illos Victor abire. Vide, quas quaeras spargere flamas In regno, Mahomette, tuo. Tamen annua quae sunt Munera Thraiicio regi? Quae, quaeso, tributa? Parva quidem, quae tu nihili tum feceris, alta Mente satus, maiora volens, tum tradere possis Custodi vix digna tuo, qui parta tueri Miles ubique velit. Nam crebro milite semper Sunt servanda tibi, quae tali ceperis arte; Quique alios violat, violetur ne simul ipse Usque cavere potest. Paribus nam vivitur armis, Quaeque facis, spera fieri tibi. Redditur aurum Mensura iniusta, sed vis meliore. Solentque Centum ictus uni gladio, sic taela rependi. Mortales sumus. Ira subit fel, quidquid amarum Pellimus, et dulci nos dedimus usque sapori. Consule me, Thraces bello temptare resistes, Paceque servabis, veluti pater ante tuique Servarunt proavi. Rex iustus, iusta sequeris". Dixerat, immiti quae pectore concitus ira, Vix audire potest Mahomettus. Sed tamen usque Continuit, veluti qui res ratione gerendas Ingenio fraenat, molitur tempus et audit, Nec perturbari vultuve oculisve videtur: Intus alit vulnus, mentemque exasperat acrem. Haecque ait: "Est aliquid tibi cur, si forte, Chalyles, Senseris, et senio credendum forte putarem, Ni meliora alii dicant. Dic, ergo, Saganes, Qui procerum in numero sedisti saepe meorum, Num placeant haec bella tibi, vel et ipse Chalylis Sis animo. Praestat mentes audire meorum". Ille, ut erat iuvenis (senior nam saecla Chalyles Vixerat assidue procerum, frons una Sibyllae) Haec ait: "Hic senior compressis viribus audet Otia velle, quibus non sit pugnare necesse, Sed iacuisse thoris. Nec quae sit iusta probatur Causa viro, aut iniusta seni, conducere sed quae Cognoscat sibi posse, placent. Fortasse paterent Res aliae atque aliae, pro quarum munere causae Conveniunt multae, quibus haec negat esse movenda Bella tibi, Mahomette, ducum clarissime, regum Maxime cunctorum, quos totus nunc colat orbis. Crede mihi, est ferro gens Thrax tollenda cruento, Et captiva iugis subdenda, urbique decorum Tollendum propriis manibus cum laude tuorum. Quaerit is an iustum fuerit. Si iniusta timerent Qui populantur agros, nunquam cum milite quisquam Haec strueret; simulata solet nam causa probari, Iusta tamen raro est. Quid homo sibi vendicat ullus Cur sit in humanis praeciosior undique rebus? Ergo, pari vivant animo, paribusque sequantur Vota locis: nullus praestet melioribus annis. At deus, ex alto qui cernit singula caelo, Constituit reges regerent qui mente manuque Singula, et, ut visum fuerit, nunc illa domarent Pectora, nunc illis sua debita dona pararent. In regum est animis populorum gratia. Reges Ut libuit fecisse queant, ferrique togaeque Libertas horum dextris sita; iure putentur Accusare aliquid, nec possint. Quidquid ab illis Efficitur, consulta putem, sed singula regum. Nam qui quod vulgo videatur fecerit, ille Rex haud est vilis, sed regis in urbe minister. Sunt reges, faciunt qui quae sibi visa fuerunt Sic facienda, negant et qui quaecumque neganda Esse putant. Statuit quis leges regibus ullas? Quis dedit iis quae iura colant? Sibi dicere leges Iuraque coeperunt, pariter quae vincula possint Solvere, ne subdant caput iis; sed saepe securi, Saepe alio populos cruciatu, verbere, caede Afficiant, donec poenas pro crimine solvant, Et castigati discant parere tyranno. Haec ratio est regum, paribus non passibus ire Cum servis. Iubeant: sed, si parere coacti Sint reliqui, at reges dominentur sceptra tenentes. Si Iovis esse loco reges dixere vetusti In regno quemcumque suo, Iovis ira trisulcum Fulmen ab excelso demittit semper Olympo, Ut sibi cumque placet, nec quisquam quaerit ab ipso Cur potius Mychalem feriat Pindique cacumen Quam Carpannetum, quam valle teguria missa. Cur stabulis nutrimus equos, nisi ut arma sequantur Iussu mota sacro praeconis, numine regum? Cur servit vel turba tibi dic, quaeso, Chalyles, Vel mihi servorum, nisi, quo vult tempore Amyras, Iussa sequamur, equis servisque in castra coactis? Hanc, quam iusticiam tu dicis, fervet ab ima Plebe satis, ne quid sine legis munere temptet, Ne plectatur, opem nec ei ferat ullus amicus; At reges, quo iure alii vixere tyranni, Hoc debent vel iure illis graviora tyrannis Reddere. Iusticiae vis regum mentibus instat. Facque illi iubeant: lex est quae iussa dederunt. Si tibi consulto fieret quandoque senatus Praeceptum, ut stares fugeresve, quis esse putaret Non stolidi damnare aliquid, quod tanta senatus Tradiderit virtus? Vel quaerere cur statuit rem Tam tibi difficilem? Placeant tibi vel minus illa, Aequa mente feras. Si quando querere, querela Tecum erit, aut solo cum fratre, aut fratris amico, Publica nec tua vox damnabit iussa senatus. Si sunt iure modo temptanda pericula belli, Armaque de caelo ceciderunt munere Martis (Ut tua stirps docuit, quo tempore fama Quiritum Maior erat) primus qui bello stringere ferrum Rex didicit, quo iure fuit commotus in arma? Ille alios adiit populos gentesque subegit Finitimas, agros populatus, ruraque flamis Consumens; quo iure animis tam durus iniquis Fervebat, si nulla fuit sibi causa doloris? At desyderio flagrabat plura tenendi Regna suis. Igitur, quaecumque libebat adire Illa licebat iter. Tunc rex, sua iura secutus, "Sic volo, sic iubeo" dixit "pro lege voluntas Est regis suscepta, dei qui munere missus In terras, tenuitque locum sceptrumque Tonantis". Sed si iusticiae prima ars est perdere pravos Et poenis cumulare suis, quis peior in orbe est Thrace levi, qui se vix diligit, omnia perdit Quae commissa sibi videat? Da Thracibus aera; Dic tibi restituant, sine testibus. Accipe testem Thraiicium rebus summa cum laude gerendis; Cuncta negat, modo sit porrecta pecunia pravo. Nec satis est dixisse fuit Romanus ab urbe Moenia qui struxit Thracum, de stirpe relatus, Qui Constantinus praeclari Caesaris olim Othman gente sati, rursus direxerit urbem Nomine Romanam. Nam post haec saecula tot sunt Mutati reges Thracum, nova Romaque vidit Induperatores variis tot gentibus actos. Vana Palaeologi quod non sit nominis umbra, Quae consanguineum faciat te sive propinquum, Rex Mahomette, suum; nec quod parere coacti Sint Thraces, id sponte puta seu mente quieta Iis fieri. Sic saepe lupus sub vincla relatus Non audet mordere; suis si passibus ire Posset, ut ante fuit, lupus esset dirus et atrox. Quid faciant miseri Thraces sine viribus ullis Et sine rege gravi planum est; sed pone severum Et fortem, infractoque animo; non arma, nec usus Thracibus armorum, non quanta pecunia castris Conducat, bellare velint si forsitan ipsi, Non est vis illis animi. Quid temptet inanis Thracia? Nuda iacet factoque quiescit in antro. Sed si esset populis suprema potentia regum Quanta fuit Thracum, cum Iustinianus in orbe Summus erat princeps, cum multi, nomina quorum Praetereo ne plura loquar, quam dura pararent Bella tibi, Mahomette, pater clarissime regum! Aspera quam collis statuissent vincula nostris! Nec satis ense foret, nisi nos tormenta tenerent Plurima, quae nullis fuerant audita diebus. Difficilis vero quod sit victoria regi Tam forti, Mahomette, tibi, ne crede: puellas Bellabis totidem, quot Thraces videris altis Moenibus obiectos. Citharaeque lyraeque feruntur Arma illis sua. Nostra quidem sunt spicula et arcus Atque enses stricti, pilulaeque et singula taeli Monstra novi. Ii sedeant in lectis cumque puella Quisque sua ludat, pulset sua tympana, saltet. Nos pugnemus, equos et alamus et arma geramus Assidua; ex humeris pharetrae pendere coactae Non habeant, serventve locum rubigine tinctae. Si sit opus, quandoque famem, quandoque feramus Mente sitim placida. Vincendi ductus amore, Algorem atque aestum patiatur quilibet auctor Militiae, et vitae non parcat denique, donec Viderit hostilem praedam conferre triumpho, Et victos hostes captivo insistere tergo. Quid deest cur facilis non sit victoria regi Tanta tibi? Tu dives opum, tam magnus et ingens Thesauro, ut Croesi tua multa pecunia praestet. Sunt populi innumeri ex Asia, quos iusseris ire Si fortasse, queant totum confundere mundum. At paret melius cui regum servus in orbe, Quam, rex magne, tibi tuus omni ex parte? Iubere Perge modo; fuerat quae quondam fabula Graecis Mermidonum de gente satis, tibi vera dabuntur Corpora, formicae veluti sunt currere visae; Copia tum segetis, tum mellis maxima Turcis. Thraces vina bibant, quibus ebria turba sepulta Sit sine lego thoris. Nos vinclis corpora capta Ducamus. Tu perge modo; victoria non est Difficilis, docto ceu visa est forte Chalyli. Quod, si dira putas cunctos in bella parari Christicolas, Latiique in primis Marte tyrannos, Atque potentatus iam coniurare tot arma In te conscriptos; certe est ea fabula, si te Terreat. Unde etenim vis tot tibi bella parari? A Gallis? Galli bella inter viscera condunt, Allobrogum quos nunc dux invictissimus ille Insequitur. Vel nunc rex hac aetate Britannus, Maximus inter eos. Ast ipsi nulla Britanni Allobrogesve queant in te sua castra movere, Qui sunt vicinis infensi. Tam minus audet Sabbatiae princeps, cui vis est ferrea nusquam. Theutonici vero pariter sua claustra tuentur, Inficiuntque armis. Sed si quis maior in illis Non movet arma, sibi cumulata pecunia crescat Si modo, nil aliud curat. Quae bella Rhuthenus Quaeve Scythes, primo Scythiae de germine Polax Audeat? Aut Hunnus, totiens quem Marte fugavit Ipse pater? Metuunt omnes te fulminis instar, Natus Amoratti ne plura parente tuisque Efficias proavis, opus atque sequare vetustum. Nam Parthos olim potuit nec subdere quisquis Ex oriente fuit princeps, vel solus in orbe Occiduo, quisquis nec maior habetur habenas Effraenis strinxisse viris laxasque dedisse. At Vlachos minimi facio, vilesque Liburnos, Et quidquid tandem de mundi qualibet audis Parte referre aliquem pulchri, qui plura loquatur. Nam Latii res est manifesta, nec instat ab illo Ullus Marte metus, tanta est discordia fratrum, Et tantis regio est bellis perplexa Latina, Sive simultatum studio, seu sedicione, Occultisve odiis, ut nil mirabile dictu Sit magis. In summa pietas fac magna thyara Sit, cupiatque suis succurrere semper alumnis, Ut solet alma parens: si non sunt ubera matri Plena novi lactis, vituli sibi vana gemiscunt Atque queruntur opem frustra non reddere matrem. Non est Romano cumulata pecunia census Pontificive ingens, si non praestetur, ab illis Qui Petri hunc sedem dicunt et iura tueri, Et, vice caelestis Christi, pro crimine poenas Solvere, et arbitrio quo mavult, posse ligare. At Veneti, quamvis terraque marique potentes Sint, tamen adversus tua castra tuosque paratus Nil faciant. Regis si quaeris Parthenopei, Nomen ubique sacrum, vis magna est; sed Venetorum Alphonsus patribus coepit contrarius esse, Iamque Fluentinis componit bella, quibus nil Tale tamen superest tibi quod perhibere pavorem Tantillum valeat. Dux denique laude Philippus Eximia Insubrium surgit de gente Marias, Quem metuunt multi. Sed nos non ille sequatur Ense manuve gravi, Venetos quia pungit utrimque Et Florentinos, nunquamque quiescitur armis. His quoque succedent alii, quos unus et idem Semper habebit amor rerum, paribusque libido Succedet regni studiis. Pax nulla subibit Tuta diu. In reliquis dominis vis Martia nulla est, Ut si commemorent qualis Ferraria, qualis Sit Monsferratus, qualis sit Mantua, qualis Felsina, vel qualis sit Luca, et denique qualis Cum Malatestarum domibus Flaminia, princeps Qualis et Urbinas, memini, maiora sequuntur Quae sceptra, et reliqui. Si nemo inter tot ubique Regna potest nocuisse tibi, quia quilibet armis Implicitus propriis (Latio quod sydere nato Faerali evenit nativo munere) quae te Perterrere queat vis ferrea, quisve tumultus? En causa, Italicis quae inventa fuisset ab alta Mente satis, ut te, quia Thraces viceris acri Marte, homines adeant in bellis, et sibi quaerant Bella viri cum rege, animis qui cedere nulli Pergat inoppressis, et sit praelatus avitis Ingeniis animoque patris, discrimen ut illi Quodlibet ingrediantur, opem quo Thracibus addant! En genus inventum causae Gallisque Britannisque Et reliquis Christi praecepta tenentibus, ut se Exhibeant quandoque neci, quo bella sequantur Pro vili hoc Graeco. Ne credas, maxime regum, Haec, Mahomette, licet tibi iuret cuncta Chalyles Haec senior. Iuveni credas quandoque Sagani: Ore meo ducas nunc verba audire Sibyllae. Quin in vicinis cum quisquam partibus audit Accidisse aliquid, referunt cum tecta cremari Finitima iis, quae quisque tenet, ne forte crementur Vel propria, opponunt undas tantumque laborem Vix subeant, nisi sit proprii metus undique damni. Hic orbis talem nativo sydere cunctis Naturam statuit, quam quisque fideliter intra Pectora semper alit, nulloque amittit abusu, Ut curet sua quisque, alios sua quaeque remittat Procurare, quibus non est sua iuncta voluptas. Quid mihi, quidque tibi dicet qui senserit urbem Thraiiciam esse tuis subiectam viribus? Arma Imo etiam metuant tua qui sensere tot unum Nunc regem pedites equitesque in castra tulisse. Perge modo. Incoeptis nam sydera cuncta favebunt, Obsistet nec turba tibi de partibus ullis Graiorum, Hunnorumve, alio nec maior ab orbe. Quin et post Graios temptanda pericula duco Esse alia, ut subeant tua vincla feraeque lupique, Atque ursi et tygres, saevi et fortasse leones; Primum barbatos ut in omnis nostra fremiscat Natio, et imberbis mox audeat aere ligare Forte cathaenatos praedamque referre iubenti. Et sic in silvis praeluseris, ante, ferina Contentus praeda, monstrisque intentus iniquis, Qualia monstrorum sunt corpora iure tyranni Censendi, infracta qui mente sequuntur iniqua. Haec ego non tanto qui ducam posse labore Ingeniove usquam regi nova dicere, vel qui Conclusisse velim; sed qui quae pectore gesto Ore resolvo libens, fidei monimenta tenendae". Tunc surgunt alii proceres; pars mota Chalylis Ingenio, pars ducta suo. Sua quilibet affert Consilia et miscet causas, cur bella sequatur, Abstineatve illis Mahomettus, curve quiescat, Curve infracta animi semper virtute minetur. Namque alii ducunt melius fortasse minari, Quam temptare aditum belli, quam ponere Marte Regnum in discrimen; formicas dicere sueti, Cum quis eis obstat, morsu sibi parta tueri. Si laedatur homo, quanto est violentia maior, Tanto etiam indigne fieri magis, esseque causam Illi, ut se totis defendat viribus usque; Ambiguam belli fortunam saepe fuisse, Et magnos reges ducibus succumbere parvis, Ut vel Alexandro Persarum millia soli Monstravere humeros, parvo cum milite, tanta. Sunt alii, dicant numero qui aequare priorum Persarum vel posse aditus, vel quidquid in illis Temporibus fertur praestantius arte manuque Atque animo infracto Mahomettum. Vilia Graecis Cuncta autem; modo pergat eos confundere bellis. Ast alii insistunt, ne quid nisi temptet Amyras Finitimos; fingat bello, Babylonis habendus Ut sit Sultani consensus, neu sit Osanes Persarum princeps bellis contrarius ipse; Qui, quamvis Persas tunc non regnaret in omnis, Attamen in castrisque potens ferroque tremendus Marte videbatur non contemnendus in acri. Ast alii instabant: solitum iactare suis se Consiliis natum de rege fuisse Philippo, Scireque se solum sua cuncta, cum Lacedaemon Quae strueret longo super ordine facta senatus Vel multis nolens patefecerit. Id vel Amyrae Nunc factitandum, qui nulli, quo velit ire, Explicet, infracta sed mente sequatur honestum Propositum, nolitque ullos audire Chalyles. Dum proceres audit, Mahomettus saepe Chalylem Infensus spectat, veluti cui fata parare Iamdudum optabat, gladiumque referre maligno; Saepe alios etiam qui consensere Chalyli. Denique sic inquit: "Qui dissuadetis ut arma In Graecos et castra parem, suasore Sagane Atque aliis patribus qui consensere Sagani, Ex vestris caditis monitis, vestroque relati Consilio in nihilum. Statui nam bella movere In Thraces. Quod, si sequitur victoria, cernam Consulitis quam rite mihi; si vincimur, in vos Lumina convertam, vestrisque adiutus abibo Consiliis posthac, nunquamque movebor ab ipsis. Ergo parate armis cingi turbasque ciere, Ut, sua taela manu capientes, castra sequantur. Sed tu praecipue, castris praefecte, Saganes, Cuncta para, in promptu quo sis mihi quando necesse est. Tu ne verba tamen post hoc conclave, Chalyles, Efficias cuiquam. Nam si de Thracibus ullus Senserit haec, rebor solum te cuncta referre Atque tui similes, ne me victoria tandem Ulla sequatur; agas et tu prudentior unus, Credaturque tibi de rebus saepe futuris". Haec ubi dicta, senes dimisit protinus omnis Et iuvenem secum fido sub Marte Saganem Servavit, socium rerum comitemque pericli; Cui mandat meliora duci maioraque soli, Atque iubet numerum quaerat complere virorum, Qui peditesque equitesque animis sint undique magnis, Corporeque eximio fortes; millenaque tandem Quadringenta paret, quibus altae moenia visis Celsa novae Romae possint tremuisse pavore, Servilesque manus et colla remissa parare In regale iugum. Ne quid tamen obstet, ab omni Huc Asia tormenta iubet, si qua ante fuissent, Et si non fuerant, portari quaeque metalla, Ut fiant muris lapides missura nefandis Tormenta. At quanta haec, non viderat ullus in orbe, Seu qui de Latio, seu qui devenit ab ipsis Theutonibus, quorum est ars haec tormenta parare. Conveniunt Asiae fines, tot millia certe Undique turmatim variorum stricta virorum, Diversis taelis, diversoque ordine tuta, Ut nihil esse putes, quae dicunt agmina Persas Exhibuisse olim. De tot tamen illa leguntur Corpora, quae magno videantur robore claras Exhibitura vices, cum Mars fremet atque tubarum Clangor erit creber, fremitusque ad sydera vastus. Nec conscripta dies, nec designata futuris Est tamen ulla malis. Dicit Mahomettus in hostem Non se castra novum, sed in hunc fera bella movere Qui gravis hostis erat, licet hunc pater ante quiesse Siverit, et bellis nullis agitaverit, ut res Vel manifesta docet, fuerit quia pacis amator, Consuleque in rebus motus quiscumque Chalyle. "Non" ait "hostis ero, de quo Thrax terra queratur, Quod neque significem bellum, nec castra minatus Expressi quandoque diem, quia qualibet hora Debebant Graeci nos expectare ruentes In sua damna, quibus fueramus saepe minati A puero, et qui nos, Phrygia de gente relatos, Cum vinclis strinxere suis, quando illa parentes Devinxere meos, quorum de nomine nomen Et genus est Othman, regnique redacta facultas". Iis dictis, iam castra suo sunt ordine tuta, Iamque alas struxere duas, iam cornua fronte Sunt composta nova. Sunt inter centuriones Pila suos; sed signa, solent quae regis honorem Expressisse, loco sunt inclyta consita primo: Luna suos habitura dies, cui cornua crescunt Assidue, maius decus effectura potentis Principis, immensumque iubar lumenque datura, Sanguineo quae cum sit luna incommoda campo, Est effundendi hostili de strage cruoris Index et parti quandoque futura triumphi. Sic retur Mahomettus enim sua significare Signa, et ad hunc statuit finem crescentia lunae Cornua. Sit fallax utinam sententia regis Oramus, Christi pecudes pastoris inertes, Quae sine Marte sumus, iugulat quas dira lupini Morsus saevicies, tygrisque immanis iniqua! Procedunt haec signa tamen, validique manipli Et stipatorum numeris sine fine virorum. Quorum ni partem iussisset in alta redire Atria, belli potens Mahomettus, regnaque partem In propria, unde animis venere in bella paratis, Nec terrae, ut referunt Xerxis iam castra fuisse, Nec mare ferre queat tot corpora totque feroces Pugnacesque viros, quorum aequora plena fuissent. Ergo etiam ex lectis praestantes deligit illos Qui possent simul arma pati, simul ire per altos Pinnarum quandoque aditus, si forte necesse, Et cursu simul ire levi, reparareque in hostem Singula, quae miles statuat temerarius armis. Ultimus ipse, alios iussit praecedere cunctos, Ne quis ab hoste furor nullo gradientibus obstet Ordine, ne quis honos desit cupientibus ire In facinus tantum, tantique incendia belli. Quis credat, nisi testis eat res vera fidesque Gestarum assidue rerum, vix credere quemquam Hunc regem potuisse loco sua castra movere Callipolis, quando Thracem pervenit ad urbem? Hinc distat nam nona dies gradientibus ultro Callipoli, ante urbem quam Thracem perveniatur. Cursori vix cura foret labor atque tot ire Millia tam spacio breviore et temporis umbra. Sed Mahomettanis noctis gradientibus atrae Curriculo, nihil est cur non procedere possint Tempore castra brevi, nondum vel rege sciente Ipso novae Romae gentes iunxisse paratas. Quamquam cuncta vetus tabulis narrare Chalyles Perrexisset eis, quas clam dimiserat illi, In quibus et regis quam sit gravis usque voluntas Significabat, opus quid Graecis denique facto. Quin etiam propriis de nummis dedere partem Atque offerre alios Graecis, si regna tueri In sua se vellent. Sed et illis Iupiter auris Abstulerat, ne cuncta velint audire relata; Et regi ingenium dederat, quo pergeret armis Infractis animoque invicto et mente superba, Aut dominaturus genti sine lege vel usu Virtutis, vili, nullis probitatibus aptae, Aut mortem potius subiturus, quam pede laevo In proprias oras rediturus, Marte sinistro. Haec totiens permittit enim Deus optimus alto Arbiter e caelo, rerumque hominumque creator, Esse videt quotiens scelerata mente iacentes Qui debent animo invicto sua iura tueri Atque sequi mandata Dei; percussor et ipse est Interdum daemon malus et permittitur illi. Nam si vera licet fari, patriaeque meisque Civibus haud quicquam detraxero. Nam mihi quondam Urbs nativa fuit nova Roma, et Chrysolorina Progenies matris domus antiquissima clarae, Cui Chrysolora fuit pater alta ex stirpe Iohannes, Cui Manuel patruus; Genuae materna vetustae Aurea celsa domus, praeclarus Hilarius illi Factus avus, cuius Graecis venerabile nomen. Sed si vera licet fari, iam Graecia cunctas Mordebat sordes, iam nullis laudibus usquam Dedita, lascivo marcebat denique lecto; Non studii, ut quondam, vaenatrix Graecia, legum Non erat inventrix, nec in iis vel doctus Homerus, Vel Plato, sive Conon. Sic arma togamque relictam Deposuere novi nullo cognomine Graii. Vix citharam pulsare aliquis, sed amoribus aptam Thrax didicit; reliquum vitae lectoque gulaeque Devovit, semperque fuit sine lege superbus, Et nihili cunctos faciebat, sive Latinos, Seu quoscumque velis diversa e gente relatos, Magna foret licet iis probitas, mentisque decorum. Inde fit a cunctis fuerit quod iure relicta Et deserta animis gens invidiosa superbis. Quod si forte aliquis: "Si Christi fiditis armis" Dixerit "et Graeci paribus sub legibus instant Caelestis sperare aditus quandoque cacumen, Non fuit iis dominus cur fautor Christus Ihesus?" Res manifesta patet: nam non meruere vocari Christisequae, a quorum provenit mentibus omnis Haereseos casus. Nam tot modo dogmata falsa Quae in nostram venere fidem, tot fusa venena In Christi ecclesiam, Graecis suasoribus atque Paulatim dura structoribus arte fuerunt, Inventis composta malis, stimulantubus hydris Assidue Stygiis, infernique usque tyranno. Si nihil iis laudis, si virtus nulla, sed omne Flagitium atque nefas, fidei si cuncta tenendae, Quamque fatebantur, sunt hinc effusa venena, Quos tueretur amans hominum custosque suorum Ille Deus, voluit qui morte piare ruentes? Ne mirere igitur si non defensa triumpho Est Mahomettano gens Thrax subiecta, iugumque Non potuit vitare datum fatalibus astris. Namque etiam in regem permisit summus Achivum Iupiter armatos hostes et bella parari, Quamvis de populoque suo numeroque suorum Non essent regum, qui se opposuere nefando Atque suo regi nocuerunt milite ducto. Sic solet ira Iovis, si non servaveris huius Praeceptum et leges, si non gradiere iubentis Qua docet ire via, sed contra erexeris arma. Quamvis de generis sit nobilitate secundi, Deque suo populo, cui se promiserit esse Dona relaturum nullis aequanda virorum Muneribus, tamen hunc plectet vehementius atque Eiiciet quandoque foras regalibus aulis, Et mendicantem coget sibi quaerere victum. Discite iusticiam populi regesque ducesque, Et servare modum, cum res est saepe gerenda. Iusticia est genitrix Superum, quae quando relinquet Atria, regali quae sunt conformia luxu, A Superis deserta cadent, ruet altus ab alto Culmine saepe lapis, nec regia firma manebit, Nec quicquam solio regum, cum bella tulerunt In praeceps quandoque alios, cecidereque raptim. Nec rota Fortunae vobis culpanda, malignis Regibus. O si quis toto nunc vivit in orbe Insidiis ausus fratrem attemptare necandum, Aut populis cum re vitas rapuisse parata, Aut quicquam iniusti contra sacra iura secutus; Nec Superos metuis, nec quidquid iura Solonis, Atque Lycurgeus liber explicat, et Quirinalis; Crede mihi esse deum ultorem, qui tibi reddet Mensura maiore satis quae messus es ipse Pauperibus miserisque viris. Nec credito cuiquam Perfidiae, quamvis rebus successerit amplis. Nam solet hoc vitium placido procedere vultu Et facie laeta, pedibus sed denique aduncis, Corporis et reliquis nonnunquam partibus acre, Usque adeo ut moriatur homo, qui, mella secutus, Non potuit dirum cognoscere forte venenum, Miscuit inter opes vitii quod saeva libido. Prosequitur tamen acer opus Mahomettus agendum Adque urbem venit Thracem. Vae turba misellae Graeca tibi! Infandum quae nunc patiere volumen Probrorum et scelerum, cui tot convicia Turci Iniicient fortes, quos captivabit Amyras, Et collo astrictos, pecudes velut, ad sua ducet Tecta ferox miles, Partha de gente creatus, Proque sua vendet praeda, licet auctio desit Atque subhastalis venditio, sicut erat iam Consuetum fieri sub Sylla et rege Quirino. Thracis ubi adventum est castris ad moenia regni Et Constantini triplici munimine cincta, Aedificata gravi sublimia marmora calce, Ultima coctilibus quae fundamenta supersunt, Circumstant pedites primi qui ascendere turris, Qui valeant scalis muros conscendere celsos; Fitque pavimentum, ne forte sagipta gregatim Stantibus ad primas possit demissa nocere. Figuntur scenae, regis tentoria magni, Et circum assistunt proceres. Sed prima iuventus, Quae valeat regem, sit opus si forte, tueri, Littores multi, multi quos undique summo Conduxit praecio, qui corpora saeva Gigantum, Qui gererent animos Alcidae, in cuncta paratos Arma pati algorem flamasque, sitimque famemque, Et tolerare diem noctemque, ut regia posset Vita quiesse loco, rebusque instare gerendis. Militibus plurimis sunt circum plurima circa Tecta; aliis stabulum, quo turma quiescat equorum, Atque aliis tellus sub caelo teste virescens, Quae somnum faciebat, eis, custodia quamvis Crebra vocet vigiles, speculari ut singula possint Atque referre duci. Mox facta luce, tenebris Undique depulsis, Phoebo redeunte, parantur Arma viris miseris, urbique ad dura futurae Proelia captivae. Surgit gens Graeca, videtque Moenibus excelsis quae circum castra, quot arma Immineant bellis. Stupuere, et quilibet inter Improvisa nequit mala tot cognoscere vere Quid sit opus facto: fuerat fatale periclum. Nam quondam astronomi, dum Byzantina locantur Fundamenta urbi, Chaldaeaque tota propago Quae divinatrix res praedixere futuras: "Donec nomen idem regnet" dixere "manebunt Moenia, quae statuit rex Constantinus in urbe". Ecce igitur fatum. Non ante haec tempora quisquam Constantinus ei, post primum, praefuit urbi; Ultimus hic igitur, qui Constantinus in ipsa Urbe habet imperium, perdendus venit ad illa Tempora, Chaldaei quae praedixere scientes Singula, et astronomi de re statuere futura. Hic violandus apex sceptralis culminis arma Nulla tenet, quae ferre queant tam grande periclum. Ne tamen et dici segnes et inertia possint Corpora, coguntur pharetris atque ensibus omnes, Quotquot erant Graeci. Necnon quandoque Latini Succurrunt, variis qui de regionibus essent, Qui ratibus vecti, lucroque intendere sueti, Vendebant merces et emebant; maxima in illis Pars erat hic stabilis, partim quos urbis amoenae Detinuit statio, partim qui ducere vitam Hic statuere suam, ductis uxoribus, atque Hinc genitis natis, partim qui, cum redituri Ocyus inde forent, rebus cum laude peractis, Tempus ob adversum nondum potuere redire. His ergo armatis pro re, pro tempore et usu, Viribus atque suis muris succurritur altis; Circumque instabant vario luctamine Turci. Nam bombarda minax, non ante audita vel usquam Visa prius, tam crebra fuit tamque ictibus amplis, Ut tremere et turres et quae intra moenia cuncta Fixa forent faceret; fundamine dura profundo Marmora vellebat, cineremque ferebat ad astra. Porta urbi est, Fontis cui nomen constitit, illam Sit prope quod mira fons et venerabilis unda, Qui curabat eos quacumque ex parte relatos, Qui aegroti fuerant, facies quia Virtiginis almae, Quam nos Christisequae colimus, depicta fuisset Tempore sanctorum multorum fontis in umbra, Et cerni posset, nec adhuc abrasa fuisset Fonte ab eo; Fontis meruit cognomen habere Porta, ubi tam saevos bombarda emiserat ictus. Namque etiam Manteus magica praedixerat arte Hanc portam esse illam per quam, qui perderet urbem, Aggrederetur eam, fieretque novissimus auctor. Ergo etiam hic turres statuere ad sydera celsas Integritate nava, bis senis passibus ambas A solio, haudquaquam vacuas, bitumine plenas Calceque commixta, quae possent fulmina ferre Atra Iovis, scindi nec in ulla parte, tenaces. At Mahomettus eas sperat, fundamine vulso, Enervare ambas, aequareque singula campo. Instant solliciti quo possunt robore Graeci Instaurare illas, ubi deiecisse videbant Bombardarum ictus partem ullam e moenibus altis. Missile quodque datur forti vibramine taelum, Sunt pilulae assiduae, glandesque et spicula passim Infinita, manu quae demittantur eorum Quos defensores muris statuere tenendis. Quale solent, aestus nonnunquam tempore, muscae Tot simul ire, umbram possis ut dicere soli Se opposuisse gravem, sic crebra sagipta refertur Hastaque multa tremens, ut vel stupefecerit ipsos Parthorum quandoque duces, quos missile taelum A pueris exercet, equo vel saepe volante. Copia tanta fuit calamorum, ut posset ubique Multa catervatim legisse ligacula miles. Tectus erat Parthus clipeoque animoque virili, Et neque missa manu metuebat taela, nec hostes, Nec quidquid peius fortassis cogitet alter. Pugnatur simul usque die vivacibus armis, Atque simul noctu, Phoebe Phoeboque favente, Rex Mahomette, tibi. Nam nox sua lumina praestat Clara tibi, usque adeo, radios ut quisque putarit Solis adesse novos, cum primum mane resurgit. At Phoebus, ne dura nimis sint arma maniplis Forte tuis, neve aestus eos turmasque fatiget, Post nebulas se condit, opem quo praestet amico. Namque videbat uti non tantum maxima virtus Te tua Graiorum regem statuebat habendum, Fata sed ut caelo sinerent te singula ab alto Hoc augere decus meritis studiisque tuorum. Et quoniam vitiis hoc deberetur eorum Qui fuerant clari quondam ferroque togaque, Nunc simul arma manu posuissent omnia tarda, Et simul ingenio segni sine laude iacerent, Ergo die nebulae radios texere coquentes Singula, nocte autem reparabat lumina Phoebe. Vis eadem Graecis, sed cum discrimine summo. Namque animis viles armisque in bella coacti, Quid facerent contra fortes atque ensibus aptos? Convenere armis Turci, ardentissima pubes, Qualia ferre solent Parthi, cum Medus in illos Castra movet, pharetris cincti iaculisque revincti. Sed iam fama refert ratibus Genuensibus esse Devoctos aliquot praestanti corpore et acri Ingenio, statuant qui Thracum regna tueri. Iustinianus enim populari stirpe Iohannes, Sed cuius quandoque domus ducis esset alumna, Venerat insignis bello, fortique iuventa Concomitatus. Erant iuvenes navalibus usi, Scorpio de quorum manibus committeret hostem Fatali quandoque malo. Nam mittere possunt Hammentum manibus magno molimine duris, Cum tormenta trahunt cordis composta trisulcis. Hoc genus hoc aevum iaculi sibi comperit; ante Spicula de calamis mittebant arcubus acta, Non vulnus factura malum, tectoque rotanda Bombice; sunt tales vestes nam Thracibus aptae. Iustinianus ea subsistit parte fremiscens Exultansque armis, qua vel tormenta ferebant Maiores lapidum cursus, vel taela volabant Turcorum demissa manu. Tunc scorpio creber Ictibus assiduis Turcorum corpora multa Fudit humi, et Stygiae commisit cuncta paludi. Sed neque Parthorum pubes, nec taela timebat Rex Mahomettus. Ea gravius qua parte cadebant, Iusserat esse suos, nullo terrore fugatos. Interea instabant Parthi, noctesque diesque Assidue; nulli parcebat turba labori Indefessa quidem. Nam copia tanta cyborum Vecta fuit quocumque loco, quocumque recessu, Finibus ex Asiae, seges est ubi plurima semper, Finibus Europae, vervecum ubi copia fervet, Atque latex nitidus varias vectandus in oras; Ut nihil iis deesset, nihil a certamine posset Distrahere invictos ultro, regisque pavore Quando minabatur, si quis perterritus iret Forte retro, hunc vulgus subito truncaret eorum Qui praeerant castris curiosi Martis agendi. Non semel haec temptata viris hinc inde vel illis Qui defensores Thracum sua regna tuentur, Aut iis qui regis Mahometti castra sequuntur. At Turci (ut soliti sunt fortes saepe leones In stabulis spectare gregem turmasque, coacti Saevicie monstrare animos in cuncta rebelles, Frangere saepe seras nituntur, saepeque portas Ante retro eiiciunt, donec de cardine vulsae Non prohibent aditum: vitulas fera saeva trucidat Et iugulat tauros) sic Turci in moenia Thracum Assidue fremuere truces, portasque serasque Frangere quaerebant vario cunctamine motas. Nec fuit una dies bellis consumpta gerendis, Obsidione gravi, sed quinquagesima quarta est Transacta in variis fatorum cursibus, ante Quam collo servile iugum sit Graecia passa. Interea noctu, qua parte ascendere pinnas Esse vident Parthi facile et transcendere muros, Impeteque inviso captivos ducere Graecos, Aut gladiis truncare novis, aut urere flamis; Namque etiam fossas implebant fascibus illa Parte urbis Turci, flamas fudere latentes Graiorum populi, fascesque arbustaque mixta Incendere levi concreta in sulphure, ut illi Ante cremarentur, quam possent fascibus urbem Compositis scalisque suo transcendere ductu. Hinc factum improvidi ut multi, fervore coacti Vincendi et praedae, flamis his denique adusti Conciderint caeci, nec quod statuere sequantur. At alii, quorum maior prudentia, visis Ignibus, ut quandoque solent qui forte per agrum Improvisi anguem pedibus tetigere retectis, Continuoque gradum retrahunt cernuntque periclum. Induperatoris referam quid singula Thracis Iussa? Quibus: "Bello vel nunc moriamur in armis Fortis" ait "populus, vel contra haec taela feramur Immanes, velut ursa solet, cum pignora cernit Esse parata capi, mortique incumbere dirae. Quid struimus, miseri?" dixit "Gradiamur in hostem, Nec vitae parcamus; opem deus annuet ullam". Iustinianus ei subdit: "Rex optime, quo te Provehis in Turcos? Audes? Millena tricenta Corpora sunt equitum, peditum millena ducenta. Sed minor hoc numero numerus sit verus; in illos Ipse audes certare manu? Nunc ipse ruinam Cerno tuam, et fatis tibi lumina caeca malignis. Sit satis has servare domos, haec moenia, et intra Teque tuos domum cum cara plebe tueri! Quid faciant pauci contra tot millia Graeci? Hinc Turcis fortasse aliqui quandoque videmur, Moenibus ut sparsi sumus. At si quando coacti In stipatorum numerum veniamus, ab illo Quam numero qui visus erat prius esse, cademus! Tunc in nos ipsi nullo luctamine Turci Et fremitu et taelis instabunt, atque cruorem Perfundent nostrum; iugulo pecus ut solet omne, Quando ad lanarii pervenit denique cultros. Hinc tueamur opes Graecas regnumque vetustum, Ut tandem fessi posito vel Marte recedant, Expectentve aliud tempus melioraque Turci Saecula, et interea tu rebus consule tantis". Etsi dura videt simul hinc simul inde parari Singula Thraiiciisque suis, patriaeque sibique Constantinus, honos quem nunc pungebat et ardor Nunc, ut in hostiles committeret omnia turmas, Fert tamen modice, quod vel differre necesse est, Vel sine consilio videt esse, auditque Iohannem. Interea et Perae coniunctis navibus instar Atque cathaenatis pontis fecere, ut ad urbem Quisque novae Romae posset cito saepe profectus Inde redire volans, quem pontem nec superare Hostilis posset ratis ulla. Sed omnia mente Cogitat infracta Mahomettus, quodque ferebant Historiae in Persas, cum magnis viribus esset Velificatus Athos, nullis sperantibus, audet Attemptare novis animis atque arte rudentum, Atque ultra collem, Galathis qui praeeminet, armat Arte rates mira, statuitque in transtra, triremis Et myoparones: de summo vertice montis Improvisa refert in portum corpora ponto Admiranda suo. Genuae tunc clara iuventus Obstupuit, Thracumque domos et moenia liquit, Et plaerique suis ratibus rediere, tulerunt Plaerique et leges Turcorum et iussa potentum. Tunc propriam stat cuique domus servare, tueri Moenia qui incoepit primum; domus eius et huius Ad portus erecta sinum, vel fracta propinqua est Littoribus. Superat tunc moenia rex Mahomettus, Quae deserta ruunt; scalis hi congrediuntur Pinnarum cumulum; portis bipatentibus illi Insistunt, primoque aditu confunditur armis Nobilium grex magnus. Erat nam belliger illic Constantinus, opem qui cum non cerneret ullam: "Fata sequar" dixit "regno moriturus in ipso, Nec me captivum ducet Mahomettus habendum". Enseque perstricto nunc hos, nunc enecat illos, Donec vita suo dispersa est alma cruore. Cum rege hoc cecidere alii, pars nobiliorum Qui pulchram turpi mortem praeponere vitae Haud veriti, mentemque suo committere Christo. Procedunt Turci, iugulant mactantque per urbem Quot primo ingressu capiunt victoria rebus Ut solet esse novis populatrix, parcere nulli. Mox ubi sat fusum Mahomettus in urbe cruoris Audivit (vulgus quis enim fraenare cruentum Victorum cito posset?) eis edixit ut armis Abstineant positis, captivos cogere vinclis Fas sit, et in praedam res omnis vertere Thracum. Indeque nil superest praedae, servique feruntur Colla cathaenati. Campo statuere propinquo, Urbis ad egressum, qui stat latissimus illi, Graecorum decus omne. Subit Mahomettus in urbem, Quam nondum ingressus fuerat, vacuamque stupescit, Atque ait: "O Thracum tam regna superba, Chalyles Quae mihi praedixit non affectanda! Fuistis Denique subiecti Graeci, Phrygiaeque vetustae Imperium sub rege novo cum lege feretis". Haec ubi dicta, iubet multis custodibus urbem Servari; ipse aliis intendit denique rebus.