CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus FILELF_G.amyr-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FILELF_G.amyr-01.xml.

Documentum FILELF_G.amyr-01.xml in db pdill0


de vita rebusque gestis invictissimi regis | et imperatoris clarissimi Mahometti Turcorum principis Dicere fert animus res nostro errore peractas Et pace et bello Mahometti, cuius in orbe Nomen ubique viris gravibus mirabile, cuius Fama polum cervice subit, quem laetifer ornat Saturnus meritis. Modo tu mihi, Phoebe, favere Constituas, Musaeque novem celebrare choreas, Ut metuant Turcos Christi qui signa sequuntur; Atque obstent cuncti, captis concorditer armis, Me referente quibus potitur rex ille triumphis. Incipiam a teneris. Ubi primum crevit Amyras, Natus Amoratti, coepitque parentis imago De puero sperare suo, tunc signa futuri Regis clara dedit, veluti cum prima leonis Declarat facies quanto cum robore surgat. Mitto quibus monstris se quondam expresserit alta Mente ducem, patribusque suis proavisque priorem. Namque ubi liquisset nondum cunabula, visa Flama fuit cinxisse caput; miratur alumna, Ancillaeque instant flagrantem extinguere. Sed res, Fatiferi ostensura viri memorabile signum, Prosequitur commissa sibi, celsasque per aedis Labitur, et Pursae complectitur amphitheatrum. Concurrunt proceres, quaeruntque quid inclyta flamis Regia tam diris urbsque undique tota cremetur. Denique conspiciunt purum super aethera ferri Hunc ignem, nec obesse urbi, nec gentibus ullis, Nec domui regis. Portenta ea sola fuisse, Ex quibus infantis Mahometti gloria cerni Posset et egregium decus et virtutis imago; Haud decernentes quae multa incendia dicat Ignis is illorum patriae, quos castra sequentur Discordes animis, quamquam ampla laude beatos. Certus Amorattim tunc nuncius ante parentem Admonet, inde omnis populosque ducesque, quid instet Sperandum Othmannis praeclaro sanguine cretis Troados eximiae stirpis, quam Iupiter, alto Prospiciens solio, tanto decoraret honore. Sic rentur populi Mahometti legibus aucti. Fit plausus populorum maximus undique, quorum Europaeque Asiaeque urbes complentur, et ingens Risus ad astra volat, quamvis Romana propago, Quique colunt Christi leges id ferre moleste Non nequeant, quoniam Mahomettus iura tueri Dicat avi et sectetur eum, qui, qualis in orbe Vixerit, ipsa docet scriptae experientia vitae. Nam locus hic fidei non est reserare volumen, Scindere nec lites sectarum. Maximus olim Annibal et Pyrrhus, nec id idem credidit; ambos Romani ad summum metuerunt, gloria quorum Historia recitatur adhuc, Christique fideles Nedum commemorant, sed et admirantur et ornant Laudibus eximiis quidquid narratur in illis. Fac Mahomettus ab iis cretus sit, maximus alter Annibal aut Pyrrhus, Cyrusve, satusve Philippo; De Mahomettano non est mea cura cliente Dicere, sed quantus rex sit, quam saevus in armis; Quem metuant nostri, non aspernentur euntem; Ut solet anguis edax, qui, ni caveatur in hortis, Crescit eis quibus est formido immensa futura. Cogito ea invitus, sed res me cogit amicos Admonuisse meos, fidei qui sancta videntur Iussa fovere sinu, cruce quos signavit honestus Relligionis apex, ne fidant sedicioni, Factio ne privata trahat quos pungit Amyras. Hic est ille quidem Mahomettus, cuius honores Aetas prima patri magnos perhibere suisque Incoepit populis. Nam cum vix degeret annos Bis senos, legesque suis et iura ministrans, Ostendebat opes animi mentisque decorum, Pullus equi qualis, primisque morsibus audax, Et salit et cursu latum perlabitur aequor. Mirabantur enim seniores quantus et ore, Quantus et ingenio Mahomettus posset Amyras Esse Asiae, et quandoque duces domuisse potentes. Namque animo instabat forti puerilibus annis, Integer, haudquaquam somnove cybove dicatus. Barbarus hic mos est raro neglectus, ut ille Qui reliquis praestet nummis regnove, sedere Saepe velit medius, nonnunquam sumere Bacchum Devastatorem cerebri, cum crapula fervet Et diversorum pondus tam grande cyborum, Ut subeat stomachi dolor atque profunda frenaesis Interdum et mortis species non una nefandae. O sine lege viros, quos nausea torqueat atque Dira fatigatos bilis consumet, orexis Cogat abortivis vitam consumere cultris! Hinc subitae mortes morbique, quot enumerare Difficile est. Sed nulla quies: tantilla voluptas. Namque, ubi fervescunt vino populive ducesve, Quo sint consilio, mentisve vigore? Quid illi Turpe putent, quod turpe queat foedumque vocari? Hinc lasciva Venus, cothyosque libido rigescit, Otiaque enervant mentes languentia cunctas. Otia si subeunt animos mortalia, vitae Concidit omnis honos, caecoque remittitur Horco, Atque gerendarum turbatur gratia rerum. Haud talis Mahomettus erat, quem gloria tantum Delectabat, amor famae quem ceperat amplae. Et licet id doleam: doleo sit tantus Amyras, A puero talis fieret. Conduceret orbi, Praecipue nobis, qui Christi iussa tuemur, Ut minor esset; eum tamen ut virtute sciamus Esse olim veteri bellis nostraeque ruinae Intentum, recito, ceu formidabile monstrum His instare malis; idcirco esse omnibus omni Ingenio contra obsistendum, mente manuque. Haud hunc, ut reliquos olim populosque ducesque Turcorum, lecto sterni placidaque quiete, Atque deae Veneris manibusque sinuque foveri, Nunquam inter socios, socios si dicimus esse Primorum pueros procerumque, gulosus haberi; Semper equo intentus, cursuve acrive palestra. Laetus honorabat fortes quos esse sciebat, Quosve recensebant alii; luctamine miro Exercere manus, ferrove accingere vires. Aeacides qualis fertur, cum venit Ulysses Graecorum speculator, eas intentius in res Se vertisse, quibus ducis expenduntur honores, Si bellis praeludit. Erat curiosus in altis Silvarum speculis iuvenili ductus amore Praedarum, veteremve suem ferrove petebat Gangeticam tygrem. Quin et semel arma leoni Inserere est ausus, metuit nec rostra nec arctus, Membra nec atra feri. Novus alter in orbe reluxit Amphitrioniades, Mahometti nomine tutus. Quis referat quotiens pavidus pater inquit inique: "Quid te discrucias monstris? Quid perdere quaeris Ante diem hanc animam, cum qua mea iuncta feratur In praeceps? Fiant Othmanni pulveris instar? Parce tibi atque mihi" dixit pater "arma repone, Ni videas armis in regna tuenda necesse". At Mahomettus iners nusquam, nec languidus usquam: "Pone, pater" dixit "gelido de corde pavorem. Si me fata velint hac tandem perdere morte, Ut suis aggressu, tygrisve, acrisve leonis, Haec anima, his vinclis resoluta, e pectore ad altum Aethera perveniat, quamvis nolimve velimve: Ocyus aut saero fatis rapiemur iniquis. Fata trahunt homines, quacumque in parte ferantur; Fata instant, repetuntque suum immutata favorem. Interea praestat regem praeludere bellis, Expugnare feras et praedam quaerere cursu Ac iaculis, quam si lecto iaceamus inertes, Et nihil intentemus, opem quod tradat honori". Ductus Amorattis quotiens simul ipse pavore Et simul ex procerum numero iuvenesque senesque Dicere et hortari Mahomettum multa coacti, Assiduo ut vellet tandem indulgere labori, Et placidae praebere animum corpusque quieti! Sed vetuit vel stella premens, vel ab Herculis armis Fervor inextinctus, fatali munere pulsus In Mahomettanam mentem, studiumque perenne. Inde etiam obscura vox nocte est visa referre Haec ad Amorattim de nato clara parentem: "Siste, pater, nolique animam vexare dolore Pro puero, ut silvis instet, totusque feratur In praeceps, cum saevit aper, fremituque leones Omne nemus complent, tygresque ursique rigescunt. Fecit idem Hippolytus, Cambises, Parthenopaeus Et Cephalus, Cyrusque; duces fecere priores, Quorum fama urbes non est moritura per amplas; Praelusere etenim bellis, didicereque nervis Spicula curvatis longo dimittere tractu, Hammentumque manu componere, vel leviore Interdum nodo pungentes erigere hastas. Visne ut is in lecto marcescat? Visne quieti Usque adeo studeat, turpescant singula donec Membra viro, fiatque alius quam dignus Amyras, Stirpe Amorattea? Parcat tua sedula cura, Atque eat in cineres tanti mens vana parentis, Et desis potius nato, quam desit amori Laudis, et ingenio regis studioque virili is". Haec ubi dicta dedit, similis vel Apollinis alter, Vel fatum, subito cessavit cura parentis, Atque pavor prior ille gravis; successit honesti Iusticiaeque favor, virtutis imago futurae, Si sunt vera, sui referunt quae multa clientes, Sed sint ficta etiam: facient haec vera fateri Quae gessit tenus hac Mahomettus, Marte tremendus, Ignis edax veluti, semel est qui lapsus in agros. Venit et illa dies, qua, cum Mahomettus in agro Thraiicio socios multa ad discrimina multos Cogeret, et solus, reliquis abeuntibus, esset; Occurrere duae. Subitus stupor exit in arctus, Horrescitque comis, vocemque repressit euntem. Harum aliam ornatu miro gemmisque nitentem Cernit, et eximia specie, fucata licet sit; Nec spectantur enim congressu singula primo; Ast aliam aspectuque gravem, formaque verendam Esse videt, quamvis ea non sit pompa, lapilli Nec tot in hac picti. Confusus vertit utrimque Nunc oculos, nunc saepe animum, nescitque quid illa Illave pulchra velit, iuvenemque prehendere solum Optarit. Sed prima suas componere laudes Coepit, et his iuvenem Mahomettum inducere verbis, Ut de se possit, lasciva, aliquando mereri, Qualia Sirenes cantu dicuntur amoeno Ut pelago mergatur inops qui credidit illis. "Quid, Mahomette, paras cui nulla est grata libido, Nulla voluptatis ratio? Num divus, in orbe Dum vivis, superesse putas, templisque litari Thure cupis? Si vivus ades pro numine sancto Esse hominum terror, rebus male consulis istis Quas fecere tui. Nam, cum dicere tyrannus, Non fortis, sed dirus eris, non gratus et acer, Sed qui terrifices populos, crudelis Amyras. Asperitate tua noli tibi cuncta parare, Dura simul, quae vita solet iucunda referre. Hippolytus, silvis quia delectatus, obivit In silvis etiam caecum compulsus ad Horcum; Nec iuveni Dictina suo, nec profuit ulla Vesta suo, siquidem fatis consumptus iniquis, Nulla voluptatis didicit fomenta tenere. Quam melius multi sibi consuluere Pelasgi Romulidaeque, quibus vel non ingrata libido, Vel iucunda fuit, quos non tam dira rebelles Vita fatigavit, variis erroribus acta! Namque etiam Alcides, qui tot modo monstra subegit, Tot domuit belloque duces ferroque tyrannos, Omphalicoque sinu cui Lydia pulchra placeret, Atque Hyoles voluit manibus requiescere tactis, Et facinus muliebre sequi, lectoque iacere, Otia consumens nullis contraria votis. Thesides autem, voluit si durior esse, Iure dedit poenas. Nam Theseus inclytus ille, Saemine de cuius natus esset, ducere Phedram Non veritus, scopulis Ariadnen nocte fefellit; Hancque illamque simul seduxerat ante sororem. Quid dedit Aesonides de se memorabile genti Eximiumque suae, nisi quod de Colchide ducta Dilectaque tulit vellus mirabile cunctis? At Caesar, cui tantus honos, quem progenitorem Erexere tui, nonne est quandoque remissus Et Veneri ascriptus, quando est ea sola voluptas Quae generat terris quidquid laudatur in amplis? Ni foret unus amor Venus et lasciva, clientes Quae defendit, honos nullus sequeretur amantes Nullus amiciciae fructus. Fera quippe leena Vel laudabilior, vel non demissior esset, Quam vir quisque, viros si non foret unus in omnis Verus amor. Sua namque leo defendit ubique Saemina, de foetuque suo fera pessima curat. Si furis in silvis, non est tua vita virilis. Si delectaris gladio, si spicula tractas, Omne genus taeli si te suasore putatur Esse aliquid magnum, quo nobilitetur origo Regalis, tu iure tibi contrarius esse Quaeris, et ingratam pergis confundere vitam. Praeludis, dices, bellis, quia saepe necesse Arma putes gestare humeris et stringere ferrum. Quis te cogit, opes cum sint tibi regnaque tanta, Bella parare? Cupis num forsan signifer orbis Esse unus, socius cui non sit belliger ullus? Quam male cuncta tenes, quam non tibi cognita recte Sunt iuveni, quae fata solent committere fatis! Una eademque dies Croesum pervexerat alto, Ut Cyrum superaret eum, quem tota timebat Graecia, quem Persae regem videre ferocem; Haec eadem Cyro Croesum servire coegit. Haec quotiens fortuna solet componere mendax! Sic, qui mane fuit regum clarissimus, ille, Nondum se pelago Phoebo mergente, et egenus Et miser est, vitamque sibi vix rite tuetur. Prospice Troiani quondam sacra culmina regni, Unde tibi genus est, quamquam sunt inde Latini Progeniti plerique duces regesque potentes; Prospice finitimas hinc inde in singula terras Regna Asiae. En Babylon priscis spoliata trophaeis, En Medi, regesque alii, quos fama recenset. Asyrios sileo, celsae et Karthaginis arces, Et quidquid tam grande fuit, quod nomen ad astra Provehat; id totum est nihil inter praemia vitae. Quanta voluptatis ratio fuit omnibus, et res Quam iucunda, potest tam quilibet esse beatus, Atque aestimari, regnum tenuisse quietum! Namque homo mortalis vitam nec vivere temptet Aeternam, nec speret: ei concurrit imago Mortis ubique suae; quacumque incedit, ibi fit Occursus mortis; reparareque fata quis instet Inreparabilibus veniant cum dira maniplis? Pulverolenta autem conduntur membra sepulchris, Mentio defuncti nec fit quandoque, licet sit Maximus ille ducum; paucis memorabitur, ut si Res nova sit, nolitque cliens dimittere nomen Patroni cito. Nulla tamen fit mentio tandem. De proavis dic, quaeso, tuis quem saepe recenses, Cuius nomen amas? Vel fac dilexeris illud: Quid prodest misero, semel est Acherontis in undas Qui lapsus, nullumque potest recreare dolorem? Vivite felices, dum vivitis, optima, reges, Ducentes vitae mortalis praemia, quorum Summa voluptatis ratio domat omnia dura. Has silvas committe tuis; si bella gerenda Sunt, itidem committe tuis; tibi grata libido Sit vitae, iucundus amor. Sint otia cara, Quae servent quodcumque paras. Tibi regna tot uni Carus Amorattis pater et genus omne tuorum Accumulavit. Ama tantum. Sunt caetera praesto; Quod si me sequeris, si me duce quaeris haberi Magnus in orbe, potes quod vix potuere priores, Esse alius, fuerint quam qui tot regna tenebant. Annibal, ut didicisse potes, consumptus in armis, Inrequietus erat, noctesque diesque Quirites Insectabatur, summis erroribus actos; Vixque semel gustavit opem, quam ferre libido Cara solet, mensa est Campana ubi forte parata. Denique, post varios non parva in bella labores, Post tot inoppresse mentis sine fine dolores, Cum neque gustaret sibi delectabile quicquam, Nec posset firmare pedem sine fraude dolisque, Succubuit fatis, propriumque referre venenum Est vitae quandoque suae patribusque coactus. Quid referam Pyrrhum, quid Persem, quidque peremptos Tot regesque ducesque, quibus contraria fata Opposuere manus, mortemque dedere propinquam? Haec meditere, precor, Mahomette, haec singula tecum Fac rursusque iterumque velis prudenter adire, Atque volutantem iuvenem mea cura recondat". Vix ea finierat mulier formosa superne; Cum speciosa intus, nec enim fucata: "Quid" inquit "Haec tibi promittat, bene si, Mahomette, monentem Accipis, id nihil est, nisi vani praemia somni, Quae grave mortalis pondus solet aedere vitae. Otia quod subeas, quod te delectet ineptus Ullus amor, quod sit tibi grata libido, perinde est Ac si te pecori similem cupis esse iacenti In stabulis, nullumque decus laudemque tenenti. Namque, quod occulimur loculis, mortalibus usi Corporibus, quid est, si mens aeterna supersit Nec moritura queat caeli sperare cacumen? Quo praestaret homo reliquis animantibus unus, Si sibi vivendum fore duceret, ut solet ipsa Bellua, quae tantum praesentia cogitat, et nil Praeteritum meminit, nil pensat vana futurum, Otia delectant quam maxima? Quippe quietis Est avida, atque cybi, somnique, libidinis atque. Sed vir, in ore deus cui iussit ut esset imago Sculpta sui, ingeniumque dedit mentemque profundam, Alterius vitae maiorem ducere curam Debet, et hanc illi committi; quae sibi nomen Si meruit vitae, vita est virtute sequente Atque modum statuente suum: nec mortis imago Terreat illorum mentes, qui occumbere fatis Debent velle, modo sit gloria vera superstes, Quae famam defendat eam, cui nomen ubique est. Namque quod Alcides, post caesos Marte tyrannos, In facinus muliebre ruit, non laudibus ullam Addidit illius, sed ob hoc fit turpior huius Fama; nec obiiciat quod amavit et acer Iason, Et Theseus, Caesarque. Alios queat addere multos, Quos deturpat iners vitae et scelerata libido. Errat et in silvis sine praeda aliquando molossus Et spartana canis; semel est equus inclytus inter Lapsus equos viles, cecidit currentibus illis; Non semper tamen illud erit, vitiosaque cuncta Accusanda putes, licet a quocumque magistro Sint morum commissa, licet clarissimus alter Pythagorasve Platove nefas patefecerit ullum. Dilige bella tamen, tibi convenientia regi Europaeque Asiaeque. Nihil sine Marte tibi sit Temptandum, si regna velis tibi parta tueri. Otia quid faciunt? Enervant membra, quiesque Mentem hebetat. Stat vita tibi pensanda futura, Non praesens: tunc verus erit qui iudicet omnis Arbiter effectas res, Marte togaque. Nec illi Obiicietur opum cumulus, pavor atque tyranni. Ille incorruptus de te censebit. Amicum Hunc, Mahomette, para, rebus cum laude gerendis. Nec Veneri ausculta, quae multos cogit obire, Ut pecus omne solet. Si refert vita virilis A mutis tu disce viri tibi quaerere vitam Egregiique ducis regisque; a patribus esse Degener haud possit qui summa laude verendus. Disce sequi invictas acies, ut fertur in annis Magnus Alexander teneris fecisse; nec arma Dura puta, quoniam sint plena laboris; ab ipso Namque labore solet merces prodire quietis. Navita qui pelago iactatur saepe, quiescit Denique, dives opum. Tunc est gratissima vitae Parta quies, cumulata fuit cum gratia rerum, Cum tibi succedent bellis ea plurima gestis Quae tibi debentur Fortunae munere et amplo Virtutis studio. Nec enim sine numine fati Haec tibi dicta fero. Senio tunc ipse gravatus Nestoreisque annis pressus, Mahomette, quiesces. Namque etiam Nestor, dum membra tulere, per hostes Pugnabat medios, cuiquam nec Marte pepercit; Cum senior factus, cui gloria faverat omnis, Otia tunc coluit, natis sua castra secutis. Tunc tibi succedent nati cum, qualia gessit Vivus Alexander, vel si quis maior habetur, Talia conficies, fiesque simillimus illis. Nunc autem ne turpe puta persistere silvis, Expugnare feras, praedamque referre peremptam. Sic mens sana manet, nec torpet mentis origo; Ut qui sunt cursu soliti componere lucrum, Si iaceant, nervi stringuntur, si gradiantur, Artis opus vitaeque suae sine fine sequuntur. Perge modo, et duro ne parcas saepe, labori, Ne languere queas, sit opus cum ferre trilicem Loricam, saevoque ensi componere dextram. Cum galeatus eris, christata casside tectus; Et clipeo insigni pictura, cum pharetratus, Instar eris Phoebi, maiorque Cupidine fies, Castor ut ille olim, Polluxque, ut clarus habetur Hector, honos patriae, generique gemendus avito. Nam, si vera canunt qui res scripsere vetustas, Maiores sunt arma tui qui prima tulerunt In Medos, populosque, truces quos Persia servat, Migdoniosque, quibus Phrygius modo iusserat acer Ille pater Priami; qui, quamvis cesserit armis Amphitrioniadae, non est tamen arma secutus, Inde minus, sed ubique fuit vir fortis habendus In praecio; qualem domuit fortuna dolose, Non probitas sine fraude; docet quod vita peracta. Inde tibi est belli ratio quandoque futuri, Ingenio invisum Superis quod terruit olim Troiugenas sine lege tuos. Nunc iure pavere Incipiat te turba suo confusa tumultu. Graecia nam divos olim cernebat alumnos, Indorum veluti Bacchus de gente triumphis Innumeris rediit stabilitus, qualis et alter Iupiter in Creta, cuius de saemine nati Sunt divi, ut referunt plures. Tamen alter eodem Nomine in Arcadia genuit quoque numina plura, Numina si fas est mortalis dicere, quorum Gloria claruerit rebus virtute refertis. Namque homines quondam quis nescit et illa fuisse Numina, quae veteres Graeci coluere? Quis illos Aut errasse neget, maculatos saemine nostro, Aut cum mortali generatos corde tulisse Multa, libidinibus quae sunt subiecta malignis? Attamen, egregio quoniam nituere vigore Virtutis bellove velis, vel pace verendi, Promeruere coli. Sunt culti, et Graecia quondam Floruit his aliisque deis, quos fama recenset. Sed scelus infandum deus alto e culmine nullum Approbat, impunita manent nec crimina tandem; Saerius et si quem plectit, commissa luuntur Hoc maiore modo. Qui foenore delectatur, Foenore parta domi servat quandoque per annum, Per denos, deciesque novem, per saecula centum; At tandem ruit ignis edax vel fulmine missus A Iove, qui rapiat quae sunt tam turpiter acta; Vel venit assidue qui rodat parta tyrannus, Vel vario confusa cadunt cumulata tumultu, Ut si quando lapis lapides supereminet altos, Fitque cacumen eis, sed fundamenta lutosa Hoc pondus non ferre valent; lapis unus et alter Concidit, aequantur cum celsis moenia pinnis. Discite, mortales, virtutem ducere sanctam, Et colere hanc, quae sola potest efferre beatos; Sola facit viros, moribundo saemine cretos, In templis sacra thura sequi, precibusque litari; Credite nec blando sceleri, cum caeca voluptas Vos trahit in praeceps, cum de praesentibus anceps Cura subit mentes, cum vana putatis eorum Nomina, qui tantas laudes meruere peractis Tot rebus, sine fraude, suis virtutibus usi. Vivitur hic frustra, si nil nisi dulcia quaerunt Terricolae; quae visa queant confundere mentes, Et nisi venturis committunt omnia saeclis. Inde etiam Graeci, qui, post tot bella peracta Cum fraude atque dolis, victricia signa tulerunt Et servos duxere tuos, Mahomette, parentes, Sortiti sunt digna sua sibi praemia culpa. Namque Helene est Paridem non vi scelerata secuta: Sponte virum exarsit, voluitque erepta videri. Pro muliere tamen lasciva haud illa tot annos Debebant fera bella sequi, vastantibus arva Militibus Troiae Graecorum, et singula regni Ornamenta tui. Phrygia nam gente patentes Esse tuos, quis nescit adhuc? Cui cornea fibra est Usque adeo immanis, tibi qui antiquissima regna Audierit nunquam Troiae statuisse priores, Maiorum proavos? Othman nam maximus ille Quartus Ericthonio proavus fuit; ille relatus Chaldaeo quandoque solo, bellisque fugatus Persarum strepitu, Phrygiam superaverat oram, Et Lyciam, Mysasque truces. Tandemque quievit Cultus ut e caelo numen, quod quisque veretur. Othman gente satus, Priamique e stirpe relatus, Tu genus es Priami, teque ornamenta sequuntur Sanguinis invicti quondam, dein fraude remissi. Legisti quotiens scelerata e stirpe Pelasgi Mermidonesque tuis olim nocuere vetustis? Herculis ira patrem Priamo regnumque subegit, Subtraxitque decus frontis, servire coacto, Ni genibus mallet pietatem poscere flexis. At coniurarunt tandem quacumque relati Parte duces Graii, Phrygios committere ferro Et flamae et vinclis. Simul alto e culmine Troia Concidit, et simul est pars caesa immanibus armis, Parsque coacta iugo cervicem subdere flexam, Et captiva sequi dominos, grave saepe iubentes. Nonne Sinon docuit sanctis adhibenda Pelasgis Quam sit vera fides? Equus ille, tot arma sub alvo Fixa ferens, monstravit erat quam Graecia verax; Quae, quod in orbe decem potuit non perdere regnum, Non annis totidem si decertasset, id una Nocte sibi didicit mendaci subdere monstro. Pergama sed postquam sunt capta, quid impia fecit Gens sine crudeli quacumque in parte tumultu? Aequavit flamisque domos, turresque relatas In caelum, plebemque truci committere cultro Non dubitavit eam, quae somno est pressa profundo. Imo, Neoptolemus coram quandoque parente Digladiat natum; patremque ea damna querentem Et scelus invisum Superis, simul ense trucidat Ante aras Superum, quos vel coluere Pelasgi. Heu pudor! Heu pietas! Ubi sunt tua iura? Quid audis? Ferre potes tam dira sequi? Contenta quiescit Haud tamen haec Graii tam saeva potentia regni. Captivos trahit inde viros, quos horruit olim; De celsis praeceps satus Hectore moenibus, index Virtutis patriae, demittitur: Astianacta Sic metuunt Phrygem puerum victricibus armis Mermidones. Contenta fuit nec Graecia rebus Tam male commissis, nisi persequeretur et illos Qui evasere duces, aliosque aliosque secuti. Ut pius Antenor, Patavinam condidit urbem; Moxque ipse Aeneas Laurentes subdidit acres, Et Sicula statuit regione verendus Acestes Regna sibi, atque Helenus Pyrrho successit iniquo. Namque, ubi iam Superi poenam pro crimine vellent A Graecis tam saepe gravi, caelestia dicas Coniurasse olim contra quos numina cuncta: Cum Diomedeis dominus datur aesca caballis; Cum ferus Alcides tunica confusus, in ignem Se iacit urendum; cum Pyrrhus saeva remittit Membra per Ambrachiam; proprio cum pectora ferro Dilacerat, furiis captus, Thelamonius Aiax; Cumque Agamemnoniam caedem procurat et uxor Et famulus, qualem meruit pro fraude reperta; Cumque satus de rege puer, furibundus Orestes, Obtruncat matrem, Furiis mox esse coactus Semper in orbe vagus; cuius soror optima quondam Eripit hospitibus vitam, quia Taurica diris Moribus id pateretur: erant cui sacra Dianae; Et cum Dulichius, cara sine coniuge, gentes Tot peragrat, patiturque ratis tot damna subactae; Cum Nestor bellumque simul caedemque suorum Ante videt, quam sit vita sublatus ab alma; Cum Palamedeos animos fraus improba tollat E medio; sed iure, fuit quia patribus hostis Usque tuis. Referam quid singula? Graecia tandem In facinus compulsa novum, memor ante malorum, Hac ratione tuo generi nocet usque reperta. Namque, Quirinali fuerat quod nobile in urbe Imperium, a magno commissum Caesare quondam, Qui dominabatur supremae denique Thylae, Graecia fatifero quaesivit dira veneno Eripere, in propriamque domum convertere pulchra Sceptra, quibus fuerant Troiani ab origine magni. Caesar, Iuleo clarus cognomine, summum Imperium ornavit meritis et laude suorum; At Constantinus traduxit ad atria priscae Thracis et in veteris Byzanti, nomine solum Mutato, instituit regnum, sine lege tenendum Barbarico quandoque modo. Nam qualia iura Et quales leges, vel pagina Iustiniani Vel reliquorum audet libris conferre Latinis, Quos Labeo et Paulus, quos Scevola Serviliusque Atque Modestinus prisco scripsere decoro? Sed minus hoc fortasse malum; peiora tulerunt Moribus assiduis, misso qui Marte togaque Deposita, in ludis tantum somnoque cyboque Astricti, nihil inde aliud quam vana referri Somnia cernebant. Merito tum nomine Romae Privati quandoque suae, tum laudibus illis Quas tenuere olim, Latium dum Caesar habebat, Paulatim misere decus celebremque coronam Quae fuerat fronti praeclari Caesaris ampla, Et dedit omnificus, qui singula plectit et ornat, Iupiter, ut, quando non Roma, at Graecia facta est, Induperatorum tutrix spolietur iniquis Auspiciis, Phrygibusque caput, quos vicerat olim, Subdat et antiquus renovetur sanguis Amyrae, Atque Othman redeat primaeva in iura parentum. Nonne vides, Mahomette, quibus processerit usque Mermidonum populus meritis, certare tuorum Si voluit quandoque miser cum milite? Nonne Cernis ut oppressa semper cervice redivit In patriam, si bella suis commisit alumnis? At proavi quam saepe tui, quam saepe parentes Victores rediere, viros strinxere cathaenis Thraiicios, priscumque decus rapuere! Nec usquam Vel cessatur adhuc, vel tunc cessabitur, arma Cum gestanda tibi designo, animumque virilem Iliacamque manum, quando omnia iura tuorum Tu reparabis, eris si quem dant fata futurum. Mitto Asiam, cuius, Graeco parere iubenti Pars fuerat maior sine defensore coacta; Hanc tamen ipse tenes paulatim, milite pulso Thraiicio, rebusque tuis cum laude peractis Consilioque gravi. Sed si fas dicere verum est, Paulatim Europae servit pars maxima Turcis, Graiorum quae prisca fuit, Tenedosque sinusque Qui Phrygibus communis erat; tum terra propinqua Littoribus, quibus est cognomen Bosphoros olim, Servit ubique tuis. Macedum quin regna parentis Dextra tui magno sibi subdidit inclyta ductu; Atque ab olympiaco quae constant plurima cursu, Nobilitata aliis non parva laude triumphis, Sunt patri commissa tuo; Tanainque rigentem Hic expugnavit, servireque saepe coegit Flumineos hinc inde Scythas. Nam Parthus Arabsque Sunt consanguinei domibus, Mahomette, tuorum. Imo ausus pater est Hunnos bellare frementes, Danubiique aditus temptare. Et funera quot sunt Inde illis pariterque tuis, odiis utriusque Gentis facta manu nonnunquam militis ampla? Sed tu magna paras, maioraque patre tuisque Solus agis. De stirpe tua, non ante fuit te Clarior, haud instat post saecula mille futurus. Si me audis (Bellona, loquor te digna) monentem Accipe. Pelle procul Venerem, lectumque cybumque, Effuge quae laudat. Nec sit tibi grata voluptas, Quam tanti facit illa. Dabunt tibi taedia rerum Intervalla animis quandoque adhibenda remissis, Scorpio quale solet merito quandoque rigescens Laxari, ut cordam possit magis aedere fortem, Cum sit opus. Nam semper homo, si taela per hostes Tractet inexcussis manibus, perdatur ab ipsa Duricie, et possit fatis succumbere diris. Materia est nam nostra caro non ferrea, non vis Ulla adamantis; homo est, quem si quandoque voluptas Grata capit, tunc est non despicienda, feruntur Cum gravia et duri casus variique labores. Tunc erit et natis praestandum munus, ut ex te Proveniant patris similes. Nunc belliger insta, Ut facis, et nobis tua munera cuncta dicato. Martis opus fies: non huius quem veneratur Graecia, qui bellum se dedicisse fatetur, Et gladios nescire suos; sed Martis honesti, Qui Lapytharum olim fuerat rex maximus, a quo Orbis habet quidquid castris spectabile cernit. Ille etiam a claudo captus sub rete marito, Otia dum licuit, post res cunctamine gestas, Ulla sequi, potuit fortasse libidine vinci; At non assidua; non qui vel mense, vel anno Triverit ingentis causas, sed cuius ineptus Qualis qualis amor leviter compulsus obiret. Crede mihi: es magnus, Mahomette; at patre futurus Et proavis maior, si non desistis ab acri Ingenio, et manibus praeda silvisque cruentis. Sic agilis cursu fies, sic debile corpus Non erit. Instabunt vires, pavor omnis abibit. Castra frequentabis, quandoque animosus iniquis; Hostibus invisus, caedes terrebis, in omnis Fortis eris, poteritque tuis non ictibus ullus, Ensibus aut iaculis taelove resistere cuiquam. Tunc, ubi iam clarus vitali luce solutus Fiet Amorattis, tantumque tuebere solus Imperium, Graecis regem permittere nullum Esse putes dignum, generi qui damna pararunt Tanta tuo. Obsistes semper, gravis hostis habendus, Nec parces, nisi colla iugo summissa videbis. Et quod Apollo mihi vates verissimus esse De te inquit fatis decretum, quodque futurum Instat adhuc, praedico tibi. Tu Thracibus olim Atque novae Romae regno potieris, et illam Vi magna accipies. Galathas superabis, iniqua Mente tibi astrictos. Cholcorum sceptra subibunt Iura tua. Hinc Hunnis bellum exitiale parabis Hinc Mytileneos subdes, Lemnumque vetustam, Cycladas et cunctas. Tunc et praeclara Corynthus Et Peloponesso reliquum quod constet in omni, Et quod terra tenet pelago fortasse propinqua, Vel bimari, vel quod mutavit nomen ab Helle, Omne tuo imperio regnum subdetur ubique. Hinc Seraphi, hinc Bosni, quos nunc Pannonia nutrit Inferior, flexoque genu collisque retectis Parebunt, Mahomette, tibi, et tua iussa sequentur. Inde et ab Hadriaco consurget magna senatu Lis tibi. Nam Veneti sunt Marte togaque verendi In Latio, possuntque mari componere classes, Qualis vix Poeni potuerunt, vixque Quirites, Vix tanti Xerxis tam saeva potentia quondam. Namque hodie est usus rerum magis aptus et amplus, Et qui bellantur pelago, didicere minores Arma sequi meliora illis, quae prisca fuerunt. A Venetis Gallis, si vera est fama, refertur Hadriacis stirps facta; canunt, Antenore iunctos, Euganeos pepulisse viros, Patavinaque primum Moenia, post aliquot Totyla flagrante, parasse Saecula Rivaltum. Namque hoc est nomen et urbi, Quam colit Hadriaci species generosa senatus. Hinc igitur variis causis quandoque parantur Nautica bella tibi. Sed tu ne desere mentem Infractam. Euboico dominabere denique regno, Cum, contra illorum classem, tua classis ad astra Et numero et multo referetur milite praestans. Tunc quoque terrebis quae circum littora pontum Undique sunt: Cretae, Rhodiis, Phoeacibus unus Terror eris, Cyproque ingens. Tunc multa Liburnis, Multa dabis vario et densissima damna tumultu Illyricis, cum praeda tibi referetur ab illis Montibus, et fugient quocumque e littore turbae Multae, quas Picenus ager, quas Appula terra, Quas capient Brutii, Calabri quas forte fovebunt. Quin etiam audebis Persarum vertere regem Inque fugam Persas, non obsistente Casane. Quin etiam Vlachos (licet olim saemine Romae, Quale colonorum solet indurescere corpus, Et fieri, ut patria est, Vlachos, de stirpe Quiritum, Sed Scythicae factos patriae de lege colonos) Hostes iure tuos, vili non Marte, sed armis Fatiferis perdes; classemque parabis euntem, Qualis nulla prius fuit ullis visa diebus. Res erit et ductu tibi concertata tuorum, Et sine te tandem confusa, ubi surgit in astra Ille Epidaurus apex, medica qui claruit arte; Vox Scutarin vulgaris habet. Tu magna parabis, Magna iubebis ei, qui ducet castra, licet sit Arx ea in aerio montisque cacumine celsi. Et licet hanc Veneti summa virtute tueri Qualibet arte velint, tamen haec obsessa feretur Magnum in discrimen, propter tua classica multa, Proque improviso concursu hinc inde tuorum. Sed nolet Fortuna tui ducis arma videre Tam claro composta loco, te absente. Rebellis Ergo fit, et suadet redeat dux ille, tuisque Sospitibus fugiat. Nec scit quid forte pavescat, Sed quando haec fatis data sunt. Tu desine velle Quae tibi fata negant; Scutarim, me consule mitte, Quod saxum tibi fata negant. Mihi crede monenti. Haec mihi fas audita sequi. Quo classis abibit, Denique vi firmabis equos, vel saxa, vel aequor Persarum, Hunnorumve adeas; seriesque laborum Atque modus rerum quis sit tibi deinde futurus, Haec sileo, recitem ne quando volumen ab ipso Vate datum Phoebo. Satis est suadere: par eris Ad facinus quodcumque datur memorabile laudi Saepe tuae. Haec memori si serves pectore, vivas". Haec ubi dicta dedit Bellona, animavit euntem Sponte canem in tauros rostro fervente molossum, Et lateri currentis equi, qui sponte volabat, Adiecit calchar, tygremque coercuit acrem In vitulos. Exosus enim lectumque cybumque Et Veneris praecepta levis, capit arma, monente Bellona, vel Marte sata, vel Martis alumna. Sicque ait: "Arma sequor, mea dux, Bellona, tuisque Auspiciis maiora reor quandoque futura. I procul, o Paphia numen venerabile in ora! Sim iuvenis quamvis, non sum sine mente nec alti Expers consilii, nec me de patre creatum Credat Amoratti quisquam, quo perdita luxu Vita sit, at quoniam sequar immortalia quaeque; Non ego sum cuius leviter tractentur amores A Venere insulsi, sed qui virtute per omne Discrimen statuam vitae componere laudes, Immortale decus mihi cuncta in saecla parare. Nec fortuna mihi, nec quisquam e casibus illis, Qui soliti sunt saepe levem compraehendere plebem, Surripiet mentem meritis hinc inde dicatam. Quam pulchrum est splendere armis, regesque ducesque Illos Marte sequi, sunt quorum nomina nostris Scripta voluminibus! Nam nostra ea puto, Latina Quae sibi lingua facit, siquidem res ampla Quirini Venit ab Aenea patrum genitore meorum. Nam licet Aeneas Latium contenderit, in quo Successere duci soboles clarissima primum, Tunc soboli proles, tunc stirps sine fine futura; At nos Chaldaeoque solo quandoque vagati Parthorumque locis, eadem domus una fuisse Fertur originibus nostri primoque parenti, Et consanguinei qui successere fuerunt. Quam pulchrum est bello Furium praestare Camillum, Aut Fabium, Curiumque gravem, fortemque Metellum, Infractoque animo Marcellum, illosque Quirites Qui pro Romano duxerunt castra senatu, Quales Scipiadae, Caesar, Pompeius et illi Quos numerare velim si forsitan exeat annus. Hi ingenio eximio ad virtutis praemia sanctae Assueti assiduo se dilacerare labore; Nam labor est nutrit qui mentes saedulus altas, Datque valere viris sua corpora, membraque nunquam Vel procaera minus, vel non robusta videri. Inde Cato egregium monuit quandoque nepotem, Ut mihi narratur, sese torrentibus ipsis Opposuisse animo nollet dubitare virili. Nonne etiam Alcides, de quo tam nobile nomen Exit in omne latus, monstris persaepe domandis Fortior ut fieret bellis, exercitus esse Dicitur, ut dextras hominum minus inde timeret? Ille aprum stravit, qui perterrebat euntes Finitimos, stantesque domi; flamisque peremit Lernaeam, de qua iam fabula fingitur, hydram; Nunc Erymantheisque iugis, caecaque palude Vexavit se, bella movens, furialibus armis; Nuncque Cleonei spoliavit terga leonis, Aeripedemque dedit non posse evadere cervam Cursibus aeriis; turpes nunc aere volucres Stymphalidas rapuit; qua re est ut nulla bimembrum Cura metusque virum tulerit, sed semper in illos Inque feros Lapithas fuit ardentissimus armis; Cumque caballorum Diomedis sensit iniquam Saeviciem, monstris exercitus, haec quoque monstra Non metuit, quando dominum dedit esse caballis. Quin et Busyrin, Thebana ex urbe minacem, Geryonemque trucem, multosque una arte Gigantas Surripuit luci, fuerant quia monstra perempta Ante sibi, et monstris exercitus ipse domandis. Sic ego qui in silvis versor, nec parco labori, Negligoque algorem atque aestum, nec vexor amore, Nec, cupidus rerum, rapio privata, futurum Me reor, Alcidae similem non dixero, multo Sed non dissimilem, quem non lascivia vertat In facinus, non molle aliquod regale venenum. Quod, si vera mihi promittit diva, locuto Vate quod illa refert, qua debeo mente moveri Nocte, die, stimulis ad quae mihi iussit Apollo, Imperium in Graecos ut dilatare mihi fas Et sit in externos aliquando potentia reges? Proh, deus, humanas qui res conducis, et armas Iusticiae clipeo rectos sine labe clientes, Quique domas scelus omne, refer mihi iussa secuto Quae tua sunt. Nam iusta scio te cuncta probare". Haec ait, et subito in nimbum conversa volantem, Bellona est alias in terras inde relata. Atque abiit Venus. Ipse suos Mahomettus Amyras Molitur, donec redeant quos silva tenebat Cum studio praedae. Redeunt sed denique, et ipsum Inveniunt animo dominum meliore frementem Bella futura, suis semper crescentia votis. Iamque recensebat, fuerant quae multa futura In Graios, si vita sibi quandoque maneret; Cum stupuere alii quanam nova posset imago Esse sui huic iuveni, cur tot speraret habere Mermidonas contra bellaci Marte triumphos. Partim digna putant forti iuvenilibus annis Esse animo, et tales curas sub pectore ferre Et suadere sibi, Graecos spoliare trophaeis. Procedunt varioque implent se murmure quisquam, Atque alii causas alias, aliique recensent Esse alias, ut saepe solet gens nescia veri Pro studiis pensare suis, illudque putare Verius in quo sit stabilitum mentis acumen. At Mahomettus amans laudis, cui certa cupido Esset honorari merita virtute, et ad usque Extremas orbis partes dispergere famam, (Ut leo Marmaricus vitulos dum cogitat, aut si Cum quacumque fera sibi sit pugnare necesse, Tunc gaudet, colloque feras supereminet omnis, Ut dicas rictu nunc has confundere victas) Vectus equo plaudit, plausumque ad sydera mittit; Esse diem affectat, qua ferro certet in hostem. "Expectatur aper" dixit "nec terreor usquam, Fulminea quamvis quaerat me perdere sanna; Cornibus arboreis cerva expectatur. In omnis Ipse feras compono manus, iaculorve premove Hastili taelo. Delectant vincula nulla, Retia nec, caecaeve plagae, nisi pectore forti Insistam, manibusque domem quod perdere curo. Non paveo haec, debent quae fortes iure pavere; Cumque viris metuam Veneri Bacchoque dicatis Conseruisse manus? Certe experientia rebus Testis erit nostris. Nec me lectusve cybusve Sive libido alio confundet iniqua nitore". Audiit haec quicumque suum pharetratus Amyram Forte sequebatur, nec quisquam dicere contra, Quamquam aliqui vellent, audet, quia Martia bella Appetere hunc cernit, genitum sub nomine Martis. Quisque tamen memori servat sub pectore, dixit Quae iuvenis laudis sitibundus regulus amplae. Ergo ubi magnanimum Mahomettum pulchra recepit Regia, iamque thoro tunc caena modesta parata est, Tunc requies fesso; patri quandoque roganti, Quid genitus faceret, quae praeda est vecta, quis ordo, Sunt qui commemorent Mahometti ex ore relata Verba, velintque patrem curiosum denique nati Perterrere, sinet si bello accingier illum. "Pax tibi" dixerunt "cum Graecis; unus Amyras Iustus es, atque Othman referunt de stirpe fuisse Non alium eximium magis et virtutibus altum. Thraiicii nullos te contra inferre tumultus Prosumunt, parere etiam quandoque parati Quae tu cumque iubes populis. Cur natus Achivis Bella minatur, amant qui te ceu numen ab astris?" Inter quos fuerat suasores saepe Chalyles, Magnus Amorattis consul, res quique gerebat In regno egregias Turcorum. Nam seniori, Qui instituit proavum Mahometti, clarus Amyras Credit Amorattis mirum, suasoreque ductus Semper eo et pace et bello, hinc exegerat omne Consilium, viresque suas referebat in hostem. Hic tamen usque avidus fuerat sine fine peculii, Ut, cum dona sibi a Graecis non pauca darentur, Lucra coegerint dominos fraudare Chalylem, Et cum Thraiiciis sentire atque illa monere. Sed pater haudquaquam tenuit quo diceret astu Haec senior consul. Natum iubet ergo vocari Quem moneat, taelis ne sese immisceat ullis; Addidit et satis similem sibi crescere natum Illius, ferro quem fata perire canebant, Lydia Pactolus nitidus qua praeterit arva, Qui, venaretur cum, ferro ereptus obivit. Praesentemque videt genitum, sicque ore salutat: "Care puer, Mahomette, teris quid tempora frustra, Ut referunt qui te venerantur? Vana moraris Saecula bellorum qui ni, Mahomette, minatus Bella animo infracto pro sedicione Pelasgis, Qua coniurarunt contra Othman stirpis alumnos? Res ea transacta est. Sequeris quid somnia, quae te Perturbent? Facilis nam si victoria posset Esse in eos, dudum temptassem perdere ferro Thraiicios Graiosque omnis. Sed iniqua coegit Causa pedem revocare. Deus favet omnibus unus Iusta quibus causa est. Nova quid tum Roma putetur? An quicquam campestre, queant quod perdere arantes Forte boves? Urbs est, similis cui nulla per orbem, Moenibus ad caelum missis, spacioque potenti, Quam mare, quam tellus diverso more tuetur, Ut nec opus taelis, nec defensore necesse Milite sit; portas claudat modo, nulla timenda Castra, nec occursus quamcumque ex gente frementum. Sed fac posse putes Graecos superare. Quid illi Peccavere, quibus tanta haec nunc damna pararis? Vivunt pace quidem, nec praecipiente resistunt Me cuiquam nostrum; nec te, puer optime, mente Usque adeo immiti confundas. Vive, ut Amyram Saemine Amoratti genitum decet. Arma repone, Nec silvis semper, nec lecto denique semper Esse para. Sit cara quies, quam nulla sequatur Fama mali. Appetimus cuncti nam iure quietem. Regnorum numerus me concedente, relictus Magnus erit. Samii parebunt atque Pelasgi, Qua Macedum sunt parte domus; tum Troia Phrygesque Cum Tenedo adversa; tumque Andros, tum sacra Delos Et Strophades reliquae, quidquidque habuere puellae Thermodontiacae. Tum Media, Pamphiliaeque Et Lyciae pars maior. Erit tua denique parvi Prisca corona Soli. Numerem quid singula? Abundas Tot regnis, ut opus tibi non sit bella movere Et temptare, manus cum caede videre cruentas. Appetis an nummos gemmasve? Petendo dabuntur Singula, quae possit tibi cara parare voluptas". Haec simul ac dixit, natum est amplexus. At ille Quem neque blandiri, nec perterrere parentis Verba queant: "Quid, care, mones me?" dixit Amyras "Quid, pater, hoc suades quod ego detestor? In ortum Ante amnes redeant, niteant cum luce tenebrae, Obscurus fiat Phoebus, mare et ignis eodem Esse loco possint, caelum tellusque, nec ulla Res sit ut ante fuit, quam me delectet inanis Pax sine virtutis titulo. Quid iusta requiris Causa sit an peior? Iustam victoria causam Esse facit. Si vinco, dei favisse putentur Iure mihi, quoniam fuerit iustissima nobis Causa, modo vincam. Cur Cyrus perdere bello Temptavit Croesum? Cum Croeso quid sibi iuris, Quid rationis erat? Quia vicit, iusta fuerunt Omnia: victorem laudavit Persia regem. At Ninus qua lege manus immisit in ipsos Finitimos, finxit quibus esse immotus amicus, Mutarique animum non posse? At regna suarum Accumulavit opum studio cum viribus acer, Et, quidquid potuit, iaculis confidit et ense. Qualis Alexander? Causa qua motus, honesta Aut turpi, non vidit. Erat sed in arma fremiscens: Arma animum statuere ferum. Quid Pyrrhus habebat Urbem in Romanam iuris? Quid et Annibal? Ut sint Usque adeo infensi generi sine lumine nostro? Quisque cupit maior fieri, nec sistere possunt Qui sunt mente gravi, discrimen ferre parati Omne; modo vincant. Si ludis, vincere temptas. Et turpis questus de ludo est. Attamen audes Vincere velle. Mihi si stat victoria, regnum Accumulare meum nolim felicibus armis? Difficilis quod si mihi sit victoria, ceu tu Esse putas, Thracis monstrans regionis alumnos, Moeniaque et duros aditus, terraque marique, Gloria tunc maior mihi erit, cum difficilis me Res magis exercebit. Habent nam praemia duri Certa etiam casus. Lecto non quaeritur aurum, Otia non referunt stabilita libidine munus. Qui mare mercator tranavit, et impiger Indos Asyriosque adiit Nabatheaque regna, nivesque Caucaseas terra vidit gelidosque Britannos, Theutonicique soli montes, terraque marique, Et Scyllam et rabidam penetravit saepe Carybdim, Symplegadasque, aliud vel quidquid durius extat, Ille meretur opes, praecium virtutis et artis. Quot tu regna tibi cumulasti? Iusta querela Dices, semper erat. De se malus arbiter esse Quisque potest. Alios fac et id sic dicere. Bello Constitui hanc animam vel perdere, vel sceleratos Mermidonas, nostro generi qui multa dederunt Olim damna, mea tandem confundere dextra. Hoc tu, care pater, debes gaudere, futurus Si sum maior avis; crescit tua gloria, natum Si superesse vides clara virtute verendum. Namque litabo tuo cineri quandoque Pelasgos, Ut nostra Aeacidae tam pulchra Polyxena quondam Fertur amatori iniusta ratione litata. Crede mihi, si sum post funera forte superstes, Sacra patris faciam quacumque in parte iacebis, Te sentire animo quo sim, quae plurima temptem". Cum pater haec audit, nec enim sine munere caeli Esse putat tantos animos, subridet et inquit: "Postquam tanta cupis bello tibi, nate, parare, Esto, opus hoc sequere, et fautoribus utere fatis. Forsitan est aliquis caelesti in culmine qui te Ad decus invitat, nomenque in fine futurum. Perge animo infracto, si sic tua fata dederunt". Ergo et consensu cari genitoris ad arma Invitatur, equis semper stimulatus habendis, Qui valeant tum bella sequi, tum perdere cursu Hostes, quando aditus fuerit quicumque, fugaces. Quosque audit virtute viros praestare superba, Et fortes animo, et dextra cum laude putari, Allicit hos, posito pro rebus munere gestis. Quin delectatur vitas audire vetustas Illorum qui bella duces gessere tot uni, Atque latina simul, simul enarrare legentes Barbara, quaeque lubet recitent modo facta virorum Inclyta priscorum, quos nomen ad astra revexit. Fama fit in vulgus Mahomettum Marte futurum Qualis Caesar erat; sed quem tum solis et ortus Solis et occasus vivendi in laude pavescat, Et quisque hunc rentur, magis excellentia cursu Facturum vitae. Sed in hoc crescebat et ingens Mens, quod posset adhuc multos confundere reges Et studium armatae laudis. Sic saemina in arvis Clara suis, quae sint fructus praestantia dulces, Degeneratura non crescunt arbore, cultu Si sunt nativo. Sic sic Mahomettus in armis Crescebat, veluti cui sydera cuncta favebant.