CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus FILELF_G.amyr-00.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FILELF_G.amyr-00.xml.

Documentum FILELF_G.amyr-00.xml in db pdill0


in Amyrida, nomine Othman Lilli Ferduccii Othman me precibus Lilli Ferduccius urget Ut referam Turco parta trophaea duci; Scilicet huius opem speratque cupitque poetae Carmine quae gessit non peritura manu. Huc feror, invitus licet; haec namque ipsa Latinis Posse ego quam mallem dicere parta meis, Et Venetis Turcos cessisse, Asiaque latere In veteri, Europae deseruisse lares. Non quia non meritus veniat Mahomettus ad astra Laudibus extolli Martis ubique comes, Sed quoniam exosus sit eum tum pontificalis Ipse chorus, Christum tumque qui in orbe colit. Insequitur namque ipse omnis, cunctisque minatur, Esse Phrygum referens se quoque gente satum, Deberique sibi quae stirps tenuisse Quirini Dicitur, et Caesar quidquid ad usque Thylen. Res est vera, tamen gestarum gloria rerum Non modo cum nostris, sed sibi cum Lyciis, Cum Medis, Phrygibusque suis, quique illa sequuntur Iura, dedit primus quae Mahomettus eis. Excipit hic nullum populumve ducemve; subegit Nuper et in Cilicum sceptra superba sinu; Quin etiam Persas cumulato milite caedit, Et cogit gladiis flectere colla suis. In Scythicos autem reges quae castra paravit, Perdidit excelsas quot sua dextra domos! Hic, ut Alexander, nec Graecis parcit, ut altum Imperium titulis augeat et meritis, Nec reliquis, quoscumque videt meliora fovere Regna; cupit dominus solus in orbe coli. Exosi hunc certe sumus hac aetate Latini, Annibalem veluti Roma vetusta fuit. Sed post fata hominum totidem totidemque legetur Sponte, ut et Annibalis nunc quoque facta legunt. Haec quot ubique manu temptabunt scribere larga, Quae hoc aevo infractus dux Mahomettus agit! Quae quamquam invitus nunc scripsi, invitus in hostem Laudandum veni, non nisi vera tamen Facta viri ingenio, nummisque et milite multo, Et terra et pelago qualiacumque refert; Sed quia discordes etiam sua fata Latini Exagitant rebus desidiosa novis, Et Christi quisquis cruce tectus debet Amyram Perdere, et interdum mente manuque fovet. Hoc gravius multo debet sine pace videri, Hoc quoque ego his scriptis commonuisse velim, Ut quia discordes populos grave perdit Amyras, Concordi nostri se tueantur ope. Haec ratio, ut referam quae gesserit hactenus ille, Me cogit, videant ut sua damna mei, Visaque formident, et formidata secare Constituant animis in sua iura piis. Fer, Mahomette, precor, patienter si tua Lillus Facta velit scribi, cum mea damna queror. Namque novae Romae satus et de stirpe superba, Quam mallem rueres, quam superasse meos! Quin et ab Italico cretus patre, quam tibi mallem Praecipere Italiam, quam metuisse tuos! Imo, ubi sim Christi leges et iussa secutus, De Mahomettana nil mihi gente sapit. Quae tamen egregie gessisti, ea laudo, sed esse Haec tua, nec placuit, nec placuisse potest.